MARCVS (Heroicum). 1 Ruperat Adriaci stagnantia claustra profundi Βάτραχος ὑψώσας ὠχρὸν δέμας ὕδατι λευκῷ. Improuisum orbi monstrum illud, δεινὸν ὅραμα Nec soliti generis, uel qualem saepe uidemus Σκιρτῆσαι κατὰ γαῖαν, καὶ ἐφ᾽ὕδασι σῶμα καλύψαι, Vastum corpus erat, quaedamque in corpore uires, Et non contemnenda animi uis, infima temnens, Alta petens, longeque sua se a sorte mouebat Audebatque loquens ingentia, πολλὰ δ’ ἐβόα 10 Vicinosque ad se populos regesque uocabat Magna locutura et graue de communibus actis Consultura uiris ; Rana os humerosque pedesque, Omnia rana, sed Euganei regina profundi Quae titulum adseruit, iam non contenta paludes Et luteas habitare casas coenumque relictum ; Aptum humeris, aptum ceruici immane leonis Induerat tergus uillosque aptarat et ungues : Tunc Venetos inter populos, Athesina fluenta Altinique arces iuxta atque Antenoris urbem 20 Sedit, et induta uoluit Leo pelle uideri, In medioque uirum, quamquam ἐις φύσιν οὐδὲν ὁμοῖον Ἀνθρώποις τε θεοῖς τε καὶ οὐρανίοις πετεηνοῖς Aut illi foret aut se dissimulare quid esset Ipsa satis posset, tamen haec aggressa loquendo est, Καὶ τοῖον φάτο μῦθον ἀπὸ στόματός τ’ ἀγόρευεν· « Res, Itali, uestrae, uestra et fortuna coegit, Cum possem Adriacas moderari tutius undas, Regnis usa meis, animum ad maiora referre : Namque ut bellorum transmissa ex Alpe procellas 30 Teutona terra diu ferali effuderit ira, In uos arma mouens nostras accessit ad aures ; Utque erat ingenio et rebus communibus aequum, Indolui facto remque indignata peregi Mecum aegras noctes gemituque urgebar anhelo Cum uacuae curis placidoque sopore quietae Sors Romana mihi, fugiens a sede Quirini Tarpeias arces, miserando squallida luctu, Ederet has uoces : « Tu nunc tranquilla superbos Imperio Venetos premis, et tuto aequore regnas 40 Romani secura mali, secura cadentis Italiae, diuesque tuae gratare quieti, Non equidem immerito ; at si quid noua gloria tangit Ociaque ob solidam potes interrumpere laudem, Ut facias, modus est : ego te caput orbe subacto Efficiam rerum, per me Europaea subibunt Regna tibi facientque Asiae tua iussa tyranni Poenorumque urbes Afrique a sole perusti ; His ego reliquias Troum Phrygiosque penates Aeneadasque deos maiestatemque sepultae 50 Adiicio Romae Vestamque ex urbe potentem, Imperii excubias uigilemque huc transfero flammam ; Tantum hortare uiros libertatemque ruenti Fortiter Italiae refer et moto adsere bello. Regnatum Latio satis est, honor immutati Te penes imperii est ». Ea fata, simillima uento Et leuibus boreis in mollem euanuit auram ; Me sopor et domitrix curarum diua reliquit ; At superum monitus tantique oracula fati, Oenotrii ciues, non est contemnere tutum. 