Notice : 1. LECTURE : Érasme (1469-1536) fait longuement le portrait de Sénèque le Jeune (vers 4/1 av. J.-C. - vers 65 ap. J.-C.) : était-il chrétien ? que pensaient ses contemporains de lui ? Érasme avait-il de l'appréciation pour Sénèque ? :
Érasme, Correspondance, Lettre 2091 à Pierre Tomicki - extrait :
... Caeterum illis non assentior qui certant Senecam facere Christianum,
Nicodemo similem : qui quum nullum habeant argumentum
probabile praeter epistolas, quas post docebimus a studioso quopiam
fuisse confictas, nullum prorsus habent argumentum nisi quod
sub eodem Caesare uixerunt Romae. Sed fingamus Senecam—quo
non alius "De contemnenda morte" scripsit unquam uel saepius uel
fortius—adeo fuisse meticulosum ut ne in scriptis quidem extrema
senecta proditis usquam subindicarit suam professionem, tam
cautum ut nihil suboluerit Neroni, qui quum ilium decreuisset
e medio tollere, et causas commenticias praetexeret, Christianismi
crimen non obiecit ; illud quo colore defendemus, quod in extremis
scriptis subinde loquitur 'deos' et 'deas', subinde dubitat numquid
hominis supersit a funere ? Vt largiamur esse fas metu
mortis dissimulare Christianum, impia certe dissimulatio est quae
pietatem impietate dissimulat. Aliud est ueste prophana Christum
occultare, aliud est libris aeditis pugnare cum Christi dogmatibus ;
et aliud est silere de Christo, aliud illo indigna loqui.
Sed quorsum attinet hoc commentum ? An ut libros illius
Christianis hominibus commendent ? Equidem arbitror magis in
rem esse lectoris ut Senecae libros legat uelut hominis ignari
nostrae religionis. Etenim si legas ilium ut paganum, scripsit
Christiane ; si ut Christianum, scripsit paganice. Quum autem in
illo sint plurima quae segnitiem nostram possint ad uirtutis studium
accendere, habebunt eadem acriores aculeos, si cogitemus ab
ethnico profecta. Apud illos enim sunt quaedam ita dicta gestaue
ut iuxta Christianam quidem philosophiam uehementer sint improbanda,
prae se ferant tamen miram uirtutis indolem : uelut illud
Socratis, "Hoc unum scio, quod nihil scio", quum sit absurde
dictum, tamen exprobrat nobis nostram arrogantiam. Et Lucretiae
factum, quum sit optimo iure detestabile, nobis tamen commendat
pudicitiae studium ; et hoc efficacius commendat, quod exemplum
ab ethnica foemina profectum sit.
Itaque quod ad mores attinet, maiore fructu legetur Seneca, si
legatur ut, quemadmodum fuit, paganus. Nam et Christiane dicta
uehementius afficient, et secus dicta minus laedent. Alioqui nusquam
magis discrepat a Christiana philosophia quam quum ea
tractat quae nobis sunt praecipua. Caput enim nostrae religionis
est nosse Deum. At ille commonstraturus nobis quid sit Deus,
"Deus", inquit, "est totum hoc quod uides et non uides" : quasi
totus hic mundus sit ingens animal, cuius corpus sit oculis conspicuum,
anima lateat, et hoc sit Deus. Iam unusne sit Deus an
plures, uehementer ambigit, et tamen frequenter iterat "deos deasque".
Rursus irridet eos qui putant in hoc mundo nihil geri quod
hunc Deum non fallat : perinde quasi culicem sentiat elephantus.
Iam an anima supersit corpori, sic disputat quasi nihil referat
utrum credas. Alicubi, ut refert Tertullianus, pronunciat omnia
finiri morte, etiam ipsam. Postremo, quoties incidit in sapientem
illum Stoicum, sic eum attollit ut frequenter diis aequet, nonnunquam
et anteponat. Ait sapientem uniuersam felicitatem suam
sibi uni debere, diis nihil opus esse, immo deos aliquid debere
sapienti. At pietas nobis persuasit etiam passerculos et lilia Deo
curae esse ; tum hominem nihil habere ex sese boni, sed summam
suae felicitatis debere munificentiae Numinis. Quantum igitur sit
periculi, si illa legantur uelut a Christiano prodita ! Caeterum quod
ad eruditionem aut eloquentiam pertinet, cum iudicio delectuque
legendum esse Senecam iam olim admonuit Quintilianus ; tanta
aequitate temperans suam de illo censuram, ut nec personae studio
laudet improbanda, nec odio damnet quae laudem promerentur.
