[0] VITA POMPEII. [1] I. Quod apud Aeschylum Prometheus de Hercule salutis suae auctore dicit, "Carissima infensissimi proles patris," id iam inde ab initio sensisse de Pompeio populus Romanus uidetur. Neminem enim unquam ducem tam constanti tamque acerbo odio prosecuti sunt, ut Strabonem Pompeii patrem; cuius quum uiuentis potentiam in armis (erat enim uir bellicosissimus) metuissent, fulmine exstincti cadauer de feretro inter efferendum detraxerunt ignominioseque tractauerunt. Rursum inter Romanos nemo fuit, qui uehementiori et quae celerius incepisset, aut rebus prosperis magis increuisset, rebusque etiam fractis constantius perdurasset, populi beneuolentia uteretur, atque Pompeius. Odiorum in illum causa fuit insatiabilis auaritia, huic cur diligeretur, multae; uictus ratio modesta, exercitatio in armis, facundia, probati mores, comitas, quum quidem nemo esset, qui uel aequiori animo peti abs sese aliquid pateretur, uel cuius petitionibus libentius satisfieret. Praeterea et dabat sine molestia et in accipiendo grauitatem adhibebat. [2] II. Ab initio uultus quoque haud parum ei ad conciliandos multitudinis animos adiumenti attulit, prius capiens blanditiis quam loqueretur. Aspectus eius amabilis maiestatem prae se ferebat comitate temperatam et in iuuenili eius flore maturitas quaedam regiam prodebat ac uenerabilem animi indo1em ; et in florente aetate statim indoles ueneranda et regius animus elucebant. Tum coma leniter reiecta, oculorum que mollitiem atque conuersiones faciei similitudinem cum Alexandri regis effigie quandam uerbis magis quam re apparentem efficiebant, ita ut ne Alexandri quidem appellationem ab initio fugerit Pompeius, sed quidam per iocum eum palam Alexandrum nominarint. Itaque L- Philippus, uir consularis Pompeio patrocinans, nihil se alienum ratione facere dicebat, quod Philippus ipse Alexandrum diligeret. Floram porro meretricem iam natu grandem ferunt saepe gratam consuetudinis olim cum Pompeio habitae mentionem fecisse et dixisse, nunquam se ab eo, si una cubasset, sine morsu discessisse. Id quoque narrasse Floram, Geminium quendam ex Pompeii familiaribus concubitum eius affectasse, ac saepe eo nomine compellasse, ipsam uero recusasse, Pompeiique gratia non obsequi dixisse; Geminium Pompeium conuenisse, ab eoque ut potiretur Flora impetrasse; Pompeium deinceps ipsa, tametsi amore captus uideretur, omnino abstinuisse, idque ipsam non meretricia leuitate tulisse, sed prae dolore et desiderio eius aliquamdiu aegrotasse. Fertur ita nobilis forma Flora fuisse, ut Caecilius MeteIlus, quum Castoris aedem statuis et tabulis exornaret, ipsius quoque picturam ob uenustatem ibi dedicauerit. Demetrii quoque liberti sui, qui plurimum apud ipsum ualuit, ac rem quater mille talentorum reliquit, uxorem Pompeius contra ingenium suum neque benigne neque liberaliter tractauit, metuens ne pulchritudine ipsius, quae insignis erat et quemuis ad amorem pellicere posse existimabatur, captus uideretur. Adeo praecauendis etiam e longinquo reprehensionibus intentus, non tamen effugit calumnias inimicorum, qui eum matronarum in gratiam publica multa dimittere et negligere dicerent. De frugalitate autem et simplicitate eius in uictu, hoc etiam commemoratur. Medicus aegrotanti et cibos fastidienti mandauerat, uti turdum comederet; quum uenalis nullus reperiri posset (nam anni tempus non ferebat) et quidam inueniri apud Lucullum altiles diceret : Ergone, inquit, nisi Lucullus luxui studeret, Pompeius non uiueret? spretoque medici mandato alium cibum uulgarem sumpsit. Sed haec posterius. [3] III. Admodum adolescens cum patre in militia proficiscens, qui Cinnae erat oppositus, socium et contubernalem habuit L. quendam Terentium. Is a Cinna corruptus pecunia, Pompeium occidere et submissis aliis incendere tentorium ducis statuerat. Indicium rei ad Pompeium coenantem delatum est; isque nihil perturbatus, sed potui magis indulgens amiceque cum Terentio agens, simul ac somni tempus appetiit, occulte se e tentorio suo subtraxit praesidioque patri circumposito, quieti se dedit. Terentius tempus necis esse ratus, stricto gladio ad lectum Pompeii uenit, cumque ibi iacere putans, multos in stragula ictus ingessit. (2) Post haec odium ducis magnum tumultum excitauit, defectionemque agitantes milites tentoria demoliri armaque corripere coeperunt. Dux turbam metuens, progredi ausus non fuit, at Pompeius filius inter medios milites obuersatus, plorans supplexque deprecatus tandem in ipsa porta castrorum se proiiciens, discessuris obstitit, flens ac sese calcari iubens, ita ut omnes, octingentis tantum demptis, moti uerecundia recesserint ac cum duce in gratiam redierint. [4] IV. Strabone patre mortuo, ipsius nomine peculatus dies Pompeio dictus est. Et magnam quidem pecuniae publicae partem ab Alexandro quodam liberto interuersam quum deprehendisset Pompeius, rem ad magistratus detulit, ipse retia et libros de praeda Asculana retinere culpatus est. Et acceperat quidem ea a patre Asculo capto, sed Cinnani satellites, quum in urbem rediit Cinna, impetu in domum eius facto ea diripuerant. In exordio causae aliquot contra accusatorem certamina sustinuit, in quibus ita se acrem ac praeter aetatem suam constantem gessit, ut gloriam sibi gratiamque magnam parauerit, adeo ut Antistius praetor, apud quem ea causa agebatur, Pompeii amore captus fuerit filiamque ei suam nuptum dare decreuerit, re cum amicis communicata. Pompeio id probante occultoque ea re composita, studium tamen Antistii in causa fuit, uti ne lateret multitudinem. Tandem quum is Pompeium iudicum sententiis absolutum pronuntiaret, tanquam signo dato populus acclamauit : Talasio! quae uox antiquo instituto in nuptiis acclamari solet, origine, ut perhibent, tali. (4) Quum Sabinorum filias quae ad ludos Romam conuenerant, praecipui uirtute Romani ad matrimonium iungendum diriperent, ignobiles quidam clientes et pastores forma et magnitudine praesignem quandam uirginem abstulerunt, ac ne ab obuiis praestantioribus ea ipsis eriperetur, inter currendum clamauerunt, Talasio; erat autem Talasius unus ex nobilibus et gratiosis Romanis; itaque qui audiebant id nomen, et ipsi nomen idem acclamabant, quasi congratulantes et comprobantes. Et quia nuptiae istae Talasio bene cecidissent, ideo receptum exinde esse dicunt, ut per iocum in nuptiis Talasii nomen sponsae acclamaretur. Quae quidem historia de iis, quae de Talasio traduntur, uero simillima uidetur. Enimuero paucis post diebus Antistiam duxit Pompeius. [5] V. Quum ad Cinnam in castra profectus atque ob criminationes et calumnias alioram sibi metuens clam sese e medio subduxisset, rumore in castris exorto, adolescentem a Cinna necatum esse, milites iam pridem infestos animos gerentes, impetum in Cinnam fecerunt. Is fugiens a quodam centurione stricto gladio insequente deprehensus, ad genus ei accidit, sigillumque, quod magni erat pretii, protendit. Cui centurio acerbe admodum insultans, Atqui, inquit, non uento ad obsignandam sponsionem, sed ut poenas de nefario et scelerato tyranno sumam ; simulque hominem obtruncauit. Cinna in hunc modum sublato, rerum potitus est Carbo, insolentior quam Cinna fuerat tyrannus; accedebat autem ad urbem Sylla, quem plerique ob praesentium malorum molestiam desiderabant, domini quoque mutationem magni boni loco ducentes. Adeo tum Romam calamitates redegerant, uti, desperata libertate, seruitutem saltem tolerabiliorem quaererent. [6] VI. Agebat tum in Piceno Italiae Pompeius, ubi et praedia habebat, plerumque autem beneuolentia ciuitatum a patre ad se deriuata perfruebatur. Ibi quum Romanorum nobilissimos ac praestantissimos sentiret, suis rebus relictis, in Syllae castra, ueluti portum aliquem, passim confluere, indignum sese ratus, si nihil afferens ipse ad Syllam auxilii tantum impetrandi causa confugeret, gratiam ab eo inire aliquam cumque gloria et potentia accedere statuit. Itaque Picenorum animos tentando, sibi conciliauit, iique studiose obtemperantes, a Carbone missos spreuerunt. Quum Vedius quidam subito ex ludo literario ad gubernandum populum prosiluisse Pompeium dixisset, adeo indignati sunt, ut statim impetu facto Vedium necarent. Exinde Pompeius, annos natus uiginti tres, a nemine hominum dux creatus, ipse sibi arrogato magistratu, Auximi, quae magna est Piceni urbs, tribunal in foro constituit, duosque fatres Ventidios, qui in ea ciuitate primas obtinebant, contra ipsum factionem Carbonianam tuentes, edicto urbe expulit. Milites deinde conscripsit centurionesque iis et primipilos ordine constituit, idemque ceteras etiam urbes adiens fecit. Cedentibus autem et fugientibus Carbonianis et reliquis prompte se ipsi adiungentibus, ita demum modico tempore contractis tribus integris legionibus, tum commeatu, iumentis et carris ad impedimenta uehenda omnique alio apparatu, ad Syllam profectus est, non festinans, neque latere cupiens, sed moram in itinere faciens infestandis hostibus, et omnem, qua ibat, Italīam ad desciscendum a Carbone pertrahendo. [7] VII. Itaque tres aduersae partis duces, Carinnas, Cloelius et Brutus, contra Pompeium insurrexerunt, tribus diuersis exercitibus eum ambientes, uti in medio inclusum arriperent. Pompeius nihil perterritus, toto exercitu instructo in Brutum duxit, equites, inter quos ipse erat, primo loco agens. Quumque hostium equitatus Gallicus obuiam processisset, primum eorum et robustissimum cominus hasta ictum deiecit : reliqui retro auersi, peditum quoque aciem disiecerunt, et in fugam totus exercitus sese dedit. Duces autem discordia oborta, quo quemque sors tulit, a sese discesserunt. Ciuitates ob metum dissipatos Carbonianos ratae Pompeio se coniunxerunt. Mox Scipio consul quum aduersus eum proficisceretur, antequam intra teli iactum acies peruenissent, milites Scipionis salutauerunt milites Pompeii et transitionem fecerunt; Scipio effugit. Tandem ad Arsim fluuium ab ipso Carbone immissas permultas equitum turmas fortiter substitit, fusosque urgens in loca equitatui iniqua compulit, ita ut nulla salutis spe apparente, se cum armis et equis ipsi tradiderint. [8] VIII. Nondum haec resciuerat Sylla, sed primis nuntiis et rumoribus allatis timens Pompeio inter tot tantosque hostium duces uersanti auxilii ferendi causa ad eum tendebat. Pompeius ubi prope Syllam esse percepit, ducibus mandauit uti exercitum diligentissime armarent atque instruerent, ut quam pulcherrimus imperatori splendidissimusque appareret; sperabat enim magnos a Sylla honores, sed speratis maiores adeptus est. Etenim ut accedentem uidit Sylla exercitumque robore praestantem, rebusque gestis animosum hilaremque conspexit, ab equo desiluit, salutatusque (uti consentaneum erat) imperator a Pompeio, imperatoris nomine resalutauit, quod nemo eum facturum credidisset, ut iuuenem nondumque senatoriam dignitatem nactum eo nomine impertiret, de quo cum Scipionibus et Mariis digladiabatur. Reliqua primae illius comitati conuenerunt, quod accedente Pompeio assurrexit, quod caput detexit, quae non temere alterius causa faciebat, tametsi multos secum et bonos uiros haberet. Non tamen inflatus his honoribus est Pompeius, sed statim a Sylla ire iussus in Gallium, quam prouinciam Metellus tenens nihil dignum exspectatione gerere uidebatur, non aequum esse respondit, seni et gloria illustri uiro adimi belli gerendi munus; paratum quidem se esse ire ad Metellum et una bellum administrare, si illi sit uolenti. Hoc quum probaret Metellus et per litteras uenire iuberet, in Hispaniam profectus, quum ipse res admiratione dignas gessit, tum Metelli audaciam uiresque iam senio elanguescentes rursus exsuscitauit atque calefecit, quomodo affirmant aeri concreto iam et refrigerato aes colliquatum igni et fluens affusum, maiorem ipso igne colliquandi uim habere. Verum enimuero sicuti praestantissimi alicuius inter homines athletae, et qui omnibus ex certaminibus gloriosam palmam retulerit, uictorias, quas puer consecutus est, memoratu dignas non existimant, neque ascribunt reliquis; sic et quae tum edidit Pompeius facinora, ingentia ea si per se consideres, magnitudine tamen et multitudine eorum quae deinceps bella et certamina obiit, ita offuscantur, ut ueritus sim ne si ea referre aggrediar, primisque immorer eius actionibus, maximas res gestas, casusque qui ingenium ipsius potissimum declarant, expositurus deficiam. [9] IX. Postquam Italia potitus Sylla dictator creatus est, quum suis legatis et ducibus gratiam referret, ditando eos, ad magistratus euehendo, studioseque omnia quae uellent largiendo, Pompeium uirtutis causa in admiratione habens, multumque suis rebus prodesse iudicans, statuit affinitate aliqua sibi copulare. Itaque assentiente uxore Metella Pompeio persuadet, ut dimissa Antistia priuignam Syllae, Scauri et Metellae filiam Aemiliam, quae tum alius uiri uxor erat uterumque ferebat, in matrimonium acciperet. Tyrannicae erant sane istae nuptiae magisque Syllae temporibus quam Pompeii moribus conueniebant ; quum Aemilia grauida ab uiro suo abduceretur, Antistia ignominiose et miserabiliter expelleretur, nuper etiam propter maritum amisso patre; in Curia enim Antistius iugulatus fuerat, ob affinitatem Pompeianam Syllae rebus studere creditus. Antistiae mater haec uidens, ultro mortem sibi consciuit, neque id modo tragoediae istarum nuptiarum accessit infortunium, sed et ipsa Aemilia statim in partu apud Pompeium periit. [10] X. Interim nuntiatur Perpennam Siciliam occupare contrariaeque factionis superstitibus hominibus insulam eam receptaculi loco praebere; ibidemque Carbo cum classe altum tenuit mare, et Domitius Africam inuaserat, multique alii nobiles exsules, qui proscriptionem Syllanam euasissent, in istas partes se receperant. Aduersus istos Pompeius cum magnis copiis mittitur. Perpenna statim Sicilia abiit. Urbes misere affectas recepit Pompeius humanumque sese omnibus praeterquam Mamertinis Messanensibus praebuit. His tribunal eius et iurisdictionem recusantibus, quod antiqua lege quadam Romana id fieri prohibitum esset : Nunquamne, inquit, nobis gladios succinctis leges recitare desinetis? Videtur et Carbonis calamitatibus inhumanius insultasse. Si enim fuit, ut fortasse fuit, necesse eum occidere, at statim, ubi ceperat eum, id fieri oportebat culpaque fuisset eius, qui iusserat. At Pompeius eum uirum qui ter Romanorum consul fuisset, uinctum ad se adduci iussit, stantisque ad tribunal sedens ipse causam examinauit, omnibus qui aderant moleste ferentibus, atque ita tandem abductum necari mandauit. Carbonem quidem tradunt, quum ad supplicium duceretur, stringique iam gladium cerneret, locum sibi dari et exiguum uentris exonerandi spatium petiisse. C. autem Oppius, Caesaris amicus, inhumaniter usum etiam Q- Valerio Pompeium scribit. Quum enim sciret rara praeditum esse doctrina uirum, adductum ad se apprehendisse, unaque deambulasse, ac postquam ex eo didicisset quae uoluisset, famulis mandasse ut statim abductum occiderent. Verum Oppio, quum de amicis inimicisue Caesaris scribit, caute admodum adhibenda est fides. Pompeius Syllae hostes, si qui illustres et aperte capti ad se adducerentur, necesse habuit supplicio afficere; alioquin ceterorum quotquot potuit, latere passus est, nonnullorum etiam fugam adiuuit. Quum porro Himeraeorum ciuitatem punire statuisset, quod hostium partes secuta esset, Sthenis, qui in ea republica plurimum potuerat, impetrata dicendi facultate, iniuste facturum Pompeium dixit, si sonte omisso insontes perdat. Interrogatus inde, quemnam sontem diceret, Ego, inquit, is sum, qui ciues mihi cupientes persuadendo, aduersarios ui induxi. Huius magnanimitatem inque dicendo libertatem admiratus Pompeius, primum ipsi, post toti etiam ciuitati culpam condonauit. Audiens porro milites in itinere immodeste se gerere, gladios eorum obsignauit, et qui sigillum non seruassent, iis poenam irrogauit. [11] XI. Haec agenti in Sicilia et instituenti, senatusconsultum et litteras a Sylla afferuntur, in Africam traiicere omnique ui bellum Domitio facere iubente. Etenim Domitius copias multo maiores contraxerat iis, quibus haud ita dudum fretus ex Africa in Italiam traiecerat Marius, rebusque in suam potestatem redactis de exsule tyrannus factus fuerat. (2) Itaque Pompeius omnibus celeriter instructis, praefectoque Siciliae Memmio sororis suae marito, ex Sicilia soluit cum nauibus longis centum uiginti, onerariis autem quibus commeatum, tela, pecunias et machinas deportaret, octingentis. Cum quibus ut partim Uticam, partim Carthaginem appulit, septem millia hostium ad ipsum desciuerunt; ipse uero sex perfectas legiones ducebat. (3) Narrant eo loco rem ei ridiculam accidisse. Quidam milites quum in thesaurum forte fortuna incidissent, ingentem sunt nacti pecuniam; ea res quum uulgo innotuisset, omnes reliqui in eam opinionem uenerunt, omnia circum Ioca pecuniis referta esse, quas Carthaginienses imminente exitio terra obruissent. Nullam ergo ad rem uti militibus suis potuit Pompeius, multos per dies thesauris quaerendis intentis; sed obambulabat ridens, inspiciensque tot hominum millia fodientes inuertentesque terram; tandem desperata re Pompeium se ducere quo uellet iusserunt, abunde iam poenas suae stultitiae dedisse rati. [12] XII. Quum instructa acie Domitius occurrisset et conuallem quandam salebrosam transituque difficilem