[0] CICERO. [1] Matrem Ciceronis Heluiam et honesto loco natam et honestam egisse uitam perhibent. De patre nihil mediocre fatentur. Quidam in officina fullonis et natum fuisse et educatum ferunt, alii genus eius a TuIlio Attio repetunt, qui in Volscis gloriose regnauit et aduersus Romanos haud exiguis uiribus bellum gessit. Qui primus eius familiae Ciceronis cognomentum tulit, uidetur uir haud contemnendus fuisse; itaque ne posteri quidem eam appellationem repudiarunt, sed amplexi sunt, quanquam uulgo rideretur : a cicere enim trahitur. Et primus Cicero ita cognominatus fuit, quod, ut fertur, in extremo naso fissuram obscuram, qualis est in cicere, haberet. Ipse autem Cicero, de quo hic scribimus, quum primum ad rempublicam se contulisset et magistratum ambiret, suadentibus amicis ut cognomentum illud fugeret atque mutaret, fertur iactantius dixisse : contenturum se, ut nomen Ciceronis quam esset Scaurorum et Catulorum gloriosius efficeret. Et quaestor in Sicilia, quum donum argenteum diis dedicaret, M. Tullium inscripsit, iussitque loco cognominis cicer a fabro insculpi. Haec de nomine eo tradita sunt. [2] II. Natum ferunt Ciceronem tertio nonas Ianuarias, quo die nunc pro salute Imperatoris a magistratibus sacrificatur et uota nuncupantur, et in partu eius matrem nullum dolorem passam. Nutrici quoque eius spectrum apparuisse, atque praedixisse, puerum quem aleret, magnae Romanis utilitati fore. Haec quum somnium et nugae uiderentur, ipse statim demonstrauit ueram fuisse uaticinationem, ut primum per aetatem discere bonas artes licuit; ita enim ingenium eius eluxit, tantumque ei nominis et gloriae inter pueros peperit, ut patres eorum ad ludum literarium uenirent, uidere cupientes Ciceronem, celebratamque eius in discendo celeritatem et sollertiam cognoscere; et inurbaniores nonulli filiis suis irascebantur, quum honoris causa Ciceronem ab iis inter eundum in medium recipi uiderent. Quum aatem ingenio ad omnes disciplinas ferretur (id quod in nato ad discendas bonas artes et philosophiae studium homine Plato requirit), neque quidquam literarum eruditionisue aspernaretur, ad poeticam tamen quodammodo propensior fuit. Exstat adhuc carmen ab eo puero uersibus tetrametris scriptum, quod inscribitur Pontius Glaucus. Progressu temporis quum in eo genere accuratius elaborasset, non orator modo, sed poeta etiam Romanorum optimus habitus est. Verum oratoria gloria adhuc ipsi integra permanet, quanquam haud parum mutata eloquentiae ratione, poetica plane obscurata est et euanuit, multis post eum praestantissimis poetis exsistentibus. [3] III. Puerilibus studiis relictis, Philonem audiuit Academicum, quem unum de sectatoribus Clitomachi Romani et propter doctrinam in admiratione summa habuerunt et morum causa magnopere dilexerunt. Simul et Mucii, uiri in republica et senatu principis, consuetudine uten, peritiam legum assecutus est. Militauit etiam aliquamdiu sub Sulla, bello Marsico. Videns deinde seditiones in republica ortas, atque ex his ad effrenem dominationem rem rediisse, otio se dans literario cum Grecis philosophis uitam duxit, inque studia bonarum artium incubuit, donec Sulla rerum potitus ac reipublicae status quodammodo constare uisus est. Eo tempore Chrysogonus Sullae libertus bona cuiusdam, qui ex proscriptione caesus fingebatur, hastae subiecta octo millibus nummum emit. Id quum Sex- Roscius filius et haeres defuncti indigne ferret, ostenderetque bona ea sexagies fuisse, reprehendi se Sulla moleste tulit, atque opera Chrysogoni effecit ut Roscius parricidii, quod patrem necasset, postularetur. Quuum nemo patrocinium Roscii suscipere uellet, omnesque indignationem et saeuitiam Sullae timerent, destitutus adolescens ad Ciceronem confugit. Suscepit causam eius Cicero, amicis hortantibus monentibusque haud temere aliam parandae gloriae ita commodam occasionem oblatum iri, uictorque admirationem sui excitauit. Metu tamen Sullae in Graeciam abiit, sparso rumore, se curandi corporis causa profectum. Eratque sane gracili et minime carnoso corpore, quum ob imbecillitatem stomachi pauco uteretur ac tenui uictu, idque sero et iam imminente nocte. Voce praeditus erat copiosa et bona, sed aspera et rudi, et quae ob orationis uehementiam et commotionem semper ad altos contenta tonos periculum corpori uideretur denuntiare. [4] IV. Ut Athenas uenit, Antiochum Ascalonitam audiuit, facundia eius et elegantia delectatus, nouitatem autem doctrinae non probans. Iam enim a noua quam dicunt Academia et Carneadis factione desciscebat Antiochus, siue, ut nonnulli censent, euidentia rei et sensuum uictus, siue ut alii putant, aemulatione aduersus Clitomachi et Philonis sectatores, ac plerisque in rebus Stoicas opiniones sequebatur. His studiis delectatus Cicero magnopere intendebat animum, atque id secum cogitabat, sibi, si plane a republica arceretur, a foro et negotiis publicis in otio philosophico uitam exigendam esse. Postquam de morte Sullae annuntiatum est, amicis Romam crebro per literas reuocantibus, atque Antiocho etiam ad capessendam rempublicam adhortante, quum iam et corporis uires exercitationibus confirmasset, habitumque ualetudinis bonae parasset, et uocem ita formasset ut et suauis ac copiosa in aures auditorum influeret, et corporis statui satis congrueret, eloquentiam rursus, tanquam instrumentum negotia publica cum dignitate tractandi, arripuit, ac quum ipse se declamando exercebat, tum nobiles oratores adibat. Eius rei causa in Asiam et Rhodum nauigauit, ac de rhetoribus Asianis Xenocli Adramytteno, Dionysio Magneti ac Menippo Cari uacauit; Rhodi oratore Apollonio Molonis filio, philosopho Posidonio usus est. Traditum est memoriae, Apollonium Romani sermonis ignarum, petiisse ab eo ut Graece declamaret, idque Ciceronem libenter annuisse , sperantem eo melius corrigi se ab Apollonio posse. Declamatione autem ipsius ceteros, qui audiuissent, omnes obstupefactos certatim eum laudibus ornasse, Apollonium neque inter audiendum hilari fuisse uultu, et finita oratione diu secum cogitabundum tacitumque sedisse, ac quum id iniquius ferret Cicero, in haec uerba prorupisse : Te quidem, o Cicero, et laudo et admiror, Graeciae autem fortunam miseror, cernens te ea, quae sola nobis relicta erant, ornamenta etiam Romanis addere, doctrinam et facundiam. [5] V. Cicero autem quum bona spe plenus ad rempublicam se conferret, impetum eius oraculum quoddam retudit. Delphis enim deum consulenti, quonam modo ad summam peruenire gloriam posset, responderat Pythia, ut ne hominum de se existimationem, sed suam ipsius naturam ducem sibi uitae constitueret. Primum tempus Romae caute admodum triuit, segniterque ad magistratus petendos accessit, negligebaturque, ac Graecus literarioque otio deditus, quae nomina imperitis sordidisque hominibus in usu fere sunt, uulgo appellabatur. Postquam uero et innata laudis cupiditate, et patris amicorumque adhortationibus compulsas, causis agendis se dedit : non iam paulatim ad principem locum progressus est, sed gloria eius statim effulsit, longoque post se interuallo ceteros reliquit oratores. Annotatum est eum, quum non minus quam Demosthenes actionis uitio laboraret, in eo emendando quum Roscii comoedi, tum Aesopi tragoedi opera usum. Hunc Aesopum dicunt, quum aliquando in theatro personam Atrei de ulciscendo Thyesta deliberantis ageret, famulum quendam, qui subito praetercurrisset, ob animi commotionem mente captum inflicto sceptro interfecisse. Sane actio Ciceroni haud leue momentum ad persuadendum contulit ; idemque magna uociferatione utentes oratores irridens, ob imbecillitatem ad clamorem, ueluti claudos ad equum, confugere dicebat. Verum hae eius facetiae atque dicacitas, quum elegans quiddam et iudiciis accommodatum uideretur, ad satietatem usque ab eo usurpata multis molesta fuit, ac malignitatis opinionem auctori conciliauit. [6] VI. Quaestori facto in caritate annonae quum obtigisset Sicilia, offendit homines, frumentum eos Romam mittere cogendo, postea autem, quum suam iis diligentiam, iustitiam mansuetudinemque probasset, maioribus est ab iis, quam nullus unquam praefectus, honoribus ornatus. Et quum multi nobiles iuuenes Romani ad praetorem Siciliaed rei ablegarentur, quod in bello molliter se gessisse et contra disciplinam militarem dicerentur, magna cum laude eos Cicero defendit atque seruauit. Ob haec quum altos spiritus duceret, Roman reuertenti sibi rem euenisse ridiculam scribit : se, quum in Campania in illustrem quendam uirum, quem pro amico suo habebat, incurrisset, quaesiuisse ex eo, ecquid de rebus a se in prouincia gestis Romani sentirent atque dicerent, quod existimaret suarum actionum gloria et fama Romam repletam; tum illum respondisse : Ubi enim, o Cicero, tu interea temporis fuisti? Itaque se tum animo prorsus concidisse, quod fama ipsius ita in urbem, tanquam immensum aliquod pelagus, incidisset, neque ad gloriam quicquam contulisset. At postea quidem rationes secum subducens, multum de ambitione remisit, animaduertens se ad rem infinitam et quae terminum, ad quem perueniri posset, nullum haberet, gloriam nimirum, contendere. Verum quod laudari se mirum in modum gauderet, gloriaeque esset aliquantum cupidior, id ut in eo ad extremum usque resedit, ita multa eius praeclara consilia saepe conturbauit. [7] VII. Quum ergo maiori studio ad rempublicam se contulisset, turpe esse existimans, si, quum opifices instrumentorum suorum inanimatorum nomina, loca et uim cognitam habeant, in republica uersans aliquis, cui hominum opera in expediendis publicis negotiis utendum est, cognitionem ciuilium rerum personarumque negligeret : non nomina modo eorum, cum quibus sibi res esset, sed et habitationes eorum, possessiones, amicos uicinosque ut sciret, assuefecit; itaque per Italiam quacumque uia incedenti facile erat amicorum agros et praedia demonstrare. In admiratione etiam fuit, quod, quum modicas facultates, sed ex quibus tamen sumptus necessarii suppeditarent, possideret, patrocinii causa neque mercedem neque dona a quoquam acceperit, maxime, quum Verrinam actionem suscepit. Eum, quod