THOMAS MORE

 

Utopia

 


 

PRAEFATIO

IN OPVS DE OPTIMO REIPVBLICAE STATV

(Louvain, 1516 : A)

Thomas Morus Petro Aegidio S.P.D.

 

Pudet me prope modum, carissime Petre Aegidi, libellum hunc, de Vtopiana re publica, post annum fere ad te mittere, quem te non dubito intra sesquimensem expectasse, quippe quum scires mihi demptum in hoc opere inueniendi laborem, neque de dispositione quicquam fuisse cogitandum, cui tantum erant ea recitanda, quae tecum una pariter audiui narrantem Raphaelem ; quare nec erat quod in eloquendo laboraretur, quando nec illius sermo potuit exquisitus esse, quum esset primum subitarius atque extemporalis, deinde hominis, ut scis, non perinde latine docti quam graece, et mea oratio quanto accederet propius ad illius neglectam simplicitatem, tanto futura sit propior ueritati, cui hac in re soli curam et debeo et habeo.

Fateor, mi Petre, mihi adeo multum laboris his rebus paratis detractum, ut pene nihil fuerit relictum ; alioquin huius rei uel excogitatio, uel oeconomia, potuisset ab ingenio neque infimo neque prorsus indocto postulare tum temporis nonnihil tum studii ; quod si exigeretur, ut diserte etiam res, non tantum uere, scriberetur, id uero a me praestari nullo tempore, nullo studio potuisset. Nunc uero quum ablatis curis his, in quibus tantum fuit sudoris exhauriendum, restiterit tantum hoc, uti sic simpliciter scriberentur audita, nihil erat negotii. Sed huic tamen tam nihilo negotii peragendo, cetera negotia mea minus fere quam nihil temporis reliquerunt. Dum causas forenses assidue alias ago, alias audio, alias arbiter finio, alias iudex dirimo ; dum hic officii causa uisitur, ille negotii ; dum foris totum ferme diem aliis impartior, reliquum meis ; relinquo mihi, hoc est litteris, nihil.

Nempe reuerso domum, cum uxore fabulandum est, garriendum cum liberis, colloquendum cum ministris ; quae ego omnia inter negotia numero, quando fieri necesse est (necesse est autem, nisi uelis esse domi tuae peregrinus) et danda omnino opera est, ut quos uitae tuae comites aut natura prouidit, aut fecit casus, aut ipse delegisti, his ut te quam iucundissimum compares, modo ut ne comitate corrumpas, aut indulgentia ex ministris dominos reddas. Inter haec quae dixi, elabitur dies, mensis, annus. Quando ergo scribimus ? nec interim de somno quicquam sum locutus ut nec de cibo quidem, qui multis non minus absumit temporis quam somnus ipse, qui uitae absumit ferme dimidium. At mihi hoc solum temporis adquiro quod somno ciboque suffuror ; quod quoniam parcum est, lente, quia tamen aliquid, aliquando perfeci, atque ad te, mi Petre, transmisi Vtopiam, ut legeres, et, si quid effugisset nos, uti tu admoneres. Quanquam enim non hac parte penitus diffido mihi (qui utinam sic ingenio atque doctrina aliquid essem, ut memoria non usquequaque destituor), non usqueadeo tamen confido, ut credam nihil mihi potuisse excidere.

Nam et Ioannes Clemens, puer meus, qui adfuit, ut scis, una, ut quem a nullo patior sermone abesse in quo aliquid esse fructus potest, quoniam ab hac herba, quae et latinis litteris et graecis coepit euirescere, egregiam aliquando frugem spero, in magnam me coniecit dubitationem, si quidem quum, quantum ego recordor, Hythlodaeus narrauerit Amauroticum illum pontem, quo fluuius Anydrus insternitur, quingentos habere passus in longum, Ioannes meus ait detrahendos esse ducentos : latitudinem fluminis haud supra trecentos ibi continere. Ego te rogo rem ut reuoces in memoriam. Nam, si tu cum illo sentis, ego quoque adsentiar et me lapsum credam ; sin ipse non recolis, scribam ut feci quod ipse recordari uideor mihi ; nam ut maxime curabo ne quid sit in libro falsi, ita, si quid sit in ambiguo, potius mendacium dicam quam mentiar, quod malim bonus esse quam prudens.