ante se cepisset, effusus una cum uento ingens imber ab aurora obtinuit, ita ut Domitius desperata pugna in castra reducere iuberet. Eam occasionem arripiens Pompeius, celeriter superata conualle hostes adortus est, perturbatis iam ordinibus trepidantes et neque uniuersos, neque aequaliter subsistentes, uento quoque imbrem eis aduersum obiiciente. Tametsi ea tempestas Romanos quoque conturbauit, quum se ipsos mortuo haud perspicue cognoscere possent, parumque abfuit quin ipse Pompeius a quodam milite, cui tesseram quaerenti tardius responderat, per ignorationem caederetur. Mulla demum cum caede hostibus fusis (quippe de uiginti minibus tria tantum euaserunt), Pompeium imperatorem salutauerunt. Quumque is respondisset se uallo hostium stante id nomen non accipere, proinde si dignum eo putarent illud prius deiicerent, impetum in castra hostium dederunt. Ibi Pompeius metu prioris periculi sine galea pugnauit, castraque capta et occisus est Domitius. Urbes porro partim continuo imperata fecerunt, partim ui captae sunt. Cepit et regem Hiarbam qui Domitio auxilium tulerat regnumque eius Hiempsali dedit. Inde fortunae hoc successu militumque robore usus in Numidiam perrexit, progressusque aliquot dierum iter, quum obuia quaeque in suam potestatem redegisset, nomenque Romanum, cuius iam ex animis barbarorum effluxerat formido, terribile iterum reddidisset atque confirmasset, ne feras quidem Africam inhabitantes roboris audaciaeque Romanorum inexpertas relinqui debere dixit. Ideo paucos aliquot dies leonibus et elephantis uenandis insumpsit; quadraginta omnino diebus, ut aiunt, hostes in potestatem redegit, Africam subiecit regumque negotia composuit, annum tum agens quartum et uicesimum. [13] XIII. Uticam reuerso Iitterae a Sylla redduntur, quibus dimittere exercitum atque una cum legione ibi successorem exspectare iubebatur. Aegre id quidem tulit Pompeius, uerumtamen dissimulauit; exercitus autem palam indignatus est; atque orantes Pompeium, ut procederet, Syllam uituperauerunt, Pompeiumque a sese dimissuros negauerunt, ac ne se committeret tyranno monuerunt. Conatus primum uerbis eos lenire atque placare Pompeius quum uihil efficeret, a tribunali descendit, lacrimansque in tabernaculum abiit : sed milites eum comprehensum rursum in tribunali collocauerunt; magna parte diei exacta, illis manere et imperare iubentibus, ipso ut obedirent sibi, neue tumultuarentur precante, tandem instantibus cumque uociferatione urgentibus, manus se sibi allaturum, si cogere pergerent, iurauit, uixque ita eos repressit. Sylla autem, ut primum Pompeium defecisse annuntiatum est, amicis dixit : Nimirum ergo in fatis erat, ut senex cum pueris decertarem. Nam et Marius iunior, admodum adolescens, multum ipsi molestiae exhibuerat inque extremum discrimen adduxerat. Sed ubi rem ut erat cognouit omnesque homines Pompeio studiose occurrere comitarique eum amice sensit, operam dedit ut omnium beneuolentiam ipse superaret; itaque obuiam profectus, quum quam familiarissime excepisset, alta uoce Magnum salutauit, idque ei cognomentum tribuere eos qui aderant iussit. Alii primum in Africa id ei ab uniuerso exercitu acclamatum, Inde a Sylla confirmatum obtinuisse dicunt. Ipse quidem Pompeius postremus omnium et post multum temporis pro consule in Hispaniam aduersus Sertorium missus, epistolis suis et edictis Pompeium Magnum se ascribere coepit; iam enim consuetudo inuidiam eius cognominis aboleuerat. Quare admiretur aliquis atque ueneretur haud iniuria antiquos illos Romanos, qui huiusmodi titulo, non bello tantum praeclare facta, sed et ciuiles actiones uirtutesque compensarint. Duos enim Maximos populus nominauit, Valerium, quod ei senatum dissidentem reconciliasset, et Fabium Rullum, quod diuites quosdam ex libertinis in senatum lectos, eiecisset. [14] XIV. Triumphum uero petenti Pompeio, Sylla restitit; eum nemini nisi consuli aut praetori leges concedere, atque hanc fuisse causam, cur Scipio maior Carthaginiensibus in Hispania maioribus atque praestantioribus certaminibus uictis triumphum non postularit, quia neque consul neque praetor rem gesserat. Quodsi imberbis Pompeius et cui per aetatem senatorem esse non liceret, triumphum in urbem inueheret, permultum eam rem odii et Syllano imperio et Pompeiano honori conflaturam. Haec ita Pompeium Sylla monebat, ut se prohibiturum, ac si non obtemperasset, pertinaciam eius repressurum diceret. Pompeius autem nihil remisit, sed reputare Syllam iussit, solem orientem a pluribus quam occidentem adorari; suam iam augeri, illius decrescere et languescere potentiam innuens. Hoc Sylla quum non satis inaudiuisset, sed ex eorum qui perceperant uultu et gestu uideret dictum id admirationem omnibus excitasse, quaesiuit quidnam dictum fuisset; eoque intellecto cognita Pompeii audacia obstupuit, bisque exclamauit: Triumphet. Multis indignantibus et stomachantibus, ut molestia eos grauiori (sic enim ferunt) afficeret Pompeius, statuit currum quattuor elephantis (multos enim de regiis captos ex Africa adduxerat) trahentibus in urbem inuehi, sed angustia portas prohibitus, equos adhibuit. Ut uero milites exspectatione sua minora adepti interpellare eum et tumultuari sunt aggressi, nihil se eos curare respondit, ac malle triumphum omittere, quam ipsos adulari. Quum quidem Seruilius, illustris uir et qui maxime triumphum eius impugnauerat, dixit nunc se intelligere Pompeium uere magnum esse et dignum triumpho. (5) Neque obscurum est facile tum fuisse Pompeio senatoriam dignationem impetrare, uerum id consulto fertur omisisse, ex ipsa obscuritate gloriam captans. Non enim mirum erat si, antequam aetas ferret, senator lectus fuisset, sed id sane quam splendidissimum fuit, quod nondum senator triumphauit. Idque ei haud parum in concilianda multitudinis beneuolentia profuit; gaudebat enim populus, quum eum acto triumpho inter equites agere cerneret. [15] XV. Sylla autem tametsi aegre ferebat eum ad tantam gloriam potentiamque progredi, uerecundia tamen motus, ab impediendo abstinuit. Tamen quum ipso inuito Lepidum ad consulatum eueheret, comitia eius obiens, populique erga se beneuolentiam ei utendam praebens, uidens e foro discedentem, magna caterua comitante, Cerno, inquit Sylla, te, o iuuenis, exsultare hac uictoria. Qui enim hoc non praeclarum sit facinus, populo ita a te instructo, Lepidum omnium ciuium pessimum prius renuntiatum consulem Catulo omnium optimo? Caue tamen ne dormias, sed rebus te intentum esse oportet, qui aduersarium tibi ipse potentiorem te effeceris. (2) Testamento autem suo maxime ostendit Sylla infensum se esse Pompeio. Quum enim reliquis amicis dona legasset, filiique eos sui procuratores constituisset, Pompeium prorsus praeteriuit. Quod ipsum tamen aequo admodum animo ciuiliterque tulit Pompeius; ac quum Lepidus aliique cadauer eius in Campo sepeliri publiceque efferri nollent, ipse iis restitit, sepulturamque et tutam et gloriosam praestitit. [16] XVI. Statim a Syllae morte id quod is praedixerat, apparuit. Etenim Lepidus Syllanam sibi potentiam uindicans, nullis ambagibus, nullo praetextu usus, illico in armis erat, iam olim exulceratas factionum reliquias, quae Syllam effugerant, colligens et resuscitans. Collega eius Catulus, cui maxime integra et sana senatus atque populi pars intenta erat, quanquam inter Romanos temperantiae et iustitiae nomine summae esset auctoritatis, uidebatur tamen ciuilibus quam bellicis rebus administrandis aptior, resque ipsa Pompeium ducem requirere. Atque is non haesitauit cunctabundus, quo se conuerteret, sed optimatibus sese adiunxit, estque ab iis dux belli contra Lepidum creatus, qui iam multas Italiae partes concitauerat, citerioremque Galliam Bruti exercitu obtinebat. Reliquis facile in potestatem redactis Pompeius aliquamdiu Mutinae Brutum obsedit; interim Lepidus ad Romam duxit et cum exercitu ante moenia consedit, alterum sibi consulatum postulans, suorumque multitudine eos qui in urbe erant perterrefaciens. Hoc terrore ciues literae a Pompeio missae soluerunt, quibus bellum sine praelio confectum nuntiabatur. Nam Brutus seu ipse copiis traditis, seu proditus ab illis ad hostem inclinantibus, se ipsum Pompeio dediderat et ab equitibus in oppidum quoddam Pado uicinum deductus fuerat, ubi interposito die uno, Pompeius eum misso Geminio interfecit, non sine graui crimine. Etenim quum initio transitionis scripsisset ad senatum, Brutum ultro ipsi se adiunxisse, paulo post aliis literis interfectum accusabat. Filius eius Bruti is fuit, qui cum Cassio Caesarem occidit, neque bello neque exitu patris similis, ut in ipsius Vita perscriptum est. Proinde Lepidus statim ex Italia pulsus in Sardiniam profugit, ubi morbo implicitus diem obiit supremum ex aegritudine, non ob res fractas, ut putant, sed quod incidisset in codicillos quosdam, ex quibus de adulterio uxoris suae cognouit. [17] XVII. Hispaniam autem Sertorius obtinebat, nequaquam similis Lepido dux, sed magnum Romanis terrorem offerebat, ad eumque tanquam postremam reipublicae perniciem omnes bellorum ciuilium reliquiae confluxerant. Et iam multis minoribus ducibus interfectis, cum Metello Pio decertabat, nobili et bellicoso uiro, sed qui ob senectutem segnius iam occasiones belli sectari multaque praetermittere uidebatur, quae celeritate sua plerumque Sertorius praeripiebat, improuiso et latronis in morem eum adoriens, uariisque insidiis et circumcursionibus infestans uirum iustorum certaminum peritum, exercitusque grauis et acie dimicare consueti ducem. Ideo Pompeius exercitum sub se habens, id egit, ut Metello adiutor mitteretur, iussuque Catuli milites non exauctorauit, sed alias ex aliis obtendens causas, circa Urbem armatus uersabatur, donec L- Philippi suasu imperium ei contra Sertorium est decretum. Quo tempore, uti aeunt, quum quidam in senatu quaereret, ecquid Pompeium pro consule ad bellum mittendum putaret Philippus, Nequaquam, inquit, sed pro consulibus; utrumque consulem nullius esse pretii existimans. [18] XVIII. Ubi primum Hispaniam attigit Pompeius, nouique ducis gloria nouas in animis hominum, ut fieri assolet, spes excitauit, ac populi qui nondum plane Sertorio se coniunxerant, moueri mutarique in alteram partem coeperunt, superbos de Pompeio sermones diuulgauit Sertorius et per iocum dixit, ferula sibi et flagello tantum opus fore ad puerum istum coercendum, nisi anum istam (Metellum significabat) metueret; re quidem ipsa sibi ab eo cauit, Pompeiique metu bellum non ea qua ante temeritate gessit. Metellus enim, quod nemo putasset, luxuriae se totum et uoluptatibus dederat, subitoque magna eius ad fastum et luxum mutatio exstiterat. Quod ipsum Pompeio praeter gloriam, miram quandam beneuolentiam conciliauit, frugalitatem uitae magis etiam intendentem; qua in re non magna opus erat contentione; siquidem natura homo erat temperans atque in cupiditatibus moderatus. Belli eius uariae formae fuerunt; sed Lauronis maxime excidium Pompeio molestum fuit; existimans enim Sertorium a se circumuentum gloriatusque aliquid ea de re, subito se circumquaque cinctum sensit; itaque mouere se non ausus, ante oculos suos eam urbem conflagrare uidit. Herennium uero et Perpennam, Sertorii, ad quem confugerant, legatos, apud Valentiam superauit et ultra decem millia hostium cecidit. [19] XIX. Ea uictoria elatus et magnos gerens spiritus, propere contra ipsum Sertorium duxit, uti uictoriae laude Metellum excluderet. Ad Sucronem amnem iam aduesperascente commissum est proelium, utroque duce Metelli aduentum praeuertere cupiente, altero uti solus, altero ut cum solo depugnaret. Incerta uictoria eius proelii fuit : alterum utrinque cornu uicit. Ex ducibus Sertorius plus laudis meruit; cornu enim sibi oppositum fudit. Pompeium autem uir magnus equitem pedes inuasit, congressisque ipsis cominus, utriusque gladii ictus in utriusque manum incidit, sed impari euentu ; Pompeius enim tantum sauciabatur, hostis uero manum amputabat. Pluribus inde contra ipsum concurrentibus, iam coorta fuga praeter spem euasit, equum hostibus dimittens aureis phaleris et pretioso ornatu instructum. Haec enim spolia inter se diuidentes, atque inter se de iis certantes barbari, effugiendi spatium Pompeio reliquerunt. Ut primum illuxit, utrinque in aciem proditum est, uictoriae disceptandae causa, Metello autem accedente, Sertorius dissipato exercitu discessit. Etenim milites eius ita a se mutuo diuelli, rursumque in unum coire assueti erant, uti Sertorius saepe solus oberrauerit, mox cum centum ac quinquaginta militum millibus, ueluti torrens subito inundans sese ostenderit. Pompeius autem post eam pugnam Metello obuiam iuit, quumque prope iam adesset, fasces suos submitti iussit, Metellum ut honore praestantiorem ueneratus. Sed neque hoc passus est Metellus (et in ceteris quoque aequum se praebuit, nihil sibi tanquam consulari et seniori amplius uindicans, nisi quod tessera, si una forte castra habebant coniuncta, a Metello utriusque exercitus militibus dabatur. Plerumque uero seorsum castra metabantur, artibus et calliditate Sertorii mutuo diuulsi, breui temporis momento diuersis ex partibus sese ostendentis et ex uno certamine subito ad aliud traducentis. Atque is ad extremum commeatu intercluso, agris uastatis, mari occupato, utrumque ea quam ipse obtinebat Hispania eiecit, coactos rerum necessariarum penuria in alias prouincias abire. [20] XX. Pompeius uero quum in id bellum omnem prope suam rem familiarem impendisset, pecunias a senatu postulabat, se cum exercitu in Italiam, nisi eae mitterentur, uenturum scribens. Ibi Lucullus, qui tum erat consul, Pompeii inimicus quum bellum Mithridaticum affectaret, studiose egit ut pecuniae mitterentur; ueritus ne Pompeio Sertorium (quod is alioquin cupiebat) dimittendi et bellum in Mithridatem conferendi occasio daretur, hostem superatu (ut putabatur) facilem et magnam uictori gloriam allaturum. Interim Sertorius a suis per dolum caeditur. Fuit inter hos princeps Perpenna, eademque aggressus est quae Sertorius agere, usus quidem eodem apparatu iisdemque copiis, sed qui similiter iis uteretur, animum non habens. Statim itaque Pompeius aduenit inepteque res administrare Perpennam sentiens, decem cohortes inescandi hominis causa in campos immisit, nullo ordine eos palare per agros iubens. Quibus quum se Perpenna insequendis dedisset, cum omnibus copiis ipse superuenit, proelio commisso hostem fudit, necatis plerisque in pugna ducibus; Perpennam uero ad se adductum interfecit, non ingratus immemorue accepti in Sicilia beneficii (hoc enim a quibusdam ei crimen obiicitur), sed insigni et omnibus salutari usus consilio. Nam Perpenna scriniorum Sertorii compos, literas ostendebat potentissimorum Romae uirorum, qui res nouas reipublicae que mutationem affectantes, Sertorium in Italiam euocabant. Proinde ueritus Pompeius ne ista maioris alterius belli occasionem praeberent, Perpennam e medio sustulit, literasque ne lectas quidem a se concremauit. [21] XXI. Commoratus inde in Hispania tantum temporis, quantum maximis tumultibus componendis aestuique rerum sedando satis esset, exercitum in Italiam abduxit, forte tum maxime uigente bello seruili. Itaque et Crassus proelio decernere audacter admodum festinauit et usus secundo Marte, duodecim hostium millia et trecentos deleuit. Verumtamen huius quoque uictoriae in partem aliquam fortuna Pompeium cooptauit. Quinque millia enim fugitiuorum ex pugna euaserunt et in ipsum inciderunt; quibus occidione caesis, Crassum literis ad senatum dandis anteuertit, in quibus scripsit Crassum quidem acie gladiatores uicisse, se autem id bellum radicitus exstirpasse. Fuitque hoc Romanis ob beneuolentiam erga ipsum et auditu et dictu gratum; nam Hispanicum quidem et Sertorianum bellum ne ioco quidem quisquam ab ullo alio quam Pompeio confectum dixisset. Enimuero cum tanto honore atque exspectatione metus tamen tum et suspicio quaedam coniuncta erant, non dimissurum exercitum, sed per arma et domnatum recta ad Syllanum imperium progressurum Pompeium. Itaque iis qui beneuolentia ducti ei occurrerent amiceque acciperent, haud pauciores fuerunt qui metu idem facerent. Postquam hanc quoque suspicionem Pompeius aboleuit, professus se statim a triumpho milites dimissurum, id unum inuidi quod carperent, inuenerunt, quod populo magis quam senatui se dederet, populique auctoritatem a Sylla deiectam erigere in gratiam multitudinis atque instaurare intenderet. Neque id falsum fuit. Neque enim est quod magis insano amore populus prosecutus est, neque ullum magistratum ardentius desiderauit recuperare quam illum; itaque Pompeius magna in parte felicitatis putauit, quod in eum qui tum erat reipublicae statum incidisset, quum quidem, si eam gratiam alius praeripuisset, nullam aliam rationem inuenire potuisset, qua gratias studiis populi referret. [22] XXII. Altero triumpho ipsi et consulatu decreto, non quidem ob haec adeo in admiratione populi fuit, sed id euidens maiestatis eius argumentum habitum est, quod Crassus, eorum qui tum in republica uersabantur opulentissimus, facundissimus atque potentissimus et qui, alias non ceteros modo, sed et ipsum Pompeium prae se contemneret, tum non ausus est nisi prius exorato Pompeio consulatum petere. Et uero Pompeius, qui eum sibi iam pridem aliquo officio deuincire quaerebat, gratum id habuit, populumque