Proinde fortassis non ab re fuerit, si studiosae iuuentuti paucis
indicem quae sint in hoc autore fugienda, quae sequenda. Primum,
habet uoces suas uelut in hoc affectatas, ut dissimilis sit Ciceroni ;
quanquam hoc illi cum Quintiliano Pliniisque commune, et haud
scio an cum toto illo seculo, quod Ciceronis uelut argenteum aureo
successit. Huius rei pauca subiiciam exempla, ut lector ex his
coniiciat caetera. Pronomine reciproco sui, sibi, se, frequenter
durius utitur. Tanquam pene semper usurpat pro uelut, siue, ut,
si quando uult exemplum subiicere. Aliquoties dicit aeque quam
pro aeque atque. Cum gaudet addere superlatiuis, quam, quod
sciam, nunquam ; ut cum maxime, pro quam maxime. Aduersus
pro erga frequenter usurpat in bonam partem ; ut "gratus aduersus
deos". In hac sermonis forma "Non modo contemnit homines,
sed deos negligit", uix unquam addit coniunctionem, "sed et deos"
aut "sed deos quoque". Haec atque his similia non reprehendo
nec damno, tantum indico non esse Tulliani candoris.
Quintilianus libro decimo tribuit illi stili usum, quod in nullo
scribendi genere non esset uersatus ; tribuit ingenium facile et
copiosum, tribuit studium et plurimarum rerum cognitionem,
fatetur illum abundare multis et praeclaris sententiis, probat
libertatem in uitiis hominum insectandis ; addens illius libros et
ad mores formandos conducibiles esse. In summa, fatetur in illius
libris esse multa quae non solum probari debeant uerumetiam
admirationem mereantur. Sed ex aduerso detrahit illi philosophiae
exactam cognitionem, adimit iudicium de seipso, quod illi corruperat
humanum uitium philautia. Qui neuus nonnunquam in
doctis ac bonis uiris reperitur, sed quem abunde multis pensent
uirtutibus ; nam id subindicat quum ait, "si non omnia sua
amasset". Ac mox "Velles" inquit, "eum suo ingenio dixisse,
alieno iudicio". Vnde parum aequus index Seneca fuisse uidetur
alienorum scriptorum, quod hisce uerbis significauit Fabius : "Quem
non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri
non sinebam, quos ille non destiterat incessere, quum diuersi sibi
conscius generis, placere se in dicendo posse, in quibus illi placerent,
diffideret." Quod ad phrasim attinet, putat in eo corrupta esse
pleraque, quae hoc plus officiant "quod abundant dulcibus uitiis".
Nominatim illud taxat, quod pondera rerum minutissimis sententiis
frangat ; et alibi, ni fallor, notat in eo concisum et abruptum
dicendi genus.
Candorem in illo desiderasse uidetur et Suetonius, in Nerone
Claudio scribens hunc in modum : "Liberales disciplinas omnes
fere puer attigit ; sed a philosophia eum mater auertit, monens
imperaturo contrariam esse, a cognitione ueterum oratorum Seneca
praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret". At idem in
Caligula Senecae uidetur tribuere lene comptumque dicendi genus,
ita loquens de Caesare : "Lenius comptiusque scribendi genus adeo
contemnens, ut Senecam tum maxime placentem commissiones
meras componere, et arenam sine calce esse diceret". Quum Seneca
sit affectibus tragicis uehemens, miror quur Suetonio uideatur esse
lenior, ut ne de sermonis cultu disputemus.
