[7,0] Liber VII. Praefatio. 1. Maiores cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt, per commentariorum relationes cogitata tradere posteris, uti ea non interirent, sed singulis aetatibus crescentia uoluminibus edita, gradatim peruenirent uetustatibus ad summam doctrinarum subtilitatem. Itaque non mediocres, sed infinitae sunt his agendae gratiae, quod non inuidiose silentes praetermiserunt, sed omnium generum sensus conscriptionibus memoriae tradendos curauerunt. 2. Namque si non ita fecissent, non potuissemus scire, quae res in Troia fuissent gestae, nec quid Thales, Democritus, Anaxagoras, Xenophanes reliquique physici sensissent de rerum natura; quasque Socrates, Plato, Aristoteles, Zenon, Epicurus aliique philosophi hominibus agendae uitae terminationes finissent; seu Croesus, Alexander, Darius ceterique reges quas res aut quibus rationibus gessissent, fuissent notae, nisi maiores praeceptorum comparationibus omnium memoriae ad posteritatem commentariis extulissent. 3. Itaque, quemadmodum his gratiae sunt agendae, sic contra qui eorum scripta furantes pro suis praedicant sunt uituperandi, quique non propriis cogitationibus nituntur scriptorum, sed inuidis moribus aliena uiolantes gloriantur, non modo sunt reprehendendi, sed etiam quia impio more uixerunt, poena condemnandi. Nec tamen haec res non uindicatae curiosius ab antiquis esse memorantur; quorum exitus iudiciorum qui fuerint, non est alienum quemadmodum sint nobis traditi explicare. 4. Rex Attalici magnis philologiae dulcedinibus inducti quum egregiam bybliothecam Pergami ad communem delectationem instituissent, tunc item Ptolomaeus, infinito zelo cupiditatisque incitatus studio, non minoribus industriis ad eundem modum contenderat Alexandriae comparare. Quum autem summa diligentia perfecisset, non putauit id satis esse, nisi propagationibus in seminando curaret augendam. Itaque Musis et Apollini ludos dedicauit, et quemadmodum athletarum sic communium scriptorum uictoribus praemia et honores constituit. 5. His ita institutis quum ludi adessent, iudices litterati, qui ea probarent, erant legendi. Rex quum iam ex ciuitate sex lectos habuisset, nec tam cito septimum idoneum inueniret, retulit ad eos, qui supra bybliothecam fuerant, et quaesiit, si quem nouissent ad id expeditum. Tunc ei dixerunt, esse quendam Aristophanem, qui summo studio summaque diligentia quotidie omnes libros ex ordine perlegeret. Itaque in conuentu ludorum quum secretae sedes iudicibus essent distributae, cum ceteris Aristophanes citatus, quemadmodum fuerat locus ei designatus sedit. 6. Primo poetarum ordine ad certationem inducto, quum recitarentur scripta, populus cunctus significando monebat iudices, quod probarent. Itaque quum ab singulis sententiae sunt rogatae, sex una dixerunt, et quem maxime animaduertunt multitudini placuisse ei primum praemium, insequenti secundum tribuerunt. Aristophanes uero, quum ab eo sententia rogaretur, eum primum pronuntiari iussit, qui minime populo placuisset. 7. Quum autem rex et uniuersi uehementer indignarentur, surrexit et rogando impetrauit, ut paterentur se dicere. Itaque silentio facto docuit unum ex his eum esse poetam, ceteros aliena recitauisse; oportere autem iudicantes non furta sed scripta probare. Admirante populo et rege dubitante, fretus memoria e certis armariis infinita uolumina eduxit, et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri. Itaque rex iussit cum his agi furti, condemnatosque cum ignominia dimisit : Aristophanem uero amplissimis muneribus ornauit, et supra bibliothecam constituit. 8. Insequentibus annis a Macedonia Zoilus, qui adoptauit cognomen, ut Homeromastix uocitaretur, Alexandriam uenit suaque scripta contra Iliadem et Odysseam comparata regi recitauit. Ptolomaeus uero quum animaduertisset poetarum parentem philologiaeque omnis ducem absentem uexari, et cuius ab cunctis gentibus scripta suspicerentur, ab eo uituperari, indignatus nullum ei dedit responsum. Zoilus autem quum diutius in regno fuisset, inopia pressus summisit ad regem postulans ut aliquid sibi tribueretur. 9. Rex uero respondisse dicitur, Homerum, qui ante annos mille decessisset, aeuo perpetuo multa milia hominum pascere : item debere qui meliori ingenio se profiteretur, non modo se unum, sed etiam plures alere posse. Et ad summam mors eius ut parricidi damnati uarie memoratur : alii enim scripserunt a Philadelpho esse in crucem fixum; nonnulli Chii in eum lapides esse coniectos; alii Smyrnae uiuum in pyram coniectum. Quorum utrum ei acciderit, merenti digna constitit poena : non enim aliter uidetur promereri, qui citat eos quorum responsum, quid senserint scribentes, non potest coram indicari. 10. Ego uero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis, interposito nomine meo id profero corpus, neque ullius cogitata uituperans, institui ex eo me approbare : sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum sollertiis ex aeuo collatis abundantes alius alio genere copias praeparauerunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propria proposita traducentes, fecundiores et expeditiores habemus ad scribendum facultates, talibusque confidentes auctoribus audemus institutiones nouas comparare. 