Quanquam facile fuerit huic mederi morbo, si ex Raphaele ipso aut praesens scisciteris, aut per litteras, quod necesse est facias uel ob alium scrupulum, qui nobis incidit, nescio meane culpa magis, an tua, an Raphaelis ipsius. Nam neque nobis in mentem uenit quaerere, neque illi dicere, qua in parte noui illius orbis Vtopia sita sit. Quod non fuisse praetermissum sic uellem profecto mediocri pecunia mea redemptum, uel quod subpudet me nescire, quo in mari sit insula de qua tam multa recenseam, uel quod sunt apud nos unus et alter, sed unus maxime, uir pius et professione theologus, qui miro flagrat desiderio adeundae Vtopiae, non inani et curiosa libidine collustrandi noua, sed uti religionem nostram, feliciter ibi coeptam, foueat atque adaugeat. Quod quo faciat rite, decreuit ante curare ut mittatur a Pontifice, atque adeo ut creetur Vtopiensibus episcopus, nihil eo scrupulo retardatus, quod hoc antistitium sit illi precibus impetrandum. Quippe sanctum ducit ambitum, quem non honoris aut quaestus ratio, sed pietatis respectus pepererit.

Quamobrem te oro, mi Petre, uti aut praesens, si potes commode, aut absens per epistolam, compelles Hythlodaeum atque efficias, ne quicquam huic operi meo aut insit falsi aut ueri desideretur. Atque haud scio an praestet ipsum ei librum ostendi. Nam neque alius aeque sufficit si quid est erratum corrigere, neque is ipse aliter hoc praestare potest, quam si quae sunt a me scripta perlegerit. Ad haec : fiet ut hoc pacto intelligas, accipiatne libenter, an grauatim ferat, hoc operis a me conscribi. Nempe si suos labores decreuit ipse mandare litteris, nolit fortasse me : neque ego certe uelim, Vtopiensium per me uulgata republica, florem illi gratiamque nouitatis historiae suae praeripere.

Quanquam ut uere dicam, nec ipse mecum satis adhuc constitui, an sim omnino editurus. Etenim tam uaria sunt palata mortalium, tam morosa quorundam ingenia, tam ingrati animi, tam absurda iudicia, ut cum his haud paulo felicius agi uideatur, qui iucundi atque hilares genio indulgent suo, quam qui semet macerant curis, ut edant aliquid quod aliis, aut fastidientibus aut ingratis, uel utilitati possit esse uel uoluptati. Plurimi litteras nesciunt : multi contemnunt. Barbarus ut durum reiicit, quicquid non est plane barbarum. Scioli aspernantur ut triuiale, quicquid obsoletis uerbis non scatet. Quibusdam solum placent uetera, plerisque tantum sua. Hic tam tetricus est, ut non admittat iocos, hic tam insulsus, ut non ferat sales. Tam simi quidam sunt, ut nasum omnem, uelut aquam ab rabido morsus cane, reformident. Adeo mobiles alii sunt, ut aliud sedentes probent, aliud stantes. Hi sedent in tabernis, et inter pocula de scriptorum iudicant ingeniis, magnaque cum auctoritate condemnant, utcumque lubitum est, suis quemque scriptis ueluti capillitio uellicantes, ipsi interim tuti et, quod dici solet, éxô bélous quippe tam leues et abrasi undique ut ne pilum quidem habeant boni uiri, quo possint apprehendi.

