Sénèque, Médée, 179-300 |
|
|
< Creo cum comitibus, Medea, Nutrix >
CREO (= C)
Medea, Colchi noxium Aeetae genus,
180 nondum meis exportat e regnis pedem ?
Molitur aliquid : nota fraus, nota est manus.
Cui parcet illa quemue securum sinet ?
183 Abolere propere pessimam ferro luem
equidem parabam : precibus euicit gener.
185 Concessa uita est ; liberet fines metu
abeatque tuta. Fert gradum contra ferox
minaxque nostros propius affatus petit.
Arcete, famuli, tactu et accessu procul,
iubete sileat. Regium imperium pati
190 aliquando discat. Vade ueloci uia
monstrumque saeuum horribile iamdudum auehe.
M192 Quod crimen aut quae culpa multatur fuga ?
C 193 Quae causa pellat, innocens mulier rogat.
M194 Si iudicas, cognosce, si regnas, iube.
C 195 Aequum atque iniquum regis imperium feras.
M Iniqua numquam regna perpetuo manent.
C I, querere Colchis.
M Redeo : qui auexit, ferat.
C198 Vox constituto sera decreto uenit.
MEDEA
Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
200 aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
CREO
Auditus a te Pelia supplicium tulit ?
Sed fare ; causae detur egregiae locus.
MEDEA
203 Difficile quam sit animum ab ira flectere
iam concitatum quamque regale hoc putet
205 sceptris superbas quisquis admouit manus,
qua coepit ire, regia didici mea.
Quamuis enim sim clade miseranda obruta,
expulsa, supplex, sola, deserta, undique
afflicta, quondam nobili fulsi patre
210 auoque clarum Sole deduxi genus.
211 Quodcumque placidis flexibus Phasis rigat
Pontusque quidquid Scythicus a tergo uidet,
213 palustribus qua maria dulcescunt aquis,
armata peltis quicquid exterret cohors
215 inclusa ripis uidua Thermodontiis,
216 hoc omne noster genitor imperio regit.
Generosa, felix, decore regali potens
fulsi : petebant tunc meos thalamos proci
qui nunc petuntur. Rapida fortuna ac leuis
220 praecepsque regno eripuit, exilio dedit.
221 Confide regnis, cum leuis magnas opes
huc ferat et illuc casus ; – hoc reges habent
magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies :
prodesse miseris, supplices fido lare
225 protegere. – Solum hoc Colchico regno extuli :
decus illud ingens Graeciae et florem inclitum,
praesidia Achiuae gentis et prolem deum
228 seruasse memet. Munus est Orpheus meum
qui saxa cantu mulcet et siluas trahit
230 geminumque munus Castor et Pollux meum est
satique Borea quique trans Pontum quoque
summota Lynceus lumine immisso uidet
omnesque Minyae ; nam ducum taceo ducem
(uel ducem taceo ducum E Chau.)
pro quo nihil debetur : hunc nulli imputo ;
235 uobis reuexi ceteros, unum mihi ;
236 incesse nunc et cuncta flagitia ingere.
Fatebor ; obici crimen hoc solum potest,
238 Argo reuersa. Virgini placeat pudor
paterque placeat : tota cum ducibus ruet
240 Pelasga tellus, hic tuus primum gener
tauri ferocis ore flammanti occidet.
Fortuna causam quae uolet nostram premat,
non paenitet seruasse tot regum decus.
244 Quodcumque culpa praemium ex omni tuli,
245 hoc est penes te. Si placet, damna ream,
246 sed redde crimen. Sum nocens, fateor, Creo ;
talem sciebas esse, cum genua attigi
(terra hac recc., Chau.] terram ac RA ; terram E ; terrae Gronovius ; te iam Herrmann ; iterum Leo)
250 latebrasque uiles : urbe si pelli placet,
detur remotus aliquis in regnis locus.
Non esse me qui sceptra uiolentus geram
nec qui superbo miserias calcem pede
testatus equidem uideor haud clare parum
255 generum exulem legendo et afflictum et graui
terrore pauidum, quippe quem poenae expetit
letoque Acastus regna Thessalica optinens.
Senio trementem debili atque aeuo grauem
patrem peremptum queritur et caesi senis
260 discissa membra, cum dolo captae tuo
261 piae sorores impium auderent nefas.
Potest Iason, si tuam causam amoues,
suam tueri : nullus innocuum cruor
contaminauit, afuit ferro manus
265 proculque uestro purus a coetu stetit.
Tu, tu, malorum machinatrix facinorum,
cui feminae nequitia ad audenda omnia
robur uirile est, nulla famae memoria,
egredere, purga regna, letales simul
270 tecum aufer herbas, libera ciues metu,
271 alia sedens tellure sollicita deos.
272 Profugere cogis ? Redde fugienti ratem
et redde comitem : fugere cur solam iubes ?
Non sola ueni. Bella si metuis pati,
275 utrumque regno pelle. Cur sontes duos
distinguis ? Illi Pelia, non nobis iacet ;
fugam, rapinas adice, desertum patrem
lacerumque fratrem, quicquid etiam nunc nouas
docet maritus coniuges ; non est meum :
280 totiens nocens sum facta sed numquam mihi.
CREO
Iam exisse decuit. Quid seris fando moras ?
MEDEA
Supplex recedens illud extremum precor,
283 ne culpa natos matris insontes trahat.
CREO
Vade : hos paterno ut genitor excipiam sinu.
MEDEA
285 Per ego auspicatos regii thalami toros,
per spes futuras perque regnorum status,
Fortuna uaria dubia quos agitat uice,
precor, breuem largire fugienti moram,
dum extrema natis mater infigo oscula,
290 fortasse moriens.
C Fraudibus tempus petis.
M Quae fraus timeri tempore exiguo potest ?
C Nullum ad nocendum tempus angustum est malis.
M Parumne miserae temporis lacrimis negas ?
CREO
Etsi repugnat precibus infixus timor,
295 unus parando dabitur exilio dies.
MEDEA
Nimis est, recidas aliquid ex isto licet :
et ipsa propero.
CREO
clarum priusquam Phoebus attollat diem
nisi cedis Isthmo. Sacra me thalami uocant,
300 uocat precari festus Hymenaeo dies.
< abeunt >
Responsable académique : Paul-Augustin Deproost Analyse : Jean Schumacher (†) Design & réalisation inf. : Boris MaroutaeffDernière mise à jour : 30 novembre 2020