11. Igitur tales ingressus eorum habens, quos ad propositi mei rationes animaduerti praeparatos, inde sumendo progredi coepi. Namque primum Agatharchus Athenis Aeschylo docente tragoediam, scaenam fecit, et de ea commentarium reliquit. Ex eo moniti Democritus et Anaxagoras de eadem re scripserunt, quemadmodum oporteat ad aciem oculorum radiorumque extensionem, certo loco centro constituto, ad lineas ratione naturali respondere, uti de incerta re certae imagines aedificiorum in scenarum picturis redderent speciem, et quae in directis planisque frontibus sint figurata, alia abscedentia, alia prominentia esse uideantur. 12. Postea Silenus de symmetriis doricorum edidit uolumen; de aede Iunonis, quae est Sami dorica, Theodorus; de ionica Ephesi, quae est Dianae, Chersiphron et Metagenes; de fano Mineruae, quod est Prienae ionicum, Pytheos; item de aede Mineruae dorica quae est Athenis in arce, Ictinus et Carpion; Theodorus Phocaeus de tholo, qui est Delphis; Philo de aedium sacrarum symmetriis et de armamentario, quod fecerat Piraei portu; Hermogenes de aede Dianae ionica, quae est Magnesiae pseudodipteros, et Liberi Patris Teo monopteros; item Argelius de symmetriis corinthiis et ionico Trallibus Aesculapio, quod etiam ipse sua manu dicitur fecisse; de Mausoleo Satyrus et Pytheus, quibus uero felicitas summum maximumque contulit munus. 13. Quorum enim artes aeuo perpetuo nobilissimas laudes et sempiterno florentes habere iudicantur, et cogitatis egregias operas praestiterunt. Namque singulis frontibus singuli artifices sumpserunt certatim partes ad ornandum et probandum, Leochares, Bryaxis, Scopas, Praxiteles, nonnulli etiam putant Timotheum; quorum artis eminens excellentia coegit ad septem spectaculorum eius operis peruenire famam. 14. Praeterea minus nobiles multi praecepta symmetriarum conscripserunt, uti Nexaris, Theocydes, Demophilos, Pollis, Leonides, Silanion, Melampus, Sarnacus, Euphranor. Non minus de machinationibus, uti Diades, Archytas, Archimedes, Ctesibios, Nymphodorus, Philo Byzantius, Diphilos, Democles, Charias, Polyidos, Pyrros, Agesistratos. Quorum ex commentariis quae utilia esse his rebus animaduerti, collecta in unum coegi corpus, et ideo maxime, quod animaduerti, in ea re ab Graecis uolumina plura edita, ab nostris oppido quam pauca. Fussitius enim unum de his rebus primus instituit edere uolumen : item Terentius Varro de nouem disciplinis, unum de architectura, Publius Septimius duo. 15. Amplius uero in id genus scripturae adhuc nemo incubuisse uidetur, quum fuissent et antiqui ciues magni architecti, qui potuissent non minus eleganter scripta comparare. Namque Athenis Antistates, et Callaeschros, et Antimachides, et Porinos architecti Pisistrato, aedem Ioui Olympio facienti, fundamenta constituerunt : post mortem autem eius propter interpellationem reipublicae incepta reliquerunt. Itaque circiter annis quadringentis post Antiochus rex quum in id opus impensam esset pollicitus, cellae magnitudinem et columnarum circa dipteron collocationem, epistyliorumque et ceterorum ornamentorum ad symmetriarum distributionem, magna sollertia scientiaque summa, ciuis Romanus Cossutius nobiliter est architectatus. Id autem opus non modo uulgo, sed etiam in paucis a magnificentia nominatur. 16. Nam quatuor locis sunt aedium sacrarum marmoreis operibus ornatae dispositiones, e quibus proprie de his nominationes clarissima fama nominantur. Quorum excellentiae prudentesque cogitationum apparatus, suspectus habent in deorum sessimonio. Primumque aedes Ephesi Dianae ionico genere ab Chersiphrone Gnosio, et filio eius Metagene est instituta; quam postea Demetrius ipsius Dianae seruus et Paeonius Ephesius dicuntur perfecisse. Mileti Apollini item ionicis symmetriis idem Paeonius Daphnisque Milesius instituerunt. Eleusine Cereris et Proserpinae cellam, immani magnitudine, Ictinos dorico more, sine exterioribus columnis ad laxamentum usus sacrificiorum pertexuit. 17. Eam autem postea, quum Demetrius Phalereus Athenis rerum potiretur, Philo, ante templum in fronte columnis constitutis, prostylon fecit : ita aucto uestibulo laxamentum initiantibus operique summam adiecit auctoritatem. In asty uero Olympium amplo modulorum comparatu, corinthiis symmetriis et proportionibus (uti supra scriptum est) arhcitectandum Cossutius suscepisse memoratur : cuius commentarium nullum est inuentum. Nec tamen a Cossutio solum de his rebus scripta sunt desideranda, sed etiam a C- Mutio, qui magna scientia confisus aedis Honoris et Virtutis Marianae cellae columnarumque et epistyliorum symmetrias legitimis artis institutis perfecit. Id uero si marmoreum fuisset, ut haberet, quemadmodum ab arte subtilitatem, sic ab magnificentia et inpensis auctoritatem, in primis et summis operibus nominaretur. 18. Quum ergo et antiqui nostri inueniantur non minus quam Graeci fuisse magni architecti, et nostra memoria satis multi, et ex his pauci praecepta edidissent, non putaui silendum, sed disposite singulis uoluminibus de singulis exponendum. Itaque quoniam sexto uolumine priuatorum aedificiorum rationes perscripsi, in hoc qui septimum tenet numerum, de expolitionibus, quibus rationibus et uenustatem et firmitatem habere possint, exponam. [7,1] Caput 1 : De ruderatione. 