[0] Ulrichus de Hutten Eq. adfini suo Marquardo de Hatstein , Canonico Mogunto, salutem dicit. [1] 1. Quae mihi horrenda nuntias, dilectissime, in quos me luctus coniicis : quam maeroris acerbitatem imponis? Ioannem Huttenum ingentis animi iuuenem a Wirtempergensi duce, cui a patre datus comes fuerat, interemptum ? Dii immortales, quam hoc est nouum, quam atrox nuntium ! Fieri enim potuit, ut quem adeo nuper dilexit, sic oderit nunc, ut occidat? 2. Sed quid ais, crudeliter, ac multis uulneribus, nihil tale meritum, incautum, inermem, proditum, interemptum, deinde in demortui quoque corpus saeuitum, et suspendio notatam innocentissimi iuuenis uitam? O inciuile facinus, o immensam calamitatem, o ineluctabile malum! Quid huic seni obstabit, quo minus decernat, inuisam celeriter uitam abrumpere? 3. Utinam adessem, ac tam prudenter monere possem, quam consolarer amicissime. Quod Dii faxint, ut incolumem inueniam. Metuo enim, ne dolore exanimatus sit, et recordor, quam carum hunc habuerit filium, quanta spe suspexerit. 4. Iste uero dolor quam merito cum illo mihi communis est ! Nosti summam hominis erga me benignitatem ; uidisti qua studia mea liberalitate iuuerit. Quorum si nihil esset, quem non tangeret haec infelicis iuuenis innocentia? Ista probitas, et a pulcherrimarum uirtutum cumulo decerpta laus? 5. Deinde mortis genus tam nouum, tam acerbum, tam immane ! Ecquae igitur satis digna ultio, qua in illum carnificem inuehantur omnes Hutteni, omnes Franci Equites? immo uero uniuersa Germaniae nobilitas ? 6. Hic uero quid agit nebulo? Dolet ac paenitet, an paenitudinem non admittit tanta feritas, et ea est hominis malitia, quae nullis conscientiae stimulis obnoxia sit? 7. Interim de Caesare quae spes est ? Egressum omnem modum scelus impunitum sinet , aut uero aliquod iustitiae suae documentum daturus creditur? Certe puto : quamquam interim metuo, ne quae studiose inquirerentur, si negasset maleficus, eadem segniter puniantur, cum fateatur. 8. Quod ad te pertinet, diligenter inuestiga, quid fiat, et quid omnes parent ; ac confestim ad me perscribito. Ego interea me excruciabo hic, neque magis aqua madebo, quam lacrymis. Vale. 9. Ex Thermis Emisensibus, Nonis Maii, Anno post natum Christum M. D. XV.