enixe prensauit atque hortatus est, ut hunc sibi collegam darent, id sibi non minus acceptum, quam ipsum consulatum, fore affirmans. Atqui consules creati, omnibus in rebus dissenserunt, crebraeque fuerunt inter ipsos offensae. In senatu quidem Crassus multum ualebat, Pompeii magna erat apud populum potentia. Nam et tribunatum plebis ei reddidit, et iudicia passus est lege iterum ad Equites deferri. Iucundissimum autem populo spectaculum ipse exhibuit, quum dignitati imperatoriae renunciaret. Mos est ut equites Romani, postquam legitimum militandi spatium absoluerunt, equum in forum ad censores deducant, enumeratisque ibi quae sub quibus imperatoribus atque ducibus stipendia fecerint, eorumque ratione exposita, exauctorentur; honor quoque aut ignomiuia unicuique pro meritis uitae confertur. Ita tum Gellio et Lentulo censoribus in foro pro dignitate sua sedentibus, et equitibus inspiciendos sese praebentibus, conspectus est Pompeius superne in forum descendens, consularia insignia gestans, atque ipse equum sua manu adducens. Postquam prope ad censores peruenit et cognitus est, dimoueri a lictoribus turbam iussit, equumque ad tribunal adduxit. Obticuit prae admiratione populus et censores gaudio simul uerecundiaque eo aspectu perfusi sunt. Et quum eorum senior ita interrogasset : Quaero ex te, Pompei Magne, militiamne toties, quoties leges iubent, obieris; alta uoce Pompeius : Defunctus sum, inquit, omnibus, idque me ipso imperatore. Hoc ut audiuit populus, exclamauit et censores, quum uociferationem eam prae gaudio populi compescere nequirent, surrexere, Pompeiumque domum suam deduxerunt, gratificantes ciuibus, qui cum plausu eum comitabantur. [23] XXIII. Quum consulatus iam ad finem uergeret atque inimicitiae Pompeii cum Crasso magis magisque crescerent, C- Aurelius, equestris ordinis homo et qui hactenus in otio uixisset, concione frequenti in rostra progressus, Iouem sibi in somnis uisum dixit, monuisseque ut consulibus mandaret ne, priusquam in gratiam rediissent, magistratu sese abdicarent. Haec ubi dixit, Pompeius uti astiterat, ita immotus perstitit, Crassus autem dextram ei protendens, priorque compellans, Nihil, inquit, o ciues, indignum aut humile facere me arbitror, si prior Pompeio concedam, quem uos imberbem etiamnum Magni cognomento affecistis, nondum in senatum recepto duos triumphos dare dignati estis. Reconciliata inde gratia, ita consulatu abierunt. Et Crassus quidem in eo uitae instituto, quod ab initio susceperat, perseuerauit; at Pompeius pleraque porro patrocinia subterfugere, paulatim se a foro subtrahere, raro in publicum procedere, neque unquam sine magna caterua. Non enim nisi multis stipatum erat uel accedere uel uidere, sed gaudebat cum multis magnoque comitatu in publicum prodire, quo conspectui suo splendoris aliquid atque grauitatis accederet, intactam suam uulgi compellationibus et consuetudini maiestatem seruandam sibi ratus. Etenim qui sunt re bellica magni facti neque assueti in ciuilem aequabilitatem, iis in toga uiuentibus procliuis est ad ignominiam lapsus. Ipsi enim ut militiae, ita domi etiam primas sibi uindicant. At uero qui in bello posteriori loco sunt, nullo modo ferre possunt si ne in toga quidem plus aliis possint. Ideo si quem rebus gestis et triumphis splendidum uirum in foro deprehendunt, opprimunt eum suamque in potestatem redigunt; rebus autem urbanis sese abstinenti atque cedenti, gloria et potentia bellica inuidiae secura permanet. Atque hoc ipsum paulo post re ipsa ita habere compertum est. [24] XXIV. Praedonum maritimorum manus primum a principio temerario et occulto exorta ex Cilicia eruperat, post Mithridati in bello contra Romanos optimam praestando operam, animos et confidentiam ceperant. Inde Romanis ciuilibus in bellis ad ipsas Urbis portas inter se decertantibus, mare praesidio omni nudatum occasionem iis uires suas ita augendi, potentiaeque proferendae praebuit, ut non iam nauigantes solum infestarent, sed insulas porro et urbes maritimas exscinderent. Iam et opibus potentes et genere nobiles et prudentia praestantes socios se piratarum latrociniis, tanquam rei gloriosae atque honestae, adiunxerant. Itaque passim naualia erant piratarum, et speculae muris munitae classesque occurrebant, non classiariorum tantum fortitudine, peritiaue gubernatorum, aut uelocitate et agilitate nauium ad institutum suam praeclare instructae, sed et inuidiosa in eo apparatu superbia plus quam terror ipso molestiae afferebat, quippe aureis malis, purpureis uelis, remisque inargentatis utebantar, quasi luxuriantes et ostentantes sese maleficiis. Tum omnibus in littoribus fistulae, cantilenae, crapulae, principum personarum rapinae et captiuarum urbium redemptiones, Romani erant imperii opprobrium. Naues eorum plures quam mille fuerunt, captae urbes quadringentae. Delubra etiam ad id usque tempus sacrosancta et intacta exciderunt, Clarium, Didymaeum, Samothracium, Proserpinae quod est Hermione, et Aesculapii apud Epidaurum, Isthmicum, Taenarium, Neptuni in Calauria, Apollinis unum Actii, alterum Leucade, Iunonis in Samos, Argis et Lacinio; in Olympo etiam peregrina quaedam sacra, ritusque arcanos peregerunt, ex quibus adhuc Mithrae sacrum permanet, prius ab eis demonstratum. Romanis uero plurimum per libidinem insultauerunt, ac praeterea digressi a mari, praedationibus eorum itinera infestauerunt, marique propinquas uillas exciderunt. Duos quoque aliquando praetores rapuerunt Sextilium et Bellinum, et praetextatos eos una cum ministris et lictoribus abduxerunt. Ceperunt et Antonii triumphalis uiri filiam rus euntem, eaque magna redempta est pecunia. Summae autem fuit, quod referam, petulantiae : si quis ab ipsis captus Romanum se esse uociferaretur, nomenque ederet, perterritos se sibique metuere simulantes, femora percutiebant sua, supplicesque ei facti ueniam flagitabant; et qui ita humiliter deprecari eos uideret, serio agere putabat. Interim alii calceos ei subligabant, alii toga amiciebant, uti ne in posterum iterum Romanus esse ignoraretur. Ubi ludibrio hominis tandem saturati erant, medium in mare scalam protendentes abire iam tum ac ualere iusserunt, et si quis descendere nollet, ui impulsum merserunt. [25] XXV. Ceterum ea piratarum classis uniuersum prope Mediterraneum mare obtinebat, ita ut cursus maritimi omnisque mercatura essent praeclusi. Quapropter annonae caritate pressi maioresque in posterum metuentes difficultates Romani Pompeium ad liberandum a piratis mare emittendum cogitauerunt. Legem autem tulit Gabinius, unus ex Pompeii familiaribus, quae non classis praefecturam, sed apertum uni in omnes homines nullisque obnoxium legibus imperium dabat. Praeesse enim lex omni quod est infra Columnas Herculis mari iubebat, omnique terrae usque ad quadringenta stadia a mari dissitae. Hac sane mensura pauca Romanis subdita loca non includebantur, quin et maximas gentes ea et potentissimos reges comprehendebat. Praeterea legatos eum ex senatu quindecim deligere, quibus singulas prouincias demandaret, ex aerario et a publicanis pecuniae quantum uellet accipere ac naues ducentas, ipsumque multitudinis et delectus sociorum naualium atque classiariorum potestatem habere. Promulgatam legem mirifico applausu populus excepit. At proceribus senatus et potentissimis infinita ea nullisque circumscripta legibus potestas inuidia quidem superior, formidabilis autem esse uidebatur, ideoque legem impugnabant. Solus Caesar ei patrocinabatur, minime quidem in Pompeii gratiam, sed quo iam inde ab initio populi fauorem conciliaret sibi propriumque faceret. Ceteri senatores grauiter Pompeium repehenderunt. Inter quos consulum alter quum ei dixisset, Romulum eum aemulantem, similem uitae exitum non effugiturum, paene est a populo necatus. Catulo aduersus legem dicere aggresso populus uerecundia uiri altum silentium tenuit; atque is, honorifice multa de Pompeio ac citra inuidiam locutus, populo consuluit ut parcerent ei, neque tantum uirum uni ex alio obiicerent discrimini atque bello : Quem enim, dicebat, alium habebitis, si hunc perdideritis? ad hoc una uoce populus, Te ipsum, exclamauit. Itaque Catulus quum non persuaderet, abiit; Roscio autem in concionem progresso aures nemo praebuit, quumque is digitis demonstraret, non solum, sed cum collega Pompeium rei praeficiendum, prae indignatione tantum clamorem populus sustulisse dicitur, ut coruus forum casu tum superuolans attonitus in turbam deciderit. Propterea non ruptura aut diuulsione aeris multum uacui recipientis decidere aues uidentur, sed ictu uocis percussae, quum ea uehementior atque copiosior in aere aestum quendam et fluctum excitauit. [26] XXVI. Ita tum soluta est concio. Quo die autem lex perferenda fuit, rus abiit Pompeius; perlatamque legem audito, noctu in urbem rediit, concursum ad se inuidiosum fore cogitans. Exorto sole, in publicum progressus, rem sacram fecit; inde concione habita, effecit uti multa adiicerentur iis quae ante decreta fuerant, duplumque prope prioris apparatum reddidit. Quingentas enim naues instruxit, legionariorum centum uiginti, equitum quinque millia coegit, ex senatu uiginti quattuor legatos delegit, duos quaestores habuit. Statim uero pretia rerum uenalium decreuerunt, laetantique populo sermonem ea res dedit, ipso Pompeii nomine sublatum bellum esse. Enimuero Pompeius mari Mediterraneo in tredecim portiones diuiso, singulisque harum certum nauium numerum et legatum praeficiens, uno momento omnes in partes distributo exercitu, naues piraticas in mari confertas una deprehensas indagine cinxit, statimque assecutus in terram eduxit. Quae uero dissipari a se inuicem et effugere occupauerant, eae undique in Ciliciam ueluti alueare quoddam se recipiebant; aduersum hos piratas ipse cum sexaginta totius classis optimis nauibus ire statuit. Non ante tamen id fecit, quam omnibus latroniciis expurgauit Tyrrhenum, Africum, Sardoum, Corsicum, Siculumque maria ; id quod et se ipso indefesso et legatis alacribus utens quadraginta dierum spatio confecit. [27] XXVII. Quum autem Romae Piso consul ira inuidiaque ductus apparatum classis eius impediret, militesque classiarios dimitteret, naualibus copiis Brundusium aduocatis, ipse per Etruriam ad Urbem accessit. Quod ubi Romae innotuit, uniuersi ciues obuiam ei sese effuderunt, quasi diu absenti, et quem non ante paucos dies emisissent. Gaudii autem causa fuit insperata mutationis celeritas, quae magnam annonae copiam effecerat. Itaque parum abfuit quia Piso consulatu deiiceretur in eamque rem rogationem iam conscripserat Gabinius. Sed Pompeius et hoc probibuit et ceteris in rebus agendis aequum sese ei praebuit atque impetratis quae uoluisset, Brundusium rediit, indeque soluit. Occasioni uero intentus, ideoque festinans, et urbes nauigando praeteruectus, Athenas tamen non praeteriit, sed eo egressus sacra diis fecit, populumque salutauit, atque inde statim discedens, singulares uersus de se conscriptos legit, unum intra portam : Quatenus nosti hominem temet esse, eatenus es deus : extra autem, Exspectatum adorabamus; prosequimur, quum uidimus, Ut autem quibusdam ex piratis, qui coniunctis adhuc nauigiis uagabantur, deprecantibus humanum se praebuit acceptisque in potestatem nauibus eorum et corporibus nihil mali fecit, reliqui etiam in spem bonam uenientes, euitatis ceteris ducibus, Pompeio sese cum uxoribus et liberis dediderunt. Pompeius omnibus perpecit, horumque deinde potissimum opera reliquos, qui extremorum sibi facinorum conscii latitabant adhuc, indagauit et comprehensos suppliciis affecit. [28] XXVIII. Plerique autem et potentissimi, liberis suis, pecuniaque et proelio inutili turba in castellis apud Taurum oppidisque ualidis repositis, nauibus ipsi conscensis apud Coracesium Ciliciae promontorium Pompeium aduentanten substiterunt, uictique ab eo nauali pugna et obsessi, tandem exorata per praecones salute, seipsos, urbesque et insulas, quas occupatas ita munierant, uti oppugnari ac ui capi non facile possent, in potestatem eius tradiderunt. Hoc modo bellum confectum, praedonesque undique mari profligati intra tertium mensem. Naues multas alias, aereis rostris armatas nonaginta Pompeius cepit. Ipsos autem piratas, quorum erat super uiginti millia numerus, occidere ne cogitauit quidem, dimittendos porro, committendumque ut homines egeni et bello uiuere soliti et numero multi aut in uarias regiones dissiparentur, aut inter se rursus coirent, nullo modo censuit. Enimuero cum animo suo reputans, hominem natura suapte neque efferum, neque quod domari non possit esse animal, sed uitiis contra naturam utendo degenerare, disciplina porro, locorumque et uictus mutatione feras etiam cicurari, feritatem saeuitiamque suam cultui mansuetiori adhibitas exuere; has secutus rationes, transferre eos a mari in terram statuit, uitaeque placidae assuefacere, urbes eis habitandas agrumque colendum mandando. Proinde multos eorum in exiguis et prope desertis iam Ciliciae oppidis collocauit, agro iis addito. Solos etiam urbem nuper a Tigrane Armeniae rege uastatam instaurauit, multosque de piratis in ea posuit. Multos Dyme recepit, urbs Achaica multum bonumque agrum habens, et tum habitatoribus egens. [29] XXIX. Haec inuidi eius carpebant. Quae uero in Creta cum Metello egit, ea ne summis quidem eius amicis uoluptati fuerunt. Is Metellus necessarius illius Metelli, qui in Hispania Pompeii fuerat collega, dux in Cretam, antequam Pompeius imperator contra piratas crearetur, missus fuerat. Ibi enim alius praeter Ciliciam fons latrociniorum exstiterat, multosque praedonum Metellus deprehensos exciderat atque deleuerat. Qui autem adhuc supererant et in obsidione habebantur, ii supplicibus missis litteris Pompeium in Cretam aduocabant, quod ea insula ipsius sub imperio esset, et mensura eius undiquaque contineretur. Pompeius accepta conditione Metello scripsit, uti bellum desineret; urbibus quoque per litteras mandauit, ne Metello obtemperarent. Misit etiam eo legatum suum L. Octauium, qui intra muros ad obsessos accessit, pro iisque propugnans, non odiosum modo et importunum, sed et ridiculum ostendit Pompeium, qui nomen gloriam que suam prae inuidia et contentione honorum cum Metello, amuleti Ioco hominibus impiis et scelestis utendam daret. Nam ne Achillem quidem ut uiro erat dignum, sed plane adolescentuli in morem egisse dicebant, stolida gloriae cupiditate elati, qui reliquis interdiceret, ne quis telo Hectorem peteret, eoque icto : Ipse ita posterior, praerepta laude, ueniret; Pompeium autem praeterea, uti multis laboribus merito duci triumphum eriperet, defendendo publicos hostes salutem iis attulisse. Non cessit tamen Metellus, sed et piratas excidit suppliciisque affecit, et ignominiose habitum in castris Octauium dimisit. [30] XXX. Posteaquam Romae renuntiatum est bellum Piraticum esse confectum, Pompeiumque otio fruentem per urbes circumire, Manilius unus de tribunis plebis legem promulgat, ut Pompeius accepta omni Luculli prouincia omnibusque copiis, praeterea etiam Bithynia, quam tum Glabrio tenebat, retento etiam nauali iisdem quibus ante conditionibus imperio, contra Mithridatem et Tigranem bellum gerat. Id nihil erat, nisi uniuersum Romanum imperium unius potestati tradere. Quae enim prouinciae priori lege ei concessae non uidebantur, Phrygia, Lycaonia, Galatia, Cappadocia, Cilicia superior, Colchis, et Armenia, haec tum ei addicebantur, una cum iis quibus Mithridatem et Tigranem debellauerat Lucullus copiis. Verumtamen Luculli minorem habebant optimates rationem, quanquam inique cum eo atque ingrate agi arbitrabantur, cui rerum gestarum gloria eriperetur, ac triumphi uerius quam belli successor daretur. Potentiam Pompeii grauiter ferebant constituique ea tyrannidem sentiebant; ideo priuatim sese cohortabantur ad impediendam legem defendendamque libertatem. Sed ubi tempus perferendae legis appetiit, reliqui metu populi causam destituerunt, Catulus uero quum multis legem reprehendisset atque tribunum plebis, neque quenquam mouisset, alta uoce de rostris aliquoties senatum montem quaerere, sicut maiores, ac rupem iussit, quo confugientes libertatem tuerentur. Perlata est lex omnium, ut fertur, tribuum suffragiis, absentique Pompeio omnis fere ea potestas decreta, quam bello armisque capta urbe Sylla obtinuerat. Atqui ipse litteris acceptis decretoque cognito amicis praesentibus atque gratulantibus, supercilium contraxisse dicitur et femur feriisse, ac ueluti exosus iam imperia exclamasse : Hui, infinita certamina ! quam praestiterat unum ex obscuris fuisse, si nullus bella gerendi finis erit, neque inuidiam imperiorum exuere, et in agro cum uxore degere unquam licebit. Hanc eius simulationem ne familiarissimi quidem probauerunt, scientes eo magis ipsum gaudere, quod ad ingeneratam eius ambitionem discordia cum Lucullo tanquam fomes accessisset. [31] XXXI. Et uero statim res ipsae hoc demonstrauerunt. Etenim ubique propositis edictis milites ad se uocauit, principes regesque subditos ad se exciuit, regionemque peragrans, nihil eorum quae Lucullus constituisset, immotum reliquit, quin et poenas ab eo irrogatas remisit et dona ademit, totusque in eo fuit, ut Lucullum eius admiratoribus ostenderet nullius rei potestatem habere. Eapropter illo per amicos expostulante, uisum fuit e re, uti conuenirent, congressique