[0] Liber Prouerbiorum. [1] 1 Parabolae Salomonis, filii Dauid, regis Israël, 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam ; 3 ad intelligenda uerba prudentiae, et suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam, et iudicium, et aequitatem : 4 ut detur paruulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. 5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. 6 Animaduertet parabolam et interpretationem, uerba sapientum et aenigmata eorum. 7 Timor Domini principium sapientiae ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. 8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae : 9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. 10 Fili mi, si te lactauerint peccatores, ne acquiescas eis. 11 Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ; 12 deglutiamus eum sicut infernus uiuentem, et integrum quasi descendentem in lacum ; 13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis : 14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum : 15 fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum : 16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. 17 Frustra autem iacitur rete ante oculos pennatorum. 18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. 19 Sic semitae omnis auari : animas possidentium rapiunt. 20 Sapientia foris praedicat ; in plateis dat uocem suam : 21 in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert uerba sua, dicens : 22 Usquequo, paruuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ? 23 conuertimini ad correptionem meam. En proferam uobis spiritum meum, et ostendam uobis uerba mea. 24 Quia uocaui, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret : 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. 26 Ego quoque in interitu uestro ridebo, et subsannabo cum uobis id quod timebatis aduenerit. 27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando uenerit super uos tribulatio et angustia : 28 tunc inuocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non inuenient me : 29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, 30 nec acquieuerint consilio meo, et detraxerint uniuersae correptioni meae. 31 Comedent igitur fructus uiae suae, suisque consiliis saturabuntur. 32 Auersio paruulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. 33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. [2] 1 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te : 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3 Si enim sapientiam inuocaueris, et inclinaueris cor tuum prudentiae ; 4 si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam : 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei inuenies, 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius prudentia et scientia. 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8 seruans semitas iustitiae, et uias sanctorum custodiens. 9 Tunc intelliges iustitiam, et iudicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam. 10 Si intrauerit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit, 11 consilium custodiet te, et prudentia seruabit te : 12 ut eruaris a uia mala, et ab homine qui peruersa loquitur ; 13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per uias tenebrosas ; 14 qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ; 15 quorum uiae peruersae sunt, et infames gressus eorum. 16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quae mollit sermones suos, 17 et relinquit ducem pubertatis suae, 18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius. 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non reuertentur, nec apprehendent semitas uitae. 20 Ut ambules in uia bona, et calles iustorum custodias : 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ; 22 impii uero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea. [3] 1 Fili mi, ne obliuiscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat : 2 longitudinem enim dierum, et annos uitae, et pacem, apponent tibi. 3 Misericordia et ueritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui : 4 et inuenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. 5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. 6 In omnibus uiis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. 7 Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo : 8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. 9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei : 10 et implebuntur horrea tua saturitate, et uino torcularia tua redundabunt. 11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abiicias, nec deficias cum ab eo corriperis : 12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. 13 Beatus homo qui inuenit sapientiam, et qui affluit prudentia. 14 Melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus eius. 15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non ualent comparari. 16 Longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius diuitiae et gloria. 17 Viae eius uiae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae. 18 Lignum uitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. 19 Dominus sapientia fundauit terram ; stabiliuit caelos prudentia. 20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. 21 Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, 22 et erit uita animae tuae, et gratia faucibus tuis. 23 Tunc ambulabis fiducialiter in uia tua, et pes tuus non impinget. 24 Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suauis erit somnus tuus. 25 Ne paueas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. 26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. 27 Noli prohibere benefacere eum qui potest : si uales, et ipse benefac. 28 Ne dicas amico tuo : Vade, et reuertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare. 29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. 30 Ne contendas aduersus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. 31 Ne aemuleris hominem iniustum, nec imiteris uias eius : 32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio eius. 33 Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem iustorum benedicentur. 34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. 35 Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia. [4] 1 Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. 2 Donum bonum tribuam uobis : legem meam ne derelinquatis. 3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. 4 Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat uerba mea cor tuum ; custodi praecepta mea, et uiues. 5 Posside sapientiam, posside prudentiam : ne obliuiscaris, neque declines a uerbis oris mei. 6 Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conseruabit te. 7 Principium sapientiae : posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. 8 Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. 9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. 10 Audi, fili mi, et suscipe uerba mea, ut multiplicentur tibi anni uitae. 11 Viam sapientiae monstrabo tibi ; ducam te per semitas aequitatis : 12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. 13 Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est uita tua. 14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum uia. 15 Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam. 16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantauerint. 