At his etiam liberius in Senecam destomachatur Aulus Gellius,
Noctium Atticarum libro duodecimo, capite secundo. Posteaquam
enim retulisset aliorum de Seneca iudicium, quorum alii censerent
illius libros prorsus indignos qui legantur, "quod eius oratio protrita
uideatur ac uulgaris, res atque sententiae aut inepto inanique
impetu sint, aut leui quasique dicaci argutia, eruditio uernacula
ac plebeia, nihil ex ueterum scriptis habens neque gratiae neque
dignitatis" ; alii paulo aequiores, sermonis elegantiam magna ex
parte illi detraherent, rerum uero cognitionem non adimerent,
"in uitiis autem morum obiurgandis seueritatem grauitatemque
non inuenustam" comprobarent : nominatim, Senecae iudicium de
Cicerone multa cum libertate reprehendit, usque eo incandescens ;
ut ilium appellet "nugatorem hominem". Moxque subiicit, "Sed
iam uerborum Senecae piget ; haec tamen inepti et insipidi et
insulsi hominis ioca non praeteribo". Denique sic claudit censuram,
"Dignus sane Seneca uideatur lectione ac studio adolescentium"'.
Mox, ut arguat inter maledicta Senecae, quae plura uideri uult
quam benedicta, esse quaedam quae probare possis, unicam duntaxat
profert sententiam, hanc : "Quid refert quantum habeas?
multo illud plus est quod non habes". Etiam si non uidetur hoc
Senecae dictum sed Publii mimi, quum sit uersus trochaicus tetrameter
catalecticus. In hoc Gellii iudicio neque nihil est, neque :
uera tamen sunt omnia.
Aequior in hunc est Cornelius Tacitus, qui quum integritatem
constantiamque hominis cum caeteris rerum scriptoribus praedicet,
orationis etiam cultum tribuit ; dicendi genus ad delectationem
uerius quam ad seueritatem comparatum excusat hoc nomine, :
quod uir prudens, quum perspiceret ferum adolescentis ingenium
per philosophiae praecepta ad uirtutis amorem non posse flecti,
suauioribus amoenioribusque studuerit illud uel emollire uel occupare.
Hinc factum est ut Nero pangendis carminibus praecelluerit,
quum orationibus a Seneca compositis sese uenditaret.
Inter omnes uirtutes, quas et multas et eximias in Senecae
scriptis esse fatetur Quintilianus, nulla potior quam quod lectorem
miris aculeis ad honesti studium inflammet, ab humilibus curis
ac sordidis uoluptatibus auocet. Quod quum sit optimum, quid
refert qua phrasi id efficias? quanquam ipsa quoque talis est, ut
eruditissimo seculo fuerit inter praecipuos, tantum abest ut hisce
temporibus possit fastidiri.
Neque tamen nihil habent ueri quae doctissimi scriptores de illo
pronunciarunt. Fuit alienorum ingeniorum parum candidus censor.
Subinde ludit in Graeculos, et interdum absque causa ; neque fere
refert ex probatis autoribus quod non conetur conuellere, quasi
turpe sit cuiquam omnino assentiri. Quoties autem ingeniorum
et eloquentiae censuram sumpsit, quod potissimum facit in libris
Declamationum, quam multos incessit petulantius, aliis tribuens
fatuas sententias, aliis insanas, aliis stultas, salibus plus satis
dicacibus parumque dignis uiro graui ludens in plerosque. Quae
res speciem habet animi parum alienae laudi fauentis et suae
nimium indulgentis. Quanquam hic est ferme morbus ac fastidium
eruditorum omnium, ut uix existat aliquis tam absolutus
ut alteri per omnia satisfaciat, nisi longa temporis praescriptio,
submota iudicandi libertate, religione quadam animos omnium
occupauit. Nasonem aliquoties parum amanter attingit, quod
indulserit ingenio suo, uiciaque sua diligere maluerit quam corrigere.
Quod iudicium uidetur et Quintiliano placuisse, qui putat
ex illius Medea colligi posse quantum praestare potuisset, nisi
maluisset indulgere ingenio suo quam temperare. Atqui Seneca
magis indulget ingenio suo in oratione prosa ac seriis argumentis,
quam Ouidius in poematibus, plaerisque ludicris. Alicubi desiderat
in illo grauitatem rebus dignam, uelut in descriptione diluuii
Deucaleonei ; alias offenditur copia, quod desinere nesciat. Nonnunquam
obiicit quod sententiam aliquam mutuetur a Portio
Latrone ; quasi talem non possit ex se comminisci, aut quasi
non possit fieri ut duobus eadem sententia ueniat in mentem.
