[5,0] Ioannes Strautfederius Ortuino Gratio. [5,1] Salutem maximam et multas bonas noctes sicut sunt stellae in coelo et pisces in mari. Et debetis scire quod ego sum sanus, et etiam mater mea. Et uellem libenter etiam taliter audire de uobis, quia ego cogito cottidie ad minus semel de uestra dominatione. Sed cum licentia audite unum magnum miraculum, quod fecit hic unus nobilista: diabolus confundat eum in aeternum: quia scandalizauit dominum magistrum nostrum Petrum Meyer in mensa, ubi fuerunt multi domini et nobilistae, et non habuit unam guttam uerecundiae, sed fuit ita praetensus quod ego miror. Ipse dixit: "Ecce doctor Ioannes Reuchlin est doctior quam uos", et dedit ei unum knipp. Tunc magister noster Petrus dixit : "Ego mitterem soluere collum meum an hoc est uerum". Sancta Maria, doctor Reuchlin est in theologia sicut unus puer, et unus puer plus scit in theologia quam doctor Reuchlin ; Sancta Maria, credatis mihi, quia ego habeo experientiam : tamen ipse nihil scit in libris sententiarum; Sancta Maria, ista materia est subtilis, et homines non possunt ita capere sicut grammaticam et poetriam. Ego uellem etiam bene poeta esse, et scirem etiam componere metra, quia audiui in Lyptzick Sulpitium de quantitatibus syllabarum. Sed quid est? Ipse deberet mihi proponere unam quaestionem in theologia et deberet arguere pro et contra. Et ipse probauit per multas rationes quod nemo scit perfecte theologiam, nisi per spiritum sanctum. Et spiritus sanctus infundit illam artem. Et poetria est cibus diaboli, sicut dicit Hieronymus in suo epistolari. Tunc ille bufo dixit quocl non est uerum et quod doctor Reuchlin etiam habet spiritum sanctum et quod est snfficiens in theologia, quia composuit unum librum satis theologicalem, et nescio quomodo uocatur et nominauit magistrum nostrum Petrum unam bestiam. Et dixit quod magister noster Hochstratus est frater casearius. Et commensales riserunt. Sed ego dixi quod est scandalum, quod unus simplex socius debet esse ita irreuerentialis coram uno magistro nostro. Et doctor Petrus fuit ita iratus quod surrexit de mensa et allegauit euangelium dicens: "Samaritanus es, et diabolum habes". Et ego dixi: "Capias tibi hoc", et fui ualde gauisus quod ita realiter expediuit ilium trufatorem. Vos debetis procedere in factis uestris et debetis defendere theologiam, sicut fecistis antea, et non debetis aliquem respicere, siue sit nobilis siue rusticus, quia uos estis sufficiens. Si scirem ita facere carmina sicut uos, ego non curarem unum principem, etiam si uellet me interficere. Sed alias sum inimicus iuristarum, quia uadunt in rubeis caligis, et in mardaris schubis et non faciunt dehitam reuerentiam magistris et magistris nostris. Ego etiam peto uos humiliter necnon affectualiter, quatenus significaueritis mihi quomodo stat in Parrhisia cum speculo oculari. Deus tribuat quod alma mater uniuersitas Parrhisiensis uelit tenere uobiscum et comburere ilium hereticum librum, quia habet multa scandala, sicut scripsit magister noster Lungarus. Ego audiui quod magister noster Sotphi, in bursa Kneck, qui composuit glosam notabilem super gnattuor partes Alexandri, est mortuus. Sed spero quod non est uerum, quia fuit excellens uir et fuit profundus grammaticus et fuit bene melior quam isti noui grammatici poetales. Salutare etiam dignemini mihi magistrum nostrum Remigium, quia olim fuit praeceptor meus singularissimus, et saepe dedit mihi bonas uexas, quando dixit mihi: "Tu es sicut auca, et non uis studere quod fias magnus argumentator". Et ego dixi: "Eximie domine magister noster, ego uolo me emendare in posterum": tunc aliquando dimisit me, aliquando dedit mihi bonam disciplinam et protunc ego fui ita discretus, quod libenter accepi correctiones pro negligentiis meis. Sed nihil amplius habeo uobis scribere praeter quod uelitis uiuere centum annos. Et ualete in requie. Datura Moguntiae.