Sénèque, Médée, 301-379 |
|
|
< Chorus Corinthiorum in orchestra choream dans >
CHORVS
rate tam fragili perfida rupit
terrasque suas post terga uidens
animam leuibus credidit auris,
305 dubioque secans aequora cursu
inter uitae mortisque uias
310 stellisque, quibus pingitur aether
non erat usus, nondum pluuias
Hyadas poterat uitare ratis,
nec quae sequitur flectitque senex
315 Arctica (uel Attica E Chau.) tardus plaustra Bootes :
nondum Boreas, nondum Zephyrus
nomen habebant.
carbasa ponto
320 legesque nouas scribere uentis :
321 nunc lina sinu tendere toto,
325 nunc in summo religare loco,
cum iam totos auidus nimium
nauita flatus optat et alto
328 rubicunda tremunt sipara uelo.
329 Candida nostri saecula patres
330 uidere procul fraude remota.
Sua quisque piger litora tangens
patrioque senex factus in aruo,
paruo diues, nisi quas tulerat
334 natale solum, non norat opes.
335 Bene dissaepti foedera mundi
traxit in unum Thessala pinus
iussitque pati uerbera pontum,
partemque metus fieri nostri
mare sepositum. Dedit illa graues
340 improba poenas per tam longos
341 ducta timores, cum duo montes,
claustra profundi, hinc atque illinc
subito impulsu uelut aetherio
(aethram La Penna : astra A Chau : astris E austris Peiper [cfr. OV., trist. I, 10, 33] arcis Madvig arces Leo Zwierlein)
345 nubesque ipsas mare deprensum.
Palluit audax Tiphys et omnes
Orpheus tacuit torpente lyra
ipsaque uocem perdidit Argo.
350 Quid cum Siculi uirgo Pelori,
rabidos utero succincta canes,
totiens uno latrante malo ?
355 Quid cum Ausonium dirae pestes
Thracius Orpheus solitam cantu
360 Sirena sequi ? Quod fuit huius
362 maiusque mari Medea malum,
363 merces prima digna carina.
Nunc iam cessit pontus et omnes
365 patitur leges : non Palladia
inclita remos quaeritur Argo ;
quaelibet altum cumba pererrat ;
369 terminus omnis motus et urbes
nil qua fuerat sede reliquit
peruius orbis : Indus gelidum
Rhenumque bibunt. Venient annis
375 saecula seris quibus Oceanus
Responsable académique : Paul-Augustin Deproost Analyse : Jean Schumacher Design & réalisation inf. : Boris Maroutaeff Dernière mise à jour : 4 décembre 2018