1. Primumque incipiam de ruderatione, quae principia tenet expolitionum, uti curiosius summaque prouidentia solidationis ratio habeatur. Et si plano pede erit ruderandum, quaeratur solum si sit perpetuo solidum, et ita exaequetur, et iudicatur cum statumine rudus : sin autem omnis, aut ex parte congesticius locus fuerit, fistucationibus cum magna cura solidetur. In contignationibus uero diligenter est animaduertendum, ne, qui paries qui non exeat ad summum, sit extructus sub pauimentum, sed potius relaxatus supra se pendentem habeat coaxationem. Quum enim solidus exit, contignationibus arescentibus, aut pandatione sidentibus, permanente structurae soliditate, dextra ac sinistra secundum se facit in pauimentis necessario rimas. 2. Item danda est opera ne commisceantur axes aesculini quernis, quod querni, simul ac humorem perceperunt, se torquentes rimas faciunt in pauimentis. Sin autem aesculus non erit, et necessitas coegerit propter inopiam uti quernis, sic uidetur esse faciundum, ut secentur tenuiores : quo minus enim ualuerint, eo facilius clauis fixi continebuntur. Deinde in singulis tignis extremis partibus axes bini clauis figantur, uti nulla ex parte possint se torquendo angulos excitare. Namque de cerro, aut fago, seu farno nullus ad uetustatem potest permanere. Coaxationibus factis, si erit, filix, si non, palea substernatur, uti materies ab calcis uitiis defendatur. 3. Tunc insuper statuminetur ne minore saxo quam quod possit manum implere. Statuminationibus inductis rudus si nouum erit, ad tres partes una calcis misceatur; si rediuiuum fuerit, quinque ad duum mixtiones habeant responsum. Deinde rudus inducatur, et uectibus ligneis, decuriis inductis, crebriter pinsatione solidetur, et id pisum absolutum non minus crassitudine sit dodrantis. Insuper ex testa nucleus inducatur, mixtionem habens ad tres partes unam calcis, ne minore crassitudine pauimentum digitorum senum. Supra nucleum ad regulam et libellam exacta pauimenta struantur siue sectilia seu tesseris. 4. Quum ea exstructa fuerint, et fastigia sua structione habuerint, ita fricentur, uti si sectilia sint, nulli gradus in scutulis, aut trigonis, aut quadratis, seu fauis exstent, sed coagmentorum compositio planam habeat inter se directionem. Si tesseris structum erit, ut eae omnes angulos habeant aequales, nullibique a fricatura exstantes : quum enim anguli non omnes aequaliter plani, non erit exacta, ut oportet, fricatura. Item testacea spicata tiburtina sunt diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas, nec extantes tumulos, sed sint extenta et ad regulam perfricata. Super fricatum, leuigationibus et polituris quum fuerint perfecta, incernatur marmor, et supra loricae ex calce et arena inducantur. 5. Sub dio uero maxime idonea faciunda sunt pauimenta, quod contignationes humore crescentes, aut siccitate decrescentes, seu pandationibus sidentes, mouendo se, faciunt uitia pauimentis : praeterea gelicidia et pruinae non patiuntur ea integra permanere. Itaque si necessitas coegerit, ut minime uitiosa fiant, sic erit faciundum. Quum coaxatum fuerit, super altera coaxatio transuersa sternatur, clauisque fixa duplicem praebeat contignationi locationem; deinde ruderi nouo tertia pars testae tunsae admisceatur, calcisque duae partes ad quinque mortarii mixtionibus praestent responsum. 6. Statuminatione facta, rudus inducatur, idque pinsum absolutum ne minus pede sit crassum. Tunc autem nucleo inducto (uti supra scriptum est), pauimentum e tessera grandi circiter binum digitum caesa struatur, fastigium habens in pedes denos digitos binos; quod, si bene temperabitur et recte fricatum fuerit, ab omnibus uitiis erit tutum. Uti autem inter coagmenta materies ab gelicidiis ne laboret, fractibus quotannis ante hiemem saturetur; ita non patietur in se recipere gelicidii pruinam. 7. Sin autem curiosius uidebitur fiere oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata matera collocentur, habentes singulis coagmentorum frontibus excisos canaliculos digitales, quibus iunctis impleantur calce ex oleo subacta, confricenturque inter se coagmenta compressa. Ita calx quae erit haerens in canalibus, durescendo non patietur aquam neque aliam rem per coagmenta transire. Quum ergo fuerit hoc ita perstratum, supra nucleus inducatur, et uirgis caedendo subigatur : supra autem siue ex tessera grandi, siue ex spica testacea struantur fastigiis, quibus est supra scriptum; et, quum sic erunt facta, non cito uitiabuntur. [7,2] Caput 2 : De maceratione calcis ad albaria opera perficienda. 1. Quum a pauimentorum cura discessum fuerit, tunc de albariis operibus est explicandum. Id autem erit recte, si glebae calcis optimae ante multo tempore, quam opus fuerit, macerabuntur; uti, si qua glaeba parum fuerit in fornace cocta, in maceratione diuturna liquore deferuere coacta uno tenore concoquatur. Namque quum non penitus macerata sed recens sumitur, quum fuerit inducta habens latentes crudos calculos, pustulas emittit, quia calculi in opere, uno tenore quum non permacerentur, dissoluunt et dissipant tectorii politiones. 2. Quum autem habita erit ratio macerationis, et id curiosius opere praeparatum erit, sumatur ascia, et quemadmodum materia dolatur, sic calx in lacu macerata ascietur. Si ad eam offenderint calculi, non erit temperata : quumque siccum et purum gerrum educetur, indicabit eam euanidam et siticulosam; quum uero pinguis fuerit et recte macerata, circa id ferramentum uti glutinum haerens, omni ratione probabit se esse temperatam. Tunc autem machinis comparatis camararum dispositiones in conclauibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata. [7,3] Caput 3 : De camerarum dispositione, albario et tectorio opere. 