praetor Siciliam plurimis flagitiis uexasset, oratu Siculorum Cicero accusauit, reumque peregit, non tam dicendo, quam eo ipso fere, quod non dixit. Quum enim designati magistratus fauerent Verri, multisque dilationibus atque moris iudicium in ultimum diem extraherent, Cicero, quum appareret diei spatium orationibus suis non suffecturum, neque iudicium perfectum iri, surgens, nihil opus esse uerbis dixit, testesque productos diiudicauit et iudices suffragia iussit ferre. Verumtamen multa eius facete dicta eo in iudicio feruntur. Verres Romanis porcus castratus dicitur. Erat autem quidam libertinus Caecilius, Iudaicae superstitioni obnoxius, qui quum inuitis Siculis Verrem accusare uellet, Cicero, Quid, inquit, Iudaeo cum uerre est rei? Erat Verri filius iam pubescens, qui tenerae aetatis pudicitiam parum liberaliter custodiuisse credebatur. Itaque Cicero, quum a Verre ei mollities obiiceretur : Filiis, inquit, domi uitia exprobranda sunt. Quum orator Hortensius non ausus palam defendere Verrem, in aestimatione tamen mulctae adesset, sphingis eburneae dono adductus, et Cicerone obliquius quippiam dicente, se dissoluendorum aenigmatum peritum esse negaret : Atqui, ait Cicero, Sphingem domi habes. [8] VIII. Damnato Verre, quum litem ei tricies HS- aestimasset, calumniis nonnullorum impetitus est, quasi accepta pecunia mulctam diminuisset. Siculi tamen ut gratiam ei referrent, aedilitatem gerenti multa ex insula aduexerunt atque attulerunt, quorum ille nihil in suam rem uertit, sed studio eorum usus est eo, ut rerum in foro uenalium pretia minuerentur. Villam Arpini pulchram et apud Pompeios aliam, itemque apud Neapolim, haud magnas possedit ; accessit eo dos Terentiae uxoris, quae erant quadringenta octoginta sestertia et haereditas quaedam nonaginta denariorum millia efficiens. His opibus liberaliter simul et sobrie uiuebat, conuictoribus utens Graecis Romanisque, qui in liberalibus studiis una uersabantur, raroque ante occasum solis accumbebat coenandi causa, idque non tam propter occupationes, quam propter ualetudinem stomachi imbecillitatis causa. In corpore alioquin etiam curando multum posuit diligentiae, ita ut fricationibus etiam, certoque numero definitis ambulationibus uteretur. Atque hoc modo corporis habitum ita firmauit, ut id ad multos ac magnos labores satis uirium haberet atque perduraret citra ualetudinem. Domum paternam fratri concessit; ipse iuxta palatium habitauit, ne qui eum colebant, longe uenire coacti grauarentur. Colebant autem eum et quotidie ad fores eius uentitabant haud pauciores, quam ad Crassi aut Pompeii, quorum ille diuitiis, hic bellica gloria Romanorum primi inque summa erant admiratione. Ciceronem Pompeius quoque coluit, eiusque actionibus plurimum est ad potentiam gloriamque parandam adiutus. [9] IX. Quum in petitione praeturae multos haberet et illustres competitores, primus omnium designatus est, creditusque est iudicia praeclare et probe exercuisse. Fertur etiam Licinius Macer, uir et ipse multum in ciuitate potens, et Crassi utens auxilio, quum repetundarum reus Cicerone iudice esset factus, potentia sua et studio amicorum fretus, iudicibus adhuc sententias ferentibus domum abiisse, statimque caput totondisse, puramque uestem ueluti absolitus induisse, atque ita in forum prodiisse; Crasso autem apud uestibulum occurrente, et uniuersis damnatum suffragiis nuntiante, reuersus accubuisse et uiuendi finem fecisse. Haec res Ciceroni multam diligentiae in iudiciis moderandis famam attulit. Quum Vatinius, homo in patrociniis asper et magistratuum quodammodo contemptor, isque strumis collum oppletus, a Cicerone aliquid astans peteret, eoque non annuente et aliquamdiu deliberante, diceret : se, si praetor esset, nihil hac de re dubitaturum, conuersus Cicero : Atqui ego, inquit, tantum collum non habeo. Quum adhuc praeturae eius duo uel tres dies superessent, Manilium quidam repetundarum apud eum postulauit. Fauit autem huic Manilio populus, quod Pompeii causa, cuius erat amicus, fatigari credebatur. Itaque quum diem unum peteret, Cicero unicum eum qui insequebatur ei concessit; indigne id ferente populo, quum praetores solerent decem, minimum, dies reis largiri. (4) Itaque a tribunis plebis in concionem pertractus, ibique accusatus, quum impetrasset ut sibi dicendi potestas fieret : se ostendit, qui semper reis benignum se, quantum per leges licuisset, humanemque praebuisset, inique facturum censuisse, si eundem se Manilio non exhiberet; itaque ei diem, qui unus sibi in praetura reliquus esset, consulto se constituisse : non esse enim eius qui prodesse reo uelit, iudicium ad alium magistratum reiicere. His dictis animos populi mirifice circumegit, ita ut acclamationibus eum secundis excipientes orarent, uti patrocinium Manilii susciperet. Quod ipse haud grauatim fecit, in gratiam praesertim Pompeii absentis, denuoque habita oratione, acriter in eos qui rempublicam in potestate paucorum esse cupiebant, inuidebantque Pompeio, inuectus est. [10] X. Ad consulatum uero non minus ab optimatibus quam a multitudine prouectus est. Ut fauerent petitioni Ciceronis, reipublicae gratia huiuscemodi ex causa factum est. Quum instituta a L- Sulla reipublicae forma initio quidem absurda uisa esset, successu tamen temporis et consuetudine confirmata, tolerabilis status rerum ac non incommodus populo uideretur : exstiterunt qui optimo publico suis cupiditatibus postposito concutere eum mutareque conarentur, eo etiam freti, quod Pompeio adhuc bellum aduersus reges in Armenia et Ponto gerente, Romae nullus exercitus nouarum rerum machinatoribus opprimendis sufficiens exstabat. Horum dux princepsque fuit L- Catilina, audax homo et magnarum rerum appetens, uarioque praeditus ingenio, qui praeter cetera flagitia filiae suae uirginitatem imminuisse ferebatur, fratremque ipse suum occidisse, ac ne parricidii eius postularetur, Sullam exorasse, ut ille tanquam uiuus adhuc inter necandos proscriberetur. Hunc improbi homines nacti antesignanum, quum aliis sese sacramentis obstrinxerunt, tum mactati hominis carnibus gustatis. Corrupit autem Catilina magnum urbanae iuuentutis partem uoluptatibus uariis, compotationibus et muliercularum amoribus singulos illiciens, ad eamque rem effuse sumptus suppeditans. Ad defectionem tota Etruria et pleraeque Cisalpinae Galliae partes spectabant. Urbi autem grauissimum a mutatione impendebat periculum, propter inaequalitatem facultatum inter ciues. Nam et quorum summa erat gloria atque animorum elatio, ii theatris, epulis, ambitu et aedificando rem familiarem comminuerant, et diuitiae ad ignobiles et abiectos homines redierant, ut leui momento respublica impelli et prope a quouis euerti posse uideretur, ipsa suis uitiis laborans. [11] XI. Verum enimuero Catilina ut ualidam aliquam arcem praeoccuparet, consulatum ambiebat, magnaque in spe erat, se cum C- Antonio consulem designatum iri uiro qui se ipse neutram in partem ducem praeberet, sed ducem nactus, facile sequeretur eiusque potentiam augeret. Haec quum praestantissimi ciuium praesensissent, Ciceronem ad consulatum petendum produxerunt; isque a populo magno fauore exceptus est et repulso Catilina cum C- Antonio consul designatus, quanquam solus inter competitores non patricio, sed equestri patre natus esset. [12] XII. Latuerunt adhuc plerosque Catilinae consilia; magna autem certaminum exordia in Ciceronis consulatus initium inciderunt. Primum enim ii, quibus Sullanis legibus interdictum erat magistratuum petitione, neque pauci numero, neque uiribus destituti, populum concitabant, multa, et quidem non uana, de Sullae tyrannide conquerentes, sed alieno tempore rempublicam concutientes. Deinde tribuni plebis leges eodem pertinentes promulgabant de constituendis decem uiris cum plena potestate, qui totam Italiam et Syriam et quascumque regiones nuper Pompeius Romano imperio adiecerat, sub se habentes, publica bona uenderent, damnarent quos uellent et in exsilium agerent, urbes conderent, pecunias ex aerario sumerent, exercitus quantos uideretur scriberent atque alerent. Quare huic legi quum alii primarii uiri, tum princeps Antonius Ciceronis collega fauebat, sperans se unum ex decem istis futurum. ldemque uidebatur Catilinae institutum, quum sciret, non aegre tamen ferre, propter alieni aeris multitudinem; et optimatibus hoc maximum iniiciebat metum. ltaque hunc primo omnium sibi deuinciendum Cicero ratus, prouinciam ei Macedoniam decreuit, sibique destinatam Galliam dimisit; quo officio Antonium ita obstrinxit, ut quasi mercede conductus histrio, in summa republica secundas sibi ageret partes. Eo suhacto et quasi mansuefacto fiducia auctus, nouarum rerum machinatores aggressus est, atque in senatu habita in legem istam oratione, ita eius auctores perterruit, ut quod contradicerent non haberent. Quum rursus eam ferre conarentur consulesque ad populum uocarent, nihil perterritus, senatu se sequi iusso in concionem prodiit, ac non legem modo eam sustulit, sed etiam oratione sua tribunos plebis ita fregit, ut de reliquis etiam, quae moliebantur, desperarent. [13] XIII. Is enim praesertim uir ostendit Romanis, quantum suauitatis eloquentia rebus honestis conciliet atque, quod iustum est, si recte oratione exprimatur, inuictum sit; tum eum qui in republica uersari praeclare uelit, debere semper re quidem id quod rectum est ei quod aduletur multitudini praeferre, oratione autem eximere eius quod conducat acerbitatem. Exemplum quo quanta fuerit in dicendo praeditus gratia appareat, est etiam actio de spectandis ludis ipso consule habita. Quum enim ante in theatro Equites permixti plebi spectassent, primus M- Otho praeturam tum gerens honoris causa eos a ceteris ciuibus separauit, locumque peculiarem assignauit, quo etiamnum utuntur. Hoc ad ignominiam suam spectare sentiens populus, uisum in theatro Othonem exsibilauit, Equites cum plausu exceperunt, rursumque sibilos populo, plausum Equitibus tollentibus, ita inter se commissi maledictis se mutuo uexarunt atque magna exstitit inde in theatro confusio. His auditis, Cicero in theatrum uenit