sunt in Galatia. Sicut autem decebat summos duces rebusque praeclarissime gestis splendidos, lictores ipsos etiam fasces laureatos praeferentes obuiam facti sunt. Sed Lucullus per loca uirentia et opaca, Pompeius autem per loca arborum nuda et gelida processerat. Ibi cum Luculli lictores Pompeii lauros emarcuisse plane uiderent, de suis lauris recentibus adhuc Pompeianos exornauerunt et redimiuerunt fasces; quo uidetur praemonstratum signo fuisse, Pompeium uenire Luculli uictoriae praemia et gloriam interceptum. Erat Lucullus consulari tum dignitate natuque maior, Pompeius ob duos actos triumphos maiori in existimatione. Verumtamen primus eorum congressus quam maxime ciuilis amicusque fuit, unius alterius res gestas praedicantium mutuoque congratulantium; in ipso autem colloquio ad aequale moderatumue perueniri nihil potuit, exprobrantesque Pompeius Lucullo opum, Lucullus Pompeio imperiorum cupiditatem ab amicis aegre dirempti sunt. Ex eo Lucullus in Galatia agrum captiuum et munera quibus uolebat assignauit, Pompeius paulum remotis castris, edixit ne quis ei obsequeretur milites que ab eo omnes abstraxit, mille sexcentis exceptis, quos ob contumaciam et ipsi inutiles et Lucullo infensos fore cogitabat. Palam quoque facta Luculli exsibilans, cum tragoediis atque umbris regiis certasse ferebat, sibi certamen contra ueras et castigatas copias superesse, Mithridate iam ad scuta, gladios equosque confugiente. Lucullus autem conuicia reponens, ire Pompeium dicebat, uti cum larua et umbra hostium depugnaret, solitum alias ignauae uolucris instar in aliena cadauera deuolare, hostilesque reliquias laniare. Ita enim Sertorio, Lepido, Spartaco uicto nomen suum inscripsisse rebus a Metello, Catulo, Crasso confectis. ltaque mirum non esse, si homo qui quacunque arte seruilis triumphi in partem se iungere conatus fuerit, nunc in gloriam Armeniaci Ponticique belli subeat. [32] XXXII. Proinde Lucullus prouincia abiit. Pompeius quum per omne quod est inter Phoenicen et Bosporum mare naualia praesidia collocasset, ipse aduersus Mithridatem duxit, qui phalangem triginta millium armatorum habens et duo equitum millia, praelio tamen coire non audebat. Et primum quum natura munitum montem, in quo forte castra posuerat, tanquam aquae expertem reliquisset Mithridates, eum ipsum occupauit Pompeius, et ex stirpium ibi pullulantium natura et locorum conuexitatibus coniectatus scaturigines aquarum ibi locorum esse, ubique iubens puteos agi, in castris statim aquae affluentia erat, ut mirari subierit, tam longe tempore eam rem a Mithridate ignoratam fuisse. Deinde ei exercitum suum circumdedit, munitionibusque cinctum in obsdione habuit. Mithridates quadraginta quinque dies tolerata obsidione cum ualidissimis copiarum suarum occulte erupit, quum prius bello inutiles et aegrotos occidisset. Postea apud Euphraten eum assecutus Pompeius, copias iuxta collocauit, ueritusque ne Euphraten transire occuparet, media de nocte armatum exercitum in eum duxit. Fama est eo tempore Mithridatem in somnis ea uidisse, quae euentum ei praedicerent. Imaginatus est enim se quum secundo uento Ponticum mare pernauigasset, iamque Bosporo apparente, amicos, ut qui certam salutem sibi partam Iaetaretur, consalutasset, subito ab omnibus destitutum exigua in cymba hinc inde iactatum fuisse. Huiusmodi eum cogitationibus insomniisque detentum amici excitauerunt, irruere Pompeium nuntiantes. Necessario autem erat pro castris propugnandum : ideo duces exercitum in aciem eduxerunt. Pompeius hostium instituto cognito, nocturnum proelium formidans, satis esse existimabat si circumuenirentur uti ne effugere possent, facta luce pugnandi occasionem meliorem fore. Sed qui natu erant inter centuriones maximi, orando et instando impulerunt, ut hostem statim inuaderet; non enim tenebrae obtinebant plane, sed luna ad occasum uergens satis conspicienda adhuc corpora praebebat. Idque maxime damno hosti fuit. Romani enim lunam a tergo habentes in hostem ibant, eamque iam occasui proximam ; quo fiebat ut umbrae longe excurrentes hostibus incumberent, qui interuallum acierum quantum esset quum cernere non possent, ueluti cominus iam congressis Romanis pila frustra emitterent, neque quenquam tangerent. Quod ubi senserunt Romani, sublato clamore irruerunt ac subsistere non ausos praeque terrore in fugam se coniicientes strauerunt, ultra decem millia caesis permultis, castrisque otiti sunt. Mithridates initio cum octingentis equitibus per Romanos erupit, mox omnibus ceteris dilapsis, solus cum tribus relictus est, in quibus fuit Hypsicratia pellex, uirili semper animo audaciaque usa, ita ut Hypsicratem rex appellauerit. Ea tum uirili Persae habitu equoque instructa, neque cursus longitudine relanguescere uisa, neque regis corpus equumque curando defatigata est. Tandem ad castellum Sinora, regia pecunia et thesauris plenum, peruenerunt. Ibi rex inter eos qui ex fuga eo confluxissent, pretiosas uestes distribuit, amicorum quoque singulis letale uenenum dedit, ne quis inuitus in hostium potestatem ueniret. Ipso in Armeniam inde ad Tigranem profectus est, quumque is recusasset hospitium, interfectorique eius centum talenta praemii loco per edictum constituisset, fontibus Euphratis praeteritis per Colchidem fugit. [33] XXXIII. Ceterum Pompeius in Armeniam irrupit, uocatus a iuniore Tigrane, qui iam a patre defecerat et se ad Araxem fluuium, qui ex iisdem cum Euphrate locis ortus aduersus orientem profluit inque mare Caspium exit, obuiam ei dedit coniunctique una perrexerunt, urbes in suam potestatem recipientes. At rex Tigranes nuper a Lucullo fractus, quam mitem placidoque ingenio praeditum Pompeium audisset, imposito in regiam praesidio amicisque et cognatis ad se receptis, ipso traditum sese Pompeio profectus est. Ut eques ad castra uenit, duo Pompeiani lictores equo eum descendere peditemque ire iusserunt; neminem enim unquam equitare in castris Romanis uisum. Et in hoc obtemperauit Tigranes et praeterea ensem suum discinxit iisque tradidit. Ut denique ad ipsum peruenit Pompeium, cidarim capiti detractam ante pedes eius deponere, seque (id quod erat turpissimum) ad genua ipsius prouoluere intendit. Sed Pompeius praeuertit, dextra eum arreptum ad se attrahens, ac iuxta se, filium uero Tigranem ab altero latere collocans. Tum ita locutus est : Lucullo cetera tua damna imputare debes, qui tibi Syriam Phoenicen, Ciliciam, Galatiam, Sophenen ademit; quae ad hunc diem seruasti, ea retinebis, iniuria, quam Romanis intulisti, sex talentorum millibus compensata; filius tuus Sophenae rex erit. Haec Tigranes pergrata habuit; Romanisque regem eum salutantibus, magno perfusus gaudio, militibus Romanis singulis dimidiam minam argenti, centurioni minas decem, tribuno militum talentum se dono daturum pollicitus est. Iunior autem Tigranes quum moleste haec ferret et ad coenam uocatus, nihil se isto honore Pompeii opus habere, sed alium a Romanis impetraturum respondisset, in uincula positus et ad triumphum est seruatus. Paulo post Phraates Parthiae rex misit, qui Tigranem filium, uti generum suum, a Pompeio exposcerent, utque prouinciarum terminum Euphratem haberet postularent. Hiis Pompeius respondit, Tigranem patri magis quam socero deberi, ius autem se pro fine imperii habiturum. [34] XXXIV. Inde Afranio Armeniae praesidio relicto, per gentes circa Caucasum proficiscens contra Mithridatem molesto admodum itinere perrexit. Inter has gentes maximae sunt Albani et Iberi, quorum hi ad Moschicos montes et Pontum pertinent, illi orientem uersus et Caspium mare uergunt. Albani primum petenti transeundi facultatem Pompeio concesserunt, post quum hiems exercitum in ipsorum regione deprehendisset et festum Saturnalia Romani agerent, collecti ad quadraginta millia et Cyrnum fluuium (is ex Ibericis montibus scaturiens, Araxe, qui ex Armenia defluit, in se recepto, duodecim ostiis in Caspium mare exit; quidam Araxem non misceri Cyrno, sed seorsum haud longe ab eius ostiis in id pelagus effluere asserunt) transgressi, Romanos inuaserunt. Pompeius fluuium transire eos, tametsi resistere poterat, nemine interturbante passus, inde adducto exercitu fudit, ingentique strage affecit. Post regi eorum per legatos deprecanti gratia delicti facta, initoque foedere, aduersum Iberos profectus est. Haec natio neque minus quam Albani populosa et bello etiam aliis potentior, a Mithridate gratiam inire Pompeio repellendo magnopere studebat. Alioquin neque Medis neque Persis subditi erant et Macedonicum quoque imperium subterfugerant, ob Alexandri celerem ex Hyrcania discessum. His quoque magno proelio fusis (nam nouem Iberorum millia caesi, ultra decem millia capti sunt), Pompeius in Colchidem intrauit. lbi ad Phasin amnem Seruilius ei occurrit cum classe, quae Pontum custodiebat. [35] XXXV. Ceterum Mithridatem persequi in Bosporanas et Maeoticas gentes sese recipientem, res erat quae in magnas incurreret difficultates. Interim renuntiatur Albanos denuo desciuisse. In hos prae ira et studio contendendi conuersus, Cyrnum fluuium aegre ac magno cum periculo transiuit, quod barbari plerasque fluminis partes uallis adactis intercluserant ; quumque progrediendum esset longo et difficili aquaeque experte itinere, decem millibus utrium aqua impletorum assumptis, in hostem contendit, in eumque ad Abantem fluuium incidit. Instruxerant Albani aciem, sexaginta peditum millia, equitum millia duodecim, magna ex parte male pellibusque modo ferarum armatorum, quos regis frater Cosis ducebat. Hic commisso proelio in ipsum Pompeium tendens, iaculo eum, qua thoracis est commissura, feriit; Pompeius autem cominus perfossum interfecit. Hac in pugna memorant Amazonas quoque ab iis qui sunt circa Thermodontem fluuium montibus profectas Albanis adfuisse. Nam quum a proelio spolia legerent Romani, peltas quidem Amazonicas et cothurnos inuenerunt, corpus autem muliebre nullum apparuit. Habitant Amazones in partibus Caucasi ad Hyrcanum mare pertinentibus, non finitimae Albanis; etenim Gelae et Leges interiacent, cum quibus illae quotannis ad Thermodontem accedentes per duos menses conuersantur, atque iis finitis digressae seorsum uiuunt. [36] XXXVI. Secundum hanc uictoriam Pompeius quum ad Hyrcanium et Caspium mare, a quo tridui itinere aberat, ire uellet, multitudine uenenatorum reptilium probibitus, in Armeniam minorem recessit. lbi Elymaeorum et Medorum regibus, qui legatos ad ipsum mittebant, amice respondit, Parthum autem, qui facta in Gordienen impressione Tigranis regionem infestabat, Afranio cum copiis misso eiecit et usque ad Arbelitidem insecutus est. Porro autem pellicum Mithridatis quum multae ad ipsum adducerentur, nulli corpus miscuit, sed omnes parentibus earum et propinquis remisit; erant enim pleraeque ducum reglorumque filiae et uxores. Stratonice, quae apud Mithridatem in summo erat honore, arcemque cum ingenti auri thesauro custodiebat, filia fuit, ut aiunt, citharoedi cuiusdam senis, minime alioquin lauta re praediti. Haec quum in conuiuio fidibus cecinisset, ista statim cepit Mithridatem, ut cum ipsa illico iuerit cubitum, dimisso patre, qui iniquo animo ferebat, ne compellatum quidem sese benigne. Verum ubi sub auroram expergefactus mensas uidit argenteis et aureis poculis onustas, magnum famulorum turbam, eunuchos et pueros pretiosas ad se uestes afferre, equum pro foribus ornatum eo more quo amicorum regiorum equi solent astare, illudi perque iocum se uexari putans, effugere per fores intendit. Famulis autem inhibentibus, dicentibusque regem opibus ipsum cuiusdam diuitis nuper mortui donare, hasque exiguas tantum esse primitias, ceterarumque diuitiarum indicia; uix tandem fidem habens, purpura se uestiuit, insiliensque in equum, per urbem uectus est, uociferans passim : Haec omnia mea sunt. Et iis qui irridebant : Non, inquit, hoc mirum est, sed quod non insaniens pro laetitia obuios saxis impeto. His natalibus et sanguine orta Stratonice Pompeio et arcem obtulit et multa dona attulit; Pompeius, iis tantum acceptis quae ad templorum ornatum et triumphi splendorem facerent, cetera Stratonicae habenda permisit. Similiter missum a rege Iberorum lectulum, mensam et solium aurea omnia, flagitante ut acciperet, quaestoribus in publicum referenda tradidit. [38] XXXVII. In castro quod dicitur Caenon (Nouum) in secretas quasdam Mithridatis literas incidit, easque non sine oblectatione percurrit, quod ingenium illius praeclare indicarent. Deprehendit enim eum ueneno sustulisse quem alios multos, tum filium suum Ariarathem et Alcaeum Sardianum, quod is eum equestrium certaminum gloria superasset. Erant et conscripta insomniorum indicia, quae partim ipsi, partim mulieribus euenissent. Repertae etiam Monimae et Mithridatis litterae lasciuae, mutuo scriptae. Theophanes orationem quoque Rutilii inuentam ait, qua ad caedem Romanorum per Asiam cohortatus is Mithridatem fuisset. Quod recte plerique malitiose fictum a Theophane coniiciunt, quod Rutilium ipsius plane dissimilem odisset; probabile etiam est Pompeii causa, cuius patrem Rutilius in historiis pessimum fuisse hominem demonstrauerat. [38] XXXVIII. Amisum inde profectus Pompeius in rem reprehensione dignam propter ambitionem incidit. Etenim qui Lucullo multis uerbis exprobrasset, quod is hoste uiuente constitutiones quasdam edidisset, munera et honores distribuisset, id quod uictores confecto demum omni bello facere usu receptum esset; is tum Mithridate Bosporum obtinente iustasque copias secum iam habente, eadem quae Lucullus, tanquam iam debellato, agitabat : prouincias componebat, munera diuidebat, multis ad ipsum principibus duodecimque barbaris regibus profectis, quibus etiam id gratificatus est, uti Partho rescribens non, ut alii, regem regum eum salutaret. Vehemens autem amor incesserat Pompeio Syriam recipiendi et per Arabiam ad Rubrum mare proficiscendi, ut uictor ubique ad mare quod extra terram alluit perueniret. Nam et in Africa primus uincendo usque ad Oceanum progressus fuit, et in Hispania Atlanticum pelagus finem Romano Imperio fecit; tertium quoque Albanos persequens, parum abfuit quia ad Hyrcanum usque mare excurreret. Ita expeditionis finem mare Rubrum sibi statuens, exercitum mouit, quum alioquin Mithridatem armis indagari difficulter posse uideret et fuga quam bello molestiorem esse. [39] XXXIX. Huic grauiorem quam Pompeius esset hostem, famem nimirum, relicturum se dicens, naualia praesidia constituit, quae nauigantes in Bosporum obseruarent negotiatores, deprehensosque morte punirent. Ipse cum exercitus maiori parte iter ingressus, quum in cadauera eorum qui Triario duce infeliciter cum Mithridate pugnauerant inhumata etiamnum incidisset, splendide et honorifice sepeliit, quod a Lucullo neglectum haud minimam odii in ipsum causam praebuisse uidetur. Inde Afranii opera Arabibus qui circa Amanum montem accolunt in potestatem redactis, ipse in Syriam profectus, eam, ut que legitimos reges non haberet, prouinciam ditionemque populi Romani redegit, Iudaeam porro subegit, regemque Aristobulum cepit. Urbes partim condidit, partim supplicio affectis tyrannis libertati restituit. Plurimum autem otii in diiudicandas ciuitatum regumque controuersias impendit, missis ad arbitrandum amicis, quo ipse non proficiscebatur, sicut Armeniis etiam ac Parthis de finibus litigantibus, arbitriumque ipsi deferentibus, tres suorum misit qui rem componerent. Magnum enim nomen potentiae eius; maius uirtutis erat atque clementiae; eoque pleraque suorum amicorum et familiarium peccata occultabat, natura a coercendis et puniendis delictis alienus, ac talem sese adeuntibus praebens, ut facile eorum auaritiam, ac peruersitatem toleraret. [40] XL. Qui plurimum apud ipsum posset Demetrius erat libertus, iuuenis ingenio non malo, sed fortunae nimius; de quo tale quiddam fertur. Cato, is qui philosophus est usurpatus, quum adhuc iuuenis esset, magna tamen gloria altosque spiritus duceret, Antiochiam accesserat urbis eius perlustrandae causa, absente Pompeio ; pedes ipse ibat, uti solitum ei erat, dum amici equites comitabantur. Hic quum ante urbis portam turbam uirorum candidatorum et iuxta uiam ephebos seorsum, seorsum pueros astare uideret, existimans sibi nihil talia curanti honoris et reuerentiae causa haec fieri, indigne tulit, amicosque ab equis descendere et una ire iussit. Ubi propius accesserunt ad portam, magister eius pompae coronatus baculumque gestans occurrit et ex ipsis quaesiuit, ubinam Demetrium reliquissent et quando is esset uenturus. Tum Cato amicis in risum conuersis, O miseram, inquit, urbem! nihilque aliud respondens praeteriit. Verumtamen Pompeius ipse a Demetrio ludibrio habitus, idque aequo animo sustinens, effecit ut eo leuiora aliorum in eum odia essent. Traditum est saepenumero in conuiuiis Pompeio ceteros exspectante, illum accubuisse fastuosum, ac togam usque ad aures capiti attraxisse. Idem Demetrius antequam in Italiam rediret, iam Romae amoenissima suburbana ac loca uoluptaria pulcherrima habebat, hortique pretiosi erant, qui Demetrii nuncupabantur. Et uero ipse Pompeius ad tertium usque triumphum aedibus usus est minime splendidis. Post quum Romanis insigne illud et praeclarum exstruxisset theatrum, aliquanto splendidiorem priore domum ueluti appendicis loco sibi aedificauit, sed hanc quoque ita inuidiae securam, ut