[0] CIRIS. 1 Etsi me uario iactatum laudis amore irritaque expertum fallacis praemia uulgi Cecropius suaues exspirans hortulus auras florentis uiridi Sophiae complectitur umbra, et mens quaerit eo dignum sibi quaerere carmen longe aliud studium atque alios accincta labores, (Altius ad magni suspendi sidera mundi et placitum paucis ausa est ascendere collem), non tamen absistam coeptum detexere munus, 10 in quo iure meas utinam requiescere Musas et leuiter blandum liceat deponere amorem. Quod si mirificum proferre ualerem opus omni mirificum saeclo, modo sit tibi uelle libido, si me iam summa Sapientia pangeret arce, quattuor antiquis heredibus edita consors, unde hominum errores longe lateque per orbem despicere atque humiles possem contemnere curas ; non ego te talem uenerarer munere tali, non equidem, quamuis interdum ludere nobis 20 et gracilem molli liceat pede claudere uersum; sed magno intexens, si fas est dicere, peplo, qualis Erechtheis olim portatur Athenis, debita cum castae soluuntur uota Mineruae tardaque confecto redeunt quinquennia lustro, cum leuis alterno Zephyrus concrebruit Euro et prono grauidum prouexit pondere currum felix illa dies, felix et dicitur annus, felices qui talem annum uidere diemque ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae, 30 magna Giganteis ornantur pepla tropaeis, horrida sanguinea pinguntur proelia cocco, additur aurata deiectus cuspide Typhon, qui prius Ossaeis consternens aethera saxis Emathio celsum duplicabat uertice Olympum 35 tale deae uelum sollemni tempore portant, tali te uellem, iuuenum doctissime, ritu purpureos inter soles et candida lunae sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis, naturae rerum magnis intexere chartis, 40 aeternum ut Sophiae coniunctum carmine nomen nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis. Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes nunc primum teneros firmamus robore neruos, haec tamen interea quae possumus, in quibus aeui prima rudimenta et iuuenes exegimus annos, accipe dona meo multum uigilata labore promissa atque diu iam tandem reddita uota : impia prodigiis ut quondam exterrita miris Scylla nouos auium sublimis in aere coetus [50] uiderit et tenui conscendens aethera penna caeruleis sua tecta super uolitauerit alis, hanc pro purpureo poenam scelerata capillo, pro patris soluens excisa et funditus urbe. 54 Complures illam magni, Messalla, poetae (nam uerum fateamur: amat Polyhymnia uerum) longe aliam perhibent mutatam membra figuram Scyllaeum monstro saxum infestare uoraci ; illam esse aerumnis quam saepe legamus Ulixi candida succinctam latrantibus inguina monstris 60 Dulichias uexasse rates et gurgite in alto deprensos nautas canibus lacerasse marinis. Sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae nec malus istorum dubiis erroribus auctor. Namque alias alii uolgo finxere puellas, quae Colophoniaco Scyllae dicuntur Homero, 66 ipse Crataein ei matrem ; sed siue Crataeis siue illam monstro genuit graue Echidna biformi siue est necutra parens atque hoc in carmine toto inguinis est uitium et ueneris descripta libido ; 70 siue etiam iactis speciem mutata uenenis infelix uirgo (quid enim commiserat illa? ipse pater timidam saeua complexus arena coniugium castae uiolauerat Amphitrites : at tamen exegit longo post tempore poenas, ut cum cura suae ueheretur coniugis alto ipsa trucem multo misceret sanguine Pontum); 77 seu uero, ut perhibent, forma cum uinceret omnis et cupidos quaestu passim popularet amantes, piscibus et canibusque malis uallata repente est 80 horribiles circum uidit se sistere formas. Heu ! quotiens mirata nouos expalluit artus ! Ipsa suos quotiens heu pertimuit latratus ! ausa quod est mulier numen fraudare deorum et dictam Veneri uotorum auertere poenam, quam, mala multiplici iuuenum quod saepta caterua uixerat atque modo meretrix iactata ferarum, infamen tali meritorum more fuisse docta Palaepaphiae testatur uoce papurus : quidquid et ut quisque est tali de clade locutus, 90 omnia sint ; potius liceat notescere Cirin, atque unam ex multis Scyllam non esse puellis. 