Sénèque, Médée, 116-178 |
|
|
< Medea, nutrix pro domo >
MEDEA (= M)
Occidimus : aures pepulit hymenaeus meas.
117 Vix ipsa tantum, uix adhuc credo malum.
Hoc facere Iason potuit, erepto patre
patria atque regno sedibus solam exteris
120 deserere durus ? Merita contempsit mea
121 qui scelere flammas uiderat uinci et mare ?
Adeone credit omne consumptum nefas ?
123 Incerta, uaecors, mente uaesana feror
partes in omnes ; unde me ulcisci queam ?
125 Vtinam esset illi frater ! Est coniunx : in hanc
ferrum exigatur. Hoc meis satis est malis ?
Si quod Pelasgae, si quod urbes barbarae
nouere facinus quod tuae ignorent manus,
nunc est parandum. Scelera te hortentur tua
130 et cuncta redeant : inclitum regni decus
131 raptum et nefandae uirginis paruus comes
132 diuisus ense, funus ingestum patri
sparsumque ponto corpus et Peliae senis
decocta aeno membra ; funestum impie
135 quam saepe fudi sanguinem et nullum scelus
irata feci : saeuit infelix amor.
137 Quid tamen Iason potuit, alieni arbitri
iurisque factus ? Debuit ferro obuium
offerre pectus : – melius, a melius, dolor
140 furiose, loquere. Si potest, uiuat meus,
ut fuit Iason ; si minus, uiuat tamen
142 memorque nostri muneri parcat meo.
143 Culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens
coniugia soluit quique genetricem abstrahit
145 (g)natis et arto pignore astrictam fidem
dirimit : petatur solus hic, poenas luat
147 quas debet. Alto cinere cumulabo domum ;
uidebit atrum uerticem flammis agi
Malea longas nauibus flectens moras.
NVTRIX (= N)
150 Sile, obsecro, questusque secreto abditos
manda dolori. Grauia quisquis uulnera
patiente et aequo mutus animo pertulit,
referre potuit : ira quae tegitur nocet ;
professa perdunt odia uindictae locum.
M
155 Leuis est dolor qui capere consilium potest
et clepere sese : magna non latitant mala.
157 Libet ire contra.
N
Siste furialem impetum,
alumna : uix te tacita defendit quies.
M Fortuna fortes metuit, ignauos premit.
N160Tunc est probanda, si locum uirtus habet.
M Numquam potest non esse uirtuti locus.
N Spes nulla rebus monstrat adflictis uiam.
M Qui nil potest sperare, desperet nihil.
N Abiere Colchi, coniugis nulla est fides
165 nihilque superest opibus e tantis tibi.
M166Medea superest, hic mare et terras uides
ferrumque et ignes et deos et fulmina.
N Rex est timendus.
N Non metuis arma ?
M Cupio.
N Profuge.
N171Medea…
M Fiam.
N Mater es.
N172Profugere dubitas ?
M Fugiam, at ulciscar prius.
M Forsan inueniam moras.
N Compesce uerba, parce iam, demens, minis
175 animosque minue : tempori aptari decet.
MEDEA
176 Fortuna opes auferre, non animum potest ;
Responsable
académique : Paul-Augustin
Deproost
Analyse :
Jean
Schumacher (†)
Design
& réalisation inf. :
Boris Maroutaeff
Dernière mise à jour : 8 novembre 2020 |