Nec Virgilio parcit interim, nec Ciceroni; quae tamen res conducit
studiis, si fiat aequis iudiciis ac citra petulantiam.
Iam hoc ipsum quod in Seneca cum primis laudatur, corruptum
est. Insectatur mores hominum libere salseque, sed non semper
in loco, interdum immodice, tum aliquoties affectatius ; hisque
modis ut non ita multum absit a scurrilitate. Quaedam uicia sic
describit, dum insectatur, ut uideatur inuidere potius quam odisse,
utque doceat magis quam detestetur. Sunt enim quaedam eius
generis ut ea depinxisse sit uel docere uel iritare : qualis est
obscoenissimus excursus in primo libro Quaestionum Naturalium,
De speculorum usu. Iam quum Declamationum libros scribat ad
filios suos, Senecam, Melam et Nouatum, tamen admiscet quaedam
quae uir uerecundus uix auderet, etiam praefatus honorem auribus,
proloqui, nedum pater apud liberos. Et habet quidem haec in mores
publicos dicacitas uoluptatis aliquid, sed parum liberalis, ni pudoris
habeatur ratio ; nec est quicquam procliuius quam in his disertum
esse. Vnde fit ut hodie quoque ecclesiastae quidam, si de rebus
sacris dicendum sit, elingues, in hoc argumento sint linguacissimi.
Quin ubique plurimus uidetur iocorum affectator, etiam in rebus
maxime seriis, in quibus optarim illum aliquanto longius abesse
ab ineptia, obscoenitate, uitioque scurrilitatis ac petulantiae. Est
omnino liberale quoddam iocandi genus, est et perpetua quacdam
orationis iucunditas, quae uirum bonum non dedeceat, si in loco
adhibeatur ; at in Seneca saepe cachinnos sentias potius quam
risum. Nec omnino temere est, quod de sententiis illius queritur
Fabius, quas nusquam non affectat. Itaque fit ut, dum omnia
per sententias conatur dicere, quanquam sunt plurimae quibus
nihil possit esse felicius, tamen intercurrant aliquot durae, frigidae
et ineptae. Idem usu uenit in captandis epiphonematibus et
argutiis ; quae frequenter apud hunc in uerbis sitae sunt potius
quam in rebus, unde necesse est frigidiores esse nonnunquam et
obscuras. Quod genus est illud ex prima statim ad Lucilium
epistola : "Quaedam tempora surripiuntur nobis, quaedam subducuntur,
quaedam effluunt". Ac mox : "Magna uitae pars elabitur
male agentibus, maxima nihil agentibus, tota aliud agentibus".
Qua de re suo loco nonnihil dicetur.
Neque nihil peccat in petendis affectibus, quos alii docendo
praeparant suoque tractant loco. Nam passim agitare affectus
adeo non probatum est a doctis, ut quidam affectus in totum
submouerint uelut officientes iudicio. At hos Seneca ubiuis et in
ipso statim initio stimulat uerius quam mouet, et in his maxime
tragicos, quae Graeci g-patheh uocant. Itaque quoties in grandes
materias incidit, puta De uniuerso, De natura deorum, De Stoico
sapiente, De terrae motu, De fulmine, De diluuio, De fine mundi,
De contemptu mortis, De mortibus spontaneis, ueluti suum nactus
campum, uidetur ostentare grandiloquentiam suam, et nescio quid
tragicum spirare.
Horum uitiorum bonam partem probabile est illi ex palaestra
declamatoria haesisse, in qua pene detriuit aetatem. Nam et
Quintilianus fatetur hoc exercitamenti genus, quum utiliter repertum
esset ad absoluendam eloquentiam, tamen nescio quo
pacto factum ut multum inuexerit eorruptelae. Quum enim illic
captaretur applausus auditorum, ea quisque curabat adferre, non
quae essent optima, sed quae placerent maxime. Nec illic temere
applaudebatur ab ociosis ac fastidiosis, nisi sententiis, argute dictis,
schematibus, et epiphonematibus, et siquid esset aut nouum aut
immodicum ; communia, quanquam optima, fastidiebantur. Nec
raro quae pessime dicta fuerant, iis frequentissime applaudebatur.
