OvideArachné et Minerve Métamorphoses, VI, 1-145 |
|
|
Argument et traduction du livre VI
Praebuerat dictis Tritonia talibus aures
carminaque Aonidum iustamque probauerat iram.
Tum secum : « Laudare parum est ; laudemur et ipsae,
numina nec sperni sine poena nostra sinamus. »
5 Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,
quam sibi lanificae non cedere laudibus artis
audierat. Non illa loco nec origine gentis
8 clara, sed arte fuit ; pater huic Colophonius Idmon
9 Phocaico bibulas tingebat murice lanas ;
10 occiderat mater, sed et haec de plebe suoque
aequa uiro fuerat. Lydas tamen illa per urbes
quaesierat studio nomen memorabile, quamuis
orta domo parua paruis habitabat Hypaepis.
Huius ut aspicerent opus admirabile saepe
15 deseruere sui nymphae uineta Timoli,
deseruere suas nymphae Pactolides undas.
17 Nec factas solum uestes spectare iuuabat
tum quoque cum fierent (tantus decor affuit arti),
19 siue rudem primos lanam glomerabat in orbes,
20 seu digitis subigebat opus, repetitaque longo
uellera mollibat nebulas aequantia tractu,
siue leui teretem uersabat pollice fusum,
seu pingebat acu ; scires a Pallade doctam.
24 Quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra :
25 « Certet » ait « mecum ; nihil est quod uicta recusem! »
Pallas anum simulat falsosque in tempora canos
addit et infirmos baculo quoque sustinet artus.
28 Tum sic orsa loqui : « Non omnia grandior aetas,
quae fugiamus, habet ; seris uenit usus ab annis.
30 Consilium ne sperne meum ; tibi fama petatur
inter mortales faciendae maxima lanae ;
32 cede deae ueniamque tuis, temeraria, dictis
supplice uoce roga ; ueniam dabit illa roganti. »
34 Aspicit hanc toruis inceptaque fila relinquit
35 uixque manum retinens confessaque uultibus iram
36 talibus obscuram resecuta est Pallada dictis :
37 « Mentis inops longaque uenis confecta senecta
et nimium uixisse diu nocet. Audiat istas,
siqua tibi nurus est, siqua est tibi filia, uoces.
40 Consilii satis est in me mihi ; neue monendo
profecisse putes, eadem est sententia nobis.
42 Cur non ipsa uenit ? cur haec certamina uitat ? »
Tum dea : « Venit » ait : formamque remouit anilem
Palladaque exhibuit. Venerantur numina nymphae
45 Mygdonidesque nurus ; sola est non territa uirgo ;
sed tamen erubuit subitusque inuita notauit
ora rubor rursusque euanuit, ut solet aer
purpureus fieri, cum primum aurora mouetur,
et breue post tempus candescere solis ab ortu.
50 Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae
in sua fata ruit ; neque enim Ioue nata recusat
nec monet ulterius nec iam certamina differt.
Haud mora, constituunt diuersis partibus ambae
54 et gracili geminas intendunt stamine telas ;
55 tela iugo uincta est, stamen secernit harundo,
56 inseritur medium radiis subtemen acutis,
quod digiti expediunt atque inter stamina ductum
percusso pauiunt insecti pectine dentes.
Vtraque festinant cinctaeque ad pectora uestes
60 bracchia docta mouent, studio fallente laborem.
61 Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum
texitur et tenues parui discriminis umbrae,
63 qualis ab imbre solet percussis solibus arcus
64 inficere ingenti longum curuamine caelum ;
65 in quo diuersi niteant cum mille colores,
transitus ipse tamen spectantia lumina fallit ;
usque adeo quod tangit idem est ; tamen ultima distant.
Illic et lentum filis inmittitur aurum
et uetus in tela deducitur argumentum.
70 Cecropia Pallas scopulum Mauortis in arce
pingit et antiquam de terrae nomine litem.
Bis sex caelestes medio Ioue sedibus altis
73 augusta grauitate sedent ; sua quemque deorum
inscribit facies ; Iouis est regalis imago.
75 Stare deum pelagi longoque ferire tridente
aspera saxa facit medioque e uulnere saxi
exsiluisse fretum (uel ferum) quo pignore uindicet urbem.
At sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,
dat galeam capiti, defenditur aegide pectus
80 percussamque sua simulat de cuspide terram
edere cum bacis fetum canentis oliuae
82 mirarique deos ; operi Victoria finis.
Vt tamen exemplis intellegat aemula laudis,
quod pretium speret pro tam furialibus ausis,
85 quattuor in partes certamina quattuor addit
clara colore suo, breuibus distincta sigillis.
87 Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum,
88 nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam,
nomina summorum sibi qui tribuere deorum.
90 Altera Pygmaeae fatum miserabile matris
pars habet ; hanc Iuno uictam certamine iussit
92 esse gruem populisque suis indicere bellum.
Pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam
cum magni consorte Iouis, quam regia Iuno
95 in uolucrem uertit ; nec profuit Ilion illi
96 Laomedonue pater sumptis quin candida pennis
97 ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro.
Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum ;
isque gradus templi, natarum membra suarum,
100 amplectens saxoque iacens lacrimare uidetur.
101 Circuit extremas oleis pacalibus oras ;
is modus est operisque sua facit arbore finem.
Maeonis elusam designat imagine tauri
Europam ; uerum taurum, freta uera putares.
105 Ipsa uidebatur terras spectare relictas
et comites clamare suas tactumque uereri
assilientis aquae timidasque reducere (sωH) plantas.
Fecit et Asterien aquila luctante teneri,
fecit olorinis Ledam recubare sub alis ;
110 addidit ut satyri celatus imagine pulchram
Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu,
Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,
aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,
Mnemosynen pastor, uarius Deoida serpens.
115 Te quoque mutatum toruo, Neptune, iuuenco
uirgine in Aeolia posuit ; tu uisus Enipeus
gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis ;
118 et te flaua comas frugum mitissima mater
sensit equum, sensit uolucrem crinita colubris
120 mater equi uolucris, sensit delphina Melantho.
121 Omnibus his faciemque suam faciemque locorum
reddidit ; est illic agrestis imagine Phoebus,
123 utque modo accipitris pennas, modo terga leonis
124 gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen,
125 Liber ut Erigonen falsa deceperit uua,
ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.
Vltima pars telae, tenui circumdata limbo,
128 nexilibus flores hederis habet intertextos.
129 Non illud Pallas, non illud carpere Liuor
130 possit opus ; doluit successu flaua uirago
et rupit pictas, caelestia crimina, uestes ;
utque Cytoriaco radium de monte tenebat,
ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.
Non tulit infelix laqueoque animosa ligauit
135 guttura. Pendentem Pallas miserata leuauit
atque ita : « Viue quidem, pende tamen, inproba » dixit,
« lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,
dicta tuo generi serisque nepotibus esto ! »
139 Postea discedens sucis Hecateidos herbae
140 sparsit et extemplo tristi medicamine tactae
defluxere comae, cum quis et naris et aures,
fitque caput minimum, toto quoque corpore parua est ;
in latere exiles digiti pro cruribus haerent,
cetera uenter habet ; de quo tamen illa remittit
Responsable académique : Paul-Augustin Deproost Analyse : Jean Schumacher Design & réalisation inf. : Boris MaroutaeffDernière mise à jour : 30 août 2017