Sunt praeterea quidam tam ingrati, ut quum impense delectentur opere, nihilo tamen magis ament auctorem ; non absimiles inhumanis hospitibus, qui quum opiparo conuiuio prolixe sint excepti, saturi demum discedunt domum, nullis habitis gratiis ei a quo sunt inuitati. I nunc, et hominibus tam delicati palati, tam uarii gustus, animi praeterea tam memoris et grati, tuis impensis epulum instrue.

Sed tamen, mi Petre, tu illud age quod dixi cum Hythlodaeo ; postea tamen integrum erit hac de re consultare denuo. Quanquam si id ipsius uoluntate fiat, quandoquidem scribendi labore defunctus nunc sero sapio, quod reliquum est de edendo sequar amicorum consilium, atque in primis tuum. Vale, dulcissime Petre Aegidi, cum optima coniuge ; ac me ut soles ama quando ego te amo etiam plus quam soleo.< Hic finit praefatio>

 

LIBER PRIMVS

Sermo Raphaelis Hythlodaei uiri eximii de optimo reipublicae statu per illustrem uirum Thomam Morum inclitae Britanniarum urbis Londini et ciuem et uicecomitem
(Louvain, 1516 : A)

Sermonis quem Raphael Hythlodaeus uir eximius, de optimo reipublicae statu habuit liber primus, per illustrem uirum Thomam Morum inclitae Britanniarum urbis Londini et ciuem, et uicecomitem
(Bâle, novembre 1518 : D)

 

Quum non exigui momenti negotia quaedam inuictissimus Angliae rex Henricus eius nominis octauus, omnibus egregii principis artibus ornatissimus, cum serenissimo Castellae principe Carolo controuersa nuper habuisset, ad ea tractanda componendaque oratorem me legauit in Flandriam, comitem et collegam uiri incomparabilis Cuthberti Tunstalli, quem sacris (om. A) scriniis nuper ingenti omnium gratulatione praefecit ; de cuius sane laudibus nihil a me dicetur, non quod uerear ne parum sincerae fidei testis habenda sit amicitia, sed quod uirtus eius ac doctrina maior est, quam ut a me praedicari possit, tum notior ubique atque illustrior, quam ut debeat, nisi uideri uelim solem lucerna, quod aiunt, ostendere.

Occurrerunt nobis Brugis — sic enim conuenerat — hi, quibus a principe negotium demandabatur, egregii uiri omnes ; in his praefectus Brugensis uir magnificus, princeps et caput erat ; ceterum os et pectus Georgius Temsicius, Cassiletanus praepositus, non arte solum uerumetiam natura facundus, ad haec iure consultissimus, tractandi uero negotii cum ingenio tum assiduo rerum usu eximius artifex. Vbi semel atque iterum congressi quibusdam de rebus non satis consentiremus, illi in aliquot dies uale nobis dicto Bruxellas profecti sunt, principis oraculum sciscitaturi. Ego me interim — sic enim res ferebat — Antuerpiam confero.

Ibi dum uersor, saepe me inter alios, sed quo non alius gratior, inuisit Petrus Aegidius, Antuerpiae natus, magna fide et loco apud suos honesto, dignus honestissimo, quippe iuuenis haud scio doctiorne an moratior. Est enim et optimus et litteratissimus, ad haec animo in omnes candido, in amicos uero tam propenso pectore, amore, fide, adfectu tam sincero, ut uix unum aut alterum usquam inuenias, quem illi sentias omnibus amicitiae numeris esse conferendum. Rara illi modestia ; nemini longius abest fucus ; nulli simplicitas inest prudentior. Porro sermone tam lepidus et tam innoxie facetus ut patriae desiderium, ac laris domestici, uxoris, et liberorum, quorum studio reuisendorum nimis quam anxie tenebar — iam tum enim plus quattuor mensibus abfueram domo — magna ex parte mihi dulcissima consuetudine sua et mellitissima confabulatione leuauerit.