17 Comedunt panem impietatis, et uinum iniquitatis bibunt. 18 Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. 19 Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant. 20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam. 21 Ne recedant ab oculis tuis : custodi ea in medio cordis tui : 22 uita enim sunt inuenientibus ea, et uniuersae carni sanitas. 23 Omni custodia serua cor tuum, quia ex ipso uita procedit. 24 Remoue a te os prauum, et detrahentia labia sint procul a te. 25 Oculi tui recta uideant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. 26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes uiae tuae stabilientur. 27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; auerte pedem tuum a malo : uias enim quae a dextris sunt nouit Dominus : peruersae uero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. [5] 1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam : 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conseruent. Ne attendas fallaciae mulieris ; 3 fauus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius : 4 nouissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. 5 Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. 6 Per semitam uitae non ambulant ; uagi sunt gressus eius et inuestigabiles. 7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a uerbis oris mei. 8 Longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius. 9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli : 10 ne forte implentur extranei uiribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, 11 et gemas in nouissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas : 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquieuit cor meum, 13 nec audiui uocem docentium me, et magistris non inclinaui aurem meam ? 14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae. 15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ; 16 deriuentur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas diuide. 17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. 18 Sit uena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae. 19 Cerua carissima, et gratissimus hinnulus : ubera eius inebrient te in omni tempore ; in amore eius delectare iugiter. 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foueris in sinu alterius ? 21 Respicit Dominus uias hominis, et omnes gressus eius considerat. 22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur. [6] 1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam : 2 illaqueatus es uerbis oris tui, et captus propriis sermonibus. 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. 4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. 5 Eruere quasi damula de manu, et quasi auis de manu aucupis. 6 Vade ad formicam, o piger, et considera uias eius, et disce sapientiam. 7 Quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem, 8 parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. 9 Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ? 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ; 11 et ueniet tibi quasi uiator egestas, et pauperies quasi uir armatus. Si uero impiger fueris, ueniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. 12 Homo apostata, uir inutilis, graditur ore peruerso ; 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur, 14 prauo corde machinatur malum, et omni tempore iurgia seminat. 15 Huic extemplo ueniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. 16 Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius : 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, 18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes ueloces ad currendum in malum, 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. 20 Conserua, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae. 21 Liga ea in corde tuo iugiter, et circumda gutturi tuo. 22 Cum ambulaueris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et euigilans loquere cum eis. 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et uia uitae increpatio disciplinae : 24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae. 25 Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius : 26 pretium enim scorti uix est unius panis, mulier autem uiri pretiosam animam capit. 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut uestimenta illius non ardeant ? 28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae eius ? 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ; 31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet. 32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ; 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur : 34 quia zelus et furor uiri non parcet in die uindictae, 35 nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. [7] 1 Fili mi, custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. Fili, 2 serua mandata mea, et uiues ; et legem meam quasi pupillam oculi tui : 3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. 4 Dic sapientiae : Soror mea es, et prudentiam uoca amicam tuam : 5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quae uerba sua dulcia facit. 6 De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi, 7 et uideo paruulos ; considero uecordem iuuenem, 8 qui transit per plateam iuxta angulum et prope uiam domus illius graditur : 9 in obscuro, aduesperascente die, in noctis tenebris et caligine. 10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas : garrula et uaga, 11 quietis impatiens, nec ualens in domo consistere pedibus suis ; 12 nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians. 13 Apprehensumque deosculatur iuuenem, et procaci uultu blanditur, dicens : 14 Victimas pro salute uoui ; hodie reddidi uota mea : 15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te uidere, et reperi. 16 Intexui funibus lectulum meum ; straui tapetibus pictis ex aegypto : 17 aspersi cubile meum myrrha, et aloë, et cinnamomo. 18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. 19 Non est enim uir in domo sua : abiit uia longissima : 20 sacculum pecuniae secum tulit ; in die plenae lunae reuersurus est in domum suam. 21 Irretiuit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. 22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad uictimam, et quasi agnus lasciuiens, et ignorans quod ad uincula stultus trahatur : 23 donec transfigat sagitta iecur eius, uelut si auis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animae illius agitur. 24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende uerbis oris mei. 25 Ne abstrahatur in uiis illius mens tua, neque decipiaris semitis eius ; 26 multos enim uulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. 27 Viae inferi domus eius, penetrantes in interiora mortis. [8] 1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat uocem suam ? 2 In summis excelsisque uerticibus supra uiam, in mediis semitis stans, 3 iuxta portas ciuitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens : 4 O uiri, ad uos clamito, et uox mea ad filios hominum. 5 Intelligite, paruuli, astutiam, et insipientes, animaduertite. 6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta praedicent. 7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. 