qui eam post Pompeium occupauit, miratus sit et quaesiuerit, ubinam Pompeius Magnus coenasset. Atque haec ita narrantur. [41] XLI. Arabiae Petreae rex quum pridem spreuisset Romanos, tunc uero magno terrore percussus imperata facturum sese scriberet, Pompeius ut animum eius exploraret, expeditionem aduersus Petram suscepit multis multorum reprehensionibus obnoxiam. Etenim subterfugere eum persecutionem Mithridatis censebant, et contra illum antiquum aduersarium potius ire debere existimabant, qui bellum nouo apparatu resuscitare ac per Pannonios et Scythas Italiam uersus proficisci nuntiabatur. (3) At uero Pompeius, qui facilius belligerantem opprimi quam fugientem comprehendi posse iudicaret, frustra eum insequendo tempus terere nolebat, potiusque interim alias res ueluti appendices eius belli gerere statuebat. Sed eam controuersiam fortuna diremit. Nam quum haud procul a Petra abesset, iamque sub uesperam uallo iacto sese eques ante castra exerceret, tabellarii e Ponto citatis equis aduenerunt, laetum nuntium afferentes; hoc enim indicant cuspides hastarum lauro reuinctae. Quos simul atque conspexerunt milites, ad Pompeium concurrerunt; isque quum initio exercitationes ad finem perducere uellet, clamore eorum precibusque uictus, ab equo descendit, et litteris acceptis in medium progressus est. Tribunal nullum erat, neque adhuc militari more magnis cespitibus inuicem impositis suggestum excitauerant : itaque raptim iumentorum clitellis congestis editum aggerem exstruxerunt. In eum progressus Pompeius, militibus renuntiauit Mithridatem mota a filio eius Pharnace seditione sua ipsius manu mortem oppetiisse, Pharnacem suo et populi Romani nomine omnia in potestatem accepisse, itaque ad se scripsisse. [42] XLII. Accepto hoc nuntio milites summo, uti par erat, gaudio affecti, sacrificiis et conuiuiis uacarunt, in uno Mithridate infinitos hostes periisse rati. Pompeius autem quum ei bello longe facilius quam ipse exspectasset finem imposuisset, statim motis ex Arabia castris et peragratis quae in medio erant prouinciis, Amisum uenit. lbi multa a Pharnace missa munera accepit, multa regiorum amicorum, ipsiusque etiam Mithridatis cadauer, cognitu haud facile, quod ii, qui mortuum condiuerant, ignorauerant cerebrum eliquandum fuisse; curiosi tamen ex cicatricibus agnouerunt. Ipse enim Pompeius inspicere non sustinuit, inuidiamque fortunae amolitus, Sinopen remisit. Vestis autem et armorum, quae Mithridates gessisset, magnitudinem splendoremque admiratus est. Quanquam balteum Publius quidam surripuerat, quadraginta talentis confectum, et Ariarathi uendiderat, citarim miro artificio elaboratam Caius qui cum Mithridate educatus fuerat oranti Fausto Syllae filio clam tradidit. Hi quum in praesentia Pompeium fefellissent, Pharnaces postea re comperta, supplicio fures affecit. Rebus Ponticis constitutis, Pompeius proinde maiori cum pompa iter fecit. Quum Mitylenen peruenisset, urbem in Theophanis gratiam libertate donauit, poetarumque certamen ita a maioribus institutum inspexit, quibus res ipsius gestae una materia carminum erant. Theatri autem formam probans, lineamentis eam expressit, uti ad eius exemplum Romae aliud, maius tamen ac magnificentius, aedificaret. Rhodi omnes rhetores audiuit, singulosque talento donauit; Posidonius disputationem quoque eius cum Hermagora sophista de generali quaestione habitam perscripsit. Athenis quum eodem modo philosophos tractasset, urbi ad aedificationes quinquaginta talenta largitus, splendidissimum sese mortalium in Italiam, suisque quorum tenebatur desiderio, exoptatissimum uenturum sperauit. Enimuero quicunque is est genius, qui magnis atque amplis fortunae muneribus triste aliquid admiscere solet, is iam pridem domi illius delitescens, minus iucundum ei reditum machinatus fuerat. Etenim per eius absentiam Mucia intemperantius uixerat. Ac Pompeius quum longius adhuc abesset, rem istam contempserat; postquam prope Italiam peruenit, et magis otioso, ut uidetur, animo crimen perpendit, nuntium ei remisit, neque tum, neque post diuortium causam discidii indicans. Verum ea in epistolis Ciceronis est perscripta. [43] XLIII. Varii autem de Pompeio sermones Romam perferebantur, trepidabaturque uulgo quod exercitum recta ad urbem adducturus et tyrannidem occupaturus crederetur. Et Crassus adeo siue reuera metuens sibi, siue ut calumniae fidem daret odiaque hominum in Pompeium incenderet, cum liberis et opibus Roma excessit. Sed Pompeius ut primum Italiam attigit, aduocatis in concionem militibus, allocutus eos benigne et quae praesens occasio ferret, uerbis persecutus, discedere unumquemlibet in patriam et ad suos abire iussit, ac curare uti tempore triumphi frequentes adessent. Dissipato ad hunc modum exercitu, eaque re uulgata, mirum est quod accidit. Etenim ciuitates Pompeium Magnum inermem ac paucis cum familiaribus tanquam a profectione alia redire uidentes, effusae ingenti copia eum Romam usque comitatae sunt, beneuolentia adductae, ut si quid nouarum rerum moliri uoluisset, nihil suo illi exercitu opus fuerit. [44] XLIV. Quia uero lex uetat quenquam triumphaturum, antequam triumphum egisset, in urbem uenire, Pompeius postulauit uti tantum sibi gratiae daret senatus, ut comitia differret, donec praesens ea cum Pisone obire posset. Verum ea petitio, Catone repugnante, frustra fuit. Ex eo Catonis constantiam libertatemque quibus ille unus pro iure palam propugnabat, miratus, statuit eum quacunque ratione sibi adiungere; et quum is duas haberet fratris sui filias secum, alteram sibi, alteram filio in matrimonium petiit. Cato autem quum id, quod tentabat Pompeius, penitus perspiceret et nuptias illas corrumpendi sui gratia affectari intelligeret, ideoque detrectaret, soror eius uxorque grauiter tulerunt Pompeii Magni affinitatem ab eo recusari. Interim Pompeius quum Afranium ad consulatum promouere cupiens, ciuibus in hortum suum uenientibus tributim pecuniam diuideret, ut eos Afranio conciliaret, eius que rei fama in uulgus percrebrescente Pompeius male audiret, quod magistratum quem praeclarissimis ipse facinoribus uti summum decus meruisset, hominibus qui eum per uirtutes assequi non possent, uenalem redderet; Cato mulieribus dixit : Horum quoque opprobriorum pars ad nos redundabit necessario, si Pompeii necessarii esse uolumus. Quo audito eae agnouerunt, rectius ipsum honori suo, quam ipsas consuluisse. [45] XLV. Magnificentiae autem triumphi tametsi in duos dies diuisi tempus non suffecit, sed mulla eorum, quae apparauerat, ista pompa exclusa sunt, et ad alia exornanda spectacula reseruata. Inscriptiones in triumpho praeferebantur, quibus is de gentibus ageretur indicantes. Erant autem Pontus, Armenia, Cappadocia, Paphlagonia, Media, Colchis, Iberia, Albania, Syria, Cilicia, Mesopotamia, Phoenice, Palaestina, Iudaea, Arabia, et piratae terra marique debellati. Tum castella capta ad mille, urbes haud multo pauciores noningentis, naues piraticae octingentae, urbes iterum habitatoribus praeditae undequadraginta. Indicabatur porro inscriptione, antehac in Romanis reditibus fuisse bis millies sestertium, nunc ex his quae ipse ciuitati Romanae subegerit, redire ter millies ac quadringenties sestertium ; porro in aerarium inferri nomismate et uasis auri argentique uicies mille talenta, praeter ea quae militibus elargitus fuisset; acceperat autem is, cui pro rata proportione minimum datur, sestertia sex. Captiui ducebantur praeter principes piratarum, filius Tigranis Armeniae regis cum uxore et filia, tum Tigranis senioris uxor Zosime, rex Iudaeorum Aristobulus, Mithridatis soror et quinque nati ac Scythicae mulieres ; ad haec Albanorum, Iberorum et Commagenorum regis obsides et ingens tropaeorum numerus et numero proeliorum aequalis, ex quibus aut ipse aut legati uictoriam reportauerant. Id uero plurimum ad gloriam fecit, quod nulli ante Romanorum contigerat, quod tertium triumphum ex tertia orbis terrarum parte duxit. Quippe ante ipsum quoque inuenti sunt qui ter triumpharent, sed Pompeius, qui primum ex Africa, secundum ex Europa, tertium ex Asia duxerat triumphum, quodammodo totum orbem terrarum tribus triumphis subiecisse uidebatur. [46] XLVI. Qui in eo sunt, ut omni ex parte Alexandro similem fuisse ostendant, nondum triginta quattuor annos eum natum fuisse affirmant; accedebat autem, si ueritas rei quaeritur, iam ad quadragesimum. Qui utinam tum uita defunctus fuisset, dum Alexandri adhuc utebatur fortuna. Quae enim subsecuta sunt tempora, et successus ei inuidiosos et calamitates insanabiles attulerunt. Etenim quam in urbe potentiam meritis suis adeptus fuerat, ea iniuste pro aliis utens, dum suam carpens gloriam uires eorum augeret, non sensit sua se potentia atque magnitudine se ipsum pessumdare. Nempe quo modo munitissimae arces atque partes urbium hostibus, quum ab iis occupantur, id quod in ipsis erat positum roboris atque praesidii addunt; sic Caesar Pompeiana potentia elatus ad opprimendam urbem, quibus rebus contra reliquos praeualuit, iisdem Pompeium quoque ipsum euertit. Res ita acta est. Lucullus quum magnis a Pompeio affectus iniuriis ex Asia rediisset, splendide eum senatus accepit et magis etiam Pompeii praesentia auctoritatem reprimere studens, hortatus est ut rempublicam capesseret. Ibi tum Lucullus, tametsi iam studium rerum gerendarum remisisset otioque et luxui diuitiisque fruendis deditus uoluptatem negotiis tractandis anteposuisset, Pompeium adortus constanterque urgens, obtinuit in senatu, ut suae constitutiones, quas resciderat Pompeius, ratae haberentur, astipulante praesertim Catone. Pompeius pulsus ac circumscriptus, coactus est ad tribunos plebis iuniores confugere, quorum omnium impurissimus atque audacissimus Clodius eum arripuit, populoque submisit, inque foro praeter dignitatem eius obuersantem secum rapiens, ad confirmande ea, quae ipse in gratiam populi promulgaret aut diceret, opera eius usus est. Et quidem, quasi non ignominia sed beneficio affecisset, mercedem postulabat, quam et postea obtinuit, quum Ciceronem amicum suum, et qui pro ipso plurima exegisset, in gratiam eius prodidit. Etenim in periculo uersantem auxiliumque petentem, in conspectum admittere non sustinuit, missisque ad se ab eo occludens fores, alio ostio aedibus exiit, ita ut iudicii metu Cicero Roma discesserit. [47] XLVII. Interim Caesar a bello reuersus, rem aggressus est, quae et tum magnam ipsi gratiam et multum in posterum potentiae parauit, Pompeio autem ciuitatique grauissimum damnum attulit. Consulatum enim ambiens primum, quia Crassum cum Pompeio dissentire, atque horum alterutrum se inimicum habiturum sentiebat, ad conciliandos eos inuicem animum adiecit. Quod factum honestum alioquin et ciuile, causam tamen habuit malam, estque ab eo insidiosa calliditate susceptum. Omnis enim reipublicae ui quae ante diuisa ueluti scapham modo in hoc modo in alterum nutantem tutus aequali momento addito librauerat, in unum coacta tantum roboris effecit, cui obsisti porro nequiret, quin totam rempublicam euerteret. Quapropter Cato dicentibus dissensione Caesaris et Pompeii quae post incessit, ciuitatem pessumdari, respondit male eos iudicare qui extremum culpent; non enim eorum dissidium et inimicitiam, sed coitionem atque concordiam primum maximumque reipublicae damnum dedisse. Ceterum Caesar consul creatus, illico egenos ciuium adulans, legem de coloniis deducendis agrisque diuidendis tulit, imminuta magistratus maiestate, quum de consulatu tribunatum plebis quodammodo faceret. Repugnante Bibulo collega, eique summa ui opitulari Catone aggresso, palam ad rostra Pompeium produxit, nominatimque compellatum interrogauit, easne leges probaret; annuentique : At si quis, inquit, uim legibus istis faciet, nonne plebi auxilium feres? Utique, respondit Pompeius, adero et contra eos qui gladios minantur, cum gladio clypeum quoque afferam. Nihil ad eum usque diem insolentius Pompeius neque dixisse neque egisse uisus fuit, adeoque amici eius excusare aggressi, excidisse ei ex tempore id dictum asseruerunt. Sed quae postea fecit, satis ostenderunt eum Casari se totum utendum tradidisse. Iuliam enim Caesaris filiam, Caepioni iam desponsatam, paucis ante nuptiis destinatum tempus diebus praeter omnium exspectationem duxit, Caepionis indignationem coniugii filiae suae, quae ante Fausto Syllae filio pacta fuerat, promissione leniens. Ipse autem Caesar Calpurniam Pisonis filiam duxit. [48] XLVIII. Proinde Pompeius urbe militibus repleta, ui omnium rerum potestatem tenuit. Hi enim Bibulum consulem cum Lucullo et Catone in forum prodeuntem subito inuadentes, fasces eius perfregerunt, et quidam corbem stercore repletam in Bibuli caput effudit ; duo etiam tribuni plebis eum comitantes sauciati sunt. Ita aduersariis foro pulsis, legem agrariam pertulerunt; qua inescatus populus ad omnia se iis promptum ac praecipitem praebuit, ut nihil inquireret, sed tacitus omnibus eorum decretis suo suffragio subscriberet. Confirmatae proinde sunt constitutiones Pompeianae, de quibus cum Lucullo ei lis fuerat; decretum etiam, ut Caesar cum quattuor legionibus utramque Galliam et Illyricum per quinquennium obtineret, consulesque in sequentem annum designati Piso Caesaris socer et Gabinius, Pompeii asseclarum princeps. His actis Bibulus domi suae se continuit, octoque integris sui consulatus mensibus in publicum non prodiit, emissis quibus utrunque traduceret atque accusaret edictis; Cato autem ueluti afflatus numine diuino in senatu quae Pompeio essent ciuitatique euentura praedixit ; Lucullus rebus deploratis in otium se dedit, tempus ad rempublicam gerendam suum se exegisse causatus; quum quidem Pompeius dixit, senem intempestiuius uoluptati quam rebus publicis uacare. Atque hic ipse tamen Iuliae amore statim emollitus, illique uni studens, plerumque in uillis aut hortis suis agitabat una, neglectis rebus forensibus, adeo ut Clodius tum tribunus plebis audacissima facinora ipso spreto conatus sit. Nam posteaquam Ciceronem urbe exturbauit atque in Cyprum belli gerendi simulatione amandauit Catonem, Caesare in Galliam profecto, quum populum sibi omnia in uulgi gratiam agenti deditum esse animaduerteret, continuo aggressus est quasdam Pompeii constitutiones conuellere. Itaque et Tigranem captum abripiens secum tenuit et amicos Pompeianos in ius traxit, uires Pompeii in eis periclitans. Tandem quum iudicii cuiusdam causa processisset in publicum Pompeius, parata hominum petulantium impurorum que manu, loco conspicuo ipse constitit, atque ita quaesiuit : Quisnam imperator est impudicus? quis uir uirum deperit? quis uno digito caput scabit? ad haec illi, ueluti chorus ad respondendum alternis instructus, ipso togam concutiente ad singulas quaestiones respondere : Pompeius. [49] XLIX. Haec etsi Pompeius aegre ferebat, male audire non assuetus et huiusmodi certaminum imperitus, maiorem tamen ex eo capiebat molestiam, quod sentiret senatui pergratum esse ipsum contumelia affici, proclitique Ciceronis poenas dare. Sed ubi in foro ad uulnera usque certatum est et quidam Clodianorum per turbam Pompeium circumstantem obrepens gladio armatus esse compertus est, hoc usus praetextu, quum alioqui petulantiam et maledicentiam Clodii formidaret, domi sese omni eo tempore, quod Clodiano tribunatui supererat, continent, cum amicis deliberans quanam ratione senatus optimatiumque iram placaret. Et Culleoni quidem Iuliam dimittere atque ab amicitia Caesaris ad senatum redire iubenti non paruit, Ciceronem Clodio infestissimum et senatui carissimum ut reduceret hortantibus obtemperauit; productoque in forum supplice illius fratre cum magno hominum agmine, manibus in foro consertis et sauciatis multis, nonnullis etiam caesis, Clodium uicit, legemque de reuocando Cicerone obtinuit. ln urbem reuersus Cicero, confestim Pompeium in gratiam cum Senatu reposuit, legemque frumentariam defendens rursus quodammodo terrae marisque imperium populus Romanus Pompeio tradidit, in potestatem eius dando portus, emporia, fructuum uenditiones et emptiones, denique et nauigantium et terram colentium negotia. Clodius sane non eo, quod annona deficeret, latam eam legem, sed penuriam inuectam, ut occasio esset legis ferendae, per quam quasi ex animi defectu languens iam eius potentia nouo imperio uires reciperet, causabatur. Alii Spintheris consulis artificium fuisse affirmant, Pompeio maius imperium deferentis, ut ipse Ptolemaeo regi opitulatum mitteretur. Et tamen Canidius tribunus plebis rogationem promulgauit, uti Pompeius cum duobus lictoribus et absque omni exercitu Ptolomaeum Alexandrinis reconciliaret. Quod quum non inique pati Pompeius uideretur, senatus tamen honesta praescriptione metuere se ei uiro, irritum fecit. Repertae etiam sparsim in foro et pone curiam literae, Ptolemaeum pro Spinthere Pompeium poscere asserentes. Timagenes Ptolemaeum nulla coactum necessitate Aegypto cessisse, sed a Theophane persuasum narrat, qui Pompeio pecuniae faciendae nouorumque imperiorum materiam procuraret. Id non tam probabile Theophanis malitia facit, quam incredibile Pompeii natura, nequaquam ita malitiose et illiberaliter ambitiosi. [50] L. Ceterum rei frumentariae procurationi praefectus, dimissis in uarias partes legatis atque amicis, ipse in Siciliam, Sardiniam et Africam nauigauit et frumentum coegit. Inde