[13,0] XIII. Magister Conradus de Zuiccauia Salutem dicit Magistro Ortuino. Sicut scripsistis mihi quod non amplius curatis illas leuitates, et non amplius uultis amare mulieres, uel supponere, nisi in mense semel aut bis, ego miror quod talia scribitis. Tamen ego scio contrarium. Est hic unus socius qui nuper uenit ex Colonia, et bene est uobis notus, et fuit etiam semper ibi uobiscum. Ipse dicit quod supponitis uxorem Ioanuis Pfefferkorn : et dixit mihi ueraciter, et iurauit, et ego credo etiam. Quia uos estis ualde amicabilis, et etiam scitis dare bona uerba. Et cum hoc scitis perfecte artem amandi ex Ouidio. Etiam dixit mihi quidam mercator, quod dicunt Coloniae quod magister noster Arnoldus de Tungaris etiam supponit eam; sed hoc non uerum, quia ego scio ueraciter quod ipse adhuc est uirgo, et quod nunquam tetigit unam mulierem. Sed etiam si fecisset, uel faceret sicut non credo, tamen non esset propterea ita malus, quia humanum est errare. Vos multum scribitis mihi de isto peccato, quod non est maius peccatum in mundo, et allegatis multas scripturas. Ego scio bene quod non est bonum; sed tamen etiam in sacra scriptura reperitur, quod aliqui sic peccauerunt, et tamen fuerunt saluati. Sicut Samson qui dormiuit cum una meretrice, et tamen postea spiritus domini irruit in eum. Et possum contra uos arguere sic: "Quisquis non est maleuolus, recipit spiritum sanctum: sed Samson non est maleuolus: ergo recipit spiritum sanctum". Maiorem probo, quia scriptum est: "In maleuolam animam non introibit spiritus sapientiae" ; sed spiritus sanctus est spiritus sapientiae : ergo. Minor patet, quia si illud peccatum fornicationis esset ita malum, tunc spiritus domini non irruisset in Samson, sicut patet in libro Iudicum. Etiam legitur de Salomone, quod habuit trecentas reginas, et concubinarum non fuit numerus; et ipse fuit maximus fornicator usque ad mortem suam : et tamen doctores communiter concludunt quod est saluatus. Quid nunc uidetur uobis? Ego non sum fortior quam Samson, et non sum sapientior SaIomone, et ergo oportet aliquando habere unam laetitiam. Quia, ut dicunt medici, hoc ualet contra melancoliam. Ah quid dicitis de istis seriosis patribus? tamen dicit Ecclesiastes: "Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo". Quapropter ego dito cum Salomone ad amicam meam : "Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa mea, uulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea, sponsa mea. Pulcriora sunt ubera tua uino", et cetera. Per deum, ualde iucundum est amare mulieres, secundum illud carmen Samuelis poetae: "Disce, bone clerice, uirgines amare, Quia sciunt dulcia oscula praestare, Iuuentutem floridam tuam conseruare." "Quia amor est charitas, et deus est charitas, ergo amor non mala res": soluatis mihi illud argumentum. Etiam dicit Salomon: "Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam". Sed permittamus ista, et ueniamus ad alia. Rogastis me quod iam in carnis priuio fuit hic magna laetitia. Et fuit hastiludium. et princeps met equitauit in foro, et habuit pulchrum equum, et pulchrum andallum desuper, in quo fuit picta una mulier cum magno ornatu, et iuxta ipsam sedit quidam iuuenis in crispis crinibus, qui organizauit ei secundum psalmistam : "Iuuenes et uirgines, senes cum iunioribus laudent nomen domini". Et quando princeps uenit in ciuitatem, tunc uniuersitas intronisauit eum cum magna processione, et ciues braxauerunt multam cereuisiam, et propinauerunt dulcia cibaria, et bene dapiuerunt principem et omnes curiales. et postea chorizauerunt, et ego steti in uno conspicello quod potui uidere. Non scio plura, quam quod opto uobis omnia bona: et Valete in nomine domini. ex Liptzick.