populumque in Bellonae aedem euocauit; ibi ab eo dictis castigati quum in theatrum reuertissent, plausum Roscio alacrem dederunt, in eoque honorando et laudando uinci se ab Equitibus passi nequaquam sunt. [14] XIV. Interim coniurati Catilinae quum initio metu concidissent, animis receptis conuentus agere et mutuo se ad rem audacius aggrediendam ante reditum Pompeii, qui iam cum exercitu reuerti ferebatur, cohortari coeperunt. Catilinam Syllani maxime milites excitabant, qui toti quidem Italiae firmiter inhaerebant, sed maxima et ualidissima eorum pars per Etruriae urbes dispersa praedas rursum et direptiones bonorum alienorum animo agitabant. Hi ducem nacti Manlium, qui sub Sulla praeclare militauerat, Catilinae se coniunxerunt Romamque uenerunt, ut comitia eius obirent. Rursus enim petebat consulatum, ac decreuerat ipso in tumultu comitiorum Ciceronem interficere. Videbantur quidem ea quae agebantur diuinitus terrae motibus, fulminibus, spectris indicari. Indicia uero ab hominibus delata erant quidem ea uera, sed quae tamen contra ita nobilem atque potentem uirum non sufficerent. Itaque Cicero, dilato comitiorum die, in senatum uocat Catilinam, ac de iis, quae allata erant, interrogat. Ibi Catilina, quod et multos esse in senatu rerum nouarum cupidos putaret et simul coniuratis ostentare se uellet, insane Ciceroni respondit : Quid tandem, inquit, mali facio, si, quum duo sint corpora, alterum capite praeditum, sed gracile et tabe confectum, alterum ualidum et magnum, sed capite carens, huic ego caput impono? His ambagibus senatum ab eo populumque notari sentiens, magis etiam sibi metuit Cicero, eumque thoracibus induti primores urbis uniuersi et multi iuuenes in Campum deduxerunt. Atque ipse de industria togam ab humero aliquantum demittens, thoracem quem gestabat ostentauit, periculum in quo constitutus erat significans spectantibus. Itaque multi eum stipauerunt indignitate rei moti. Tandem populo in suffragia misso rursum repulsam passus est Catilina, designatique consules Silanus et Murena. [15] XV. Haud multo post quum iam Catilinarii milites in Etruria conuenissent et centuriati essent, diesque facinori destinata appropinquaret, media nocte ad domum Ciceronis ueniunt primi potentissimique Romanorum, M- Crassus, M- Marcellus et Scipio Metellus; hi quum ostium pulsassent, euocato ianitore, ut excitaret Ciceronem seque adesse indicaret, iubent. Res ea erat. Crasso secundum coenam litteras reddiderat ianitor ab ignoto quodam homine allatas, alias aliis inscriptas, unas uero ipsi Crasso incerto auctore, quas unas quum legisset Crassus, eaeque ostenderent a Catilina magnas in urbe caedes editum iri, iuberentque urbe ipsum excedere, reliquas non soluit, sed statim ad Ciceronem contulit, quum periculi atrocitate perculsus, tum ut suspicionem de se ob amicitiam Catilinae conceptam purgaret. Cicero, re deliberata, prima luce senatum conuocauit, allatisque eo epistolis singulis ut erant inscriptae distribuit, iussitque palam recitare. Omnes idem indicabant, nempe insidias. Ad hac Q- Arrius, praetorius uir, milites in Etruria occulte cogi indicauit. Relatum etiam est, Manlium cum magna manu circum illas urbes haerere et semper nouum aliquid ex urbe operiri. Itaque fit senatusconsultum, ut respublica committeretur consulibus iique, hac potestate accepta, pro arbitrio administrarent et seruarent rempublicam. Fieri hoc non frequenter, sed in magno periculi metu a senatu solebat. [16] XVI. Hac sibi potestate data Cicero res extra urbem Q- Metello commisit, urbem ipse gubernandam sumpsit, ac quotidie in publicum tanta hominum multitudine stipatus prodiit, ut ab iis magna fori pars occuparetur. Quapropter moram porro non ferens Catilina statuit ex orbe se ad exercitum Manlianum proripere, Marcium autem et Cethegum iussit gladiis succinctos ad domum Ciceronis quasi salutandi causa ire, itaque admissos eum occidere. Haec Fuluia nobilis mulier Ciceronem noctu conueniens aperit, monetque ut sibi a Cethego et Marcio caueat. Ita hi quum summo mane uenissent atque aditu prohibiti essent, moleste id ferentes atque ante fores uociferantes, suspicionem auxerunt. Tum Cicero senatu in aedem Iouis Statoris (quae est in summa Sacra uia, qua ascenditur ad Palatium) conuocat. Eo quum Catilina etiam sociique uenissent purgandi causa, nemo senator assidere eis sustinuit, sed uniuersi de sedilibus cesserunt. Catilina autem loqui orsus, perturbatus est. Tandem surrexit Cicero, urbeque eam exire iussit ; nam inter se, qui uerbis, et eum qui armis rempublicam gerere uellet, debere murum esse interpositum. Catilina statim cum trecentis armatis urbe exiuit, fascibusque et lictoribus perinde ac si magistratum gereret assumptis, signisque sublatis ad Manlium contendit, iamque ad uiginti hominum millia coactis, urbes obiens ad defectionem sollicitabat. Itaque quum iam haud dubie bellum immineret, missus est consul Antonius qui eum debellaret. [17] XVlI. Qui in urbe relicti erant ciues a Catilina corrupti, eos continebat atque confirmabat Cornelius Lentulus, Sura cognomento, illustri natus familia, sed uitae inhoneste actae, et qui ob libidines senatu ante eiectus, tunc (qui mos est recuperantibus senatoriam dignitatem) iterum praeturam gerebat. Fertur cognomentum Surae hoc modo adeptus. Quum sub Sulla quaestor multum publicae pecuniae interuertisset, idque Sulla indigne ferret inque senatu rationem ab eo exigeret : progressus contemptim atque incuriose plane, rationem se redditurum negauit, suram autem praebiturum, id quod pueri solent quum in lusione pilae errauerunt. Inde Sura dictus est. Alio tempore quum reus esset, ac corruptis pecunia quibusdam iudicibus, suffragiis duobus absolueretur : inutiles se sumptus in altero iudicum corrumpendo fecisse dixit, satisque fuisse, si una sententia absolueretur. Hunc tali ingenio praditum et a Catilina excitatum, insuper uana spe et confictis uaticinationibus impostores quidam et praestigiatores perdebant, oracula ementita pro Sibyllinis uersibus cantantes, quibus indicaretur in fatis esse, uti tres Cornelii Romae omnium domini essent, ex his duos Cinnam et Sullam expleuisse iam fatum, tertio illi, qui superesset, Cornelio diuinitus dominationem offerri; modo acciperet, neque cunctando, ut Catilina, occasiones perderet. [18] XVIII. Ob id nihil iam humile, nihil uile Lentulus cogitabat. Statuerunt ergo senatum uniuersum trucidare et quotquot praeterea possent ciues, urbem ipsam incendere, nemini omnino parcere, praeterquam Pompeii liberis; hos rapere et detinere obsidum loco, per quos transigere cum Pompeio possent; iam enim constans rumor tenebat, eum magno profligato bello aduentare. Nox ad rem istam peragendam definita fuit una Satumalium; gladii, stuppa, et sulphur clam in Cethegi domum comportata, centum uiri ad singulas urbis partes singuli destinati, ut certis interuallis simul accensa urbs undique conflagraret. Alii ordinati, qui aquae ductus obturarent et aquam petentes necarent. Dum haec parantur, forte Romae erant duo legati Allobrogum, quae gens tunc maxime affligebatur Romanorumque dominationem aegre tolerabat. Hos Lentulus existimans utiles sibi fore ad concitandam Gallium coniurationis socios effecit, literasque eis ad senatum Allobrogicum et Catilinam dedit, libertatem illi promittens, hunc, hortans ut seruis libertate donatis statim Romam peteret. Missus una cum iis ad Catilinam qui literas perferret T- quidam Crotoniata. Haec hominum futilium et qui plerumque inter pocula et scorta colloquerentur consilia Cicero uigili sobrioque animo et summo studio sollertiaque indagans, multosque habens, qui in speculandis extrinsecus eorum conatibus se adiuuarent, cum multis quoque eorum, qui socii coniurationis uidebantur, occulte colloquens, eorumque indiciis credens, de re cum Allobrogibus communicata certior est redditus, noctuque adiuuantibus occulte etiam Allobrogibus, Crotoniensem illum cum literis per insidias intercepit. [19] XIX. Orto primum sole in templum Concordiae senatum conuocauit, ibique et literas recitauit, et indicia deferentibus audientiam fecit. Retulit etiam Iunius Silanus, esse qui audierint Cethegum dicentem, tres consules et quattuor praetores interfectum iri; et his germana Piso uir consularis. C- autem Sulpicius praetor in domum Cethegi missus, multa ibi iacula et arma, plurimos gladios sicasque recens acutas reperit. Tandem Crotoniata accepta publica fide in senatu omnem rem exposuit. lta conuictus Lentulus praeturam eiurauit, depositaque in senatu praetexta, uestem fortunae suae conuenientem sumpsit, isque et socii eius in liberam custodiam praetoribus traditi sunt. Quum iam aduesperasset populusque frequens exspectaret, progressus Cicero ciuibus rem narrauit, ab iisque in domum amici cuiusdam uicini deductus est; suam enim mulieres obtinebant, arcana Bonae Deae, quam Graeci dicunt g-Gunaikeian (i- e- Muliebrem), sacra celebrantes. Fit hoc quotannis in domo consulis et sacrificium praesentibus Vestalibus a matre uel uxore consulis peragitur. Ingressus eam in domum Cicero, paucis admodum praesentibus, secum quomodo agendum cum deprehensis esset deliberabat. Nam et ab extremo et tali facinore digno supplicio abhorrebat, quum ob innatam humanitatem, tum quod uerebatur ne potestate sua luxuriare insolentiusque insultare uideretur uiria nobilissimis et amicos potentes in urbe habentibus; et si clementius eos tractasset, imminens ab iis periculum reformidabat. Videbat enim non quieturos eos leuiore gnam capitali affectos poena, sed accedente ad ueterem nequitiam noua ira quiduis ausuros; tum se, qui alioquin parum animosus haberetur, mollem timidumque uulgo iudicatum iri. [20] XX. His illo curis distracto, mulieribus sacrificantibus ostentum est factum. Ara enim, quum iam sopitus putaretur ignis, ex cinere et crematis corticibus flammam copiosam splendidamque edidit; ob hanc reliquis metu diffugientibus, Vestales Terentiam Ciceronis uxorem celerrime ad maritum accedere, et quae pro salute patriae cogitaret agere libere, hortatae sunt : flammam enim a dea editam multum illi ad salutem et gloriam