92 Quare quae cantus meditanti mittere certos magna mihi cupido tribuistis praemia, diuae Pierides, quarum castos altaria postes munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi deponunt flores aut suaue rubens narcissus aut crocus alterna coniungens lilia caltha sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, diuae, praecipue nostro nunc aspirate labori [100] atque nouum aeterno praetexite honore uolumen. Sunt Pandioniis uicinae sedibus urbes Actaeos inter colles et candida Thesei purpureis late ridentia littora conchis, quarum non ulli fama concedere digna stat Megara, Actaei quondam munita labore, Alcathoi Phoebique: deus namque adfuit illi ; unde etiam citharae uoces imitatus acutas sape lapis recrepat, Cyllenia munera, pulsus et ueterem sonitu Phoebi testatur honorem. 110 Hanc urbem ante alios qui tunc feruebat in armis fecerat infestam populator remige Minos, hospitio quod se Nisi Polyidos auito Carpathium fugiens et flumina Caeratea texerat. Hunc bello repetens Gortynius heros Attica Cretaea sternebat rura sagitta. Sed neque tunc ciues neque tunc rex ipse ueretur infesto ad muros uolitantes agmine turmas reiicere et indomitas uirtute retundere mentes, responsum quoniam satis est meminisse deorum. 120 Nam capite a summo regis (mirabile dictu !) candida caesaries (florebant tempora lauro) et roseus medio surgebat uertice crinis, cuius quam seruata diu natura fuisset tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum concordes stabili firmarant numine Parcae. Ergo omnis caro residebat cura capillo, aurea sollemni comptum quem fibula ritu crobylus et tereti nectebant dente cicadae. 129 Nec uero haec uobis custodia uana fuisset, 130 nec fuerat, ni Scylla nouo correpta furore, Scylla, patris miseri patriaeque inuenta sepulcrum, o nimium cupidis Minoa inhiasset ocellis. Sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater iratum potuit, quem nec pater atque auus idem Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leones, et ualidas docuit uires mansuescere tigris, ille etiam diuos homines sed dicere magnum est) ; idem tum tristes acuebat paruulus iras. Iunonis magnae, cuius periuria diuae 140 uellem te meminere diu ! periura puella non ulli licitam uiolauerat inscia sedem, dum sacris operata deae lasciuit et extra procedit longe matrum comitumque cateruam suspensam gaudens in corpore ludere uestem et tumidos agitante sinus aquilone relaxans. Necdum etiam castos gustauerat ignis honores necdum sollemni lympha perfusa sacerdos pallentis foliis caput exornarat oliuae, cum lapsa e manibus fugit pila, cumque relapsa est, [150] procurrit uirgo. Quod uti ne prodita ludo auratam gracili soluisses corpore pallam ! Omnia quae retinere gradum cursusque morari possent, o tecum uellem tua semper haberes ! non umquam uiolata manu sacraria diuae furando, infelix, nequiquam iure piasses. Sed si quis nocuisse tibi periuria credat, causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno. At leuis ille deus, cui semper ad ulciscendum quaeritur ex omni uerborum iniuria dictu, 160 aurea fulgenti depromens tela pharetra (heu nimium terret, nimium Tirynthia uisu) uirginis in tenera defixerat omnia mente. Quae simul ac uenis hausit sitientibus ignem et ualidum penitus concepit in ossa furorem, saeua uelut gelidis Edonum Bistonis oris ictaue barbarico Cybeles antistita buxo infelix uirgo tota bacchatur in urbe non storace Idaeo fragrantis picta capillos, coccina non teneris pedibus Sicyonia seruans, 170 non niueo retinens bacata monilia collo. Multum illi incerto trepido uestigia cursu. 172 Saepe redit patrios ascendere perdita muros aeriasque facit causam se uisere turres, saepe etiam tristes uoluens in nocte querelas sedibus ex altis caeli speculatur amorem castraque prospectat crebris lucentia flammis. Nulla colum nouit, carum non respicit aurum, non arguta sonant tenui psalteria chorda, non Libyco molles plauduntur pectine telae. 180 Nullus in ore rubor : ubi enim rubor, obstat amori. 