60 Εἰμὶ δ’ ἐγὼ βασιλεὺς Φυσίγναθος, ὃς κατὰ λίμνην Τιμῶμαι βατράχων ἡγούμενος ἤματα πάντα· καί με πατὴρ Πηλεὺς ποτε γείνατο, Ὑδρομεδούσῃ Μιχθεὶς ἐν φιλότητι παρ’ ὄχθας Ἠριδανοῖο. Σκηπτοῦχον βασιλῆα καὶ ἐν πολέμοισι μαχητὴν Οὐδέποτ᾽ἐκ πολέμοιο κακὴν ἀπέφυγον ἀϋτήν, ἀλλ’ εὐθὺς μετὰ μῶλον ἰὼν προμάχοισιν ἐμίχθην. Ὀυ δέδι᾽ ἄνθρωπον καίπερ μέγα σῶμα φοροῦντα, ἀλλὰ δύω μάλα πάντα τὰ δείδια πᾶσαν ἐπ’ αἶαν. Erigite infractos animos lassataque corda 70 Inque uicem audentes fessis succurrite rebus ; Quoscunque in populos emittite me duce bellum. At grandi eloquio et uerbis acuentibus iras Nemo fortis eget. » Potsquam est ea fata, silentes Obstupuere animi, digna admiratio factis Iussit inaudita populos nouitate pauere. Confestim adcurrunt Veneti regemque salutant Quoque aliquid posset quaesitae accedere famae Dant alas Marcumque uocant. Illa accipit omen Acceptoque animis pro condicione superbit 80 Et Venetis Ranis et adhuc stipata nouorum Accessu procerum ; tunc regna inuasit et urbes Perdomuitque duces regesque eiecit opesque Condidit immodicas : toto stupor unus in orbe Λιμνόχαρης Πολύφημος erat ; timuere tyranni Et uictas tribuere manus ; regna omnia Marco Territa sunt Veneto, sola huic Germania monstro Indignum duxit famulum summittere collum. Illa Tridentinos tamen est inuadere montes Herciniumque nemus, qua parte obnubilat Istrum 90 Ausa, sub hac specie simulatique ore Leonis ; Per fas perque nefas, recta et praua omnia miscens Extollensque malos meritosque in Tartara mergens Quos potuit quorumque fides sibi credita, sontes Haec eadem sibi coniunxit sociisque sub omnes Usa est euentus ; tum quos non uincere bello Aut uirtute sua potuit, miscente ueneno Cunctantes uicit ; sacra omnia et omnia iura Polluit egrediens, uis atque iniuria belli Omnis causa fuit, pacem bellumque perinde 100 Duxit, amare fidem et iuratum nescia pactum, Armata insidiis semper. Qua cum arte parasset Πολλὰ μάλ’ ἐν λίμνῃ καὶ ἐπὶ χθονὶ θαύματ’ ἰδέσθαι, Conata est leuibus coelum contingere pennis Cum quidam euentu gaudentem et nomine Marci Fertur praemonuisse feram. « Ne, Rana, superbi, Neu caput hoc istosue oculos sublimius effer Quam tua sors permittit : ἔχει θεὸς ἔκδικον ὄμμα, ποινὴν σὺ τίσεις, ne coelum insurgere contra More gigantaeo maioraque uiribus aude : 110 Οὐ λήσεις τε θεοὺς Φυσίγναθε ταῦτα ποιήσας. Spreuit eos monitus nec adhuc temerario coepto Abstinuit uetito, καὶ ἀλεύατο κῆρα μέλαιναν. Tum uero iratus postquam tot uiderat annos Crimina Ranarum et Venetae incrementa paludis Iupiter hac Aquilam qua despicit omnia ab arce Demittit Ranisque super non mollia iussa Imperat, ut ficto sacra deroget omnia Marco, Et doceat non esse deum, rapτoque ferocem Exuat et spoliis, palantesque aequore Ranas 120 Arceat Adriaco pelagoque remergat auito. Huic dicto concessit ἐπεὶ μέγα οἰ σθένος ἦεν, Et rostrum et laceros acuens Iouis armiger ungueis. Στεῦτο δὲ πορθήσειν βατράχων γένος αἰχμητάων· Utque in uindictam disparsum colligat hostem Fertur ab Alpino ἐνναίρειν βατράχους βλεμεαίνων In Venetos speculata iugo. Quo uix bene uiso, Rana fugax ὄχθαισι βαθείαις ἔμπεσε φεύγων Abiiciens sceptrum et torui simulacra Leonis, Regnorumque omnes curas ueniamque precando 130 Adflexa est Aquilae genibus, quam cum illa negaret Ἂχρηστον μετάνοιαν ἐμέμφετο, πολλὰ δακρύων Diffidensque sibi auxilioque exuta suorum Δεινὰ δ’ ἐπεστονάχιζε φόβου κρυόεντος ἀνάγκῃ 134 Extremum turbata, μόρον δ’ οὐκ ἦν ὑπαλύξαι.