[1] {96} In Somnium Scipionis, Ex Sexto De Republica Ciceronis, Vigilia. [2] Lucio Licinio Lucullo Aulo Postumio Albino consulibus, cum per Gulussam Masinissae filium patribus nuntiatum esset delectus Carthagini haberi, ea causa satis magna iustaque Catoni, uiro consulari atque censorio, Carthaginiensiumque (perpetuo et) peracri hosti, uisa est propter quam bellum Africae inferretur. [3] Publius Scipio Nasica, ille qui, iudicatus uir optimus, bis consul et censor fuit, ad pacem, mansuetudinem, clementiam magis propensus, nihil temere, nihil contra fidem et foedera mouendum censebat. [4] Ita is annus contentionibus patrum dissensioneque duorum principum consularium extractus est. [5] Consules postea sunt creati noster hic Marcus Manlius et Lucius Marcius Censorinus, quo anno cum nostris legatis Carthaginienses non paruissent, sed contemptis senatus iussis proelium cum Masinissa, amico uetere et summo nostro, commisissent, Cato apud senatum perfecit ut per magistratum aliquem ad populum ferendum censeret de bello Carthagini indicendo, idque plebs iussit. [6] His ego consulibus ex Hispania in Africam ueni missus a Lucullo, sub quo merebam tribunus militum ad quartam legionem, nihilque in mandais habebam potins aut prius quam ut a Masinissa ad Hispaniense bellum elephantos aliquot nomme imperatoris mei postularem. [7] Eodem die quo ad eius castra perueni, Hasdrubal imperator Carthaginiensis cum Masinissa contulit signa, isque a rege ingenti proelio superatus est. [8] Duos uero potentissimos exercitus concurrentes securus ipse ac libens ex edito colle uelut e theatro despectaui, ingentique uoluptati spectaculum mihi illud fuit. [9] Digressum ab {98} acie Masinissam conueni uictorem, qui incredibile memoratu est quantum congressu nostro sit laetatus, non aliam ob causam (magis) quam quod me Africani amici sui nepotem cerneret. [10] Acceperat enim regem hunc Africanus in amicitiam populi Romani, nostraque res publica et in pace et in hello bono ac fideli socio semper illo usa est. [11] Nec degenerat a uirtute patris Micipsa hic, qui in Numidia nunc regnat. [12] Erat igitur Masinissa multis beneficiis (ut scitis) affectus ab auo meo Scipione, reuerebaturque rex eum simul et amabat mirifice, (adeo ut Sophonisbae quoque amores et noua connubia in eius gratiam repudiarit). [13] (Ergo) ita cum primum me (senex) uidit, complexus me artissime, coepit prae ingenti gaudio collacrimare, pauloque post suspiciens ad caelum gratias egit Soli, Lunae loui, Marti, ceterisque dus et deabus qui caelestia illa delubra incolunt et ornant, quod antequam ex uita ad eos commigraret, frueretur ea uoluptate quam post Scipionis ex Africa discessum semper primam concupisset, ut uideret aliquem de familia et gente nostra, quam ipse ita tenere uniceque diligebat, ut non modo Scipione aliquo, sed ipso solo audito nomine recrearetur et uelut repubesceret; usque adeo haerebat infixa eius memoriae admiratio illa et amor Africani, quo uiro nullum haec res publica tulit meliorem domi, feliciorem militiae, ut ad conseruandum hoc imperium natus fuisse uideatur. [14] Ego uero quem tametsi iuuenem non tamen iuuenilium rerum multa tenebat cura, sed nostrae rei publicae, sed regnorum nobis sociorum nostrarumque prouinciarum, rogaui primum quam feliciter eius regnum ageret. [15] Ibi de iniuriis illi a Carthaginiensibus illatis plenius cognosco. [16] Ille me uicissim de senatu nostro deque populo percontatus. [17] Ita dura ipse mihi de hello cum Carthaginiensibus suo, ego illi de nostro cum Hispanis