Romam uersus quum uellet soluere, gubernatoribus ob magnitudinem uenti mari incumbentis trepidantibus, primus in nauim ingressus ancoram attrahi iussit : Nauigandum est necessario, non necessario uiuendum, inquiens. Huiusmodi audacia et alacritate prosperaque simul usus fortuna, frumento emporia, mare nauibus impleuit, ita ut externis quoque hominibus is apparatus copiam rerum suffecerit, ueluti ex fonte in omnes exundantem. [51] LI. Interim Gallica bella Caesarem ad magnam potentiam euexerunt, quum qui longissime ab urbe cum Belgis, Sueuis et Britannis uideretur concertare, is astute, neque animaduertentibus aliis, interim in medio populi summisque rebus artibus suis praesens Pompeium euerteret. Namque Caesar bellica potentia, ueluti persona, tectus, corpus suum certaminibus contra barbaros, ueluti uenationibus exercebat, neque id tam aduersus barbaros, quam uti potentiam suam inuictam omnibusque terribilem efficeret. Aurum uero argentumque et spolia opesque tot bellis partas ingentes Romam mittens, muneribus ac sumptuum suppeditatione aediles, praetores, consules, uxoribus quoque eorum dona largiendo, corrumpebat. Ideo quum transgressus Alpes Lucae hiemaret, magna uirorum mulierumque certatim ad ipsum confluentium multitudo fuit, senatores ducenti, interque hos Pompeius et Crassus et proconsulum praetorumque centum et uiginti fasces ante fores Caesaris conspecti. Ibi Caesar quum reliquos omnes spe et pecunia onustos a se dimisisset, cum Crasso et Pompeio ita pepigit, ut hi consulatum peterent et ipse multis ad suffragia ferenda missis militibus eorum petitionem adiuuaret, simul atque uero consules designati essent, prouincias sibi ipsis et exercitus decerni curarent, ipsi autem Caesari imperii quod obtinebat prorogationem in aliud quinquennium. Haec postquam innotuerunt in uulgus, grauiter proceres reipublicae offenderunt, et Marcellinus coram populo utrumque percontatus est, petiturine essent consulatum. Ad quod quum multitudo respondere iuberet, fortassis petiturum se, fortassis non petiturum Pompeius dixit; ciuilius Crassus : facturum se quod ex usu reipublicae iudicasset. Pompeius autem quum a Marcellino uehementi oratione esset notatus, iniustissimum esse eum hominem respondit, qui ab ipso loquax de muto et uomens de famelico factus gratiam non haberet. [52] LII. Enimuero omnibus a petitione consulatus abstinentibus, L. Domitio persuasit Cato, ne eam rem desperaret; non enim de magistratu, sed pro libertate contra tyrannos certamen fore. Sed Pompeius uehementiam Catonis timens, ne is senatum uniuersum a sua parte habens, quod sanum erat populi in suam pertraheret sententiam; Domitio ad forum descendenti armatos immisit, qui, seruo lucernam praeferente occiso, reliquos in fugam coniecerunt; quorum nouissimus recessit Cato, dextrum cubitum dum pro Domitio propugnat sauciatus. Hoc modo consulatu potiti Pompeius et Crassus, nihilo se moderatiores deinceps gesserunt. Primum Catoni praeturam populo decernente et suffragia ineunte, Pompeius de coelo ostentum factum causatus concionem soluit; inde corruptis pecunia tribubus, pro Catone Vatinium praetorem constituerunt. Deinde leges Trebonii tribuni plebis opera promulgarunt, Caesari, uti pacti fuerant, aliud quinquennium, Crasso Syriam et bellum Parthicum, Pompeio uniuersam Africam, Hispanias, quattuorque, ex quibus duas roganti Caesari ad bellum Gallicum utendas dedit, legiones decernentes. Et Crassus quidem omisso consulatu statim in prouinciam abiit, Pompeius autem, exstructo theatro, in eius dedicatione gymnica et musica certamina edidit, uenationesque in quibus quingenti leones interfecti sunt, itemque pugnam elephantorum, maxime horrendum spectaculum. [53] LIII. Propter haec in admiratione habitus et dilectus ab omnibus, eo tamen haud leuiorem sibi inuidiam parauit, quod exercitum et prouincias amicis suis legatis mandans, ipse per amoena Italiae loca obambulans modo hic, modo alibi cum uxore degeret, siue amore eius captus, siue amantem sui uxorem deserere non sustinens. Nam et hoc fertur, et Iuliae insignis in maritum Pompeium praeter aetatis rationem amor celebratur; cui causam praebuisse uidetur continentia uiri, nullius praeter uxorem notitiam habentis, et grauitas, consuetudine non immodica, sed gratiosa et mulierum animos apprime trahenti utentis, si quidem etiam Florae testimonio habenda est fides. Comitiis sane aediliciis conflictu circa se orto et caesis haud paucis, sanguine conspersus uestem mutauit Pompeius. Cruentam uero quum serui cursim et cum tumultu domum referrent, Iulia tum pragnans ueste conspecta animi deliquium passa est aegreque ad se rediit, isque adeo terror abortus ei causa fuit. Itaque qui amicitiam Pompeii cum Caesare maxime improbarent, amorem tamen erga uxorem non culpabant. Iterum grauida facta, filiolam enixa e doloribus partus exspirauit, ac filiolae paucis post diebus mors subsecuta est. Quum in Albano coniugem sepelire Pompeius statuisset, populus ui eum coegit in campum Martium funus ducere, magis adeo miseratione Iuliae, quam in Pompeii Caesarisue gratiam, tametsi ex illis ipsis maiorem honoris partem populus absenti Caesari quam Pompeio praesenti uisus est detulisse. Statim enim a morte Iuliae ciuitas fluctuabat, omnibusque in rebus aestus sermonesque ad dissidium facientes exsistebant, affinitate, quae eatenus occultauerat magis eorum uirorum quam inhibuerat principatus cupiditatem, sublata. Neque diu post Crassum apud Parthos periisse renuntiatum est, atque hunc etiam magnum belli ciuilis obicem remotum esse apparebat. Quippe antea uterque huius metu, utcunque pactis inter sese steterant. Sed ubi fortuna eum, qui certaminis eorum inspector uictori imminebat, sustulit, statim licuit comici poetae illud usurpare : "Aduersus alterum alter hic inungitur, hauritque manibus puluerem". Usque adeo fortuna nihil est ad naturam. Neque enim eius potest cupiditatem implere, quando hos duos uiros tanta moles tantaque amplitudo imperii cohibere non potuit, qui quum legendo et auditu percepissent inter ipsos deos trifariam omnia diuisa esse et quemque accepisse honorem, sibi duobus sufficere Romanum imperium non putauerunt. [54] LIV. Et quidem in concione aliquando dixerat Pompeius, se magistratum omnem exspectatione citius occepisse, aliorumque exspectatione citius deposuisse. Et profecto eius rei testimonium habuit, quod semper exercitus statim dimisit. Tunc igitur Caesarem intelligens non dimissurum copias, in eo fuit ut ciuilibus magistratibus se aduersus eum muniret : noui praeterea nihil moliebatur, neque diffidere socero, sed eum contemnere uideri uolebat. Post ubi magistratus non pro sua sententia conferri uidit, corruptis largitione ciuibus, passas est ciuitatem sine magistratibus esse, statimque de dictatore mentio frequens per urbem uagata est. Hanc primus publice facere ausus est Lucilius tribunus plebis, populo suadens, uti Pompeium diceret dictatorem, et Catone repugnante parum abfuit quia tribunatum amitteret. Multi autem Pompeii amici se obtulerunt, excusantes eum neque expetere cura magistratum, neque esse accepturum. Quum Cato Pompeium laudasset atque hortatus esset, ut pristinum reipublicae ordinem reuocaret, tunc pudore motus effecit uti consules crearentur, Domitius et Messala. Paulo post iterum interregno exsistente, multique iam dictatoris mentionem impudentius referentibus, ueritus Cato et qui idem sentiebant, ne id ui a se extorqueretur, statuerunt legitimum aliquem magistratum Pompeio tradere, eaque ratione eum ab immodica illa et tyrannica potentia auertere. Ac Bibulus, Pompeio inimicus, in senatu primus omnium sententiam dixit, Pompeium sine collega consulem esse creandum; ita enim aut ciuitatem praesenti confusione liberatum iri, aut seruituram praestantissimo. Ea quum propter auctorem absurda uideretur sententia, Cato assurgens, quum contra dicturi opinionem de se praebuisset, facto silentio, se quidem istius sententiae auctorem nunquam fuisse futurum dixit, sed prolatae ab aliis parendum censere; quemuis enim magistratum nullo sibi potiorem uideri, neque esse quem Pompeio rectius istis in tumultibus reipublicae posse praeesse sentiat. Quae sententia ubi est a senatu approbata decretumque uti Pompeius consul solus magistratum gerat, aut si collegam requirat, ne eum ante duorum mensium exitum deligat; ita a Sulpicio interrege consul creatus, peramice Catonem salutauit, fassusque se magnam ipsi gratiam debere, hortatus est ut priuatim consiliarius sibi esse uellet. Ad haec Cato : non esse sibi gratias agendas; non enim Pompeii, sed ciuitatis causa se dixisse sententiam ; priuatim autem se uocatum, consilia communicaturum; sin uero, publice quod ex usu fore putaret dicturum. Talis omnino fuit Cato. [55] LV. Ceterum Pompeius ut in urbem uenit, Corneliam Scipionis Metelli filiam uxorem duxit, morte P- Crassi (huic enim uirgo nupserat) in Parthis nuper interfecti uiduam. Erant ei iuuenculae multae praeter formam amoris illecebrae, ut quae litteras, canere fidibus, ac geometriam probe nosset, et cum fructu philosophos audire consueuisset; aberant quoque ea uitia, quae ex huiusmodi studiis iuniores mulieres contrahere solent, morositas et curiositas. Pater et genere et gloria erat minime contemnendus. Verumtamen nuptias istas eo nomine quidam improbabant, quod aliena aetate essent contractae, quum iam nurus quam uxor Pompeii rectius esset Cornelia; at subtiliores ciuitatis statum neglectui fuisse Pompeio culpabant, cui ea ut suarum calamitatum medico, soli sese dedisset; ipsum uero serta ferre et sacrificia nuptialia peragere, quum ipsum suum consulatum in cladibus patriae numerare debuisset, quem nunquam ei salua republica ita praeter leges commisisset. Praeterea iudicia et Ieges de ambitu statuerat, inque eis iudiciis grauiter et sincere uersabatur, iudicibusque cum armatis ipso praesidens, securitatem, ordinem et quietem praestabat; uerum ubi Scipio socer ipsius in ius uocatus est, trecentos istos ac sexaginta iudices domum aduocans, ut socero suo auxilium ferrent, deprecatus est, ita quidem ut actionem accusator dimiserit, Scipioni iudices e foro comites ire cernens. Ob haec rursus in infamia uersatus est, multoque magis, quod quum lege lata laudari reos uetuisset, ipse in iudicium Planci laudandi causa uenit. Quum quidem Cato, unus iudicum, manibus aures obturans, non licere sibi laudationem legibus prohibitam audire dixit. Et Catone tamen antequam suffragium ferret amoto, ceterorum sententiis Plancus damnatus est cum dedecore Pompeii. Quippe Hypsaeus homo consularis, reus factus et ipse, paucis post illud factum diebus Pompeium a balneo ad coenam euntem quum obseruasset, suppliciterque genua tangens inuocasset, Pompeius sane quam superbe eum praeteriit, nihil ipsum efficere, sibi modo coenam corrumpi dicens. Haec eius inaequalitas in reprehensiones incurrit. Cetera praeclare in ordinem composuit et in reliquos adhuc quinque menses socerum suum collegam sibi asciuit. Decreto quoque Pompeio prouinciae in quadriennium prorogatae sunt, et statutum uti quotannis mille talenta ad alendas copias acciperet. [56] LVI. Hoc initium amici Caesaris nacti postulauerunt uti huius quoque ratio aliqua haberetur, qui tot pro imperio Romano certamina obiisset, scilicet ut aut alter ei consulatus decerneretur, aut imperii tempus proferretur, ne quis alius superueniens laborum eius gloriam praeriperet, sed ipse eo usque imperaret, dum rebus confectis suis per otium honoribus potiretur. Contentione super his postulatis exorta, Pompeius, tanquam Caesari cuperet et inuidiam ab eo amoliretur, litteras se Caesaris habere dixit, quibus is affirmet, se successorem mitti sibi uelle et imperium abdicare; par tamen esse uti absenti etiam consulatum petere liceat. Hae quum a Catone impugnarentur, priuatim positis armis petere a ciuibus praemia iubente, Pompeius dimissa contentione et quasi uictum se fassus, maiorem sui in Caesarem animi suspicionem ostendit. Quin et Parthici belli praetextu ab eo quos usui dederat milites repetitum misit. Ille uero, tametsi bene sciret quamobrem milites repeterentur, praeclare donatos ei remisit. [57] LVII. Secundum haec Pompeius Neapoli ex periculoso morbo conualuit, et Praxagorae suasu Neopolitani sacris pro salute eius operati sunt. Horum exemplo uicinis totaque deinceps Italia ducta, omnis et parua et magna ciuitas festos dies aliquot egit, occurrentibus autem Pompeio nullus satis fuit amplus locus : omnia itinera, pagi, portus conuiuantium et sacrificantium erant pleni, multi coronati praelatis facibus eum excipiebant, floribusque passim in eum coniectis comitabantur, ita ut reditus iste ad urbem eius splendidissimi spectaculi loco fuerit. Et uero traditum est, nulla aliam grauiorem belli ciuilis causam hac ipsa pompa fuisse. Etenim rerum gestarum memoriae ingens gaudium additum, ita animum eius inflabat, uti cautionis adhibendae (qua ratione antehac usus ad tutum locum actiones suas successusque perduxerat) securus immodica audacia Caesaris potentiam sperneret, nihil sibi contra eum armis aut labore opus futurum, multoque nunc facilius, quam ante euectus fuisset, opprimi a se eum posse arbitrans. Sub haec Appius eos, de quibus dictum est, Pompeianos milites ex Gallia a Caesare reducens, mirum in modum Gallicis rebus eleuatis, Caesari obtrectauit, Pompeium non recte suarum uirium et auctoritatis conscium esse dicens, qui se alienis contra Caesarem armis muniret, quem suis ipsius copiis possit pessundare ut primum in earum uenisset conspectum; tantum enim esse odium militum in Caesarem, tantumque Pompeii desiderium. Quamobrem Pompeius adeo intumuit eoque securitatis et confidentiae peruenit, ut eos qui bellum metuerent, risui habuerit, dicentibusque non uidere se copias quibus Caesari aduersus urbem ducenti possint obsistere, subridens et hilari uultu responderit, bono ipsos esse animo debere : Ego, inquiens, quum primum Italie solum pede percussero, peditum equitumque turmae erumpent. [58] LVIII. At uero Caesar uehementius iam ipsam rem tractabat, ipse non procul ab Italia uersans, milites subinde Romam ad comitia mittens, pecunia autem multos magistratum mentes occulte corrumpens; inter quos fuit etiam Paulus consul, qui mille quingentis talentis suam Caesari sententiam addixit, et Curio tribunus plebis, ingenti aere alieno a Caesare liberatus, et M. Antonius debiti ob Curionis amicitiam socius. Deprehensum quidem fuit, quendam de missis Caesarianis centurionibus quum ad Curiam astitisset audiuissetque tempus prorogandi imperii postulatum Caesari non dari, manu gladium pulsasse ac dixisse : Attamen hic dabit. Et eodem spectabant quae agebantur ac quae parabantur. Curionis tamen pro Caesare petitiones et postulata magis uidebantur popularia. Alterumutrum enim horum petebat, ut aut a Pompeio quoque repeterent aut ne Caesari quidem adimerent exercitum ; aut enim priuatos aequali conditione, aut si arma retineant, suo utrumque statu contentos fore; qui uero alteriusutrius uires imminuat, eum alterius potentiam, quae quidem utrinque metuatur, augere. Aduersum haec Marcello Caesarem praedonem appellante hostemque decerni, nisi arma deposuisset, iubente ; Curio tamen et cum eo Piso atque Antonius senatum coarguerunt. Iusserunt enim eos qui solum Caesarem arma deponere, Pompeium magistratum retinere uellent, secedere; et plerique omnes secessionem fecerunt. Iterum iusserunt eos qui utrumque dimisso exercitu priuatum esse uellent, secedere, et pro Pompeio uiginti duo solum, pro Curione reliqui omnes steterunt. Itaque Curio ueluti uictor gaudio elatus ad populum se proripuit, plausu et florum sertorumque iactationibus exceptus. Non aderat tum in senatu Pompeius; nam qui exercitui praesunt, urbem non ingrediebantur. Marcellus autem surgens : Non, inquit, hic porro sedens orationcs audiam, sed quia decem legiones iam Alpes transire cerno, ipso quoque ibo ut emittam qui pro patria illis se obiiciat. [59] LIX. Simul, ut in luctu, uestes mutauerunt. Marcellus autem senatu comitante per forum ad Pompeium profectus, ut contra astitit, Iubeo, inquit, te, Pompei, auxilium patriae ferre, copiis quas habes uti, exercitum alium conscribere. Idem quoque Lentulus, consulum in sequentem annum designatorum alter, dixit. Pompeio autem delectum instituenti partim nomina non dederunt ciues, partim aegre et nulla cum alacritate, plerique pacificationem clamore poscebant. Etenim Antonius apud populum inuito etiam senatu epistolam Caesaris recitauerat, uulgo gratas conditiones habentem. Nam hoc poscebat, ut prouinciis relictis exercitibusque dimissis uterque apud populum suorum factorum rationes redderet. Lentulus porro iam consul senatum non habebat. Cicero tum ex Cilicia reuersus, paci studebat, hac conditione proposita, uti Caesar relicta Gallia Illyricum et dimisso omni reliquo exercitu duas legiones retinens, alterum consulatum exspectaret. Pompeio hic se difficilem praebente, Caesarianis persuasit, ut alteram quoque legionem remitterent. Lentulo tamen repugnante ac Catone Pompeium iterum deceptum peccare clamante, pacificatio ea irrita fuit. [60] LX. Interim Caesarem capto Arimino, quae magna est Italiae urbs, cum omnibus copiis ad Romam tendere nuntiatur. Erat hic nuntius uanus; cum trecentis enim tantum equitibus et quinque legionariorum millibus ibat, non