1. Quum ergo camararum postulabitur ratio, sic erunt faciundae. Asseres directi disponantur inter se, ne plus spatium habentes pedes binos, et hi maxime cupressini, quod abiegni ab carie et ab uetustate celeriter uitiantur : hique asseres quum ad formam circinationis fuerint distributi, catenis dispositis, ad contignationes, siue tecta erunt, crebriter clauis ferreis fixi religentur : eaeque catenae ex ea materia comparentur, cui nec caries, nec uetustas, nec humor possit nocere, id est e buxo, iunipero, olea, robore, cupresso ceterisque similibus praeter quercum, quod ea se torquendo rimas faciat quibus inest operibus. 2. Asseribus dispositis, tum tomice e sparto hispanico arundines graecae tunsae ad eos, uti forma postulat, religentur : item supra camaram materies ex calce et arena mixta subinde inducatur, ut, si quae stillae ex contignationibus aut tectis ceciderint, sustineantur. Sin autem arundinis graecae copia non erit, de paludibus tenues colligantur, et mataxae aut tomicis ad iustam longitudinem una crassitudinem alligationibus temperentur, dum ne plus inter duos nodos alligationes binos pedes distent; et eae ad asseres, uti supra scriptum est, tomice religentur, cultellique lignei in eas configantur : cetera omnia, uti supra scriptum est, expediantur. 3. Cameris dispositis et intextis, imum caelum earum trullissetur, deinde arena dirigatur, postea aut creta, aut marmore poliatur. Quum camarae politae fuerint, sub eas coronae sunt subiiciendae; eaeque, quam maxime tenues et subtiles oportere fieri uidebitur : quum enim grandes sunt, pondere deducuntur, nec possunt se sustinere : in hisque minime gypsum debet admisceri, sed excreto marmore uno tenore perduci, uti ne praecipiendo non patiatur uno tenore opus inarescere. Etiamque cauendae sunt in camaris priscorum dispositiones, quod earum planitiae coronarum graui pondere impendentes sunt periculosae. 4. Coronae autem sunt aliae purae, aliae caelatae. Conclauibus, autem ubi ignis aut plura lumina sunt ponenda, purae fieri debent, ut eo facilius extergeantur : in aestiuis exedris, ubi minime fumus est, nec fuligo potest nocere, ibi caelatae sunt faciendae; semper enim album opus propter superbiam candoris non modo ex propriis, sed etiam alienis aedificiis concipit fumum. 5. Coronis explicatis parietes quam asperrime trullissentur; postea autem supra, trullissationem subarescentem deformentur directiones arenati, uti longitudines ad regulam et lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli ad normam respondentes exigantur : namque sic emendata tectoriorum in picturis erit species. Subarescente, iterum et tertio inducatur : ita quo fundatior erit ex arenato directura, eo firmior erit ad uetustatem soliditas tectorii. 6. Quum ab arena praeter trullissationem non minus tribus coriis fuerit deformatum, tunc e marmore grano directiones sunt subigendae, dum ita materies temperetur, uti, quum subigitur, non haereat ad rutrum, sed purum ferrum e mortario liberetur. Grano inducto et inarescente, alterum corium mediocre dirigatur : id quum subactum fuerit et bene fricatum, subtilius inducatur. Ita cum tribus coriis harenae et item marmoris solidati parietes fuerint, neque rimas neque aliud uitium in se recipere poterunt. 7. Sed et baculorum subactionibus fundatae soliditates, marmorisque candore firmo leuigata, coloribus cum politionibus inductis, nitidos expriment splendores. Colores autem udo tectorio quum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt, sed sunt perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto liquore, et facta raritatibus euanida, ieiunitate, coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus collatis seminibus seu principiis, una solidescendo in quibuscumque membris est formata, quum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias uideatur habere qualitates. 8. Itaque tectoria, quae recte sunt facta, neque uetustatibus fiunt horrida, neque quum extergentur, remittunt colores, nisi si parum diligenter, et in arido fuerint inducti. Quum ergo ita in parietibus tectoria facta fuerint, uti supra scriptum est, et firmitatem et splendorem et ad uetustatem permanentem uirtutem poterunt habere. Quum uero unum corium arenae et unum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius minus ualendo faciliter rumpitur, nec splendorem politionibus, propter imbecillitatem crassitudinis, proprium obtinebit. 9. Quemadmodum enim speculum argenteum tenui lamella ductum, incertas et sine uiribus habet remissiones splendoris, quod autem e solida temperatura fuerit factum, recipiens in se firmis uiribus politionem, fulgentes in aspectu, certasque considerantibus imagines reddit : sic tectoria, quae ex tenui sunt ducta materia, non modo fiunt rimosa, sed etiam celeriter euanescunt. Quae autem fundata arenationis et marmoris soliditate sunt crassitudine spissa, quum sunt politionibus crebris subacta, non modo fiunt nitentia, sed etiam imagines expressas aspicientibus ex eo opere remittunt. 10. Graecorum tectores non solum his rationibus utendo faciunt opera firma, sed etiam mortario collocato, calce et arena ibi confusa, decuria hominum inducta, ligneis uectibus pisant materiam, et ita ad certamen subacta tunc utuntur. Itaque ueteribus parietibus nonnulli crustas excidentes pro abacis utuntur; ipsaque tectoria abacorum et speculorum diuisionibus circa se prominentes habent expressiones. 11. Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transuersariis rimas fieri, ideo quod, luto quum linuntur, necessario recipiunt humorem; quum autem arescunt extenuati, in tectoriis faciunt rimas; id ut non fiat, haec erit ratio. Quum paries luto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clauis muscariis perpetuae figantur : deinde iterum luto inducto, si priores transuersariis ordinibus fixae sunt, secundae erectis figantur, et ita, uti supra scriptum est, arenatum et marmor et omne tectorium inducatur. Ita cannarum duplex in parietibus ordinibus transuersis fixa perpetuitas, nec segmina nec rimam ullam fieri patietur. [7,4] Caput 4 : De plitionibus in humidis locis. 1. Quibus rationibus siccis locis tectoria oporteat fieri, dixi; nunc quemadmodum humidis locis politiones expediantur, ut permanere possint sine uitiis, exponam. Et primum conclauibus, quae plano pede fuerint, ab imo pauimento alte circiter pedibus tribus pro arenato testa trullissetur et dirigatur, uti eae partes tectoriorum ab humore ne uitientur. Sin autem aliquis paries perpetuos habuerit humores, paulum ab eo recedatur, et struatur alter tenuis distans ab eo quantum res patietur, et inter duos parietes canalis ducatur inferior quam libramentum conclauis fuerit, habens nares ad locum patentem. Item quum in altitudinem perstructus fuerit, relinquantur spiramenta : si enim non per nares humor et in imo et in summo habuerit exitus, non minus in noua structura se dissipabit. His perfectis, paries testa trullissetur et dirigatur, et tunc tectorio poliatur. 2. Sin autem locus non patietur structuram fieri, canales fiant, et nares exeant ad locum patentem. Deinde tegulae bipedales ex una parte supra marginem canalis inponantur, ex altera parte bessalibus laterculis pilae substruantur, in quibus duarum tegularum anguli sedere possint; et ita a pariete hae distent, ut ne plus pateant palmum; deinde insuper erectae hamatae tegulae ab imo ad summum ad parietem figantur, quarum interiores partes curiosius picentur, ut ab se respuant liquorem : item in summo supra camaram habeant spiramenta. 3. Tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, uti trullissationem testaceam non respuant; namque propter ieiunitatem, quae est a fornacibus excocta, trullissationem non possunt recipere nec sustinere, nisi calx subiecta utrasque res inter se conglutinet et cogat coire. Trullissatione inducta pro arenato testa dirigatur, et cetera omnia, uti supra scripta sunt in tectoriorum rationibus, perficiantur. 4. Ipsi autem politionibus eorum ornatus proprias debent habere decoris rationes, uti et locis aptas et generum discriminibus non alienas habeant dignitates. Tricliniis hibernis non est utilis haec compositio, nec megalographia nec camararum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur. In his uero supra podia abaci ex atramento sunt subigendi et poliendi, cuneis silaceis seu miniaceis interpositis : explicata camara pura et polita, etiam pauimentorum non erit displicens, si quis animaduertere uoluerit, Graecorum ad hibernaculorum usum minime sumptuosus et utilis apparatus. 5. Foditur enim infra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binum, et solo fistucato inducitur aut rudus, aut testaceum pauimentum ita fastigatum, ut in canali habeat nares. Deinde congestis et spisse calcatis carbonibus, inducitur ex sabulone et calce et fauilla mixta materies crassitudine semipedali ad regulam et libellam, et summo libramento cote despumato redditur species nigri pauimenti. Ita conuiuiis eorum et quod poculis et sputismatis effunditur, simul cadit siccescitque, quique uersantur ibi ministrantes, etsi nudis pedibus fuerint, non recipiunt frigus ab eius modi genere pauimenti. [7,5] Caput 5 : De ratione pingendi parietes. 1. Ceteris conclauibus, id est uernis, autumnalibus, aestiuis, etiam atriis et peristylis constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes picturarum : namque pictura imago fit eius, quod est seu potest esse, uti hominis, aedifici, nauis reliquarumque rerum, e quibus, finitis certisque corporibus, figurata similitudine sumuntur exempla. Ex eo antiqui, qui initia expolitionibus instituerunt, imitati sunt primum crustarum marmorearum uarietates et collocationes; deinde coronarum et silaceorum cuneorum inter se uarias distributiones. 2. Postea ingressi sunt, ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur : patentibus autem locis, uti exedris, propter amplitudines parietum scenarum frontes tragico more, aut comico, seu satyrico designarent : ambulationes uero, propter spatia longitudinis, uarietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes : pinguntur enim portus, promuntoria, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores : nonnullis locis item signarent megalographiam habentem deorum simulacra, seu fabularum dispositas explicationes, non minus troianas pugnas, seu Ulixis errationes, per topia, ceteraque quae sunt eorum similibus rationibus ab rerum natura procreata. 