Ita discessum est ab illo simplici ac naturali dicendi genere, quod
omnibus antefertur, uel hoc nomine quod fide commendatur. Quid
autem est oratio culta sine fide, nisi cantio probe modulata ? Hinc
est quod queritur Quintilianus, quosdam uitia sua, quibus in
declamando assueuerant, in forum et ad serias actiones detulisse,
reorum graui periculo, dum patronus mauult causam perdere quam
iocum aut schema, nonnunquam cum risu quoque iudicum et
coronae. Talia quaedam et Seneca retulit in libros, uelut haec
quae diximus, tum fictiones illas palam falsas, quibus frequenter
utitur : "Video quid uelis" ; "Posthac pendebo de uultu tuo" ;
"Quanquam Nouatus frontem contraxit". Quin et in personis fingendis
ac mutandis interdum subitus est, ut hinc etiam obscuritas
oriatur, dubitesque nonnunquam an ipse loquatur, an is aduersus
quem agit, an aliqua tertia persona. Non quod haec non fiant ab
alüs, sed parcius, sed mollius, sed magis perspicue. Multus est et
in dialogismis, dum his aut illis personis suum affingit sermonem,
quae res et ad copiam et ad delectationem et ad uehementiam
confert : non quod hoc faciat infeliciter, sed quod frequentius et
declamatorie, hoc est ad uoluptatem magis quam ad serium usum
causse propositae.
Caligulae Caesaris iudicium contemni poterat, ut hominis parum
integrae mentis, et qui Vergilii ac Titi Liuii statuas conatus sit
e bibliothecis submouere ; nisi et Fabius hoc notasset, et ipsa res
propemodum loqueretur. Desideres enim fere in huius uiri scriptis
ordinem et compositionem. Habet autem argumentum omne
susceptum, initium, progressum et finem. Primum enim tractari
solet quid sit. Id explicatur diuisione ; cuius partes digeruntur in
ordinem, et in quaque tractanda ordo quidam est, dum ea primum
tractantur quae proxime attinent ad rei substantiam, deinde ea
quae accidunt, tum si qua cognata sunt aut contraria, mox quae
hinc proficiscuntur, commoda uel incommoda ; denique quibus
rationibus haec parentur, seruentur, augeantur, aut contra, deuitentur,
depellantur aut minuantur, ut totus liber corporis instar
sit, constans ex membris decenter collocatis : id quod in Aristotele
mireris, in Seneca desideres. Nec enim semper proponit ac diuidit ;
et si id fecit, non prosequitur quod proposuit, sed ad omnem
occasionem excurrit, mox subinde ueluti de nouo orditur. Raro
utitur transitionibus, quod in docendo plurimum lucis adfert ;
nonnunquam et circa finem operis incipit diuidere ; est ubi oblitus
sui repetit eadem. Quae res declarat illum uel ex declamatoriis
exercitamentis traxisse hoc uitii, uel, quod uero propius est, non
praemeditatum accessisse ad scribendum, nec tam iudicium rationemque
sequutum quam impetum ingenii. Non enim incedit illius
oratio, sed fertur magis, salitque potius quam ingreditur, id quidem
quod ad sententias attinet.
Iam quod pertinet ad uerborum compositionem, perparcus est
in adhibendis coniunctionibus, quae sunt uelut orationis nerui.
Gaudet enim asyndetis, quod interdum magis facit ad dictionis
uehementiam seu uerius argutiam. Neque raro contextus sermonis
talis est ut dubites utro referendum sit membrum, ad superiorane
an ad sequentia.