praestolatus reliquum, qui adhuc trans Alpes erat, exercitum, quod subito irruere in perturbatos et nihil tale exspectantes quam ad bellum parandum tempus concedere mallet. Atque ubi ad Rubiconem amnem, qui ipsius prouinciam terminabat, peruenit, tacitus substitit, magnitudinem conatus sui secum aliquandiu reputans, post, quemadmodum qui se a praecipitio in profunditatem immensam demittunt, oculos comprimere solent, animo conniuens prae tam grauibus ausis, idque tantum Graece ad praesentes uociferatus : Iacta est alea, exercitum traduxit. Fama rei primum allata Romam, maiore quam unquam ante accidisset trepidatione, terrore metuque urbem repleuit : ac statim ad Pompeium senatus et qui cum magistratu erant conuenire. Ibi quum Tullus Pompeium de copiis percontaretur, isque cunctanter responderet trepideque, exercitum a Caesare sibi paratum uenire, sperare etiam se quos antea ad triginta millia conscripserat, celeriter contracturum, actum exclamans, Fefellisti nos, Pompei, suasit uti ad Caesarem legati mitterentur. Et M. Fauonius, uir non improbus, sed qui contumacia et petulantia saepenumero Catonianam in dicendo libertatem aemulari se posse putaret, Pompeium pede terram ferire iussit et quas pollicitus fuisset euocare copias. Quod tamen tam importunum dictum aequo animo Pompeius tulit. Idem Catoni in memoriam reuocanti, quae de Caesare olim ei praedixisset, uerius quidem Catonem uaticinatum, a se autem amicius actum respondit. [61] LXI. Cato quum consilium dedisset, uti Pompeius dux cum mero imperio belli crearetur (etenim eiusdem esse magna excitare mala et compescere), statim in Siciliam abiit, quae ei prouincia obtigerat; eodemque in suas singuli modo profecti sunt. At uero tota Italia excitata, magna erat consilii inopia: nam qui peregre erant, undique Romam confugiebant; qui uero urbem incolebant, ipsi cedebant et relinquebant eam, ubi tanta in tempestate et tumultu, pauci ciuium utiles, plerique contumaces et magistratibus intractabiles erant. Non enim trepidatio reprimi potuit, neque suis rationibus Pompeio uti licebat, sed qua quisque animi affectione incitatus erat, siue timore, siue dolore, siue haesitatione, eam statim ad Pompeium deferebat eodemque ipsum pertrahebat, uti eodem die uaria et diuersa statueret ; de hostibus autem nihil certi poterat cognoscere, quod plerique obuios quosque rumores referrent, fidemque non habenti succenserent. Ita demum Pompeius tumultum esse decreuit, edictoque uti omnes ipsum senatores sequerentur, qui remansisset eum Caesarianum a se habitum iri; imminente iam nocte urbe exiuit. Consules quoque non factis, quae initio belli consueuerunt, sacrificiis Roma fugerunt. Mira tamen fuit periculosissimo etiam isto tempore hominum in Pompeium beneuolenlia, quod plerisque militiam istam culpantibus nemo ducem odio habuit, ac plures quod Pompeium deserere non possent, quam spe libertatis eum secuti sunt. [62] LXII. Paucis post diebus Caesar Romam uenit, omnibus sese benignum praebens animosque ciuium placans, nisi quod Metello tribuno plebis pecuniam ipsum ex aerario accipere probibenti mortem minatus est, uoce quam minae ipsae essent asperiori addita : minari hoc, quam facere, sibi esse difficilius. Reiecto hunc in modum Metello, acceptis quae opus haberet, Pompeio insequendo se dedit, eiicere eum ex Italia, antequam exercitus ex Hispania ei coniungeretur, festinans. At Pompeius Brundusio occupato, naues ibi nactus, consules cum triginta cohortibus Dyrrhachium praemisit, Scipionem socerum et Cneum filium in Syriam classis parandae causa amandauit. Ipse obstructis portis, in muris expeditissimos militum collocauit et oppidanis mandato uti se domi quisque suae continerent, totam intus urbem suffodit, omnesque uicos actis palis uallauit, duobus, qui ad mare pertinerent, relictis. Tertio die quum multitudo iam tuto naues conscendisset, murorum custodibus subito siguum dedit, celeriterque decurrentes ad se recepit et auectus est. Caesar ut desertos muros uidit, fugam factam sentiens, parum abfuit quin hostem insequens in sudes et fossas incidisset; monitu tamen Brundusinorum urbem uitans, eaque ambita ad mare perueniens, auectos omnes, praeter duo nauigia paucis militibus onusta, deprehendit. [63] LXIII. Omnes alii scriptores hanc Pompeii ex Italia fugam inter prastantissima strategemata ponunt, Caesar uero mirari se ait, quod urbem tenens munitam, exercitum ex Hispania exspectans, mare praeterea obtinens, Italiam reliquerit. Incusat etiam Cicero, quod Themistoclis potius quam Periclis consilia imperatoria imitatus sit, rebus hunc, non illum requirentibus. Atque ipse profecto Caesar re ipsa ostendit, se sibi plurimum a tempore metuisse. Quum enim Numerium Pompeii amicum cepisset, Brundusium eum misit, ad aequas pacis conditiones Pompeium prouocans; sed Numerius inde cum Pompeio auectus est. Post haec sexaginta dierum spatio tota Caesar Italia, nullo quidem sanguine facto, potitus, quum statim persequi Pompeium cogitaret, nauibus destitutus in Hispaniam se conuertit, ut Pompeianas ibi copias ad se pertraheret. [64] LXIV. Interim magnae ad Pompeium conuenerunt copiae; classis plane inuicta, in qua praeter quingentas ad proelium instructas naues, liburnarum et speculatoriorum nauigiorum ingens erat numerus; equites Romani et Itali septem millia, flos hominum genere, diuitiis audaciaque praestantium. Peditatum autem commixtum et exercitatione opus habentem Beroeae instituebat, non otiosus ibi desidens, sed iuuenis in morem exercitationibus deditus. Magnum enim ad audaciam momentum ipse afferebat, quum natus annos duodesexaginta cerneretur pedes in armis certare, deinde eques prompte stringere gladium currente equo et in uaginam nullo labore recondere; in iaculationibus non certitudinem modo ostendere, sed eminus iacere tanta ui, ut multi iuuenum superare non possent. Concesserunt ad eum reges quoque et reguli principumque ex urbe uirorum tantus numerus, ut perfectum senatum expleret. Tum Labienus Caesare, cuius amicus et legatus in Gallia fuerat, relicto, et Brutus, filius eius Bruti quem in Gallia Pompeius occiderat, uir magnanimus, qui Pompeium, uti patris sui interfectorem, nunquam ante salutasset uerboue compellasset, tunc ei se ut liberatori patriae submittebat. Cicero etiam, quamuis aliter et scripsisset et consuluisset, turpe tamen sibi fore iudicauit, si non se quoque ei parti, quae pro patria propugnabat, adiungeret. Venit et Tidius Sextius ad eos in Macedoniam, extrema senectute et altero crure mutilus : quem quum reliqui riderent et exsibilarent, accedenti Pompeius assurrexit et occurrit, magnum pro se ratus testimonium, quod praeter aetatem et uires quidam securitati commune periculum anteponerent. [65] LXV. Senatu inde conuocato ex sententia Catonis decretum est, ne quis Romanorum extra proelium occideretur, neue ulla urbs Romanis subdita diriperetur; id decretum multum fauoris Pompeianis partibus conciliauit. Nam et quibus uel procul dissitis nihil eius belli intererat, uel qui ob tenuitatem negligebantur, ipsi tamen ii uoluntate assentiebantur uerbisque pro iustitia una propugnabant, diis hominibusque inimicum iudicantes, qui non uictoriam Pompeii esse uellet. Neque uero Caesar uictoria sua inique usus est. Nam et captis in Hispania Pompeii copiis, duces dimisit, militesque ad se recepit ; et quum rursum superatis Alpibus Italiaque peragrata Brundusium sub ipsam brumam uenisset, atque inde Oricum traiecisset, Vibullium amicum Pompeii, quem tum captiuum tenebat, ad Pompeium misit, hanc conditionem ei ferens, uti inter se congressi uterque intra tertium diem copiis dimissis, inita denuo amicitia et sacramento dato, in Italiam reuerterentur. Haec Pompeius insidias esse putauit; itaque statim ad mare degressus, loca terrestribus castris apta et munita occupauit stationesque et portus nauibus a mari accipiendis tutos, ut iam omnis uentus ipsi spirauerit annonam, milites aut pecuniam subinde afferens. Caesar contra difficultatibus terra marique circumuentus, pugnam expetere coactus, identidem oppugnauit castra et ad proelium prouocauit. Leuibus autem conflictibus plerumque uictor, semel parum abfuit quin toto amisso exercitu attritus fuisset, quum Pompeius praeclara pugna totum hostilem exercitum fudit, duobus hominum millibus caesis, in castra tamen una cum fugientibus irrumpere aut nequiuit aut non est ausus. Tum quidem Caesar amicis dixit : ea die uictoriam penes hostes fuisse, si ducem uincendi gnarum habuissent. [66] LXVI. Proinde hoc elati successu Pompeiani, proelio decernere festinabant. At Pompeius, tametsi absentibus regibus, ducibus et urbibus scripsisset se uictoria potitum, pugnae tamen periculum formidabat, statuebatque tempore et penuria debellare homines armis quidem inuictos, et qui uincere simul multis iam annis consueuissent, sed qui ad cetera militiae onera, quum hinc inde proficiscendum et uagandum, fossae agendae, muniendae urbes essent, prae senectute animos despondissent, ideoque manum conserere quamprimum cuperent. His rationibus ab initio utcumque suadendo suos adduxerat uti quiescerent; sed ubi Caesar secundum eam pugnam penuria compulsus mouit ac per Athamanes in Thessaliam profectus est, non iam compesci porro temeritas Pompeianorum potuit, quin fugere Caesarem clamantes, partim insequi eum, partim ire in Italiam iuberent. Fuerunt qui seruos et amicos Romam mitterent, aedes foro uicinas occupatum, tanquam mox magistratus petituri. Quidam sua sponte ad Corneliam, quam in Lesbum emiserat Pompeius, nauigarunt, confectum esse bellum nuntiantes. Aduocato senatu Afranius consuluit Italiam arripiendam esse, maximum scilicet eius belli praemium : hanc tenentibus statim accessuram Siciliam, Sardiniam, Corsicam, Galliam omnem; et patriam, cuius potissimum habenda sit ratio, ex propinquo iam manus protendentem, minime negligendam Pompeio, neque ferendum ut ea contumeliis pressa tyrannorum seruis et adulatoribus porro seruiat. Pompeius neque gloriosum sibi fore dixit, si Caesarem denuo fugeret ab eoque premeretur, cuius insequendi fortuna sibi locum dedisset, neque pium esse Scipionem uirosque in Graecia et Thessalia consulares destituere, statim cum copiis et opibus magnis in potestatem Caesaris uenturos; Romae autem curam uel maxime gerere, qui praestet ei, uti bello quam longissime remoto ea interim illaesa uictorem exspectet. [67] LXVII. Hoc ita decreto Caesarem statuit persequi, certus animi praelio non congredi, sed proxime inhaerens penuria eum oppugnare atque conficere ; tum quod ita ex usu esse sentiret, tum quod rumor ad eum allatus erat, sparsus inter Equites, statim profligato Caesare Pompeium quoque esse opprimendum. Quidam perhibent eum propterea Catonis quoque opera nulla magna in re usum et, quum ad persequendum Caesarem proficisceretur, ad mare eum custodiendorum impedimentorum causa reliquisse, quod metueret ne is occiso Caesare statim ipsum quoque imperio se abdicare cogeret. Itaque hostium uestigiis ita per otium inhaerens, obtrectationibus aduersisque clamoribus locum dedit, ac si id consilium non Caesaris, sed patriae et senatus decipiendi causa suscepisset, uti semper cum imperio esset, atque iis qui sibi in orbem terrarum imperium arrogarent, famulis stipatoribusque uteretur. Domitius etiam Ahenobarbus inuidiam ei conflauit, Agamemnona identidem et regem regum nominando. Fauonii quoque intempestiua dicacitas non minus quam aliorum liberae uoces molesta fuit, uociferantis crebro : Ne hoc quidem anno, o uiri, licebit nobis ficulus Tusculanis uesci? Et L. Afranius, qui in Hispania copias amiserat proditionisque eo nomine insimulabatur, quum Pompeium pugnam subterfugere uideret, mirari se dicebat, cur accusatores sui non ad pugnandum contra emptorem prouinciarum procederent. Haec illi multaque id genus alia dictitantes Pompeium, existimationis retinendae cupidum amicorumque uerecundia uictum, expugnarunt et impulerunt ut optimis consiliis omissis, uoluntates eorum spesque sequeretur; quod sane uel nauis gubernatori indecorum erat facere, nedum tot gentium exercituumque imperatori ; atque is medicos laudare solitus, qui nihil unquam aegroti cupiditatibus quicquam indulsissent, aegris expeditionis ducibus concessit, metuens ne salutem afferendo molestus esset. Sanos enim illos ego nequaquam censuero, qui in castris obambulantes, iam tum consulatus et praeturas ambiebant; et quidem Spinther, Domitius et Scipio de pontificatu Caesaris maximo litigabant et suffragia iam tum aucupabantur, quasi uero Tigranem hostem oppositum haberent, aut regem Nabataeorum, non Caesarem iis cum copiis, cum quibus mille urbes expugnauerat, populos trecentis plures domuerat, cum Germanisque et Gallis inuictus depugnauerat innumerabiliaque proelia fecerat, decies centena millia captiuorum abduxerat, totidem signis collatis fusos interfecerat. [68] LXVIII. Enimuero urgentes Pompeium tumultuantesque, ut in Pharsalicos campos peruentum est, senatum aduocare coegerunt; ibi Labienus magister equitum primus omnium surgens, iurauit se nisi fusis hostibus ex praelio non rediturum, eodemque modo ceteri omnes iurauerunt. Noctu in somnis uisus est sibi Pompeius in theatrum ingredi, applaudente populo, et multis ornare spoliis templum Veneris Victricis. Eo insomnio partim confirmatus est, partim territus, metuens ne Caesari, qui ad Venerem genus suum referebat, gloriam ipse et splendorem afferret. Panici quoque terrores in castris exorti ipsum excitauerunt. Matutina uigilia in castris Caesaris summo silentio ingens lumen effulsit, atque inde fax flammea accensa super Pompeii castra decubuit; hoc se Caesar ipse, quum excubias inspiceret, uidisse ait. Orta luce quum Scotusam uersus proficisci statuisset, ac iam tabernacula milites demolirentur et iumenta calonesque praemitterent, exploratores annuntiant multa in castris Pompeii arma hinc inde circumferri, tumultumque esse et agitationem qualis ad pugnam exeuntium assolet : post hos alii primos iam ordines aciei instructos referunt. Tum Caesar exspectatum illum diem adesse inquiens, ubi non cum fame et egestate, sed cum hoste sit pugnandum, celeriter ante tabernaculum puniceam togam (hoc pugnae signum est Romanis) suspendi iussit. Quae ut a militibus est conspecta, effuso gaudio atque clamore omissis tabernaculis, arma rapuerunt et a ductoribus in suum quisque locum ducti, ueluti chorus quidam absque omni turba composite suum singuli ordinem seruauerunt. [69] LXIX. Pompeius dextrum cornu Antonio oppositum cepit, medium aciem Scipioni socero tuendam contra Domitium Caluinum dedit, sinistrum L- Domitius Ahenobarbus ducebat, equitatu multo munitum. Huc enim se omnes fore contulerant, uti decimam legionem, quae maxime uirtute bellica erat nobilis, disiicerent, Caesaremque in ea pugnam obire solitum funderent. Verum Caesar quum laeuum hostium cornu tam ualide equitatu stipatum cerneret, armorum splendorem metuens, sex cobortes ex subsidiis euocauit et a tergo decimae legionis collocauit, mandato uti quiescerent neque se conspiciendos hostibus darent; ubi equites hostium impetum dedissent, tum ipsi per primam aciem sese proriperent, neque tum (uti solent fortissimi facere militum, ad rem gladiis gerendam properantes) pila abiicerent, sed iis altius coniectis oculos et facies hostium impeterent. Etenim formosos illos et aetate florentes saltatores neque subsistere propter teneritatem, neque oculos attollere aduersus ferrum praesens ausuros. Haec Caesar agebat. Pompeius uero ex equo aciem inspiciens, quum hostes Ioco se tenere et tempos pugnae composito ordine exspectare cerneret, milites autem suos pro imperitia aestuare ac tumultuari, ac uix se continere, metuens ne initio pugnae a se inuicem diuellerentur, primam aciem tuentibus mandauit, uti loco persisterent impetumque hostium constantes exciperent. Id consilium Caesar reprehendit ; nempe ictuum uiolentiam, quae ex cursu intenditur, retudisse eum, praeterea impetu illo, qui inter excurrendum in hostem plerosque incendit et quasi furore quodam incitat ac cum clamore et cursu ardorem pugnandi auget, represso, animos eum suorum refrigerasse. Erant in exercitu Caesaris uiginti duo millia, in Pompeiano duplo paullo plures numero. [70] LXX. Quum utrimque signum pugnae datum esset classicumque arma expedire monuisset, gregarii milites singuli de se erant solliciti, pauci ex optimatibus Romani, quidamque Graeci spectatores pugnae, quum iamiam conflicturae essent acies, reputauerunt quem in locum cupiditas pertinaciaque imperium Romanum deduxissent. Erant et arma cognata et ordines germani et communia signa, uniusque urbis uirtus et potentia in se ipsam conuertebatur, ostendens quam caeca et insana sit humana natura, quum affectibus fertur. Poterat enim uterque ducum quietus iam imperare et frui partis; nam quod terra marique indole sua optimum praestantissimumque fuit, id habebant subditum atque pacatum. Sin cupiditati tropaeorum et triumphorum siti indulgendum putassent, licebat eam Parthicis aut Germanicis bellis restinguere. Restabant etiam Scythia et Indi, quas barbaras gentes uelle cicurare haud erat inglorius cupiditatis praetextus. Quis enim Scytharum equitatus, aut Parthorum sagittae, aut Indorum diuitiae septuaginta armatis Romanorum millibus restitisset, idque Pompeio et Caesare ducibus, quorum nomina prius quam Romanorum audierant? adeo