3. Sed haec, quae ex ueris rebus exempla sumebantur, nunc iniquis moribus inprobantur. Nam pinguntur tectoriis monstra potius quam ex rebus finitis imagines certae : pro columnis enim statuuntur calami, pro fastigiis harpagae et mituli striati cum crispis foliis et uolutis, item candelabra aedicularum sustinentia figuras, supra fastigia earum surgentes ex radicibus cum uolutis coliculi teneri plures habentes in se sine ratione sedentia sigilla, non minus etiam ex cauliculis flores dimidiata habentes ex se exeuntia sigilla, alia humanis, alia bestiarum capitibus similia. 4. Haec autem nec sunt nec fieri possunt nec fuerunt. Ergo ita noui mores coegerunt, uti inertiae mali iudices conniueant artium uirtutes. Quemadmodum enim potest calamus uere sustinere tectum, aut candelabrum aediculas et ornamenta fastigii, seu coliculus, tam tenuis et mollis, sustinere sedens sigillum, aut de radicibus et cauliculis ex parte flores dimidiataque sigilla procreari? At haec falsa uidentes homines non reprehendunt, sed delectantur, neque animaduertunt si quid eorum fieri potest nec ne. Iudiciis autem infirmis obscuratae mentes non ualent probare quod potest esse cum auctoritate et ratione decoris. Neque enim picturae probari debent, quae non sunt similes ueritati ; nec si factae sunt elegantes ab arte, ideo de his statim debet recta iudicari, nisi argumentationis certas habuerint rationes sine offensionibus explicatas. 5. Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ¤kklhsiast®rion apud eos uocitatur, in eaque fecisset pro columnis signa, Centaurosque sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes uersuras, coronasque capitibus leonis ornatas, quae omnia stillicidiorum e tectis habent rationem; praeterea supra eam nihilominus episcenium, in quo tholi, pronai, semifastigia, omnisque tecti uarius picturis fuerat ornatus : itaque quum aspectus eius scenae propter asperitatem eblandiretur omnium uisus, et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus prodiit et ait : 6. Alabandeos satis acutos ad omnes res ciuiles haberi, sed propter non magnum uitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae, omnes sunt causas agentes, in foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes : ita indecens inter locorum proprietates status signorum, publice ciuitati uitium existimationis adiecit. Videamus item nunc ne Apaturii scena efficiat et nos Alabandeos aut Abderitas. Quis enim uestrum domos supra tegularum tecta potest habere aut columnas, seu fastigiorum explicationes? Haec enim supra contignationes ponuntur, non supra tegularum tecta. Si ergo quae non possunt in ueritate rationem habere facti, in picturis probauerimus, accedemus et nos his ciuitatibus, quae propter haec uitia insipientes sunt iudicatae. 7. Itaque Apaturius contra respondere non est ausus, sed sustulit scenam, et ad rationem ueritatis commutatam, postea correctam approbauit. Utinam dii inmortales fecissent, ut Licinius reuiuisceret, et corrigeret hanc amentiam tectoriorumque errantia instituta ! Sed quare uincat ueritatem ratio falsa, non erit alienum exponere. Quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consequuntur; et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit ne desideretur. 8. Quis enim antiquorum non, uti medicamento, minio parce uidetur usus esse? At nunc passim plerumque toti parietes inducuntur : accedit huc chrysocolla, ostrum, armenium. Haec uero quum inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes tamen oculorum reddunt uisus; et ideo quod pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut ab domino non a redemptore, repraesententur. 9. Quae commonefacere potui, ut ab errore discedant in opere tectorio, satis exposui : nunc de apparationibus, ut succurrere potuerit, dicam, et primum, quoniam de calce initio est dictum, nunc de marmore ponam. [7,6] Caput 6 : De marmore quomodo paretur ad tectoria. 1. Marmor non eodem genere omnibus regionibus procreatur, sed quibusdam locis glebae ut salis micas perlucidas habentes nascuntur, quae contusae et molitae praestant tectoriis et coronariis operibus utilitatem. Quibus autem locis hae copiae non sunt, caementa marmorea siue assulae dicuntur, quae marmorarii ex operibus deiciunt, pilis ferreis contunduntur, crebrisque excernuntur. Eae autem excretae tribus generibus seponentur, et quae pars grandior fuerit, quemadmodum supra scriptum est, arenato primum cum calce inducitur, deinde sequens ac tertia, quae subtilior fuerit. 2. Quibus inductis et diligenti tectorium fricatione laeuigatis, de coloribus ratio habeatur, uti in his perlucentes exprimant splendores; quorum haec erit differantia et apparitio. Colores alii sunt, qui per se certis locis procreantur et inde fodiuntur : nonnulli ex aliis rebus, tractationibus aut mixtionibus seu temperaturis compositi, perficiuntur, uti praestent eandem in operibus utilitatem [7,7] Caput 7 : De natiuis coloribus. 1. Primum autem exponemus quae per se nascentia fodiuntur, uti sil, quod graece g-ohchra dicitur. Haec uero multis locis, ut etiam in Italia inuenitur, sed quae fuerat optima attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argenti fodinae quum habuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inueniendum, quum ibi uena forte inueniretur, nihilominus uti argentum persequebantur; itaque antiqui egregia copia silis ad politionem operum sunt usi. 2. Item rubricae copiose multis locis eximuntur, sed optimae paucis, ut Ponto Sinope, et Aegypto, in Hispania Balearibus, non minus etiam Lemno, cuius insulae uectigalia Atheniensibus senatus populusque Romanus concessit fruenda. 