8 Iusti sunt omnes sermones mei : non est in eis prauum quid, neque peruersum ; 9 recti sunt intelligentibus, et aequi inuenientibus scientiam. 10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ; doctrinam magis quam aurum eligite : 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. 12 Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. 13 Timor Domini odit malum : arrogantiam, et superbiam, et uiam prauam, et os bilingue, detestor. 14 Meum est consilium et aequitas ; mea est prudentia, mea est fortitudo. 15 Per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt ; 16 per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam. 17 Ego diligentes me diligo, et qui mane uigilant ad me, inuenient me. 18 Mecum sunt diuitiae et gloria, opes superbae et iustitia. 19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. 20 In uiis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii : 21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. 22 Dominus possedit me in initio uiarum suarum antequam quidquam faceret a principio. 23 Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. 24 Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram : necdum fontes aquarum eruperant, 25 necdum montes graui mole constiterant : ante colles ego parturiebar. 26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae. 27 Quando praeparabat caelos, aderam ; quando certa lege et gyro uallabat abyssos ; 28 quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum ; 29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terrae : 30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, 31 ludens in orbe terrarum ; et deliciae meae esse cum filiis hominum. 32 Nunc ergo, filii, audite me : beati qui custodiunt uias meas. 33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abiicere eam. 34 Beatus homo qui audit me, et qui uigilat ad fores meas quotidie, et obseruat ad postes ostii mei. 35 Qui me inuenerit, inueniet uitam, et hauriet salutem a Domino. 36 Qui autem in me peccauerit, laedet animam suam ; omnes qui me oderunt diligunt mortem. [9] 1 Sapientia aedificauit sibi domum : excidit columnas septem. 2 Immolauit uictimas suas, miscuit uinum, et proposuit mensam suam. 3 Misit ancillas suas ut uocarent ad arcem et ad mœnia ciuitatis. 4 Si quis est paruulus, ueniat ad me. Et insipientibus locuta est : 5 Venite, comedite panem meum, et bibite uinum quod miscui uobis. 6 Relinquite infantiam, et uiuite, et ambulate per uias prudentiae. 7 Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. 8 Noli arguere derisorem, ne oderit te : argue sapientem, et diliget te. 9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce iustum, et festinabit accipere. 10 Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni uitae. 12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum. 13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, 14 sedit in foribus domus suae, super sellam in excelso urbis loco, 15 ut uocaret transeuntes per uiam, et pergentes itinere suo : 16 Qui est paruulus declinet ad me. Et uecordi locuta est : 17 Aquae furtiuae dulciores sunt, et panis absconditus suauior. 18 Et ignorauit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni conuiuae eius. [10] 1 Filius sapiens laetificat patrem, filius uero stultus mœstitia est matris suae. 2 Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia uero liberabit a morte. 3 Non affliget Dominus fame animam iusti, et insidias impiorum subuertet. 4 Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium diuitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit uentos ; idem autem ipse sequitur aues uolantes. 5 Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit aestate, filius confusionis. 6 Benedictio Domini super caput iusti ; os autem impiorum operit iniquitas. 7 Memoria iusti cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. 8 Sapiens corde praecepta suscipit ; stultus caeditur labiis. 9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ; qui autem deprauat uias suas manifestus erit. 10 Qui annuit oculo dabit dolorem ; et stultus labiis uerberabitur. 11 Vena uitae os iusti, et os impiorum operit iniquitatem. 12 Odium suscitat rixas, et uniuersa delicta operit caritas. 13 In labiis sapientis inuenitur sapientia, et uirga in dorso eius qui indiget corde. 14 Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est. 15 Substantia diuitis, urbs fortitudinis eius ; pauor pauperum egestas eorum. 16 Opus iusti ad uitam, fructus autem impii ad peccatum. 17 Via uitae custodienti disciplinam ; qui autem increpationes relinquit, errat. 18 Abscondunt odium labia mendacia ; qui profert contumeliam, insipiens est. 19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. 20 Argentum electum lingua iusti ; cor autem impiorum pro nihilo. 21 Labia iusti erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. 22 Benedictio Domini diuites facit, nec sociabitur eis afflictio. 23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est uiro prudentia. 24 Quod timet impius ueniet super eum ; desiderium suum iustus dabitur. 25 Quasi tempestas transiens non erit impius ; iustus autem quasi fundamentum sempiternum. 26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. 27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breuiabuntur. 28 Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit. 29 Fortitudo simplicis uia Domini, et pauor his qui operantur malum. 30 Iustus in aeternum non commouebitur, impii autem non habitabunt super terram. 31 Os iusti parturiet sapientiam ; lingua prauorum peribit. 32 Labia iusti considerant placita, et os impiorum peruersa. [11] 1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum uoluntas eius. 2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. 3 Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio peruersorum uastabit illos. 4 Non proderunt diuitiae in die ultionis ; iustitia autem liberabit a morte. 5 Iustitia simplicis diriget uiam eius, et in impietate sua corruet impius. 6 Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. 7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit. 8 Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. 9 Simulator ore decipit amicum suum ; iusti autem liberabuntur scientia. 10 In bonis iustorum exsultabit ciuitas, et in perditione impiorum erit laudatio. 11 Benedictione iustorum exaltabitur ciuitas, et ore impiorum subuertetur. 12 Qui despicit amicum suum indigens corde est ; uir autem prudens tacebit. 13 Qui ambulat fraudulenter, reuelat arcana ; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum. 14 Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia. 15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ; qui autem cauet laqueos securus erit. 16 Mulier gratiosa inueniet gloriam, et robusti habebunt diuitias. 17 Benefacit animae suae uir misericors ; qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit. 18 Impius facit opus instabile, seminanti autem iustitiam merces fidelis. 19 Clementia praeparat uitam, et sectatio malorum mortem. 20 Abominabile Domino cor prauum, et uoluntas eius in iis qui simpliciter ambulant. 21 Manus in manu non erit innocens malus ; semen autem iustorum saluabitur. 22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. 23 Desiderium iustorum omne bonum est ; praestolatio impiorum furor. 