Hunc quum die quadam in templo diuae Mariae, quod et opere pulcherrimum et populo celeberrimum est, rei diuinae interfuissem, atque peracto sacro pararem inde in hospitium redire, forte colloquentem uideo cum hospite quodam, uergentis ad senium aetatis, uultu adusto, promissa barba, penula neglectim ab humero dependente, qui mihi ex uultu atque habitu nauclerus esse uidebatur. At Petrus ubi me conspexit, adit ac salutat, respondere conantem seducit paululum, et, « Vides, inquit, hunc ? — simul designabat eum cum quo loquentem uideram — eum, inquit, iam hinc ad te recta parabam ducere. Venisset, inquam, pergratus mihi tua causa. — Immo, inquit ille, si nosses hominem, sua. Nam nemo uiuit hodie mortalium omnium, qui tantam tibi hominum terrarumque incognitarum narrare possit historiam ; quarum rerum audiendarum scio auidissimum esse te. — Ergo, inquam, non pessime coniectaui. Nam primo aspectu protinus sensi hominem esse nauclerum. — Atqui, inquit, aberrasti longissime : nauigauit quidem non ut Palinurus, sed ut Ulysses, immo uelut Plato. »

Nempe Raphael iste, sic enim uocatur, gentilicio nomine Hythlodaeus, et latinae linguae non indoctus, et graecae doctissimus — cuius ideo studiosior quam Romanae fuit, quoniam totum se addixerat philosophiae ; qua in re nihil quod alicuius momenti sit, praeter Senecae quaedam ac Ciceronis extare latine cognouit — relicto fratribus patrimonio, quod ei domi fuerat — est enim Lusitanus — orbis terrarum contemplandi studio Americo Vespucio se adiunxit, atque in tribus posterioribus illarum quattuor nauigationum, quae passim iam leguntur, perpetuus eius comes fuit, nisi quod in ultima cum eo non rediit. Curauit enim atque adeo extorsit ab Americo, ut ipse in his XXIIII esset, qui ad fines postremae nauigationis in Castello relinquebantur. Itaque relictus est, uti obtemperaretur animo eius, peregrinationis magis quam sepulchri curioso ; quippe cui haec assidue sunt in ore, Caelo tegitur qui non habet urnam, et Vndique ad superos tantumdem esse uiae. Quae mens eius, nisi deus ei propitius adfuisset, nimio fuerat illi constatura.

Ceterum postquam digresso Vespucio multas regiones cum quinque Castellanorum comitibus emensus est, mirabili tandem fortuna Taprobanen delatus, inde peruenit in Caliquit, ubi repertis commode Lusitanorum nauibus, in patriam denique praeter spem reuehitur.

Haec ubi narrauit Petrus, actis ei gratiis quod tam officiosus in me fuisset, ut cuius uiri colloquium mihi gratum speraret, eius uti sermone fruerer, tantam rationem habuisset, ad Raphaelem me conuerto. Tum ubi nos mutuo salutassemus, atque illa communia dixissemus, quae dici in primo hospitum congressu solent, inde domum meam digredimur, ibique in horto, considentes in scamno cespitibus herbeis constrato, confabulamur.

Narrauit ergo nobis quo pacto, posteaquam Vespucius abierat, ipse sociique eius, qui in Castello remanserant, conueniendo atque blandiendo coeperint se paulatim eius terrae gentibus insinuare, iamque non innoxie modo apud eas, sed etiam familiariter uersari, tum principi cuidam — cuius et patria mihi et nomen exciditgrati carique esse. Eius liberalitate narrabat commeatum atque uiaticum ipsi et quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum itineris — quod per aquam ratibus, per terram curru peragebant — fidelissimo duce, qui eos ad alios principes, quos diligenter commendati petebant, adduceret. Nam post multorum itinera dierum, oppida atque urbes aiebat reperisse se, ac non pessime institutas magna populorum frequentia respublicas.