181 Atque ubi nulla malis reperit solacia tantis tabidulamque uidet labi per uiscera mortem, quo uocat ire dolor, subigunt quo tendere fata, fertur et horribili praeceps impellitur oestro, ut patris, a ! demens, crinem de uertice serum furtim atque arguto detonsum mitteret hosti. 187 Namque haec condicio miserae proponitur una siue illa ignorans (quis non bonus omnia malit credere quam tanti sceleris damnare puellam?), 190 heu! tamen infelix: quid enim imprudentia prodest? Nise pater, cui direpta crudeliter urbe uix erit una super sedes in turribus altis, fessus ubi exstructo possis considere nido, tu quoque auis moriere: dabit tibi filia poenas. Gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis, quae mare, quae uirides siluas lucosque sonantes incolitis, gaudete, uagae landaeque uolucres. Vosque adeo, humanos mutatae corporis artus, uos, o crudeli fatorum lege, puellae [200] Dauliades, gaudete: uenit carissima uobis cognatos augens reges numerumque suorum ciris et ipse pater. Vos, o pulcherrima quondam corpora, caeruleas praeuertite in aethera nubes, qua nouus ad superum sedes haliaeetos et qua candida concessos ascendat ciris honores. Iamque adeo dulci deuinctus lumina somno Nisus erat uigilumque procul custodia primis excubias foribus studio iactabat inani: cum furtim tacito descendens Scylla cubili 210 auribus arrectis nocturna silentia temptat et pressis tenuem singultibus aera captat. Tum suspensa leuans digitis uestigia primis egreditur ferroque manus armata bidenti euolat: at demptae subita in formidine uires caeruleas sua furta prius testantur ad umbras. Nam qua se ad patrium tendebat semita limen, uestibulo in thalami paulum remoratur et alte suspicit acllinis nictantia sidera mundi non accepta piis promittens munera diuis. 220 Quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme surgere sensit anus (sonitum nam fecerat illi marmoreo aeratus stridens in limine cardo), corripit extemplo fessam languore puellam 224 et simul : "O nobis sacrum caput" inquit "alumna, non tibi nequiquam uiridis per uiscera pallor aegrotas tenuis suffundit sanguine uenas nec leuis hoc faceres, neque enim pote, cura subegit, aut fallor, quod ut o potius, Rhamnusia, fallar! Nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi 230 nec grauidos Cereris dicam contingere fetus? 231 Qua causa ad patrium solam uigilare cubile tempore, quo fessas mortalia pectora curas, quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus? Dic, age, nunc miserae saltem quod saepe petenti iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis formosos circum uirgo morerere capillos. Ei mihi ! ne furor ille tuos inuaserit artus, ille, Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos, ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea) 240 laedere utrumque uno studeas errore parentem ! Quod si alio quouis animi iactaris amore (nam te iactari, non est Amathusia nostri tam rudis ut nullo possim cognoscere signo), si concessus amor noto te macerat igne : per tibi Dictynnae praesentia numina iuro, prima deum mihi quae dulcem te donat alumnam, omnia me potius, digna atque indigna, laborum millia uisuram, quam te tam tristibus istis sordibus et scoria patiar tabescere tali." [250] Haec loquitur mollique ut se uelauit amictu frigidulam iniecta circumdat ueste puellam, quae prius in tenui steterat succincta crocota. Dulcia deinde genis rorantibus oscula figens persequitur miserae causas exquirere tabis. Nec tamen ante ullas patitur sibi reddere uoces, marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra. 257 Illa autem : "Quid me inquit, nutricula, torques? Quid tantum properas nostros nouisse furores? Non ego consueto mortalibus uror amore 260 nec mihi notorum deflectunt lumina uultus nec genitor cordi est : ultro namque odimus omnes. Nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari, in quo falsa, tamen lateat pietatis imago, sed media ex acie, mediis ex hostibus. Heu ! heu ! quid dicam quoue agam malum hoc exordiar ore? Dicam equidem, quoniam tu me quid dicere, nutrix, non sinis ? extremum hoc munus morientis habeto ille, uides, nostris qui moenibus assidet hostis, quem pater ipse deum sceptri donauit honore, 270 cui Parcae tribuere nec ullo uolnere laedi, (dicendum est, frustra circumuehor omnia uerbis), ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos. Quod per te diuum crebros testamur amores, perque tuum memori sanctum mihi pectus alumnae, ut me si seruare potes, nec perdere malis. Sin autem optatae spes est incisa salutis, nec mihi quam merui inuideas, nutricula, mortem. Nam nisi te nobis malus, o malus optima Carme, ante hunc conspectum casusue deusue tulisset, 280 aut ferro hoc" (aperit ferrum quod ueste latebat) "purpureum patris dempsissem uertice crinem aut mihi praesenti peperissem uulnere letum." 