24 Alii diuidunt propria, et ditiores fiunt ; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. 25 Anima quae benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. 26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ; benedictio autem super caput uendentium. 27 Bene consurgit diluculo qui quaerit bona ; qui autem inuestigator malorum est, opprimetur ab eis. 28 Qui confidit in diuitiis suis corruet : iusti autem quasi uirens folium germinabunt. 29 Qui conturbat domum suam possidebit uentos, et qui stultus est seruiet sapienti. 30 Fructus iusti lignum uitae, et qui suscipit animas sapiens est. 31 Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator ! [12] 1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est. 2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. 3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commouebitur. 4 Mulier diligens corona est uiro suo ; et putredo in ossibus eius, quae confusione res dignas gerit. 5 Cogitationes iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulenta. 6 Verba impiorum insidiantur sanguini ; os iustorum liberabit eos. 7 Verte impios, et non erunt ; domus autem iustorum permanebit. 8 Doctrina sua noscetur uir ; qui autem uanus et excors est patebit contemptui. 9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. 10 Nouit iustus iumentorum suorum animas ; uiscera autem impiorum crudelia. 11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suauis est in uini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. 12 Desiderium impii munimentum est pessimorum ; radix autem iustorum proficiet. 13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem iustus de angustia. 14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. 15 Via stulti recta in oculis eius ; qui autem sapiens est audit consilia. 16 Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat iniuriam callidus est. 17 Qui quod nouit loquitur, index iustitiae est ; qui autem mentitur, testis est fraudulentus. 18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae : lingua autem sapientium sanitas est. 19 Labium ueritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. 20 Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. 21 Non contristabit iustum quidquid ei acciderit : impii autem replebuntur malo. 22 Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem fideliter agunt placent ei. 23 Homo uersatus celat scientiam, et cor insipientium prouocat stultitiam. 24 Manus fortium dominabitur ; quae autem remissa est, tributis seruiet. 25 Mœror in corde uiri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur. 26 Qui negligit damnum propter amicum, iustus est ; iter autem impiorum decipiet eos. 27 Non inueniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. 28 In semita iustitiae uita ; iter autem deuium ducit ad mortem. [13] 1 Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur. 2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem praeuaricatorum iniqua. 3 Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. 4 Vult et non uult piger ; anima autem operantium impinguabitur. 5 Verbum mendax iustus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur. 6 Iustitia custodit innocentis uiam, impietas autem peccatorem supplantat. 7 Est quasi diues, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis diuitiis sit. 8 Redemptio animae uiri diuitiae suae ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. 9 Lux iustorum laetificat : lucerna autem impiorum extinguetur. 10 Inter superbos semper iurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. 11 Substantia festinata minuetur ; quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. 12 Spes quae differtur affligit animam ; lignum uitae desiderium ueniens. 13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet praeceptum, in pace uersabitur. Animae dolosae errant in peccatis : iusti autem misericordes sunt, et miserantur. 14 Lex sapientis fons uitae, ut declinet a ruina mortis. 15 Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum uorago. 16 Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam. 17 Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas. 18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. 19 Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. 20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur. 21 Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona. 22 Bonus reliquit haeredes filios et nepotes, et custoditur iusto substantia peccatoris. 23 Multi cibi in noualibus patrum, et aliis congregantur absque iudicio. 24 Qui parcit uirgae odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit. 25 Iustus comedit et replet animam suam ; uenter autem impiorum insaturabilis. [14] 1 Sapiens mulier aedificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet. 2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur uia. 3 In ore stulti uirga superbiae ; labia autem sapientium custodiunt eos. 4 Ubi non sunt boues, praesepe uacuum est ; ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bouis. 5 Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis. 6 Quaerit derisor sapientiam, et non inuenit ; doctrina prudentium facilis. 7 Vade contra uirum stultum, et nescit labia prudentiae. 8 Sapientia callidi est intelligere uiam suam, et imprudentia stultorum errans. 9 Stultus illudet peccatum, et inter iustos morabitur gratia. 10 Cor quod nouit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus. 11 Domus impiorum delebitur : tabernacula uero iustorum germinabunt. 12 Est uia quae uidetur homini iusta, nouissima autem eius deducunt ad mortem. 13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. 14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit uir bonus. 15 Innocens credit omni uerbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; seruo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur uia eius. 16 Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit. 17 Impatiens operabitur stultitiam, et uir uersutus odiosus est. 18 Possidebunt paruuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. 19 Iacebunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum. 20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici uero diuitum multi. 21 Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. 22 Errant qui operantur malum ; misericordia et ueritas praeparant bona. 23 In omni opere erit abundantia ; ubi autem uerba sunt plurima, ibi frequenter egestas. 24 Corona sapientium diuitiae eorum ; fatuitas stultorum imprudentia. 25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia uersipellis. 26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes. 27 Timor Domini fons uitae, ut declinent a ruina mortis. 28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. 29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. 30 Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium inuidia. 31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori eius ; honorat autem eum qui miseretur pauperis. 32 In malitia sua expelletur impius : sperat autem iustus in morte sua. 33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. 34 Iustitia eleuat gentem ; miseros autem facit populos peccatum. 