inaccessas ii multas ferasque gentes uincendo peragrauerant. Ii tum ad depugnandum inter se coibant, ne gloriam quidem suam, propter quam patriam in id malorum coniecerant, miserati, quum eum usque ad diem uterque inuicti cognomen tenuisset. Nam affinitatem illam et Iuliae amorem nuptiasque statim ab initio apparuit fraudem esse dubiaeque fidei et uerae amicitiae expertis ac necessitatis causa initae societatis obligationem. [71] LXXI Posteaquam Pharsalii campi uiris, equis et armis repleti fuerunt signumque utrimque conflictus datum, primus ex Caesaris acie procurrit C. Crassianus (Crastinus), manipuli centum et uiginti uirorum dux, et quod Caesari splendide promiserat egregie repraesentauit. Etenim quum primus Caesari castris exeunti uisus, ab osque salutatus et interrogatus fuisset, quid animi de pugna futura haberet, manu sublata clamauerat : Victoria magnifica potieris, o Caesar, me autem uel uiuum hodie uel mortuum laudabis. Huius tunc promissi memor, impetu facto, multisque suorum secum una abreptis, in medios hostes irruit. Hic statim pugna ad gladios perducta multisque caesis, conanti prorumpere et primum quemque ferienti gladium aliquis in aduersum os ita impulit, uti mucro per occipitium emineret. Caeso Crassiano (Crastino) aliquamdiu in ea parte aequalis fuit pugna. Pompeius autem dextrum cornu non statim mouit, sed alterum timide circumspectans quid equites acturi essent intentus morabatur. Iam tum ii turmas explicuerant, uti Caesarem cingerent, paucisque obiectis hostium equitibus pulsis, pedestrem aciem inuadebant. At ubi Caesar signum dedit, equitibus sese recipientibus, cohortes subsidiariae (erant tria uirorum millia), ut circumdari aciem prohiberent, procurrere, et singuli ad singulos equos subsistentes, directis, ut moniti fuerant, in sublime pilis uultus eorum impetierunt. Sed Pompeiani equites omnis pugnae rudes, ad hanc uero neque exspectatione neque disciplina instructi, non sustinuerunt ictus in oculos oraque ingestos, sed auersi et manibus facies tegentes turpiter in fugam sese dederunt. Fugientes Caesariani omiserunt et in peditatum qua is maxime nudatus equitum ala et circumuentu facilis erat, irruerunt atque simul his ex obliquo ingruentibus, a fronte decima legio inuasit, non subsistentes, neque ordines acie seruantes, quum uiderent, interea dum se circumuenturos hostem putauerant, sibi ipsis id accidisse. [72] LXXII. His fusis Pompeius ubi puluerem uidit et quid equitibus accidisset coniecit, quod secutus consilium sit, difficile dicta est, maxime autem attonito et de potestate rationis deturbato similis neque cogitanti quod Pompeius Magnus esset, neminem allocutus lento gressu in castra abiit. Et omnino in eum uersus hi quadrabant : "Aiaci incussit tunc Iuppiter ipse timorem; Attonitus stetit, atque in dorsum tergora scuti Reiiciens septena boum, late omnia circum Prospiciens, turbamque hominum". Talis tunc Pompeius ut in tentorium uenit, tacitus consedit, donec fugientibus multi hostium instantes una in castra irruperunt. Ibi hac una edita uoce : Ad castrane etiam? nihil praeterea locutus, ueste qualis praesenti fortuna conueniebat indutus, aufugit. Fugam reliquae etiam legiones fecerunt et in castris magna calonum et eorum qui tabernacula custodiebant caedes fuit. Sex modo militum millia cecidisse Asinius Pollio scribit, qui in ea pugna Caesari adfuit. Captis castris amentiam et uanitatem Pompeianorum uiderunt. Omnia enim tabernacula myrto fuerunt coronata, ueste stragula uersicolori exornata, mensae poculis instructae, appositi crateres uini, atque omnino is apparatus, qualis hominum sacrificantium et festos dies agentium est potius quam ad pugnam euntium. Adeo spe perditi et insana temeritate capti, ad bellum accesserant. [73] LXXIII. Pompeius paullum extra castra progressus, equum dimisit paucisque admodum comitatus, quum nemo hostium insequeretur, tacitus abiit, iis in cogitationibus uersans, in quas uenire par erat uirum qui triginta quattuor annis omnes superare solitus, tune primum in sua senectute quid esset uinci et fugere sentiret, tum reputantem, quantam gloriam potentiamque multis certaminibus bellisque auctam unius horae momento amisisset, ut paullo ante tot militibus, equis nauibusque stipatus, adeo nunc destitutus et abiectus discederet, uti hostes etiam inquirentes falleret. Inde Larissam transgressas ut ad Tempe uenit sitibundus, in faciem se sternens aquam Penei hausit; atque inde surgens per Tempe usque ad mare iter fecit. Ibi noctis reliquum in piscatoria casula exegit; circa auroram in fluuiatilem lembum ingressus, de comitibus ingenuos ad se recepit, seruos abire ad Caesarem bono animo iussit. Inde oram legens ad iustae magnitudinis onerariam nauim peruenit, cui praeerat uir quidam Romanus cognomine Peticii, qui Pompeium de facie nouerat, nihil alioquin admodum cum eo commercii habuerat. (3) Ei praeterita nocte in somnis uisus fuerat Pompeius, non qualem saepe uiderat, sed abiectus et moestus secum colloqui ; idque tum una nauigantibus insomnium exponebat (sicuti solent homines otiosi huiusmodi de rebus confabulari), quum subito quidam nautarum ei dicit, uidere se fluuiatilem lembum a terra remigio adigi, hominesque quosdam uestes concutere, manusque uersum ipsos protendere. Peticius itaque confestim inhibito remigio, Pompeium, qualis ei per insomnium apparuerat, agnouit, feriensque caput, appendicem nauiculam admouere iis iussit, manusque intendens Pompeium uocauit, fortunam uiri ex ipso habitu intelligens. Quare non praestolatus preces aut orationem Pompeii, eo et quos is iubebat (duo autem hi erant Lentuli et Fauonius) receptis prouectus est; paullo post ad ipsos a terra propere contendentem Deiotarum regem receperunt. Sub tempus coenae, quum nauclerus pro praesenti copia instruxisset, Fauonius Pompeium cernens inopia famulorum ipsum soleas soluere, accurrit, eique soluit et unxit eum, atque in posterum omnia seruitia, ut domini seruis, usque ad pedum etiam lotionem et coenae administrationem obiuit, ita ut, si quis ministerii eius liberalitatem inspexisset, simplicis et ab omni simulatione puri, is utique dicturus fuerit, "En, omnia ingenuos ut egregie decent". [74] LXXIV. Ita uectus Amphipolin Pompeius, Mitylenen inde traiecit, Corneliam et filium ibi assumpturus. Ut ad littus insulae appulit, nuntium in urbem misit Corneliae, quae annuntiatis et scriptis sibi delinita, hoc unum opinabatur Pompeio restare, ut bello iam ad Dyrrhachium confecto Caesarem persequeretur. His eam intentam cogitationibus accessit nuntius et salutatione omissa, potissima et pleraque malorum lacrimis magis quam uoce indicans, properare iussit, si Pompeium una sola et aliena aduectum naui cernere uelit. Quod ut audiuit Cornelia, humi procubuit et aliquamdiu mentis uocisque impos iacuit ; uix tandem ad se rediit intelligensque non hoc lamentandi esse et flendi tempus, ad mare per urbem excurrit. Occurrenti Pompeio, obuiisque ulnis labantem in ipsumque corruentem tenenti, Video, inquit, te, marite, non tua, « sed mea fortuna perditum ad unicum nauigium recidisse, qui ante Corneliae nuptias quingentis nauibus per hoc aequor uehebaris. Quid me uisum uenisti? cur non me aduerso meo fato reliquisti, a qua in te etiam tantum redundauit calamitatis ? Ah quam felix fuissem mulier, si antequam P- Crassum, cui uirgo nupsi, in Parthis occidisse renuntiatum fuit, mortem obiissem! quam uero laudabilis, si, quod conata fui, eo mortuo uitam proiecissem! Nunc in hoc me seruatam uideo uti etiam Pompeio Magno cladem afferrem". [75] LXXV. Haec eam locutam Pompeium sic respondisse memorant : «Prosperam nimirum, o Cornelia, fortunam tantum noueras, quae te, uti sentio, decepit, me diutius quam moris eius est complexa. Sed tamen et haec ferenda nobis sunt, quippe hominibus, et periclitanda porro fortuna. Neque enim desperandum est posse nos ex hoc casu ad pristinum statum redire, quum ex eo huc redacti simus». Exinde Cornelia opes et famulos ex urbe acciuit, Mityleneos autem Pompeium salutatum egressos et ut in urbem intraret orantes, hoc recusato monuit, uti bono animo essent et uictori parerent Caesari, bono et clementi uiro. Ipso ad Cratippum philosophum, qui Pompeii uidendi causa ex urbe descenderat, conuersus, reprehendit, ac de prouidentia diuina pauca quaedam cum eo disputauit, Cratippo, ne contradicendo molestus aut intempestiuus esset, subterfugiente certamen, et ad meliores spes suscipiendas deducente. Etenim Cratippus quum nomine prouidentie Pompeium interrogare potuisset, tum ostendere, uitiosum reipublicae statum monarchiam iam exposcere, et quaerere praeterea, quo tandem argumento constiterit, Pompeium melius usurum fuisse fortuna, si uicisset, quarn Caesarem. Verum haec quae in deorum sunt posita arbitrio, relinquenda sunt. [76] LXXVI. Ceterum uxore et amicis receptis Pompeius ex Lesbo soluit, neque nisi aqua aut cibo quum esset opus, nauim portui appulit. Prima urbs quam intrauit, Attalia fuit Pamphyliae. Ibi aliquot triremes ad ipsum militesque conuenerunt, adeo ut rursum sexaginta senatorios uiros secum haberet. Audiens autem et classem adhuc constare et Catonem multis ad se receptis militibus in Africam transmittere, fortunam suam apud amicos deplorauit, seque incusauit, qui cogi se ad proelium terrestre committendum passus, naualibusque copiis (quibus absque dubio praeualebat) nullam ad rem usus fuisset, neque classem loco circumposuisset, ut clade in terra accepta, in promptu uires hosti pares a mari haberet. Non enim aliud Pompeii grauius est peccatum, aut Caesaris callidius consilium, quam quod ad pugnam tam procul a classis auxilio abstraxit hostem. Verumtamen ex praesenti re consilium capere et aliquid moliri coactus, ad urbes partim misit, partim ipse nauibus accessit, pecuniam et supplementum nauibus exigens. Interim hostis celeritatem metuens, ne superueniens eum rebus nondum satis paratis arriperet, de perfugio in praesentia aliquo et secessu cogitauit. Deliberantibus nulla P- R- prouincia perfugium praestare uisa est; ex regnis ipse Parthiam praetulit, quae et in praesens ad suscipiendum et tegendum infirmos ipsos et ad erigendum magnisque eum copiis emittendum satis haberet opum. Reliqui partim Africam et Iubam regem praeferebant, Theophanes Lesbius insani iudicabat esse, relicta Aeypto, quae tridui itinere aberat et Ptolemaeo ephebo, et qui pro amicitia beneficiisque patri suo praestitis gratiam deberet, praeterito, infidelissimae Parthorum genti se committere, et qui socero pridem suo, uiro Romano, nolit primas in republica tribuere, atque ipse secundo loco omnibus prior esse, neque eius aequitatem experiri, eum se Arsaci tradere, qui ne Crassum quidem nisi mortuum ferre potuerit ; denique Scipionis genere ortam uxorem aetate florente inter barbaros, qui libidine potestatem suam definiant, abducere, quae ut nihil acciperet iniuriae, attamen uideri accepisse, quum in potestate fuerit eorum, qui facere possent, indignum esse. Hoc unum fuisse aiunt quod a profectione in Parthos Pompeium auerterit ; si tamen consilium eo tempore aliquod Pompeius secutus est et non fatum iam dux uitae fuit. [77] LXXVII. Itaque ut sententia fugiendi in Aegyptum uicit, Seleuciensi triremi a Cypro cum uxore auectus est, reliquis partim nauibus longis, partim onerariis eum comitantibus; et quum tuto id maris traiecisset, Ptolemaeum cum exercitu apud Pelusium agere bellum contra sororem gerentem audiens, eo appulit, praemisso qui de eius aduentu regi indicaret atque deprecaretur. Erat adhuc admodum adolescens Ptolemaeus, Pothinus summum omnium rerum gubernans, potentissimorum (hi erant, quos ipse uolebat) senatum aduocauit, et quemuis dicere quod sentiret iussit. Id uero indignum erat, de Pompeio Magno consultare Pothinum eunuchum et Theodolum Chium, qui mercede regem oratoriam docebat, et Aegyptium Achillam : hi enim inter cubicularios et educatores regios ceteros praecipui erant consiliarii; huiusque consilii sententiam procul a terra in ancoris exspectabat Pompeius, quem salutem suam Caesari debere indignum erat. Quum reliquorum sententiae diuersae essent, quibusdam pelli, quibusdam uocari et accipi hominem iubentibus, Theodotus, uti facundiam suam artemque ostentaret, neutrum tutum esse dixit: nam et si accepissent, Caesarem hostem, Pompeium dominum se habituros; et si exclusissent, Pompeium ob repulsam, Caesarem, quod insequi eum diutius cogeretur, infensum futurum; optimum sibi uideri, acceptum Pompeium interficere; ita et a Cassare gratiam inituros et metu Pompeii se liberaturos. Subridens quoque (ut aeunt) addidit, mortum non mordere. [78] LXXVIII. In hanc concessum est sententiam et Achillae facinus mandatum. Is assumpto Septimio, qui ordines quondam apud Pompeium duxerat, et Saluio, qui centurio sub eodem fuerat, ac praeterea tribus aut quattuor famulis, ita ad nauim Pompeii aduectus est. Conscenderant in nauim Pompeii ex iis qui una uenerant praestantissimus quisque, uti uiderent quidnam rerum ageretur. Qui ut uiderunt non regio more, non magnifice neque pro spe a Theophane facta Pompeium excipi, sed ad hoc officium paucos una cymba ueniire, suspectam habuere eam contemptionem, Pompeiumque hortati sunt, uti nauem in altum detruderet, dum adhuc extra teli iactum essent. Interim cymba appropinquante, mature Septimius surrexit, Romanoque sermone Pompeium imperatorem salutauit. Et Achillas Graecis uerbis eum excipiens, in cymbam transire iubebat, uadum ibi causatus, et mare ob arenae multitudinem triremi non esse nauigabile. Simul et naues quasdam regias classiariis impleri cernebant; et armatos milites in littore disponi, ut mutata etiam sententia effugiendi nulla esset spes et ipsa incredulitas caedis purgandae causam interfectoribus praebere posset. Salutata itaque Cornelia, quae iam tum mariti exitum lamentabatur, duos praeterea centuriones in cymbam ingredi iussit, unumque ex libertis Philippum, et famulum Scytham nomine. Quum iam Achillas ei manum porrigeret, de cymba ad uxorem et filium conuersus, Sophoclis iambos protulit: "Etenim tyranni quisquis intrat in domum, fit seruus eius, liber etsi uenerit". [79] LXXIX. Hac postrema uoce suos allocutus, cymbam et ipse conscendit. Quum iam procul triremi sua prouectus nullam coram qui una nauigabant benignam mentionem audiret ad se fieri, Septimium intuitus, Ecquid te, inquit, ego meum olim commilitonem agnosco? atque is capite tantum annuens, nihil respondit, neque ullum amicitiae signum exhibuit. Alto rursum orto silentio, Graecam orationem quam in libello conscripserat usurus ea apud Ptolemaeum, relegit. Quum terra appropinquarent, Cornelia cum amicis in triremi uehementer anxia, euentum exspectabat et iam animum recipere coeperat, multos ad littus aulicos ueluti honoris et salutandi gratia confluere cernens, quum Pompeium ut facilius surgeret Philippi manum apprehendentem Septimius a tergo ense traeicit; post hunc Saluius, inde Achillas gladios strinxere. Pompeius nihil se indignum neque agens neque locutus, utraque manu togam faciei praetendens gemitu tantum emisso ictus excepit, itaque mortuus est postridie natalis sui diei annos natus undesexaginta. [80] LXXX. Qui in triremibus erant Pompeiani, eiulatu qui in terram usque exaudiretur edito, sublatis ancoris summa celeritate fugerunt, uentusque mari alto incumbens eos iuuit, ut ne uolentibus quidem persequi Aegyptiis licuisset. Illi capite Pompeii amputato, truncum nudum ex cymba proiecerunt, spectandum iis duos haec spectacula delectarent. Philippus tamdiu, dum saturati aspectu discederent, trunco astitit; inde aqua marina abluit suaque tunica inuoluit, et quum lignum in promptu non esset, per littus circumspiciens, fragmenta nauiculae piscatoriae inuenit, uetusta quidem, sed quae ad necessarium rogum nudo eique mutilato cadaueri sufficerent. Haec ei fragmenta comportanti pyramque struenti quidam Romanus iam grandi natu occurrit, qui iuuenis etiamnum prima sub Pompeio stipendia meruerat, et, Quisnam, inquit, hominum es, qui Pompeium Magnum funerare aggrediaris? Respondit Philippes, libertum se eius esse. Tum senex: At non proprium hoc decus habebis ; quin tu me quoque huius tanquam pii inuenti consortem accipe, ne peregrinationem meam prorsus culpem, qua inter tot molestias id saltem reperi, ut manibus meis contingam et rogo imponam maximum Romanorum imperatorem. Hoc Pompeii funus fuit. Postridie L. Lentulus quid factum esset ignarus, quum a Cypro nauigans praeter terram ueheretur, rogum et Philippum ei astantem, necdum ipse uirum conspicatus : Ecquisnam, inquit, hominum hic fato fondus quiescit? paululumque inhibita uoce et edito gemitu, addidit: Fortassis tu, Pompei Magne ? paullo post egressum in terram comprehenderunt atque necauerunt. Hic exitus Pompeii fuit. Paucis post diebus Caesar in Aegyptum tanto piaculo ita pollutam quum uenisset, caput Pompeii sibi afferentem uti scelestum auersatus est, annuloque Pompeii, in quo leo gladium tenens insculptus erat, accepto fleuit. Achillam et Pothinum necauit ; ipse rex praelio uictus ad fluuium periit. Theodotus rhetor Caesaris manus effugit, per Aegyptum uagando abiecta conditions et omnium odio. M- autem Brutus quum Caesare interfecto rerum potitus in Asia cum deprehendisset, omni prius cruciatu uexatum occidit. Reliquias Pompeii sibi allatas Cornelia in Albano humauit.