Submolestum est interdum in eodem diuerse dicendi studium :
ueluti quod M. Tullius illud Platonis, "g-Hekastos g-hehmohn g-ouk g-hautoh
g-monon g-gegonen eleganter reddidit," Nemo nostrum sibi tantum
nascitur, ne similiter diceret, maluit deterius dicere, "Nemo sibi
contigit". Quae uerba, ut ingenue quod sentio dicam, nunquam
intellecturus eram, nisi ex tenore sermonis coniectassem illum
aemulari uoluisse Platonis sententiam. Sit sane copiae laus eadem
aliter dicere ; quid laudis habet, ut aliter dicas, male dicere ?
Quid quod, carpendi libidine, frequenter eadem committit quae
reprehendit in aliis? Notat in quodam uoces aliquot sordidas, in
quibus sunt "spongia", "laterna", "pulegium", "acetum" ; mirisque
salibus exagitat quod quidam inter declamandum quaesierat quur
testa si cadat, frangatur, spongia si cadat non frangatur, quum
ipse in una epistola tot infulciat uoces sordidiores, uniuersam
balnei suppellectilem ac functionem inibi natis uocahulis explicans.
Qui minus autem liceat testam appellare testam aut spongiam
spongiam, si res postulet, quam ficum uocare ficum et fabam
dicere fabam ?
Libenter iocatur in argutias sophisticas, et philosophorum subtiles
magis quam necessarias quaestiunculas ; et huiusmodi tricis
saepe nimium diu moratur lectorem, sed ita ut facile appareat esse
uerum quod notat Quintilianus, illum in philosophia parum diligenter
fuisse uersatum. Est enim artificis scite illa ridere quae
non sine ingenio traduntur a sophistis, et a Socrate facetissime
deridentur. Quorsum autem attinet Chrysippeis illis rogatiunculis
totas explere paginas ? "an sapiens sapienti possit prodesse ?" "an
sapienti dari possit beneficium a diis?" "an uirtutes sint animalia?"
"an singulae uirtutes sint singula animalia ?" "an unum sint uniuersae ?"
"an seruare patrem sit animal?". Huiusmodi naenias,
quum frequenter inculcet usque ad tedium, tamen subinde damnat.
Quid autem opus est facere quippiam, in hoc ipsum ut factum
reprehendas ? Quod alicubi quaedam ex autoribus perperam refert,
sic excusat Quintilianus, ut dicat illum deceptum eorum fiducia
quibus solet quaedam inquirenda mandare. Huius generis aliquot
loca notata sunt ab eruditis. Alicubi citat ex Ouidio quod est in Tibullo.
Haec eo commemorantur a nobis, non ut deterreamus lectoris
studium, sed ut maiore cum fructu legatur uir tot eximiis uirtutibus
commendabilis. Addam quod mihi nonnunquam subolebat
in illo, ut diximus, declamatoria quaedam affectatio, et alicubi
desideres simplex illud et naturale. Vnde Neronis mater, quum
filio uellet mouere inuidiam, iactabat imperium Burro et Senecae
commissum esse : quorum Burrum appellabat uilem ac truncam
manum, Senecam exulem, et linguam professoriam.
Ingenio facili uersatilique fuisse colligitur hinc, quod in diuersis
argumentis stilum exercuit pari propemodum successu ; quod nec
Ciceroni nec Vergilio contigit. Nam Tacitus commemorat illius
poemata, de quibus sentiens incertum. Nam Tragoediarum opus
eruditi quidam malunt Senecae filio tribuere quam huic ; sunt qui
fratri Senecae adscribant. Ex prima Tragoedia uersus aliquot,
refert, "Duc me parens summique dominator poli", etc. : quanquam
mihi uidetur opus hoc Tragoediarum non esse unius hominis.
Certe ex ludicro libello de morte Claudii coniicere licet illum haud
quaquam iratis Musis et Apolline uersatum in hoc studii genre.
Tametsi Fabius existimat eam rem obstitisse Senecae, quo minus
in uno quopiam excelleret, quod in omnibus argumentis uersaretur ;
id enim suspicor esse quod scribit, "Si parum concupisset". Certe
Tacitus declarat hinc illi conflatam inuidiam, quod occupans omnia,
nihil aliis laudis relinquere uideretur.