momenti polliceri. Terentia autem, mulier minime demissi aut timidi ingenii, sed animo elato praedita et quae, ut ait Cicero, magis a marito partem publicarum curarum acciperet, quam domesticarum in eum conferret; haec ei indicauit et aduersum reos incitauit. Idem fecerunt Q- frater et P- Nigidius, quem Cicero in studiis philosophiae socium habebat, eoque inter reipublicae negotia plurimum utebatur. Postridie quum in senatu de supplicio coniuratorum sententiae dicerentur, Silanus, qui primus interrogatus erat, censuit abductos in carcerem ultimo supplicio esse afficiendos. Huic suffragati sunt omnes usque ad C- Caesarem, qui deinde dictator factus est. Iuuenis tunc erat et tum primum fundamenta suorum iaciens incrementorum, iamque eam in spem et uiam ingressus, qua res Romanas in suam unius potestatem posterioribus temporibus redegit, quum lateret reliquos, Ciceroni multas mouit suspiciones, nullum tamen ad conuincendum sufficiens indicium consequi potuit ; neque desunt qui tantum non ab eo deprehensum Caesarem subterfugisse dicant. Alii affirmant, Ciceronem, amicos Caesaris et potentiam metuentem, consulto eum praeteriisse et delata neglexisse indicia, quod in promptu erat omnibus uidere, potius fore ut coniurati propter Caesarem salute donarentur, quam is propter eos supplicio afficeretur. [21] XXI. Is igitur Caesar iussus sententiam ferre, pronuntiauit : non esse necandos, sed bona eorum publicanda, ipsos in custodiam per Italiae urbes, quascumque ad eam rem Cicero delegisset, uinctos tradendos tantisper dum Catilina debellaretur. Huic sententiae, quum et clemens esset et ab homine summa ui dicendi praedito dicta, haud parum momenti Cicero addidit , quum ipse quoque surgens in utramque partem modo priori modo Caesaris astipulans sententiae disputasset et omnes amici Caesaris sententiam Ciceronis utiliorem esse rati (minus enim calumniis eum obnoxium fore, si illi non necarentur), in alteram sententiam discesserunt. Quo factum adeo est ut Silanus quoque mutatus sententiam suam retractaret, seque non de nece censuisse diceret, uerum carcere, quod ultimum posset Romano irrogari supplicium. Hanc sententiam primus omnium impugnauit Catulus Lutatius, deinde sermonem eius excipiens Cato et oratione uehementer ad suspectum coniurationis faciendum Caesarem tendens, excitauit animauitque senatum, ita ut morte damnaret reos. Tum publicationi bonorum Caesar reclamauit, indignum esse affirmans, suae sententiae humanioribus capitibus repudiatis, id unum quod esset durissumum arripi. Multis urgentibus contra, ad tribunos plebis prouocauit. Sed ii non sunt assensi; ipse Cicero cessit et sententiam de publicatione bonorum remisit. [22] XXII. Assumpto deinde senatu, damnatos adiit, quos diuersis in locis apud praetores asseruatos fuisse dictum est. Et primum a Palatio Lentulum per Sacrum uiam deduxit mediumque forum, principum uirorum caterua cinctus atque stipatus, populo autem tacito praetereunte atque horrente eorum quae agebantur metu, iuuenibus praesertim, qui uidebantur quasi sacrificium quoddam auitum potentiae optimatium cum timore et stupore obire. Quum per forum transiisset atque ad carcerem uenisset, carnifici Lentulum tradidit et necare iussit; deinde Cethegum et reliquos unum post alium eodem abduxit et occidi mandauit. Videns autem multos coniurationis socios confertim in foro astare, qui ignorantes quid esset actum, noctem exspectabant, uiuere adhuc illos et eripi posse putantes : magna ad eos uoce : Vixerunt, inquit; eo enim uerbo infaustum mortis nomen euitare consueuerunt. Vesperi per forum domum se contulit, non iam tacitis ciuibus, ant ordine eum comitantibus, sed quocumque peruenisset cum clamore et plausu excipientibus, seruatoremque patriae et conditorem inuocantibus. Passim lucebant angiportus, lampadibus et facibus ante fores ubique constitutis. Mulieres etiam de tectis prospiciebant, honorandi spectandique eius uiri causa, qui tam splendido praestantissimorum uirorum comitatu domum repeteret. Quorum plerique maximis gestis bellis, triumphis ductis, et terra marique auctis Romani imperii finibus insignes inter eundum mutuo colloquio utebantur, multis quidem ducibus eius aetatis deberi a populo Romano diuitias, spolia et potentiam accepta ferri, securitatem autem et salutem uni Ciceroni, qui tale tantumque auertisset periculum. Neque enim tam mirabile id uidebatur, quod conatum istum perditorum hominum represserat et sontes puniuerat, quam quod maximum omnium qui unquam exstiterunt motum minimis malis et absque seditione ac tumultu sedauerat. Etenim plerique eorum, qui ad Catilinam confluxerant, ut de Lentuli et Cethegi exitu cognitum fuit, deserto eo diffugerunt; cum reliquis ipse aduersus Antonium commisso proelio, caesus est cum exercitu. [23] XXIII. Neque uero defuerunt qui ob haec Ciceronem maledictis iniuriisque uexare parati essent, duces nacti eos qui insequenti anno magistratus essent gesturi, Caesarem praetorem, Metellum et Bestiam tribunos plebis. Hi quum paucis ante finem consulatus Ciceroniani diebus magistratum occepissent, concionem eum habere passi non sunt, sed in rostris subsellia collocantes, conscendere eum et uerba ad populum facere uetuerunt, iusseruntque ut, si ei uideretur, magistratum eiuraret statimque descenderet. Progressus ergo iurandi causa Cicero, silentio facto, non patrium, sed suum quoddam nouum iusiurandum dixit; se utique patriae salutem attulisse, et imperium conseruasse, idemque uniuersus populus iurauit. Qua re magis etiam Caesar et tribuni plebis irritati, quum alia quibus conturbarent Ciceronem moliti sunt, tum legem de uocando cum exercitu ad Ciceronis potentiam dissoluendam Pompeio tulerunt. Verum eo tempore tribunus plebis M- Cato plurimum et Ciceroni et toti ciuitati profuit, qui illorum conatibus pari potestate, maiore autem fretus gloria se opponebat. Is et reliqua facile soluit et pro concione consulatum Ciceronis iis laudibus tulit, ut et honores ei omnium, qui Romano alicui unquam obtigissent, maximos decerneret, et patrem patriae appellaret. Primus omnium hoc nomen tulisse uidetur Cicero, ita a Catone apud populum salutatus. [24] XXIV. Quum autem plurimum eo tempore in republica ualeret, multis se ipsum inuisum reddidit, nullo quidem malo facinore, sed quod se ipsum identidem laudaret atque iactaret, eo multos offendens. Nam neque senatus neque populus conuenire, neque iudices poterant, quin Catilinae et Lentuli inculcaretur mentio. Denique libros etiam suos et scripta laudibus suis repleuit, orationemque suam suauissimam alioquin et gratiosissimam auditoribus odiosam atque molestam effecit importunitate haec ueluti peste quadam assiduo infectam. Enimuero quanquam ita immodica tenebatur arrogantia, fuit tamen ab inuidia uacuus, et, quemadmodum e scriptis eius apparet, quum priores, tum aequales liberalissime laudauit. Multa quoque eiusmodi feruntur dicta eius. Aristotelem aureum eloquentiae flumen dixit, de dialogis Platonis affirmauit, Iouem, si locuturus fuisset, eo sermone usurum. Theophrastum delicias suas appellare solebat. De orationibus Demosthenis interrogatus quam earum pulcherrimam putaret : Longissimam, respondit. Et tamen inueniuntur qui quum se Demostheni fauere prae se ferant, dictum quoddam Ciceronis inuadunt, quod is in epistola quadam ad amicum scripserit, Demosthenem alicubi in orationibus suis dormitare; obliti interim magnarum et admirabilium laudationum, quibus eum passim euehit, et quod is imitatione Demosthenis orationes suas in Antonium, in quas plurimum studii contulerat, Philippicas inscripserit. Qui eodem tempore doctrinae et sapientiae nomine illustres fuerunt, horum nemo est, cuius non Cicero uel loquens de eo uel scribens amice, gloriam auxerit. A Caesare iam rerum potito ius ciuitatis Cratippo Peripatetico impetrauit ; effecit etiam ut Areopagitae decreto facto a Cratippo postularent ut, tanquam ornamentum urbis, Athenis maneret, ibique iuuentutem philosophicis studiis informaret. Sunt et epistolae Ciceronis ad Herodem, et ad filium aliae, quibus eum in studio philosophiae Cratippum sequi iubet. Gorgiam autem rhetorem incusans, quod filium ad uoluptates et compotationes illexisset, a consuetudine eius prohibet. Haec una fere Graecarum Ciceronis epistolarum, et alia ad Pelopem Byzantium, obiurgatoriae sunt. Ac Gorgiam quidem haud immerito corripuit, si quidem ita prauus, ut uidebatur, et Iuxuriosus fuit. Cum Pelope autem minus liberaliter et morose expostulat, neglectum eius culpa querens, ne sibi a Byzantiis honores quidam publice decernerentur. [25] XXV. Arrogantiae quidem haec sunt imputanda, sicut et illud, quod saepe orationis uehementia elatus decorum prodidit. Quum Munatium in iudicio defendisset, isque absolutus socium ipsius Sabinum accusaret, ita fertur ira euectus Cicero fuisse, ut in haec uerba prorumperet : «Nimirum tua opera, Munati, damnationem effugisti, non mea, me multas tenebras in luce iudicibus offundente?» M- Crassum pro concione laudans, placuerat. Eundem quum paucis post diebus uerdis proscinderet, isque diceret : Nonne de hoc loco nuper me laudasti? Vero, inquit, exercitationis causa de uili materia declamans. Quumque idem aliquando publice dixisset, nullum Crassum Romae ultra sexagesimum annum uixisse, idque deinde negaret ac diceret : Quanam ego id de causa locutus essem? respondit Cicero : Sciebas Romanos id libenter audituros, itaque iis uerbis gratiam eorum captasti. Eidem probari sibi Stoicorum sententiam ferenti, qua uirum bonum aiunt esse diuitenl : Vide, inquit, ne id tibi magis arrideat, quod omnia dicunt sapientis esse. Nam auaritiae crimine Crassus notabatur. Alter filiorum Crassi Axio cuidam erat forma similis, ideoque mater eius in turpem incidit suspicionem. Eius quum quidam sermo senatu placuisset, interrogatus Cicero quid uideretur, respondit : g-Axios g-Krassou (Axius Crassi siue Dignus Crasso est). [26] XXVI. Abiturus in Syriam Crassus, malensque amicum quam inimicum relinquere Ciceronem, blande eum compellauit et uelle se cum eo coenare dixit, atque eum Cicero comiter accepit. Paucis post