narre, quod supererat diei consumpsimus. [18] In sequenti nocte eo apparatu sumus excepti, et qui regem uictorem decebat, et quem ille decere arbitrabatur nepotem Africani, filium Aemilii Paulli. [19] Multa in eo conuiuio locutus est paene nonagenarius ille senex, sed de iis rebus omnia quae Scipioni contigerant. [20] Sumus nos senes omnes natura loquaces, libenterque nostra facta aut nostrorum amicorum narramus. [21] Talis fingitur ab Homero Nestor, talis erat Panaetius noster, talis Cato. [22] {100} Commemorabat igitur senex non acta modo Africani, qualis in pugna ad Trebiam fuisset, cum paene praetextatus in uno homme tot personas seruasset, ciuis, consulis, imperatoris, patris clarissimi et sanctissimi uiri; ut quernam coronam repudiasset, quod ofbcium se illi immortali facinore praestitisse, non beneficium contulisse diceret: illi enim reddidit uitam, a quo ipse acceperat. [23] Quid post Cannensem cladem, cum iurare iuuenes nobiles coegisset, ipsos Italiam non relicturos? [24] Qualis imperator in Hispania, qualis in Africa, (quanta moderatione dictaturam et perpetuum consulatum recusasset,) quam pins legatus fratris, quam mitis in exsilio: non haec tantum facta referebat, sed dicta etiam, uelut illud, "Numquam sum minus otiosus quam cum otiosus," et alia permulta. [25] Prouecta erat nox, et me, quamuis hominem non admodum somniculosum, fessum tamen de uia, et quia tantum post lassitudinem uigilaram, grauior solito somnus fatigabat. [26] Discedere tamen non decebat me iuuenem antequam hospes meus in cuius regno (et regia) eram, senex uenerabilis, suapte sponte cubitum concederet; ille autem laborum patientia iuuenes omnes superabat. [27] Summa erat in eo corporis siccitas, admirabile neruorum robur. [28] Omnia regis obibat munia, nihil ex iis operibus quae adolescens sustinere assueuerat senex remiserat. [29] Sed iam tandem cubitum discessimus. [30] Me altissimus somnus totum complexus est, placidissimoque sopore ita sum perfusus, ut non mirer, cum tam uaria, partim laeta, partim tristia, partim admirabilia, partim horrenda, per quietem uiderim, me non esse affectu aliquo excitatum. [31] Erant nimirum omnia somni uinculis bene illigata atque districta, nec facile fuissent soluta. [32] Ac quoniam uigilans de Africano tam diu audieram et tam multa, is mihi dormienti sese obtulit. [33] Hoc enim nulli nostrum non usu uenit, ut si de re aliqua multum uigilans aut cogitarit, aut fuerit locutus, haec ei tes quiescenti in mentem ueniat, praesensque obuersetur. [34] Simile mihi quiddam Quintus Ennius sibi narrabat contigisse, quem ego senem peradolescens interdum audiebam. [35] Nam cum natura sua ad carmen poesimque esset propensus, etsi artem non multum in hoc populo honoratam, conareturque pro uirili parte sua, ut lingua nostra {102} hac in parte inops et manca non esset (nam antea, praeter Liuium Salinatoris libertum, nullum habebamus, nisi qui forte Saliorum carmina, et quaedam indigitamenta, et alia nonnulla qualia Fauni uatesque canebant, aliquid eam ad rem pertinere credit), dabat igitur Ennius magnam Homeri libris operam, ut diuitias illas Graecas in hanc si posset urbem transferret. [36] Nam Liuii poemata relegebat ille quidem frequenter, quoniam scripturus erat. [37] Consulebat tamen nobis, qui nihil eramus in uulgus edituri, ne lectum relegeremus; non esse tanti ea carmina, ut bis legerentur. [38] Idem de quibusdam Naeuii poematis censebat, quae tum primum in apertum proferebantur. [39] Itaque cum per aliquantum temporis nihil in ore, nihil in