Commemorat Tacitus et orationes eiusdem : quae a nobis desiderantur,
nisi forte sentit has quas habemus consolatorias, unam
ad Martiam, alteram ad Polybium acephalon, tertiam ad Albinam,
siue ut in alüs reperitur Elbiam, matrem ; quas tamen libros
dixeris citius quam orationes. Indicat idem alias quasdam orationes
uulgo fuisse iactatas, Neronis quidem nomine, sed a Seneca
compositas. Nec has, opinor, commemorat inter illius opera.
Vnicam ex Cornelio Tacito huic adiecimus aeditioni, breuem quidem
illam sed elegantem, planeque Senecae phrasim referentem.
Vtinam extarent et illa quae moriturus dictauit ! Nam ea Taciti
temporibus habebantur in manibus.
Commemorat et Dialogos eius, quorum et Fabius meminit.
Horum nihil extat praeter unicum breuem, cui quidam titulum
fecerunt Sensus et Rationis. Qui an illius sit nescio ; certe mutilatum
habemus et consarcinatum. Diuus Hieronymus aduersus
Iouinianum citat Senecae librum De matrimonio. Ipse in Naturalibus
Quaestionibus indicat se iuuenem scripsisse librum De terrae
motu. Edidit opus De superstitiosis ritibus colentium deos : nam
Augustinus in opere de Ciuitate Dei, libri sexti capite quinto,
multa hinc recenset.
Epistolas commemorat cum Fabio Tacitus, quas scripsit ad
imitationem Platonis, sed ad unum omnes, uidelicet Lucilium
Balbum, Siciliae praesidem. Quod argumentum sibi proposuisse
uidetur ut ingenio suo indulgeret ; nullum enim liherius. Nam
quicquid uel audieris uel legeris, uel in somnis occurrerit, epistolae
fit argumentum. Deinde licet ordiri unde uelis, transilire quo
uelis, finire quum uolis. Sed interim abest illud quod est in aliorum
epistolis gratissimum, quae uere et ex re scribuntur ; alioqui
poteramus et nos ex prouerbiis singulis singulas facere epistolas.
Iam an hoc opus habeamus integrum nescio ; certe uerba Senecae,
quae multa recenset Gellius ex uigesimosecundo libro Epistolarum,
nusquam in illius scriptis inueniuntur. Et tamen est in eo libro
quaedam epistola, cuius initium "Quare quibusdam temporibus", in
qua taxat quorundam g-kakozehlian et stili uitia. Ex hac, ut coniicio,
aliquis Ciceroni bene uolens, sustulit eum locum quo debacchatur
in illius eloquentiam. ...
... Au reste, je n'approuve pas ceux qui voudraient faire de Sénèque
un chrétien comme Nicodème; leur seul argument
plausible réside dans les lettres dont je montrerai bientôt
qu'elles sont l'oeuvre d'un faussaire zélé ; pour tout argument il
leur reste donc le fait qu'ils vivaient à Rome sous le même empereur.
Mais supposons. Alors Sénèque — qui a parlé du mépris de
la mort plus souvent et plus fermement que personne — aurait été
assez pusillanime pour ne rien laisser percer de sa foi même dans
les oeuvres de son extrême vieillesse ? Il aurait été assez cauteleux
pour que Néron n'en ait rien deviné, puisque, résolu à le supprimer
et forgeant des prétextes, il n'a pas lancé contre lui l'accusation
de christianisme ? Comment l'excuserons-nous de parler constamment
dans ses derniers écrits de « dieux » et de « déesses », de
mettre constamment en doute l'immortalité de l'âme ? Même si
nous accordions qu'il est permis par peur de la mort de dissimuler
sa foi chrétienne, à coup sûr c'est une hypocrisie impie de cacher
sa piété derrière l'impiété. C'est une chose de dissimuler le Christ
sous un vêtement profane, une autre de combattre publiquement
et par écrit les enseignements du Christ ; c'est une chose de ne
pas parler du Christ, une autre de tenir des propos qui portent atteinte
à sa dignité.