diebus de Vatinio, inimico et ipso, amici ad Ciceronem retulerunt reconciliari eum et in gratiam amicitiamque redire uelle : tum Cicero: Numnam, inquit, Vatinius quoque apud nos uult coenare? Ac Crassum quidem ad hunc modum tractauit. Eundem Vatinium causam agentem, tumidum uocauit oratorem , quod collum strumosum haberet. Quum eum mortuum esse audiuisset, et mox certo cognouisset eum uiuere : Male, inquit, pereat, qui male mentitus est. Caesare legem ferente de agro Campano militibus diuidendo, quum multi in senatu id aegre ferrent, L- quidam Gellius decrepitae iam aetatis dixit : nunquam id se uiuente futurum, tum Cicero : Exspectemus, ait; non enim longam dilationem petit Gellius. Erat quidam Octauius, qui Afer domo putabatur; huic quodam in iudicio Cicero, eum a se exaudiri neganti: Atqui, inquit, auris tua foramine non caret. Metello Nepoti obiicienti, plures eum testimonio dicendo perdidisse, quam patrocinando seruasse, fassus est ita rem habere : plus enim sibi fidei quam facundiae esse. Adolescenti cuidam, qui in placenta uenenum dedisse patri ferebatur, minanti se conuicium ipsi facturum, Cicero : Id malim, inquit, quam placentam. Quum P- Sestio aduocatus in iudicium cum aliis nonnullis uenisset, Sestiusque neminem pro se quicquam dicere pateretur, sed ipse omnia uellet, quum eum iam absolutum iri a iudicibus appareret et sententiae ita ferrentur: Utere hodie, inquit, Sesti, tempore, cras enim priuatus eris. P- Constam, hominem indoctum et hebetem, sed qui iurisperitus uideri uellet, in quadam causa testem citauerat. Is quum nihil se scire dieeret : Fortassis, ait Cicero, de legibus et iure te interrogari putas. Metello Nepoti in contentione quadam saepenumero quaerenti: Quis est tuus pater? Ad talem, inquit Cicero, interrogationem ut tibi sit quam respondere difficilius, mater tua fecit. Mater enim Metelli impudica existimabatur. Ipse autem Nepos homo erat leuis, ut qui aliquando tribunatu plebis subito deserto ad Pompeium in Syriam nauigarit, ab eoque inconsultius redierit : sepeliens autem Philagrum praeceptorem suum studiose, coruum lapideum monumento eius imposuit. Hoc, Cicero ait, prudentius fecisti, magis enim uolare te quam loqui docuit. M- Appio in actione cuiusdam causae praefante, oratum se ab amico, uti diligentiam, facundiam fidemque adhiberet : Adeone tu , inquit Cicero, ferreus es, qui ne unum quidem istorum, quae amicus petiit, adhibueris? [27] XXVII. Enimuero inimicos aut aduersarios acerbioribus insectari dicteriis, oratorium uidetur, proximum uero quemque risus captandi gratia offendendo, multorum in se odia concitauit. Cuius generis etiam pauca ascribam. M- Aquinium, quod is duos generos exsules haberet, Adrastum uocabat. L- Cotta, homine uinosissimo, censuram gerente consulatum petebat Cicero, sitiensque quum bibisset, amicis circumstantibus: Recte, inquit, metuitis enim ne mihi quod aquam bibam, censor irascatur. Voconio obuiam factus, tres insigniter deformes filias ducenti secum, uersum hunc pronuntiauit: Phoebo haud sinente hic seminauit liberos. M- Gellio , qui uidebatur non ingenuis parentibus ortus, magna et clara uoce literas senatui recitante : Ne miremini, ait, ipse quoque unus est eorum qui proclamarunt. Quum Faustus Sulla, magni illius dictatoris Sullae filius, magnam bonorum partem decoxisset et aere alieno pressus bonorum auctionem publicasset : hanc sibi melius placere, quam paternam proscriptionem dixit. [28] XXVIII. Hac dicacitate multos sibi inimicos parauit, Clodiusque cum aliis aduersus eum conspirauit, nactus huiusmodi occasionem. Erat Clodius patricio genere natus, iuuenis audax et insolens. Is quum Pompeiam Caesaris amaret uxorem, inque huius domo mulieres sacra Bonae Deae (quae uiris adiri spectariue nefas) peragerent, uestitu et habitu psaltriae sumpto occulte se ingessit, sperans se quod adhuc imberbis esset latere posse et ita per mulieres ad Pompeiam uenire. Ceterum noctu in tam amplam ingressus domum, quum transituum esset ignarus, hinc atque hinc oberrans ab ancilia Aureliae (mater haec erat Caesaris) conspectus est, iussusque nomen edere et loqui coactus, quaerere se Auram Pompeiac pedissequam dixit. Ancilla uoce maris cognita exclamauit ac mulieres conuocauit, atque illae foribus clausis omnia loca perscrutatae, Clodium deprehenderunt, qui in cubiculum ancillae, quacum ingressus fuerat, confugerat. Hac re diuulgata Caesar nuntium uxori remisit et Clodium pollutorum sacrorum postulauit. [29] XXIX. Erat sane amicus Clodii Cicero eiusque hi negotio Catilinario promptissima opera et custodia corporis usus fuerat. Verum tunc eo crimen ita depellente, ut affirmaret se tempore sacrorum istorum longissime ab urbe abfuisse, testimonium Cicero contra tulit, Clodium tum ad se domum suam uenisse, ac de quibusdam rebus collocutum affirmans. Erat quidem hoc uerum, sed Cicero uidetur non tam ueritatis studio, quam ut se uxori Terentiae purgaret, testimonium dixisse. Infensa enim Clodio Terentia erat propter sororem eius Clodiam, quam Ciceroni nubere cupere suspicabatur, idque agere per Tullium quendam, qui Ciceronis socius atque familiaris coniunctissimus crebro ad Clodiam in propinquo habitantem commeabat. ltaque uxor morosa et marito imperans, perpulit eum ut Clodium simul aggrederetur atque testimonio premeret. Multi etiam alii praestantissimi uiri Clodium peierasse, falsum commisisse, ambitus sontem esse, ac mulieres ab eo corruptas testati sunt. Lucullus etiam ancillas ad quaestionem praebuit, quae eum cum sorore natu minima, dum ea uxor sua fuit, rem habuisse dicebant. Tenebat fama ceteris etiam duabus sororibus corpus eum miscuisse, Tertiae nimirum, quae Marcio Regi, et Clodiae, quae Metello Celeri nupta fuit, quam et Quadrantariam appellabant, quod amator quidam ipsi quadrantes (aereum nomisma est, omnium minimum) in loculis pro argento miserat. Propter hanc praesertim male audiebat Clodius. Verum populo se testibus illis et aduersariis opponente, iudices sibi metuentes praesidio se cinxerunt, plerique etiam tabulas confusas literis intulerunt. Pluribus tamen uisus est absolui Clodius suffragiis. Largitione autem corrupti ferebantur. Itaque Catulus iudicibus istis obuiam factus, Vere, inquit, securitatis causa praesidium petiistis; metuebatis enim ne quis uobis numos eriperet. Cicero quum ei Clodius obiiceret testimonio ipsius fidem a iudicibus non habitam, At uero, ait, mihi uiginti quinque iudices crediderunt; tot enim te damnauerunt; tibi triginta non crediderunt, qui te nisi prius accepta pecunia non absoluerunt. Caesar quidem uocatus testimonium aduersus Clodium non dixit, seque uxorem pro adultera habere negauit, repudiasse autem eam, quod Caesaris coniugium non facto modo turpi, sed etiam fama sinistra uacare debeat. [30] XXX. Absolutus Clodius, ac tribunus plebis creatus, statim Ciceronem insectari coepit et contra eum omnes res, omnes homines concitare. Itaque plebem sibi legibus gratis deuincire, consulibus magnas prouincias, nempe Pisoni Macedoniam, Gabinio Syriam decernere, multorum inopum manum contrahere, quorum opera propositum conficeret, seruos armatos secum habere. Summa tum potentia Crassus, Pompeius ac Caesar ualebant. Ex his Crassus Ciceronem palam impugnabat, Pompeius fastidiebat utrumque, simulate eum ludificabatur, Caesar cum exercitu in Galliam iturus erat. Hunc quanquam non amicum, sed ob Catilinariam rem suspectum, Cicero subiit, orauitque ut se legatum in bellum secum duceret. Annuente Caesare, Clodius uidens Ciceronem ex tribunatu suo elapsurum, simulauit se cupere cum eo in gratiam redire, Terentiae maiorem culpae partem imputans Ciceronisque mentionem honestam identidem faciens ac prae se ferens, non odisse eum se, aut male ei uelle, sed esse de quibus cum ipso amice et leuiter queratur. Hac arte effecit ut omni excusso metu Cicero legationem Caesarianam detrectaret, rursusque ad rempublicam se conferret. Ea re irritatus Caesar Clodium confirmauit, Pompeium a Cicerone plane abalienauit, atque ipse apud populum testatus est : uideri sibi contra leges Lentulum et Cethegum reliquosque indicta causa necatos. Huius enim rei causa Cicero postulabatur. Is itaque tum reus factus et periclitans, uestem mutauit, comaque profluente obambulans populo supplicabat. At Clodius hominum petulantium et temerariorum caterua stipatus undique in angiportibus ei occurrebat, qui contumeliose mutatum Ciceronis habitum exagitantes, saepc etiam luto et lapidibus iacientes supplicationes eius impediebant. [31] XXXI. Enimuero Ciceroni primum uniuersus fere equestris ordo uestem una mutans, et haud pauciores uiginti millibus iuuenes promissis crinibus ei in deprecando aderant. Deinde quum senatus conuenisset, ut populum ueluti in publico luctu squalidum amictum sumere senatusconsulto iuberet, eique rei consules repugnarent, Clodius autem cum armatis ante curiam oberraret : haud pauci senatores foras excurrerunt, uestes dilacerantes suas et uociferantes. Qui aspectus quum nullam misericordiam, nullam uerecundiam moueret, Cicero quum aut exsulandum sibi, aut rem ui et ferro decernendam sentiret, coactus est Pompeii implorare auxilium, qui tum dedita ad hoc opera se in agros apud Albanum subduxerat. Ad hunc primo Pisonem generum snum misit, deinde ipso adiit. Pompeius ut de aduentu eius cognouit, in conspectum uenire non sustinuit, uerecundia eius uiri perculsus, qui pro ipso grauia sustinuisset certamina et in ipsius gratiam multa egisset, sed tum Caesare socero ita uolente prodito officio referendae gratiae eum destituit , ac per aliud ostium elapsus congressum eius euitauit. Ita proditus desertusque Cicero ad consules confugit, quorum Gabinius semper se difficilem praebuit, Piso autem humanius collocutus, suasit ut cederet impetuique Clodiano se subduceret, mutationem temporum aequo animo ferret, rursusque patriam seditionibus et malis ipsius causa obiectam seruaret. Hoc responso accepto, cum amicis deliberauit; ex his Lucullus manere iubebat, ut uictoria potiturum; alii fugere, mox enim populum furore et uecordia Clodii saturatum, desiderio ipsius captum iri. Horum