Nempe sub aequatoris linea tum hinc atque inde ab utroque latere quantum fere spatii solis orbita complectitur, uastas obiacere solitudines perpetuo feruore torridas. Squalor undique et tristis rerum facies ; horrida atque inculta omnia, feris habitata serpentibusque, aut denique hominibus, neque minus efferis quam sint beluae, neque minus noxiis. Ceterum ubi longius euectus sis, paulatim omnia mansuescere : caelum minus asperum, solum uirore blandum, mitiora animantium ingenia ; tandem aperiri populos, urbes, oppida, in his assidua non inter se modo ac finitimos, sed procul etiam dissitas gentes, terra marique commercia.

Inde sibi natam facultatem multas ultro citroque terras inuisendi, quod nulla nauis ad iter quodlibet instruebatur, in quam non ille comitesque eius libentissime admittebantur. Naues quas primis regionibus conspexerunt, carina plana fuisse narrabat ; uela consutis papyris aut uiminibus intendebantur, alibi coriacea ; post uero acuminatas carinas, cannabea uela reppererunt, omnia denique nostris similia. Nautae maris ac caeli non imperiti ; sed miram se narrabat inisse gratiam, tradito magnetis usu, cuius antea penitus erant ignari : ideoque timide pelago consueuisse sese, neque alias temere quam aestate credere. Nunc uero eius fiducia lapidis contemnunt hiemem, securi magis, quam tuti, ut periculum sit, ne quae res magno eis bono futura putabatur, eadem per imprudentiam magnorum causa malorum fiat.

Quid quoque in loco se uidisse narrauit, et longum fuerit explicare, neque huius est operis institutum, et alio fortasse loco dicetur a nobis, praesertim quicquid ex usu fuerit non ignorari, qualia sunt in primis ea, quae apud populos usquam ciuiliter conuiuentes animaduertit, recte prudenterque prouisa. His enim de rebus et nos auidissime rogabamus et ille libentissime disserebat, omissa interim inquisitione monstrorum, quibus nihil est minus nouum. Nam Scyllas et Celenos rapaces, et Lestrigonas populiuoros, atque eiuscemodi immania portenta, nusquam fere non inuenias ; at sane ac sapienter institutos ciues haud reperias ubilibet.

Ceterum ut multa apud nouos illos populos adnotauit perperam consulta, sic haud pauca recensuit, unde possint exempla sumi corrigendis harum urbium, nationum, gentium ac regnorum erroribus idonea, alio, ut dixi, loco a me commemoranda. Nunc ea tantum referre animus est, quae de moribus atque institutis narrabat Vtopiensium, praemisso tamen eo sermone, quo uelut tractu quodam ad eius mentionem reipublicae deuentum est.

Nam quum Raphael prudentissime recensuisset alia hic alia illic errata, utrobique certe plurima, tum quae apud nos quaeue item sunt apud illos cauta sapientius, quum uniuscuiusque populi mores atque instituta sic teneret, tamquam in quemcumque locum diuertisset, totam ibi uitam uixisse uideretur, admiratus hominem Petrus : « Miror profecto, mi Raphael, inquit, cur te regi cuipiam non adiungas, quorum neminem esse satis scio, cui tu non sis futurus uehementer gratus, utpote quem hac doctrina atque hac locorum hominumque peritia non oblectare solum, sed exemplis quoque instruere, atque adiuuare consilio sis idoneus ; simul hoc pacto et tuis rebus egregie consulueris, et tuorum omnium commodis magno esse adiumento possis.

— Quod ad meos attinet, inquit ille, non ualde commoueor, nempe in quos mediocriter opinor me officii mei partes impleuisse. Nam quibus rebus alii non nisi senes et aegri cedunt, immo tum quoque aegre cedunt, quum amplius retinere non possunt, eas res ego non sanus modo ac uegetus, sed iuuenis quoque cognatis amicisque dispartiui, quos debere puto hac mea esse benignitate contentos, neque id exigere atque expectare praeterea, ut memet eorum causa regibus in seruitium dedam.