283 Vix haec ediderat, cum clade exterrita tristi intonsos multo deturpat puluere crines et grauiter questu Carme complorat anili. "O mihi nunc iterum crudelis reddite, Minos, o iterum nostrae Minos inimice senectae, semper ut aut olim natae te propter eundem aut Amor insanae luctum portauit alumnae ! 290 Ten ego tam longe capta atque auecta nequiui, tam graue seruitium, tam duros passa labores, effugere, o bis iam exitium crudele meorum ? 293 Iamiam nec nobis aequo senioribus ullum, uiuere uti cupiam, restat genus? ut quid ? ego amens te erepta, o Britomarti, meae spes una sepulcri, te, Britomarti, diem potui producere uitae ? Atque utinam celeri nec tantum grata Dianae uenatus esses uirgo sectata uirorum Gnosia nec Partho contendens spicula cornu. [300] Dictaeas ageres ad gramina nota capellas ! Nunquam tam obnixe fugiens Minois amores praeceps aerii specula de montis iisses, unde alii fugisse ferunt, et numen Aphaeae uirginis assignant, alii, quo notior esses, Dictynnam dixere tuo de nomine Lunam. Sint haec uera uelim : mihi certe, nata, peristi: nunquam ego te summo uolitantem uertice montis Hyrcanos inter comites agmenque ferarum conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo. 310 Verum haec tunc nobis grauia atque indigna fuere, nunc, mea alumna, tui cum spes integra maneret nam uox ista meas nondum uiolauerat aures. Ten etiam Fortuna mihi crudelis ademit, ten, o sola meae uiuendi causa senectae ? Saepe tuo dulci nequiquam capta sopore cum premeret natura, mori me uelle negaui, ut tibi Corycio glomerarem flammea luto. Quo nunc me, infelix, aut quae me fata reseruant? An nescis, qua lege patris de uertice summo 320 edita candentes praetexat purpura canos, Quae tenui patriae spes sit suspensa capillo ? Si nescis, aliquam possum sperare salutem, inscia quandoquidem scelus es conata nefandum ; sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuumque expertum multis miserae mihi rebus amorem, per te, et sacra precor per numina Ilithyiae ne tantum in facinus tam nulla mente sequaris non ego te incepto, fieri quod non pote, conor flectere amore, neque est cum dis contendere nostrum), 330 sed patris incolumi potius denubere regno atque aliquos tamen esse uelis tibi, alumna, penates hoc unum exsilio docta atque experta monebo. Quod si non alia poteris ratione parentem flectere (sed poteris : quid enim non unica possis?), tunc potius tandem ipsa pio cum iure licebit, cum facti causam tempusque doloris habebis), tunc potius conata tua atque incepta referto ; meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros polliceor : nihil est, quod texitur ordine, longum." 340 His ubi sollicitos animi releuauerat aestus uocibus et blanda pectus spe luserat aegrum, paulatim tremebunda genis obducere uestem uirginis et placidam tenebris captare quietem, inuerso bibulum restinguens lumen oliuo incipit, ad crebrosque insani pectoris ictus ferre manum, assiduis mulcens praecordia palmis. Noctem illam sic maesta super morientis alumnae frigidulos cubito subnixa pependit ocellos. Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum [350] et gelida ueniente ignem quatiebat ab Oeta, quem pauidae alternis fugitant optantque puellae (Hesperium uitant, optant ardescere Eoum), praeceptis paret uirgo nutricis et omnes undique conquirit nubendi sedula causas. Temptantur patriae submissis uocibus aures laudanturque bonae pacis bona : multus inepto uirginis insolitae sermo nouus errat in ore. Nunc tremere instantis belli certamina dicit, communemque timere deum ; nunc regis amicis 360 (namque ipsi uerita est) orbum flet maesta parentem: cum Ioue communes qui non habuere nepotes. Nunc etiam conficta dolo mendacia turpi inuenit et diuum terret formidine ciues ; nunc alia ex aliis (nec desunt) omnia quaerit. Quin etiam castos ausa est corrumpere uates, ut, cum caesa pio cecidisset uictima ferro, esset qui generum Minoa auctoribus extis iungere et ancipitis suaderent tollere pugnas. At nutrix patula componens sulpura testa 370 narcissum casiamque herbas incendit olentes terque nouena ligans triplici diuersa colore fila : "Ter in gremium mecum" inquit "despue, uirgo, despue ter uirgo : numero deus impare gaudet." Inde Ioui geminat magno furiala sacra, sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais, pergit, Amyclaeo spargens altaria thallo, regis Iolciacis animum defigere uotis. Verum ubi nulla mouet stabilem fallacia Nisum nec possunt homines nec possunt flectere diui, 380 (tanta est in paruo fiducia crine cauendi), rursus ad inceptum sociam se adiungit alumnae, purpureumque parat rursus tondere capillum tam longo quod iam captat succurrere amori. Non minus illa tamen Rhauci quod moenia crescant, gaudeat, et cineri patria est iucunda sepulcro. Ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno : tum coma Sidonio florens deciditur ostro, tum capitur Megara et diuum responsa probantur, tum suspensa nouo ritu de nauibus altis 390 per mare caeruleum trahitur Niseia uirgo. Complures illam nymphae mirantur in undis, miratur pater Oceanus et candida Tethys et cupidas secum rapiens Galatea sorores, illa etiam iunctis magnum quae piscibus aequor et glauco bipedum curru metitur equorum Leucothea paruosque dea cum matre Palaemon; illi etiam alternas sortiti uiuere luces, cara Iouis suboles, magnum Iouis incrementum, Tyndaridae niueos mirantur uirginis artus. [400] Has adeo uoces atque haec lamenta per auras fluctibus in mediis questu uoluebat inani, ad caelum infelix ardentia lumina tendens, lumina, nam teneras arcebant uincula palmas: "Supprimite o paulum turbati flamina uenti, dum queror et diuos,quamquam nil testibus illis profeci, extrema moriens tamen alloquor hora. Vos ego, uos adeo, uenti testabor et Aurae, uos o matutina si qui de gente uenitis, cernitis ? illa ego sum cognato sanguine uobis 410 Scylla (quod o salua liceat te dicere, Procne), illa ego sum Nisi pollentis filia quondam, certatim ex omnis petiit quam Graecia regno, qua curuus terras amplectitur Hellespontus: illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx dicta tibi : tamen haec, etsi non accipis, audis. Vinctane tam magni tranabo gurgitis undas ? Vincta tot adsiduas pendebo ex ordine luces ? 418 Non equidem me alio possum contendere dignam supplicio, quod sic patriam carosque penates 420 hostibus inmitique addixi ignara tyranno. Verum istaec, Minos, illos scelerata putaui, si nostra ante aliquis nudasset foedera casus, facturos, quorum direptis moenibus urbis o ego crudelis flamma delubra petiui. Te uero uictore prius uel sidera cursus mutatura suos quam te mihi talia captae facturum metui. Iam iam scelus omnia uincit. Ten ego plus patrio dilexi perdita regno ? Ten ego ? Nec mirum: uultu decepta puella 430 ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error. Non equidem ex isto speraui corpore posse tale malum nasci ; forma uel sidera fallor. Me non deliciis commouit regia diues, curalio fragili et lacrimoso mouit electro, me non florentes aequali corpore nymphae, non metus incensam potuit retinere deorum: omnia uincit amor : quid enim non uinceret ille ? Non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha, pronuba nec castos accendet pinus honores 440 nec Libys Assyrio sternetur lectulus ostro magna queror : me ne illa quidem communis alumnam omnibus iniecta tellus tumulabit arena. Mene inter matres ancillaresque maritas, mene alias inter famularum munere fungi coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae non licuit grauidos penso deuoluere fusos ? At belli saltem captiuam lege necasses ! Iam fessae tandem fugiunt de corpore uires, et caput inflexa lentum ceruice recumbit, [450] marmorea adductis