sententia approbata, Cicero signum Mineruae, quod diu domi dedicatum habuerat atque coluerat, in Capitolium portauit, ibique dedicauit, hac inscriptione, MINERVAE URBIS CCSTOnu. Deinde comitibus ab amicis acceptis, circa medium noctem urbe exiit ac per Lucaniam pedestri itinere contendit, Siciliam petens. [32] XXXII. Postquam fugisse eum innotuit, Clodius de exsilio eius legem fert edictumque proponit, quo aqua et igni ei interdiceretur, neque tecto eum recipere intra quingentesimum ab Italia miliare Iicitum esset. Nemo fere id edictum curauit, reuerentibus omnibus Ciceronem, omnique officio prosequentibus. Hipponii, quae orbs est Lucaniae, et nunc Vibo dicitur, Vibius homo Siculus, qui et alios multos fructus amicitiae Ciceronis perceperat, et ab eo consule praefectus fabrum factus fuerat, uenientem domo non recepit, pollicitus tamen est se ei locum in agro perscripturum; C- autem Vergilius Siciliae praetor, qui plurimum Cicerone usus crat, missis literis ei Sicilia interdixit. Debilitato eam ob rem animo, Brundusium perrexit, atque inde uento secundo Dyrrhachium uectus, quum uentus ab alto contrarius incidisset, postero die retro unde uenerat auectus est, deinde rursus traiecit. Ferunt, quum iam littus apud Dyrrhachium attigisset essetque in terram egressurus, simul et motum terrae exstitisse et mare aestu retro absorptum, indeque collegisse diuinos homines, haud diu eum exsulaturum, quod ista signa essent mutationis. Quanquam autem multi ad eum beneuoli uiri conuenirent, Graeciaeque urbes certatim per legatos officiis prosequerentur, moestus tamen et in summo dolore uiuebat, crebro ad Italiam, ut infeliciter amantes ad amasias, respiciens, animo calamitate plane deiecto, quod de uiro ita in optimis studiis diu multumque uersato nemo exspectasset. Atqui frequenter ipse ab amicis postulabat, ut non oratorem se, uerum philosophum appellarent; nam se philosophiam, ut rem, sibi proposuisse, arte oratoria tanquam instrumento in rebus publicis tractandis uti. Sed profecto ea uis est gloriae cupidinis, ut eorum qui in republica uersantur ex animis doctrinam ueluti tincturam aliquam eluere possit, affectusque multitudinis ob longum usum et consuetudinem in iis effingere, nisi si quis admodun cautus ita cum hominibus agat, ut rerum, non affectionum quae eas sequuntur, particeps esse studeat. [33] XXXIII. Clodius eiecti Ciceronis uillas et domum incendit, inque ea area aedem Libertatis aedificauit, reliqua bona eius uenditauit, quotidie praecone ea proclamante. Sed nemo quicquam emebat. Terrori exinde optimatibus esse coepit, populumque, cuius libidini et temeritati habenas laxarat, secum trahens, ipsum etiam Pompeium adortus est, quaedam ab eo dum bella gereret constituta rescindens. Quapropter Pompeius infamia laborans, incusare se ipsum, qui Ciceronem proiecisset, mutatoque consilio in omnes se partes uertere, et reditum ei amicorum opera machinari. Quum intercederet Clodius, S- C- factum est, ne qua de re publica statueretur, nisi Ciceroni reditu decreto. Lentulo consule, quum augesceret seditio, ita ut et in foro uulnerarentur tribuni plebis, et Quintus Ciceronis frater inter cadauera ueluti mortuus lateret, animi populi mutari coeperunt, ac primus tribunorum plebis Annius Milo ausus est Clodium de ui reum facere. Pompeio etiam se multi ex populo et uicinis urbibus adiunxerunt, cum quibus ille in forum progressas, pulso Clodio ad suffragia ciues uocauit. Nihil unquam tanto populi consensu decretum ferunt. Senatus ne a populo hac in parte uinceretur, decreuit ut gratiae agerentur urbibus, quae in exsilio Ciceronem fouissent, utque uillae eius et domus, quas Clodius perdiderat, publicis sumptibus instaurarentur. Rediit Cicero decimo sexto quam fugerat mense. Tanto autem gaudio ciuitates, tanto studio homines obuiam ei contenderunt, ut quod ipse postea Cicero dixit, minus quam ipsa rei ueritas fuerit, se humeris Italiae Roman reportatum. Quando Crassus etiam, inimicus eius ante exsilium, reuertenti studiose obuiam iuit atque in gratiam rediit, gratificatus, ut aiebat, filio suo Publio, Ciceronis studioso. [34] XXXIV. Paruo interiecto tempore, quum Clodium peregre abiisse deprehenderet Cicero, mnitis comitantibus in Capitolium ascendit et tabulas, quibus res a Clodio in tribunatu plebis gestae inscriptae erant, deturbauit atque perdidit. Quam rem quum ei Clodius obiiceret et ipse diceret, Clodium contra leges a patriciis ad plebeios transiuisse, neque eorum quae egisset quicquam ratum esse : Cato moleste id tulit ac contradixit, non quod Clodium probaret, cuius actiones admodum oderat, sed quod iniquum et uiolentum fore censebat, si tot decreta et actiones senatus rescinderet, inter quae et sua erat negotii Cyprii et Byzantii administratio. Ea res fecit ut simultas inter Ciceronem et Catonem exsisteret, quae tamen non in apertas inimicitias erupit, sed usum tantum familiaritatis imminuit. [35] XXXV. Post haec Clodium obtruncat Milo, eaque de caede postulatus, patronum sumpsit Ciceronem. Senatus autem metuens ne illustri et animoso uiro Milone in iudicio periclitante tumultus in urbe exsisteret, Pompeium huic et reliquis quaestionibus praefecit, ea lege, ut is urbem et iudicia tuta praestaret. Pompeius ante diem summa fori militibus cinxit. Milo itaque metuens ne insolens conspectus armatorum Ciceronem pertubaret, isque eo deterius certaret in agenda causa, consuluit ei ut lectica in forum delatus, in ea se contineret, dum conuenissent et frequentes adessent iudices. Cicero antem erat, ut apparet, non in armis modo timidus, sed et ad dicendum trepide accedebat, uixque titubandi et tremendi finem faciebat plerisque in certaminibus, prouecta iam oratione et augescente, idemque Licinium Murenam a Catone accusatum defensurus, quum Hortensium superare contenderet florentem tunc laude eloquentiae, nullam noctis partem conquieuit, ita ut nimiis curis uigiliisque laesus, deterior se ipso uisus fuerit. Tum ergo ex lectica ad dicendam pro Milone causam progressus, quum sublimi loco Pompeium tanquam in castris sedere, arma circumiecta foro splendere conspexit, conturbatus aegre tandem dicendi initium fecit, corpore ante toto tremente, ac uoce suppressa, quum quidem ipse Milo fortiter sane constantique animo astaret, dedignatus etiam coman alere, aut sordidam uestem induere; quod quidem haud parum fecisse ad damnationem eius uidetur. Verum hoc tamen iudicio factum est ut magis amicorum studiosus quam timidus crederetur Cicero. [36] XXXVl. Augur in locum Crassi iunioris apud Parthos interfecti creatus est. Sortitus deinde prouinciam Ciliciam et exercitum duodecim peditum millia, equites bis mille sexcentos continentem, Roma nauigauit. Mandatum ei erat ut Cappadociam regi Ariobarzani beneuolam et obedientem redderet. Non haec modo ita absque bello confecit, ut reprehendi a nemine posset, sed et Cilices ob Parthicam Romanorum cladem et res nouas in Syria ad seditionem inclinantes mansueta prouinciae gubernatione continuit. Munera regibus offerentibus repudiauit, coenas prouincialibus remisit, quotidie autem ipse urbaniores ex illis conuiuio non sumptuoso quidem, sed liberali tamen adbibebat. Domus ipsius nullo ianitore tenebatur, neque ipsum cubantem conspexit quisquam, sed prima luce ante domum suam stans aut obambulans salutantes excipiebat. Ferunt eum neque uirgis cecidisse quenquam, neque uestes ullius deripuisse, neque conuicium per iram fecisse cuiquam, neminem etiam contumeliose mulctasse. Quum inuenisset multos peculatus per prouinciam factos, quum iis quae surrepta erant restituendis urbes ditauit, tum iis qui ablata redderent nullo praeterea supplicio affectis integram famam conseruauit. Bellum quoque attigit, latronibus qui Amanum montent insederant, profligatis; eiusque rei causa Imperator a militibus est appellatus. Caelio autem oratori petenti, ut sibi ad ludos quosdam pantheras Romain mitteret, ostentans res a se gestas ita rescripsit : non esse pantheras in Cilicia, sed omnes diffugisse in Cariam, quod aegre ferrent omnibus aliis pacatis se unas bello infestari. E prouincia decedens Rhodum appulit. Athenis autem desiderio actae olim ibi uitae aliquantisper commoratus, cum doctissimisque uiris collocutus, salutatis, quos tunc ibi habebat, amicis et familiaribus dignisque honoribus a Graecis acceptis, Romam reuertit, iam republica uelut ex inflammatione quadam in bellum erumpente ciuile. [37] XXXVII. Ibi quum in senatu de triumpho ei decernendo agerent, iucundius sibi fore dixit compositis discordiis Caesaris triumphantis currum sequi. Priuatim quoque et Caesarem per literas et ipsum Pompeium coram deprecans, auctor pacis fuit, mitigare utrumque et placare tentans. Postquam insanabile malum esse uidit, et Caesare aduentante Pompeius non substitit, sed cum multis et bonis uiris Roma cessit, in hac quidem fuga Cicero non fugit, adeoque Caesari uisus est accedere. Et uero constat diu eum consilii incertum fuisse, grauique sollicitudine in utramque partem distractum. Scribit enim in epistolis : dubitare se, utram in partem se uertat, quum Pompeius quidem gloriosam et honestam belli causam habeat, Caesar autem rem melius gerat, magisque suae et amicorum saluti consulat. Itaque se habere quem fugiat, non autem ad quem confugiat. Quum Trebatii, unius de amicis Caesaris, epistolam accepisset, quae ostendebat Caesaris eam esse sententiam, debere Ciceronem omnino sibi se adiungere, eandemque spem sequi, si tamen ob senectutem a hello abhorreret, in Graeciam proficisci, et ab utraque parte remotum ibi quietem agere, miratus Caesarem ipsum nihil scripsisse, cum stomacho respondit : nihil se suis rebus gestis indignum commissurum. Eiusmodi sunt que in epistolis produntur. [38] XXXVIII. Ceterum profecto in Hispaniam Caesare, statim ad Pompeium nauigauit. Aduentus eius gratus omnibus aliis fuit: Cato autem priuatim eum grauiter obiurgauit, qui se Pompeio adiunxisset. Se quidem dicebat honeste non potuisse eam, quam ab initio delegisset, reipublicae constitutionem deserere, Ciceronem autem, qui et patriae et amicis utilior fuisse potuerit, si