35 Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam eius inutilis sustinebit. [15] 1 Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem. 2 Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam. 3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. 4 Lingua placabilis lignum uitae ; quae autem immoderata est conteret spiritum. 5 Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti iustitia uirtus maxima est : cogitationes autem impiorum eradicabuntur. 6 Domus iusti plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. 7 Labia sapientium disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit. 8 Victimae impiorum abominabiles Domino ; uota iustorum placabilia. 9 Abominatio est Domino uia impii ; qui sequitur iustitiam diligitur ab eo. 10 Doctrina mala deserenti uiam uitae ; qui increpationes odit, morietur. 11 Infernus et perditio coram Domino ; quanto magis corda filiorum hominum ! 12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. 13 Cor gaudens exhilarat faciem ; in mœrore animi deiicitur spiritus. 14 Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia. 15 Omnes dies pauperis, mali ; secura mens quasi iuge conuiuium. 16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. 17 Melius est uocari ad olera cum caritate, quam ad uitulum saginatum cum odio. 18 Vir iracundus prouocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas. 19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum ; uia iustorum absque offendiculo. 20 Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. 21 Stultitia gaudium stulto, et uir prudens dirigit gressus suos. 22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi uero sunt plures consiliarii, confirmantur. 23 Laetatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. 24 Semita uitae super eruditum, ut declinet de inferno nouissimo. 25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos uiduae. 26 Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. 27 Conturbat domum suam qui sectatur auaritiam ; qui autem odit munera, uiuet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata : per timorem autem Domini declinat omnis a malo. 28 Mens iusti meditatur obedientiam ; os impiorum redundat malis. 29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes iustorum exaudiet. 30 Lux oculorum laetificat animam ; fama bona impinguat ossa. 31 Auris quae audit increpationes uitae in medio sapientium commorabitur. 32 Qui abiicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. 33 Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas. [16] 1 Hominis est animam praeparare, et Domini gubernare linguam. 2 Omnes uiae hominis patent oculis eius ; spirituum ponderator est Dominus. 3 Reuela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae. 4 Uniuersa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. 5 Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium uiae bonae facere iustitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. 6 Misericordia et ueritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. 7 Cum placuerint Domino uiae hominis, inimicos quoque eius conuertet ad pacem. 8 Melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate. 9 Cor hominis disponit uiam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. 10 Diuinatio in labiis regis ; in iudicio non errabit os eius. 11 Pondus et statera iudicia Domini sunt, et opera eius omnes lapides sacculi. 12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam iustitia firmatur solium. 13 Voluntas regum labia iusta ; qui recta loquitur diligetur. 14 Indignatio regis nuntii mortis, et uir sapiens placabit eam. 15 In hilaritate uultus regis uita, et clementia eius quasi imber serotinus. 16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. 17 Semita iustorum declinat mala ; custos animae suae seruat uiam suam. 18 Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. 19 Melius est humiliari cum mitibus quam diuidere spolia cum superbis. 20 Eruditus in uerbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. 21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio maiora percipiet. 22 Fons uitae eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas. 23 Cor sapientis erudiet os eius, et labiis eius addet gratiam. 24 Fauus mellis composita uerba ; dulcedo animae sanitas ossium. 25 Est uia quae uidetur homini recta, et nouissima eius ducunt ad mortem. 26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. 27 Vir impius fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit. 28 Homo peruersus suscitat lites, et uerbosus separat principes. 29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per uiam non bonam. 30 Qui attonitis oculis cogitat praua, mordens labia sua perficit malum. 31 Corona dignitatis senectus, quae in uiis iustitiae reperietur. 32 Melior est patiens uiro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. 33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. [17] 1 Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena uictimis cum iurgio. 2 Seruus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem diuidet. 3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. 4 Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus. 5 Qui despicit pauperem exprobrat factori eius, et qui ruina laetatur alterius non erit impunitus. 6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. 7 Non decent stultum uerba composita, nec principem labium mentiens. 8 Gemma gratissima exspectatio praestolantis ; quocumque se uertit, prudenter intelligit. 9 Qui celat delictum quaerit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos. 10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum. 11 Semper iurgia quaerit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum. 12 Expedit magis ursae occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. 13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius. 14 Qui dimittit aquam caput est iurgiorum, et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit. 15 Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. 16 Quid prodest stulto habere diuitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quaerit ruinam, et qui euitat discere incidet in mala. 17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. 18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. 19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quaerit ruinam. 20 Qui peruersi cordis est non inueniet bonum, et qui uertit linguam incidet in malum. 21 Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo laetabitur. 22 Animus gaudens aetatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa. 23 Munera de sinu impius accipit, ut peruertat semitas iudicii. 24 In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terrae. 25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quae genuit eum. 26 Non est bonum damnum inferre iusto, nec percutere principem qui recta iudicat. 27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus uir eruditus. 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens. [18] 1 Occasiones quaerit qui uult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis. 2 Non recipit stultus uerba prudentiae, nisi ea dixeris quae uersantur in corde eius. 3 Impius, cum in profundum uenerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. 4 Aqua profunda uerba ex ore uiri, et torrens redundans fons sapientiae. 