liuescunt bracchia nodis. Aequoreae pristes, immania corpora ponti, undique conueniunt et glauco in gurgite circum uerbere caudarum atque oris minitantur hiatu. Iam tandem casus hominum, iam respice, Minos. Sit satis hoc tantum solam uidisse malorum ! uel fato fuerit nobis haec debita pestis uel casu incerto, merita uel denique culpa : omnia nam potius quam te fecisse putabo." Labitur interea reuoluta ab littore classis, 460 magna repentino sinuantur lintea Coro, flectitur in uiridi remus sale, languida fessae uirginis in cursu moritur querimonia longo. Deserit angustis inclusum faucibus Isthmon Cypselidae magni florentia regna Corinthi ; praeterit abruptas Scironis protinus arces infestumque suis dirae testudinis exit spelaeum multoque cruentas hospite cautes. Iamque adeo tutum longe Piraeea cernit et notas, heu heu ! frustra, respectat Athenas, 470 iam procul e fluctu Salaminia respicit arua florentesque uidet iam Cycladas : hinc sinus illi Sunias, hinc statio contra patet Hermionea. Linquitur ante alias longe gratissima Delos Nereidum matri et Neptuno Aegaeo ; prospicit incinctam spumanti litore Cythnun marmoreamque Paron uiridemque allapsa Donusam Aeginam Siphnumque salutiferamque Seriphum. Fertur et incertis iactatur ad omnia uentis, cymba uelut, magnas sequitur cum paruola classes, 480 Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo. Donec tale decus formae uexarier undis non tulit ac miseros mutauit uirginis artus caeruleo pollens coniunx Neptunia regno. Sed tamen alternum squamis uestire puellam infidosque inter teneram committere piscis non statuit (nimium est auidum pecus Amphitrites). Aeriis potius sublimem sustulit alis, esset ut in terris facti de nomine Ciris, Ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae. 490 Hic uelut in niueo tenera est cum primitus ouo effigies animantis et internodia membris imperfecta nouo fluitant concreta calore sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus semiferi incertis etiam nunc partibus artus undique mutabant atque undique mutabantur. Oris honos primum et multis optata labella et patulae frontis species concrescere in unum coepere et gracili mentum producere rostro. Tum qua se medium capitis discrimen agebat, [500] ecce repente uelut patrios imitatus honores puniceam concussit apex in uertice cristam, at mollis uarios intexens pluma colores marmoreum uolucri uestiuit tegmine corpus lentaque perpetuas fuderunt bracchia pennas. Inde alias partes minioque infecta rubenti crura noua macies obduxit squalida pelli, et pedibus teneris unguis adfixit acutos. Et tamen hoc demum miserae succurrere pacto uix fuerat placida Neptuni coniuge dignum. 510 Numquam illam post haec oculi uidere suorum purpureas flauo retinentem uertice uittas, non thalamus Syrio fragrans accepit amomo, nullae illam sedes : quid enim cum sedibus illi ? Quae simul ut sese cano de gurgite uelox cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis et multum late dispersit in aequora rorem, infelix uirgo nequiquam a morte recepta incultum solis in rupibus exigit aeuum, rupibus et scopulis et litoribus desertis. 520 Nec tamen hoc iterum poena sine : namque deum rex, omnia qui imperio terrarum milia uersat, commotus talem ad superos uolitare puellam, cum pater exstinctus caeca sub nocte lateret, illi pro pietate sua (nam saepe nitentum sanguine taurorum supplex resperserat aras, saepe deum largo decorarat munere sedes) reddidit optatam mutato corpore uitam, fecitque in terris haliaeetos ales ut esset : quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis. 530 Huic uero miserae, quoniam damnata deorum iudicio patriaeque et coniugis ante fuisset, infesti apposuit odium crudele parentis. Namque ut in aetherio signorum munere praestans, unum quem duplici stellatum sidere uidi, Scorpios alternis clarum fugat Oriona : sic inter sese tristis Haliaeetos iras et ciris memori seruant ad saecula fato. Quacumque illa leuem fugiens secat aethera pennis, ecce inimicus atrox magno stridore per auras 540 insequitur Nisus ; qua se fert Nisus ad auras, 541 illa leuem fugiens raptim secat aethera pennis.