3. Paraetonium uero ex ipsis locis unde foditur habet nomen. Eadem ratione melinum, quod eius uis metalli insulae Cycladi Melo dicitur esse. 4. Creta uiridis item pluribus locis nascitur, sed optima Smyrnae : hanc autem Graeci g-Thedotion uocant, quod Theodotus nomine fuerat cuius in fundo id genus cretae primum est inuentum. 5. Auripigmentum, quod g-arsenikon graece dicitur, foditur Ponto. Sandaraca item pluribus locis, sed optima Ponto proxime flumen Hypanim habet metallum. Aliis locis, ut inter Magnesiae et Ephesi fines, sunt loca, unde effoditur parata, quam nec molere nec cernere opus est, sed hic est subtilis, quemadmodum si qua est manu contusa et subrecta. [7,8] Caput 8 : De minio et argento uiuo. 1. Ingrediar nunc minii rationes explicare. Id autem agris Ephesiorum Cilbianis primum memoratur esse inuentum, cuius et res et ratio satis magnas habet admirationes. Foditur enim glaeba, quae anthrax dicitur, antequam tractationibus ad minium perueniant, uena, uti ferri magis subrufo colore, habens circa se rubrum puluerem. Quum id foditur, ex plagis ferramentorum crebras emittit lacrimas argenti uiui, quae a fossoribus statim colliguntur. 2. Hae glaebae quum collectae sunt in officinam, propter humoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant : et is qui ex his ab ignis uapore fumus suscitatur, quum resedit in solum furni, inuenitur esse argentum uiuum. Exemptis glebis, guttae eae, quae residebunt, propter breuitatem non possunt colligi, sed in uas aquae conuerruntur, et ibi inter se congruunt et una confunduntur. Ea autem quum sint quattuor sextariorum mensurae, quum expenduntur, inueniuntur esse pondo centum. 3. Quum in aliquo uase est confusum, si supra id lapidis centenarii pondus imponatur, natat in summo neque eum liquorem potest onere suo premere, nec elidere nec dissipare : centenario sublato, si ibi auri scripulum imponatur, non natabit, sed ad imum per se deprimetur. Ita non amplitudine ponderis, sed genere singularum rerum grauitatem esse, non est negandum. 4. Id autem multis rebus est ad usum expeditum : neque enim argentum, neque aes sine eo potest recte inaurari : quumque in ueste intextum est aurum, eaque uestis contrita, propter uetustatem usum non habeat honestum, panni in fictilibus uasis impositi supra ignem comburuntur; is cinis coicitur in aquam, et additur eo argentum uiuum : id autem omnes micas auri corripit in se, et cogit secum coire; aqua defusa, quum id in pannum infunditur, et ibi manibus premitur, argentum per panni raritates propter liquorem extra labitur, aurum compressione coactum intra purum inuenitur. [7,9] Caput 9 : De minii temperatura. 1. Reuertar nunc ad minii temperaturam. Ipsae enim glebae, quum sunt aridae, pilis ferreis contunduntur et moluntur, et lotionibus et cocturis crebris, relictis stercoribus, efficitur ut adueniat colores. Quum ergo hae emissae sunt ex minio per argenti uiui relictionem quas in se naturales habuerat uirtutes, efficitur tenera natura et uiribus imbecilla. 2. Itaque quum est in expolitionibus conclauium tectis inductum, permanet sine uitiis suo colore : apertis uero, id est peristyliis, aut exedris, aut ceteris eiusdem modi locis, quo sol et luna possit splendores et radios immittere, quum ab iis locus tangitur, uitiatur, et, amissa uirtute coloris, denigratur. Itaque quum et alii multi, tum etiam Faberius scriba, quum in Auentino uoluisset habere domum eleganter expolitam, peristylis parietes omnes induxit minio, qui post dies triginta facti sunt inuenusto uarioque colore. Itaque pro minio locauit inducendos alios colores. 3. At si quis subtilior fuerit, et uoluerit expolitionem miniaceam suum colorem retinere, quum paries expolitus et aridus fuerit, tunc ceram punicam igni liquefactam paulo oleo temperatam saeta inducat, postea carbonibus in ferreo uase compositis, eam ceram apprime cum pariete calefaciundo sudare cogat, fiatque ut peraequetur : deinde cum candela linteisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur. Haec autem g-kausis graece dicitur. 4. Ita obstans cerae punicae lorica non patitur, nec lunae splendorem nec solis radios lambendo eripere ex his politionibus colorem. Quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinae, nunc traiectae sunt ideo Romam, quod id genus uenae postea est inuentum Hispaniae regionibus, e quarum metallis glebae portantur, et per publicanos Romae curantur. Eae autem officinae sunt inter aedem Florae et Quirini. 5. Vitiatur minium admixta calce : itaque si quis uelit experiri id sine uitio esse, sic erit faciundum. Ferrea lamna sumatur, ei minium imponatur, ad ignem collocetur, donec lamna candescat; quum e candore color immutatus fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igni, et sic si refrigeratum restituatur in pristinum colorem, sine uitio esse probabitur : sin autem permanserit nigro colore, significabit se esse uitiatum. 6. Quae succurrere potuerunt mihi de minio dixi. Chrysocolla apportatur a Macedonia; foditur autem ex his locis, qui sunt proximi aerariis metallis. Armenium et indicum nominibus ipsis indicatur quibus in locis procreantur. [7,10] Caput 10 : De coloribus qui arte fiunt. 1. Ingrediar nunc ad ea quae ex aliis generibus tractationum temperaturis commutata, recipiunt colorum proprietates : et primum exponam de atramento, cuius usus in operibus magnas habet necessitates, ut sint notae, quemadmodum praeparentur certis rationibus artificiorum ad id, temperaturae. 