5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a ueritate iudicii. 6 Labia stulti miscent se rixis, et os eius iurgia prouocat. 7 Os stulti contritio eius, et labia ipsius ruina animae eius. 8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perueniunt usque ad interiora uentris. Pigrum deiicit timor ; animae autem effeminatorum esurient. 9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. 10 Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit iustus, et exaltabitur. 11 Substantia diuitis urbs roboris eius, et quasi murus ualidus circumdans eum. 12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. 13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. 14 Spiritus uiri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum uero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ? 15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam. 16 Donum hominis dilatat uiam eius, et ante principes spatium ei facit. 17 Iustus prior est accusator sui : uenit amicus eius, et inuestigabit eum. 18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat. 19 Frater qui adiuuatur a fratre quasi ciuitas firma, et iudicia quasi uectes urbium. 20 De fructu oris uiri replebitur uenter eius, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. 21 Mors et uita in manu linguae ; qui diligunt eam comedent fructus eius. 22 Qui inuenit mulierem bonam inuenit bonum, et hauriet iucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. 23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et diues effabitur rigide. 24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. [19] 1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam diues torquens labia sua, et insipiens. 2 Ubi non est scientia animae, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. 3 Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum feruet animo suo. 4 Diuitiae addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur. 5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. 6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. 7 Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum uerba sectatur nihil habebit ; 8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiae inueniet bona. 9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. 10 Non decent stultum deliciae, nec seruum dominari principibus. 11 Doctrina uiri per patientiam noscitur, et gloria eius est iniqua praetergredi. 12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius. 13 Dolor patris filius stultus, et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier. 14 Domus et diuitiae dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens. 15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. 16 Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit uiam suam mortificabitur. 17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et uicissitudinem suam reddet ei. 18 Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam. 19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. 20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in nouissimis tuis. 21 Multae cogitationes in corde uiri ; uoluntas autem Domini permanebit. 22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam uir mendax. 23 Timor Domini ad uitam, et in plenitudine commorabitur absque uisitatione pessima. 24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. 25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. 26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. 27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae. 28 Testis iniquus deridet iudicium, et os impiorum deuorat iniquitatem. 29 Parata sunt derisoribus iudicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. [20] 1 Luxuriosa res uinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens. 2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui prouocat eum peccat in animam suam. 3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis. 4 Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi. 5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde uiri ; sed homo sapiens exhauriet illud. 6 Multi homines misericordes uocantur ; uirum autem fidelem quis inueniet ? 7 Iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet. 8 Rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo. 9 Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ? 10 Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum. 11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius. 12 Aurem audientem, et oculum uidentem : Dominus fecit utrumque. 13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus. 14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur. 15 Est aurum et multitudo gemmarum, et uas pretiosum labia scientiae. 16 Tolle uestimentum eius qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. 17 Suauis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo. 18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. 19 Ei qui reuelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. 20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna eius in mediis tenebris : 21 haereditas ad quam festinatur in principio, in nouissimo benedictione carebit. 22 Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te. 23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona. 24 A Domino diriguntur gressus uiri : quis autem hominum intelligere potest uiam suam ? 25 Ruina est homini deuorare sanctos, et post uota retractare. 26 Dissipat impios rex sapiens, et incuruat super eos fornicem. 27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quae inuestigat omnia secreta uentris. 28 Misericordia et ueritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. 29 Exsultatio iuuenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. 30 Liuor uulneris absterget mala, et plagae in secretioribus uentris. [21] 1 Sicut diuisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque uoluerit, inclinabit illud. 2 Omnis uia uiri recta sibi uidetur : appendit autem corda Dominus. 3 Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam uictimae. 4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum. 5 Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est. 6 Qui congregat thesauros lingua mendacii uanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. 7 Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iudicium. 8 Peruersa uia uiri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus eius. 9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. 10 Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo. 11 Mulctato pestilente, sapientior erit paruulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. 12 Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo. 13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. 14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. 15 Gaudium iusto est facere iudicium, et pauor operantibus iniquitatem. 16 Vir qui errauerit a uia doctrinae in cœtu gigantum commorabitur. 17 Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat uinum et pinguia non ditabitur. 18 Pro iusto datur impius, et pro rectis iniquus. 19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. 20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti : et imprudens homo dissipabit illud. 21 Qui sequitur iustitiam et misericordiam inueniet uitam, iustitiam, et gloriam. 