[6,0] Nicolaus Caprimulgius baccalaurius Magistro Ortuino Gratio. [6,1] Salutem plurimam cum magna reuerentia erga uestram dignitatem, sicut debeo scribens ad uestram magistralitatem. Venerabilis domine magister, sciatis quod est una notabilis quaestio quam peto seu rogo determinari a uestra magigistralitate. Est hic unus graecus qui resumit grammaticam Urbani, et quando scribit graecum, tunc semper ponit titellos superius. Quapropter ego dixi nuper: "tamen magister Ortuinus Dauentriae etiam practicauit grammaticam graecam, et etiam est sufficiens ita bene sicut ille, et nunquam scripsit ita titellos; et ego credo quod ita bene intelligit facta sua sicut ille, et adhuc posset corrigere istum graecum"; sed alii non uoluerunt credere, et socii mei ac constantes petiuerunt quod uellem scribere ad dominationem uestram, quod notificaretis mihi quomodo est, an debemus ponere titellos, an non. Si non debemus ponere, tunc per deum realiter uolumus uexare illum graecum, et uolumus facere quod debet paucos auditores habere. Ego bene uidi de uobis Coloniae in domo Henrici Quentel, quando fuistis corrector et debuistis corrigere graecum, tunc abscidistis omnes titellos qui fuerunt supra litteris, et dixistis : "Quid debent illae stultitiae?" Et ita iam consideraui quod uos habetis aliquam rationem : alias non fecissetis. Vos estis mirabilis homo, et deus dedit uobis magnam gratiam quod scitis aliquid in omni scibili. Quapropter debetis etiam laudare dominum deum in uestris metris, et beatam uirginem, et omnes sanctos dei. Sed non habueritis mihi pro molestia quod impedio uestram dominationem cum istis quaestionibus, quia facio talia causa informationis. VaIete. Ex Lyptzick.