2. Namque aedificatur lacus uti laconicum, et expolitur marmore subtiliter et laeuigatur : ante id fit fornacula habens in laconicum nares, et eius praefurnium magna diligentia comprimitur, ne flamma extra dissipetur. In fornace resina collocatur : hanc autem ignis potestas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem et camarae curuaturam adhaerescit : inde collecta partim componitur ex gummi subacto ad usum atramenti librarii, reliqua tectores glutinum admiscentes in parietibus utuntur. 3. Sin autem hae copiae non fuerint paratae, ita necessitatibus erit administrandum, ne expectatione morae res retineatur. Sarmenta aut taedae schidiae comburantur, quum erunt carbones, extinguantur : deinde in mortario cum glutino terantur. Ita erit atramentum tectoribus non inuenustum. 4. Non minus si faex uini arefacta, et cocta in fornace fuerit, et ea contrita cum glutino in opere inducetur, perquam atramenti suauem efficiet colorem, et quo magis ex meliore uino parabitur, non modo atramenti, sed etiam indici colorem dabit imitari. [7,11] Caput 11 : De caeruleo et usta. 1. Caerulei temperationes Alexandriae primum sunt inuentae, postea item Vestorius Puteolis instituit faciundum. Ratio autem eius cum iis quibus est inuenta, satis habet admirationis. Arena enim cum nitri flore conteritur adeo subtiliter, ut efficiatur quemadmodum farina, et aeri cyprio limis crassis, uti scobis, facto, mixta conspergitur, ut conglomeretur : deinde pilae manibus uersando efficiuntur, et ita colligantur, ut inarescant : aridae componuntur in urceo fictili; urceus in fornace ponitur, ita aes et ea arena ab ignis uehementia conferuescendo quum coaluerint, inter se dando et accipiendo sudores, a proprietatibus discedunt, suisque rebus, per ignis uehementiam confecta, caeruleo rediguntur colore. 2. Usta uero, quae satis habet utilitatis in operibus tectoriis, sic temperatur. Gleba silis boni coquitur, ut sit in igne candens; ea autem aceto extinguitur et efficitur purpureo colore. [7,12] Caput 12 : De cerussa, aerugine et sandaraca. 1. De cerussa aerugineque, quam nostri aerucam uocitant, non est alienum quemadmodum comparetur dicere. Rhodo enim in doliis sarmenta componentes, aceto suffuso, supra sarmenta collocant plumbeas massas; deinde dolia operculis obturant, ne spiramentum emittant : post certum tempus aprientes inueniunt e massis plumbeis cerussam. Eadem ratione lamellas aereas collocantes, efficiunt aeruginem, quae aeruca appellatur. 2. Cerussa uero quum in fornace coquitur, mutato colore ad ignis incendium, efficitur sandaraca. Id autem incendio facto ex casu didicerunt homines, et ea meliorem usum praestat, quam quae de metallis per se nata foditur. [7,13] Caput 13 : De ostro. 1. Incipiam nunc de ostro dicere, quod et carissimam et excellentissimam habet praeter hos colores aspectus suauitatem. Id autem excipitur ex conchylio marino, e quo purpura efficitur, cuius non minores sunt quam ceterarum naturae rerum considerantibus admirationes; quod habet non in omnibus locis quibus nascitur unius generis colorem, sed solis cursu naturaliter temperatur. 2. Itaque quod legitur Ponto et Gallia, quod hae regiones sunt proximae ad septentrionem, est atrum: progredientibus inter septentrionem et occidentem inuenitur liuidum : quod autem legitur ad aequinoctialem orientem et occidentem, inuenitur uiolaceo colore : quod uero meridianis regionibus excipitur, rubra procreatur potestate; et ideo hoc rubrum Rhodo etiam insula creatur ceterisque eiusmodi regionibus, quae proximae sunt solis cursui. 3. Ea conchylia quum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti lacrima profluens, excussa in mortariis terendo comparatur; et, quod ex concharum marinarum testis eximitur, ideo ostrum est uocitatum. Id autem propter salsuginem cito fit siticulosum, nisi mel habeat circumfusum. [7,14] Caput 14 : De coloribus qui imitantur purpuram. 1. Fiunt purpurei colores infecta creta rubiae radice et hysgino; non minus et ex floribus alii colores. Itaque tinctores quum uolunt sil atticum imitari, uiolam aridam coiciientes in uas cum aqua, conferuescere faciunt ad ignem; deinde quum est temperatum, coiiciunt in linteum, et inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex uiolis coloratam, et eo cretam Eretriam infundentes, et eam terentes, efficiunt silis attici colorem. 2. Eadem ratione uaccinium temperantes, et lac miscentes, purpuram faciunt elegantem. Item qui non possunt chrysocolla propter caritatem uti, herba, quae lutum appellatur, caeruleum inficiunt, et utuntur uiridissimo colore : haec autem infectiua appellatur. Item propter inopiam Indici, cretam selinusiam aut anulariam uitro, quod Graeci g-isatin appellant, inficientes, imitationem faciunt indici coloris. 3. Quibus rationibus et rebus ad dispositionem firmitatis quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habeant omnes colores in se potestates, ut mihi succurrere potuit, in hoc libro perscripsi. Itaque omnes aedificiorum perfectiones, quam habere debeant opportunitatem ratiocinationis, septem uoluminibus sunt finitae : in sequenti autem de aqua, si quibus locis non fuerit, quemadmodum inueniatur, et qua ratione inducatur, quibusque rebus, si erit salubris et idonea probetur, explicabo.