mente praeter Homerum esset, uisus est sibi cum Homero in Parnasso Phocidis bicipiti monte uersari. [40] Cuius alterum uerticem, quem Tithoream uocant Graeci, Baccho sacrum esse ferunt, alterum Hyampeiam Apollini; totum uero Musarum esse domicilium. [41] Quin et potare affatim de fonte illo Castalio sibi uisus est, cuius liquorem poeticos illos spiritus atque furorem tradunt infundere. [42] Hocque somnium tale fuit, ut postridie Annales et praeclara illa poemata quae nunc sunt in manibus coeperit scribere. [43] Quod somnium scriptum legitis illo carmine, "Visus Homerus adesse poeta," aliisque deinceps uersibus permultis. [44] Eodem paene modo et mihi Africanus est uisus ea facie, ut illum esse potius ex statuis et imaginibus eius, quas in atrio uetere consuetudine habemus, coniicerem, quam ex memoria ipsius a me aliquando conspecti. [45] Neque enim possum eius meminisse qui anno post me natum obiit, Lucio Porcio Licinio Publio Claudio Pulchro consulibus, Catone censore, quo anno mortuus est etiam Plautus, et Hannibal ueneni haustu se ipse in Bithynia sustulit, cum ego natus situ Tuditano et Appio Claudio consulibus. [46] Sed ut Scipionem esse cognoui, non tam quod mortuus homo se ostenderet quam ueneratione tanti uiri non mediocriter cohorrui ac perterritus sum. [47] At ille: "Nihil est hic Scipio timendi {104} causa; reuoca animum tuum qui extra te est pauore perculsus. [48] Sis praesens, mandaque memoriae quae tibi praedicam euentura". [49] Erat uero Scipio in altissimo quodam loco, non modo per sese claro, sed etiam admirabilibus illustrato facibus. [50] Illinc, (quod facile erat factu), indicat mihi Carthaginem (nam et ego in eodem mihi statui uisus sum). [51] "Vides," inquit, "urbem illam, quae altero Punico hello, quod contra foedus, contra aequum, nobis Hannibal intulit, a me uicta, subacta est oboedire nostrae rei publicae ac stipendium pendere populo Romano. [52] Nunc pristina illa duo reuocat bella: nec sua pace contenta potest quiescere, nata ad exercendam Romanam uirtutem, ad rumpenda nostra otia. [53] Ad eam tu nunc oppugnandam uenis tribunus militum, hoc est paulo plus quam miles: quamuis in eo munere ita te geres ut saepe saluti sis militibus nostris, nosterque consul Manlius cum suo exercitu magno ex discrimine per te liberetur atque seruetur, coronaque ab ipso et cohortibus eius graminea doneris, monumentum uitae et salutis consilio et uirtute tua receptae. [54] Ita ut Catoni, homini ingenio maledicentissimo, (nostraeque familiae non amico), uox illa Homerica de te exprimatur: "Hic sapit solus, reliqui in Africa militantes umbrae uolitant". [55] Talisque erit in urbe sermo ac opinio de te, ut contra ueteres leges populus te consulem creare nitatur, tametsi non perficiet. [56] Nam Marcius qui comitiis praeerit omnino in ea sententia perstabit ut ne nomen hominis tam iuuenis recipiat. [57] Ita consules fient Calpurnius Piso et Hostilius Mancinus. [58] "Proximo anno petitor aedilitatis descendes in Campum, renuntiabere consul ingenti sufragiorum consensu, non tribuum modo, sed singulorum etiam hominum, addito de plebe quidem collega, ceterum ex honorata familia Liuio Druso, quem ob egregiam pro senatu proque optimatum dignitate aduersum nepotes meos operam, patronum senatus uocabit. [59] Cumque de te ortae fuerint contentiones, quod contra legem annalem factus sis consul, legibus te populus soluet, tibique extra sortem Africum mandabitur bellum. [60] Quo anno magna uirtute et summa disciplina militari atque imperatoria Carthaginem {106} ---.