— Bona uerba, inquit Petrus ; mihi uisum est non ut seruias regibus, sed ut inseruias. — Hoc est inquit ille, una syllaba plusquam seruias. — At ego sic censeo, inquit Petrus, quoquo tu nomine rem appelles, eam tamen ipsam esse uiam, qua non aliis modo et priuatim et publice possis conducere, sed tuam quoque ipsius conditionem reddere feliciorem.

— Felicioremne, inquit Raphael, ea uia facerem, a qua abhorret animus ? Atqui nunc sic uiuo ut uolo, quod ego certe suspicor paucissimis purpuratorum contingere. Quin satis est eorum, qui potentum amicitias ambiunt, ne magnam putes iacturam fieri, si me atque uno aut altero mei similibus sint carituri.

Tum ego : « Perspicuum est, inquam, te, mi Raphael, neque opum esse neque potentiae cupidum ; atque ego profecto huius tuae mentis hominem non minus ueneror ac suspicio, quam eorum quemuis qui maxime rerum sunt potentes. Ceterum uideberis plane rem te atque isthoc animo tuo tam generoso, tam uere philosopho dignam facturus, si te ita compares, ut uel cum aliquo priuatim incommodo ingenium tuum atque industriam publicis rebus accommodes, quod numquam tanto cum fructu queas, quanto si a consiliis fueris magno alicui principi, eique — quod te facturum certe scio — recta atque honesta persuaseris ; nempe a principe bonorum malorumque omnium torrens in totum populum, uelut a perenni quodam fonte promanat. In te uero tam absoluta doctrina est, ut uel citra magnum rerum usum, porro tanta rerum peritia, ut sine ulla doctrina egregium consiliarium cuiuis regum sis praestaturus.

— Bis erras, inquit ille, mi More, primum in me, deinde in re ipsa. Nam neque mihi ea est facultas, quam tu tribuis, et si maxime esset, tamen quum otio meo negotium facesserem, publicam rem nihil promoueam. Primum enim principes ipsi plerique omnes militaribus studiis, quorum ego neque peritiam habeo, neque desidero, libentius occupantur quam bonis pacis artibus, maiusque multo studium est, quibus modis per fas ac nefas noua sibi regna pariant, quam uti parta bene administrent. Praeterea quicumque regibus a consilio sunt, eorum nemo est qui non aut uere tantum sapit, ut non egeat, aut tantum sibi sapere uidetur, ut non libeat alterius probare consilium, nisi quod absurdissimis quibusque dictis assentiuntur et supparasitantur eorum, quos ut maximae apud principem gratiae student assentatione demereri sibi. Et certe sic est natura comparatum, ut sua cuique inuenta blandiantur. Sic et coruo suus arridet pullus, et suus simiae catulus placet.

Quod siquis in illo coetu uel alienis inuidentium, uel praeferentium sua, aliquid afferat, quod aut aliis temporibus factum legit, aut aliis fieri locis uidit, ibi qui audiunt perinde agunt ac si tota sapientiae suae periclitaretur opinio, et post illa pro stultis plane sint habendi, nisi aliquid sufficiant inuenire, quod in aliorum inuentis uertant uitio. Si cetera destituant, tum huc confugiunt : « Haec nostris, inquiunt, placuere maioribus, quorum prudentiam utinam nos aequaremus. » Itaque hoc dicto ueluti egregie perorata re considunt. Tanquam magnum sit periculum, siquis ulla in re deprehendatur maioribus suis sapientior, a quibus tamen, ut quicque optime consultum est, ita aequissimo animo ualere sinimus : at si qua de re potuit consuli prudentius, eam protenus ansam cupide arreptam mordicus retinemus. Itaque in haec superba, absurda ac morosa iudicia, cum saepe alibi, tum semel in Anglia quoque incidi.

[sequentia]

 
Responsable académique : Paul-Augustin Deproost
Analyse : Jean Schumacher
Design & réalisation inf. : Boris Maroutaeff

Dernière mise à jour : 15 mai 2018