Romae manens neutram partem secutus ad euentum se accommodasset, inconsulte et nulla necessitate hostem Caesaris factum ad tanti periculi societatem uenisse. Quum hoc Ciceronem ut consilii poeniteret effecit, tum quod nulla magna in re opera eius Pompeius utebatur, in causa fuit ipse Cicero, non negans se poenitere facti sui, et apparatum Pompeii exagitans, occulteque consilia eius improbans, et a facetiis dicteriisque in socios non abstinens, ac quum ipso austero uultu in castris circumiret atque tristis, subinde aliis ridendi occasionem intempestiue obiiciens. Non abs re est, quaedam eius generis narrare. Domitio hominem belli imperitum militari imperio praeficere uolenti eiusque morum probitatem et temperantiam laudanti: Cur ergo, inquit, non cum liberis tuis tutorem seruas? Laudantibus quibusdam Theophanem Lesbium fabrum in castris praefectum, quod Rhodios de amissa classe pulchre esset consolatus; Magnum uero, inquit, bonum est, Graecum habere praefectum. Quum Caesari pleraque succederent, et is Pompeianos quasi in obsidione haberet, Lentulo dicenti audisse se amicos Caesaris tristes esse: Ais, inquit, eos Caesarem odisse. Marcio cuidam, qui recens ex Italia quum uenisset, rumorem Romae esse ferebat Pompeium obsideri : Ergo, inquit, propterea huc nauigasti, ut coram ipse spectans crederes. Post acceptam cladem quum Nonius ad bene sperandum hortaretur, superesse enim septem aquilas in castris Pompeii : praclare eum dicere respondit, si quidem aduersus graculos bellum gereretur. Labieno ex uaticinationibus quibusdam asseuerante, omnino uictoriam Pompeii fore : Nunc ergo, inquit, quod amisimus castra nostra, id dolo quodam bellico a nobis factum est. [39] XXXIX. Enimuero pugna apud Pharsalum facta, cui Cicero ab malam ualetudinem non interfuit, et fugato Pompeio, Cato qui Dyrrhachii magnas copias et numerosam classem habebat, Ciceroni, nimirum legibus et ob dignitatem consularem se praestantiori, imperium detulit. Quod quum recusaret Cicero, et omnino cum illis amplius militare subterfugeret, Pompeius iunior et amici proditorem eum uocantes et gladios stringentes occidissent, nisi Cato obsistens eum caedi eripuisset et per castra deduxisset. Cicero Brundusium appulit, ibique Caesarem praestolatus est, ob negotia Asiatica et Aegyptiaca morantem. Qui ut nuntiatus est Tarentum applicuisse, atque inde terrestri itinere Brundusium proficisci, occurrere ei statuit, non quidem admodum diffidens, sed ueritus tamen nonnihil in tot hominum conspectu uictoris hostis animum experiri. Verum nihil opus fuit ei uel facere uel dicere praeter dignitatem suam. Caesar enim ut eum longe ante alios occurrere sibi uidit, ex equo descendit, hominemque salutauit, cumque eo solo colloquens per multa stadia processit. Exinde constanter eum honore et beneuolentia prosecutus est, adeo, ut laudationi quoque Catonis ab eo scriptae respondens, uitam et orationem Ciceronis ut Periclis maxime et Theramenis similia laudaret. Oratio Ciceronis Cato, Caesaris Anticato inscribitur. Q- etiam Ligario accusato, quod in hostium Caesaris numero fuisset, ac Cicerone eum defendere aggresso, Caesarem dixisse ferunt : Quid obstat quominus Ciceronem aliquamdiu a nobis non auditum audiamus orantem, quando Ligarius iam pridem malus homo et hostis est iudicatus? Ut uero orsus dicere Cicero mirifice animos mouit, et oratio quum uarietate affectuum tum a uenustate mirabili creuit, uarios in Caesaris uultu colores apparuisse, neque fefellisse eum animum uarias in partes uersantem, et tandem quum ad Pharsalici proelii mentionem orator peruenisset, uictum animi perturbationibus contremuisse corpore, et quasdam schedas manibus ei excidisse. Ligarium quidem ui eius orationis expugnatus absoluit. [40] XL. Porro reipublicae et forma mutata et omnibus in potestatem unius redactis, Cicero, publicorum negotiorum dimissa cura , adolescentibus philosophiae studiosis uacauit, eorumque fere consuetudine (erant enim nobilissimi et primarii ) iterum in urbe plurimum ualuit. Ipse autem operam suam in scribendis philosophicis dialogis uel conuertendis et uocabulis dialecticorum ac physicorum in Latinum sermonem transferendis. Hic enim est, ut perhibent, qui de Graecis nominibus uisa, assensionem, assensionis retentionem, perceptionemque, tum indiuiduum, simplex corpus, uacuum, et multa horum similia aut primus expressit, aut maxime omnium Romanorum usitata et nota reddidit, pro Graecis uocibus Latinas commodis translationibus aut aliis proprietatibus effingens. Sua in scribendo carmine facilitate animi causa utebatur ; fertur enim quoties ad eam rem se dedisset, una nocte quingentos uersus fecisse. Eius temporis maiorem partem in praedio suo apud Tusculum exigens, amicis scribebat, Laertae uitam se uiuere, siue ita iocabatur, siue omnino prae ambitione immodico reipublicae desiderio ardens, praesentem rerum statum inique ferebat. Raro autem in urbem ueniebat, idque colendi Caesaris causa, princepsque erat eorum, qui honores ei decernerent, nouique aliquid in laudem eius et rerum ab eo gestarum dicere studerent. Cuius generis est quod de Pompeii statuis, quae quum ab aliis deiectae essent, iussu Caesaris restitutae erant, dixit : ea humanitate sua Caesarem Pompeii statuas erexisse, suas uero fixisse. [41] XLI. Quum autem animum induxisset, ut traditum est, Romanam historiam conscribere, multaque ei operi de Graecis rebus immiscere omninoque fabulas narrationesque quas sibi collegerat, inserere, multis publicis priuatisque occupationibus ingratis et calamitatibus impeditus est, quorum tamen maiori parti causam ipse uidetur praebuisse. Primum cum Terentia diuortium fecit, quod tempore belli ab ea ita neglectus fuisset, ut et necessario uiatico destitutus dimitteretur, neque reuertens in Italiam sui curam gerentem reperiret, nam neque Brundusium ipsa uenit, quum diu ibi Cicero moraretur, et filiae eo proficiscenti adolescentulae ad tam longum iter neque comitatum, neque sumptus, ut par erat, praebuit, quin et domum Ciceronis inanem omnium rerum uacuamque redegit, multis insuper nominibus factis, grauique aere alieno conflato. Hae sunt quae honestissimae feruntur eius diuortii causae, quas ipsas neganti ueras esse Terentiae, defensionis ille ipse argumentum praebuit, ducta non multo post uirgine. Id amore formae factum Terentia spargebat rumorem; Tiro, libertus Ciceronis, ut esset qui aes alienum dissolueret. Erat enim puella diues admodum, eiusque bona fidei suae commissa Cicero haeres ab ea scriptus seruabat, et quum magnam pecuniae summam deberet, persuasum ei ab amicis est, ut eam praeter aetatem duceret, ipsiusque pecunia creditoribus satisfaceret. Antonius in Philippicarum refutatione nuptiarum earum mentionem faciens, eiecisse eum mulierem ait, apud quam consenuisset, eleganter Ciceronem notans, quod a negotiis et bello otiosus domi semper haesisset. Paullo post nuptias filia Ciceronis in partu apud Lentulum periit, cui post Pisonis mariti prioris mortem nupserat. Ad consolandum uero Ciceronem undique philosophi conuenerunt. Nam nimis quam grauiter eum casum ferebat, adeo ut uxorem quoque repudiarit, quod morte Tulliae uoluptatem cepisse uidebatur. [42] XLII. Hoc modo res domesticae Ciceronis habebant. Coniurationis autem in Caesarem particeps non fuit, quanquam summus Bruti amicus esset, neque eo quisquam praesentem statum iniquius ferret pristinamue rempublicam magis desideraret. Verum illi quum ingenium Ciceronis metuebaut, natura timidum, tum aetatem, qua etiam fortissimorum hominum audacia deficit. Interfecto Caesare a Bruto et Cassio, et amicis caesi aduersus hos uiros coeuntibus, quum periculum esset ne ciuitas denuo bello intestino concuteretur, Antonius consul senatu conuocato de concordia paucis uerbis dixit. Cicero autem copiosam et tempori illi congruentem orationem habuit, persuasitque senatui, ut Atheniensium exemplo obliuionem eorum, quae de Caesare acta essent, sancirent, Brutoque et Cassio ac sociis eorum prouincias decernerent. Sed horum nihil perfectum fuit. Nam populus quum ultro ad miserationem Caesaris trucidati duceretur, ut funus efferri per forum uidit, Antonio insuper uestem eius cruore oppletam et plurimis uulneribus discissam ostentante, ira ad furorem concitatus per forum percussores Caesaris quaesiuit, arreptoque igne ad domos eorum accurrit, easque inflammare conatus est. Illi hoc euitato periculo, quod praeuiderant et se contra munierant, quum multa alia et magna imminere uiderunt, urbe cesserunt. [43] XLIII. Statim uero Antonius elatus, omnibus terrori fuit, tanquam omnia in se unum tracturus, maxime autem omnium Ciceroni, cuius quum redintegratam in ciuitate potentiam uideret; Brutique amicum esse nosset, praesentiam eius moleste ferebat. Augebant suspicionem simultates iam ante ob uitae et morum dissimilitudinem obortae. Haec metuens Cicero statuit cum Dolabella in Syriam legatus proficisci. Quum autem consules post Antonium designati Hirtius et Pansa, boni uiri et Ciceronis imitatores, orarent ne ipsos desereret, promitterentque se praesente eo Antonium oppressuros, neque fidens eis plane, neque diffidens, iusso ualere Dolabella, cum Hirtio et Pansa pactus se aestatem Athenis acturum, quumque ipsi consulatum occepissent, rediturum, solus nauigauit. Mora autem nauigationi iniecta, quum, ut fieri assolet, noui Roma afferrentur nuntii, Antonium mirifice mutatum esse et omnia secundum uoluntatem senatus agere; id modo ad optimum reipublicae statum deesse, quod ipse Roma abesset, se ipsum propter nimiam culpans timiditatem, Romam reuertit. Prima spes non sane eum fefellit. Tanta enim multitudo prae gaudio et desiderio ei obuiam effusa est, ut totus fere dies excipiendo eum dextrasque iungendo apud portas et ingressum eius exactus sit. Postridie ab Antonio senatus conuocatus est, atque ipse etiam uocatus, sed non uenit, praetexens se male affecto ob nauigationem corpore decumbere. Re ipsa autem id metu insidiarum faciebat, quas sibi structas suspicabatur ex indicio ad se in uia delato. Antonius grauiter ea contumelia irritatus, militibus missis adduci eum, aut