[7,0] VII. Magister Petrus Hafenmusius Magistro Ortuino Gratio. [7,1] Salutem innumerabilem. Venerabilis domine magister, si haberem pecunias et substantiam magnam, tunc uellem dare uobis unam notabilem propinam, credatis mihi firmiter, quod soluatis mihi istam quaestionem quam propono. Sed quia pronunc non habeo oues et boues, uniuersa insuper et pecora campi, sed sum pauper, propterea non possum uobis appreciare pro uestra doctrina: sed promitto uobis, quod postquam sum beneficiatus, sicut iam insteti prouna Vicaria, tunc uolo semel unurn honorem specialem facere uobis. Et scribatis mihi an est necessarium ad aeternam salutem, quod scholares discunt grammaticam ex poetis saecularibus, sicut est Virgilius, Tullius, Plinius, et alii? Videtur mihi quod non est bonus modus studendi : Quia, ut scribit Aristoteles primo methaphisicae: "Multa mentiuntur poetae" ; sed qui mentiuntur, peccant, et qui fundant studium suum super mendaciis, fundant illud super peccatis, et quicquid fundatum est super peccatis, non est bonum; sed est contra deum, quia deus est inimicus peccatis : Sed in poetria sunt mendacia: et ergo qui incipiunt suam doctrinam in poetria, non possunt proficere in bonitate: quia mala radix habet super se malam herbam, et mala arbor profert malum fructum, secundum euangelium, ubi dicit saluator: "Non est arbor bona quae facit fructum malum". Etiam bene adhuc memoro illam doctrinam, quam dedit mihi semel magister noster Valentinus de Gelterssheim in bursa Montis, quando fui suus discipulus, et uolui audire Salustium. Et dixit : "quare uis audire Salustium, tu dischole?" Tunc ego respondi, quod magister Ioannes de Vratislauia dixit, quod discimus bona dictamina facere ex talibus poetis. Tunc ipse dixit: "est fantasia, sed tu debes bene aduertere in partibus Alexandri, et epistolis Caroli, quae practicantur in aula grammaticorum. Ego nunquam audiui Salustium, et tamen scio dictamina facere metrice et prosaice". Et sic magister noster Valentinus fecit quod ego nunquam studui in poetria. Et isti humanistae nunc uexant me cum suo nouo latino, et annihilant illos ueteres libros, Alexandrum, Remigium, Ioannem de Garlandia, Cornutum, Composita uerborum, Epistolare Magistri Pauli Niauis, et dicunt ita magna mendacia quod ego facio crucem pro me quando audio; sicut nuper unus dixit, quod est in quadam prouincia una aqua, quae habet arenam auream et uocatur Tagus : et ego fistulaui occulte, quia non est possibile. Ego scio bene quod etiam estis poeta, sed non scio unde habetis illam artem. Ipsi dicunt quod quando uultis, tunc facitis plura metra in una hora, sed credo quod intellectus uester est ita illuminatus per gratiam spiritus sancti desuper quod scitis illa et alia, quia semper fuistis bonus theologus, et reprehenditis illos gentiles. Libenter uellem uobis scribere unam nouitatem si scirem; sed non audiui aliquid quam quod fratres ac domini de ordine praedicatorum habent hic magnas indulgentias, et absoluunt a pena et a culpa quando aliquis est confessus et contritus, et habent super hoc litteras papales. Etiam scribite mihi aliquid, quia ego sum uester tanquam famulus. Valete ex Nurenberga.