22 Ciuitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciae eius. 23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. 24 Superbus et arrogans uocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. 25 Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus eius operari. 26 Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem iustus est, tribuet, et non cessabit. 27 Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. 28 Testis mendax peribit ; uir obediens loquetur uictoriam. 29 Vir impius procaciter obfirmat uultum suum ; qui autem rectus est corrigit uiam suam. 30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. 31 Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit. [22] 1 Melius est nomen bonum quam diuitiae multae ; super argentum et aurum gratia bona. 2 Diues et pauper obuiauerunt sibi : utriusque operator est Dominus. 3 Callidus uidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno. 4 Finis modestiae timor Domini, diuitiae, et gloria, et uita. 5 Arma et gladii in uia peruersi ; custos autem animae suae longe recedit ab eis. 6 Prouerbium est : adolescens iuxta uiam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. 7 Diues pauperibus imperat, et qui accipit mutuum seruus est fœnerantis. 8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et uirga irae suae consummabitur. 9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur : de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium. 10 Eiice derisorem, et exibit cum eo iurgium, cessabuntque causae et contumeliae. 11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. 12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur uerba iniqui. 13 Dicit piger : Leo est foris ; in medio platearum occidendus sum. 14 Fouea profunda os alienae : cui iratus est Dominus, incidet in eam. 15 Stultitia colligata est in corde pueri, et uirga disciplinae fugabit eam. 16 Qui calumniatur pauperem ut augeat diuitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. 17 Inclina aurem tuam, et audi uerba sapientium : appone autem cor ad doctrinam meam, 18 quae pulchra erit tibi cum seruaueris eam in uentre tuo, et redundabit in labiis tuis : 19 ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie. 20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia : 21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia ueritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. 22 Non facias uiolentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta : 23 quia iudicabit Dominus causam eius, et configet eos qui confixerunt animam eius. 24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum uiro furioso : 25 ne forte discas semitas eius, et sumas scandalum animae tuae. 26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui uades se offerunt pro debitis : 27 si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo ? 28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. 29 Vidisti uirum uelocem in opere suo ? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. [23] 1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae apposita sunt ante faciem tuam. 2 Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam. 3 Ne desideres de cibis eius, in quo est panis mendacii. 4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiae tuae pone modum. 5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilae, et uolabunt in caelum. 6 Ne comedas cum homine inuido, et ne desideres cibos eius : 7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens eius non est tecum. 8 Cibos quos comederas euomes, et perdes pulchros sermones tuos. 9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui. 10 Ne attingas paruulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas : 11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. 12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuae ad uerba scientiae. 13 Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum uirga, non morietur. 14 Tu uirga percuties eum, et animam eius de inferno liberabis. 15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum : 16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. 17 Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die : 18 quia habebis spem in nouissimo, et praestolatio tua non auferetur. 19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in uia animum tuum. 20 Noli esse in conuiuiis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad uescendum conferunt : 21 quia uacantes potibus et dantes symbola consumentur, et uestietur pannis dormitatio. 22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. 23 Veritatem eme, et noli uendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. 24 Exsultat gaudio pater iusti ; qui sapientem genuit, laetabitur in eo. 25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quae genuit te. 26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui uias meas custodiant. 27 Fouea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. 28 Insidiatur in uia quasi latro, et quos incautos uiderit, interficiet. 29 Cui uae ? cuius patri uae ? cui rixae ? cui foueae ? cui sine causa uulnera ? cui suffusio oculorum ? 30 nonne his qui commorantur in uino, et student calicibus epotandis ? 31 Ne intuearis uinum quando flauescit, cum splenduerit in uitro color eius : ingreditur blande, 32 sed in nouissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus uenena diffundet. 33 Oculi tui uidebunt extraneas, et cor tuum loquetur peruersa. 34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clauo. 35 Et dices : Verberauerunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando euigilabo, et rursus uina reperiam ? [24] 1 Ne aemuleris uiros malos, nec desideres esse cum eis : 2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. 3 Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. 4 In doctrina replebuntur cellaria, uniuersa substantia pretiosa et pulcherrima. 5 Vir sapiens fortis est, et uir doctus robustus et ualidus : 6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. 7 Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum. 8 Qui cogitat mala facere stultus uocabitur : 9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. 10 Si desperaueris lassus in die angustiae, imminuetur fortitudo tua. 11 Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. 12 Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit : et seruatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua. 13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et fauum dulcissimum gutturi tuo. 14 Sic et doctrina sapientiae animae tuae : quam cum inueneris, habebis in nouissimis spem, et spes tua non peribit. 15 Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo iusti, neque uastes requiem eius. 16 Septies enim cadet iustus, et resurget : impii autem corruent in malum. 17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum : 18 ne forte uideat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. 19 Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios : 20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. 21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis : 22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis nouit ? 23 Haec quoque sapientibus. Cognoscere personam in iudicio non est bonum. 