Mais quel est le but de ce faux ? Recommander l'oeuvre de Sénèque
aux Chrétiens ? Il est sûrement plus profitable, selon moi,
de la lire comme celle d'un homme étranger à notre religion. Car
si on le prend comme un païen, il a écrit chrétiennement ; mais si
c'est comme un chrétien, alors il a écrit païennement. Il y a en lui
amplement de quoi embraser notre zèle languissant pour la vertu ;
mais ces aiguillons seront plus forts si nous songeons qu'ils viennent
d'un païen. Car on y trouve des préceptes ou des
exemples qui, tout condamnables qu'ils sont au nom de la sagesse
chrétienne, montrent une étonnante disposition à la vertu, tout
comme le mot de Socrate : « Je sais seulement que ne je ne sais
rien », malgré sa forme aberrante, nous fait honte de notre présomption ;
et l'action de Lucrèce, si justement détestable, nous
recommande pourtant l'amour de la chasteté, avec d'autant plus
d'efficacité que l'exemple part d'une femme païenne.
Ainsi donc, au point de vue moral, on retirera plus de fruit de
la lecture de Sénèque si on le prend pour ce qu'il est, c'est-à-dire
un païen. Car lorsqu'il tient un langage chrétien, nous serons plus
vivement touchés, et lorsqu'il est dans le faux, nous serons moins
scandalisés. Au reste il n'est nulle part en plus profond désaccord
avec la philosophie chrétienne que lorsqu'il traite des questions
pour nous fondamentales. En effet, le point capital de notre religion,
c'est de connaître Dieu ; or quand il veut nous expliquer la
nature divine, il dit : « Dieu est la totalité du visible et de
l'invisible » ; comme si l'univers en sa totalité constituait un gigantesque
vivant dont le corps serait apparent et l'âme cachée, et
qui serait Dieu. Sur le problème de l'unité ou de la pluralité divine,
il est très équivoque, mais parle à maintes reprises des « dieux
et déesses ». Derechef il raille ceux qui croient qu'il ne se passe
rien dans le monde qui puisse échapper à Dieu, comme si, dit-il,
un éléphant pouvait sentir un moustique. Quant à l'immortalité de
l'âme, il en raisonne comme si le choix entre les deux croyances
était sans conséquence. Il affirme quelque part, comme le rapporte
Tertullien, que tout est anéanti par la mort, même la mort. Enfin,
chaque fois qu'il en vient au fameux sage stoïcien, il l'exalte
au point d'en faire fréquemment l'égal des dieux et parfois de le
placer au-dessus d'eux. Il dit que le sage ne doit tout son bonheur
qu'à lui-même, qu'il n'a pas besoin des dieux, bien plus, que les
dieux sont redevables au sage. Or, la foi nous a appris que Dieu
prend soin même des passereaux et des lis; que l'homme est
incapable de bien par lui-même, qu'il doit tout son bonheur aux
libéralités de la Providence. Qu'il serait dangereux de lire cela
comme venant d'un Chrétien ! Au reste même en ce qui concerne
le savoir ou l'éloquence, Quintilien nous a jadis avertis qu'il
faut du jugement et du discernement pour lire Sénèque ; cette critique
est si mesurée, si équitable qu'elle évite également la partialité
qui loue les défauts et la malveillance qui condamne les mérites.
... {traduction incomplète}
Traduction française : Jacques Chomarat, joseph Helle gouarc'h, Pierre Langlois, Guy Serbat, Jean-Claude Margolin, La correspondance d'Érasme, vol. VIII (1529 - 1530), University Press, Bruxelles, 1979
3. ITINERA ELECTRONICA
: Environnements hypertextes & Textes préparés :
A) Environnements hypertextes :
B) Textes préparés :
-
Augustin (saint), Du don de la persévérence
Traduction française reprise au site LIVRES-MYSTIQUES.COM : :
http://livres-mystiques.com/partieTEXTES/Staugustin/polemiques/pelage/perseverance.htm
Traduction française :
"Oeuvres complètes de Saint Augustin".
Traduites pour la première fois,
sous la direction de M. Raulx, Bar-le-Duc, 1869
..
latin :
http://pot-pourri.fltr.ucl.ac.be/files/AClassFTP/Textes/Augustin/don_perseverence.txt
français :
http://pot-pourri.fltr.ucl.ac.be/files/AClassFTP/Textes/Augustin/don_perseverence_fr.txt
Jean Schumacher
07 juillet 2017 |