domum incendi iussit; multis tamen obstantibus deprecantibus, pignoribus ab eo acceptis quieuit. Reliquum tempus paulatim sibi alter ab altero cauentes mutuoque uitantes exegerunt, donec Caesar iunior Apollonia aduenit, haereditatemque Caesaris interfecti creuit, et propter millies sestertium, quod Antonius de bonis Caesaris detinebat, cum eo litem contraxit. [44] XLIV. Eo tempore Philippus, qui matrem adolescentis in matrimonio habebat, et Marcellus, sororis maritus, adolescentem Caesarem ad Ciceronem adduxerunt, pactique sunt ut ei Cicero suam in dicendo et republica potentiam in senatu et apud populum accommodaret, uicissimque Caesar opibus eum suis et armis (multos enim iam tum adolescens milites Caesarianos secum habebat) tutum praestaret. Videbatur autem maior quaedam causa fuisse cur tam cupide Cicero amicitiam Caesaris amplexus sit. Nam Pompeio adhuc et Iulio uiuentibus per quietem imaginatus esse fertur, uocare quendam patricios pueros in Capitolium, ex quibus Iuppiter unum ducem Romae deligeret, accurrisse autem ciues certatim et templum circumstetisse, puerosque praetextatos tacite assedisse. Tum subito foribus apertis pueros surrexisse, et in orbem circum deum obiuisse, eumque omnes inspexisse, aegreque ferentes dimisisse. Ut uero accessit Octauius, tum deum manum ad eum protendisse, ac dixisse : Hic, o Romani, dux uester factus finem ciuilibus bellis imponet. Ex hac somnii specie pueri eius effigiem animo comprehensam fertur retinuisse Cicero, quum ipsum non nosset. Postridie quum in campum Martium escendisset, ac pueri iam ab exercitationibus discederent, primum omnium eum Ciceroni uisum eadem qua in somnis forma, itaque eum admiratione perculsum, quaesiuisse quinam parentes eius essent. Erat autem filius Octauii, uiri non plane illustris, et Attiae sorore Caesaris natae. Itaque Caesar eum, quod liberos non habebat, testamento haeredem instituit et sibi filium adoptauit. Atque exinde Ciceronem aiunt, quoties occurrisset Octauio puero, accurate cum eo collocutum et puerum hoc eius studium amice probasse; ita autem fortuna tulerat, ut Cicerone consule nasceretur. [45] XLV. Hae igitur Ciceronis cum Caesare coniunctionis occasiones ferebantur. Enimuero Ciceronem odium in Antonium primo, deinde ambitiosum ingenium Caesari coniunxit, sperantem se eius potentia auctum eo maiorem in republica fore. Nam adolescens ita ei se submittebat, ut patrem quoque eum suum appellaret. Quod indignissime ferens Brutus, in epistolis ad Atticum Ciceronem culpat, qui metu Antonii Caesarem colens, palam ostendat se non libertatem reipublicae quaerere, sed dominum sibi ipsi benignum. Filium tamen Ciceronis Brutus Athenis apud philosophos degentem ad se recepit, eoque usus legato multas res feliciter gessit. Maxime tunc Romae potentia Ciceronis uigebat, ita ut quidquid uellet obtinens Antonium factione sua uictum urbe eiiceret, duosque consules Hirtium et Pansam ad bellum ei faciendum mitteret; effecit etiam ut senatus Caesari, tanquam pro patria bellum gerenti, lictores honoresque praetorios decerneret. Victo Antonio et utroque consule mortuo, quum post pugnam ad Caesarem copiae confluerent, senatus sibi a iuuene fortuna ita secunda uso metuens, donis et honoribus ab eo auocare copias uiresque distrahere intendit, non indigere se propugnatoribus dicens, Antonio iam profligato. Qua re Caesar perterritus submisit ad Ciceronem qui ei persuaderent, ut sibi Caesarique consulatum adipisceretur res autem omnes suo arbitrio administraret et adolescentem Caesarem gloriae bonorisque cupidum ipse regeret. Ac fassus est quidem ipse Caesar, se, quum periculum esset ne opprimeretur et destitueretur, Ciceronis ambitione tempestiue usum fuisse, eoque adiuuante consulatum petiisse. [46] XLVI. Cicero sane tum senex a iuuene inductus deceptusque, in petitione consulatus eum iuuit senatusque ei uoluntatem conciliauit; quam ob rem statim ab amicis culpatus, paullo post et se perditum, et libertatem populi a se proditam sensit. Caesar enim consulatum potentiamque adeptus, iusso ualere Cicerone, cum Antonio et Lepido amicitiam contraxit, collataque in unum omni potentia, imperii Romani quasi praedii alicuius diuisio inter eos facta est, proscriptique, qui necarentur, uiri plures quam ducenti. Maxima inter eos contentione de proscriptione Ciceronis certatum est, quum Antonius nisi necato Cicerone pacem se accepturum negaret, Lepidusque ei astipularetur, Caesar autem utrique repugnaret. Conuenerunt soli tres isti occulte apud Bononiam, in loco aqua circumfluo procul a castris, totoque triduo inter se collocuti sunt. Tertia die Caesar fertur, quum biduum pro Ciceronis salute certasset, cessisse eumque destituisse. Fuit autem permutatio ita instituta, ut Caesar Ciceronem, Lepidus Paulum fratrem, L- Caesarem auunculum Antonius proscribi permitterent. Adeo ira eis et rabies omnes humanas cogitationes excusserant, imo autem illi demonstrauerunt, nullam esse belluam saeuiorem homine potestate ad exsequendum quod perturbato animo decreuit armato. [47] XLVII. Erat tunc in Tusculano Cicero, una cum fratre. Ut de proscriptione renuntiatum est, statuerunt Asturam descendere, praedium Ciceronis maritimam, atque inde ad Brutum in Macedoniam nauigare, quem obtinere iam istas regiones rumor ferebat. Ferebantur autem lecticis, moerore confecti, et saepe in itinere subsistebant, iunctisque lecticis sortem suam deplorabant. Magis tamen Q- Cicero moerebat, penuriae recordatione motus, quod neque ipse quicquam secum domo abstulisset, et fratri quoque uiaticum erat perexiguum; itaque praestare dicebat ut M- Cicero fugam occuparet, ipse propere sequeretur, quum necessaria domo accepisset. Hoc consilio probato; mutuo se complexi, facta salutatione digressi sunt. Et Quintus quidem paucis post diebus a seruis proditus, et percussoribus traditus, una cum filio necatus est. Cicero autem Asturam perrexit, inuentoque ibi nauigio, statim soluit, et usque ad Circaeum uento perlatus est. Inde quum recta nauigaturi essent gubernatores, siue maris metu, siue quod nondum omnino de fide Caesaris desperasset, in terram exiit, pedestrique itinere ad centum stadia Romam uersus profectus est. Rursus deinde animo aestuans, mutata sententia itinere ad mare flexo Asturam repetiit, ibique pernoctauit, incertus animi et uaria atque grauia consilia agitans; nam id etiam cogitabat, occulte in domum Caesaris intrare; seque apud lares eius iugulare, eoque diras in eum ultrices concitare. A quo consilio metu tormentorum depulsus, aliisque rursum tumultuosis et contrariis cogitationibus ductus, famulis se deuehendum mari commisit, ad praedia iuxta Caietam. Habebat enim ibi praedia, et commodum tempore aestiuo refugium, quum suauissimi sunt Etesiarum flatus. Erat et parua ibi Apollinis aedes supra mare. Ex ea corui confertim aduolantes cum clangore nauim Ciceronis terrae accedentem petierunt et utrimque insessis antennis partim crocitarunt, partim rudentum capita rostris momorderunt; idque ab omnibus pro infausto signo est acceptum. Egressus tamen est Cicero, et uillam intrauit, ibique quietis captandae causa accubuit. Corui autem ad fenestram assidentes, clamorem importunum ediderunt, unusque eorum ad lectum aduolans, Ciceronis uestem, qua se uelauerat, paulatim rostro a facie detraxit. Haec uidentes serui, suamque ipsorum ignauiam damnantes, quod inspicere heri caedem sustinerent, et non defenderent potius eum, cuius pro salute indigna fortuna utentis etiam bruta animantia sollicita essent, partim exoratum, partim inuitum in lectica ad mare detulerunt. [48] XLVIII. Interim percussores superueniunt, Herennius centurio et Popillius tribunus militum, quem olim de paterna caede postulatum defenderat Cicero, cum ministris. Qum autem fores clausas inuenirent, iisque effractis neque intus reperiretur Cicero, et scire se ubi esset reliqui negarent, ferunt adolescentem quendam Philologum nomine, libertum Quinti, et a Cicerone in bonis literis educatum, Popillio indicasse, lecticam per siluestres et umbrosas ambulationes ad mare deferri. Is ergo paucis comitatus ad exitum accurrit. Herennio cursim per ambulationes properante, sensit rem Cicero, famulosque deponere lecticam iussit. Ipse more suo laeua mentum tangens, immoto uultu in percussores intuitus est, squalore oppletus et coma profusa, facie ob sollicitudines confecta, ita ut plerique necante eum Herennio ora uelauerint sua. Iugulatus est autem, collum ex lectica protendens, annum aetatis agens sexagesimum et quartum. Caput eius et manus, quibus orationes in Antonium Philippicas scripserat, iussu huius amputauit Herennius. Etenim orationes in Antonium habitas ipse Cicero Philippicas inscripsit, quemadmodum etiam nunc appellantur. [49] XLIX. Quae quum essent Romam allata, Antonius, qui tum forte comitia habebat, andita re et uisis membris, exclamauit : finitas iam esse proscriptiones, ac pro rostris poni manus caputque Ciceronis iussit, horrendum Romanis spectaculum : non enim Ciceronis se uidere faciem, sed imaginem animi Antonii putabant. Unum tamen id Antonii factum inter ista aequum uidetur, quod Philologum Pomponiae Q- Ciceronis uxori dedidit, quae eum quum aliis grauibus cruciatibus ulta est, tum ut suas ipse carnes paulatim abscinderet, assaret atque comederet, coegit. Sic enim nonnulli scriptores tradiderunt, quum Tiro libertus Ciceronis ne uerbum quidem de proditione Philologi scripserit. Audio Caesarem longo post tempore ad sobrinum quendam ingressum, eumque Ciceronis librum quendam in manibus habuisse, perterritumque ueste eum inuoluisse, Caesarem autem, quum id animaduertisset, librum arripuisse, ac stantem magnam eius partem perlegisse, tum adolescenti reddidisse, atque ita fatum : Doctus hic uir fuit, fili, doctus et patriae amans. Sane ut primum debellauit Antonium, consul creatus collegam assumpsit Ciceronis filium, quibus consulibus et Antonii statuas senatus deiecit, et honores ei antea decretos rescidit, decreuitque ne quis unquam Antoniae gentis Marci praenomen ferret. lta fatum finem poenaram, quas Antonius luit, in Ciceronis domum intulit.