24 Qui dicunt impio : Iustus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. 25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos ueniet benedictio. 26 Labia deosculabitur qui recta uerba respondet. 27 Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam. 28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. 29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum. 30 Per agrum hominis pigri transiui, et per uineam uiri stulti : 31 et ecce totum repleuerant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat. 32 Quod cum uidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. 33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas : 34 et ueniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi uir armatus. [25] 1 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transtulerunt uiri Ezechiae regis Iuda. 2 Gloria Dei est celare uerbum, et gloria regum inuestigare sermonem. 3 Caelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. 4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur uas purissimum. 5 Aufer impietatem de uultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. 6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. 7 Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. 8 Quae uiderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaueris amicum tuum. 9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reueles : 10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serua, ne exprobrabilis fias. 11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur uerbum in tempore suo. 12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. 13 Sicut frigus niuis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit. 14 Nubes, et uentus, et pluuiae non sequentes, uir gloriosus et promissa non complens. 15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. 16 Mel inuenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus euomas illud. 17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. 18 Iaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. 19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae, 20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea uestimento, et uermis ligno, ita tristitia uiri nocet cordi. 21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere : 22 prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. 23 Ventus aquilo dissipat pluuias, et facies tristis linguam detrahentem. 24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. 25 Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. 26 Fons turbatus pede et uena corrupta, iustus cadens coram impio. 27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est maiestatis opprimetur a gloria. 28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita uir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. [26] 1 Quomodo nix in aestate, et pluuiae in messe, sic indecens est stulto gloria. 2 Sicut auis ad alia transuolans, et passer quolibet uadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superueniet. 3 Flagellum equo, et camus asino, et uirga in dorso imprudentium. 4 Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. 5 Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse uideatur. 6 Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit uerba per nuntium stultum. 7 Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola. 8 Sicut qui mittit lapidem in aceruum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. 9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum. 10 Iudicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat. 11 Sicut canis qui reuertitur ad uomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. 12 Vidisti hominem sapientem sibi uideri ? magis illo spem habebit insipiens. 13 Dicit piger : Leo est in uia, et leaena in itineribus. 14 Sicut ostium uertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. 15 Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam conuerterit. 16 Sapientior sibi piger uidetur septem uiris loquentibus sententias. 17 Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixae alterius. 18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem, 19 ita uir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci. 20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, iurgia conquiescent. 21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. 22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perueniunt ad intima uentris. 23 Quomodo si argento sordido ornare uelis uas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. 24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractauerit dolos. 25 Quando submiserit uocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiae sunt in corde illius. 26 Qui operit odium fraudulenter, reuelabitur malitia eius in consilio. 27 Qui fodit foueam incidet in eam, et qui uoluit lapidem reuertetur ad eum. 28 Lingua fallax non amat ueritatem, et os lubricum operatur ruinas. [27] 1 Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superuentura pariat dies. 2 Laudet te alienus, et non os tuum ; extraneus, et non labia tua. 3 Graue est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque grauior. 4 Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit ? 5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. 6 Meliora sunt uulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. 7 Anima saturata calcabit fauum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. 8 Sicut auis transmigrans de nido suo, sic uir qui derelinquit locum suum. 9 Unguento et uariis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. 10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est uicinus iuxta quam frater procul. 11 Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. 12 Astutus uidens malum, absconditus est : paruuli transeuntes sustinuerunt dispendia. 13 Tolle uestimentum eius qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. 14 Qui benedicit proximo suo uoce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. 15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. 16 Qui retinet eam quasi qui uentum teneat, et oleum dexterae suae uocabit. 17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. 18 Qui seruat ficum comedet fructus eius, et qui custos est domini sui glorificabitur. 19 Quomodo in aquis resplendent uultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. 20 Infernus et perditio numquam implentur : similiter et oculi hominum insatiabiles. 21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. 22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius. 23 Diligenter agnosce uultum pecoris tui, tuosque greges considera : 24 non enim habebis iugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem. 25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae uirentes, et collecta sunt fœna de montibus. 26 Agni ad uestimentum tuum, et haedi ad agri pretium. 27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuae, et ad uictum ancillis tuis. [28] 1 Fugit impius nemine persequente ; iustus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. 2 Propter peccata terrae multi principes eius ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quae dicuntur, uita ducis longior erit. 3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri uehementi in quo paratur fames. 4 Qui derelinquunt legem laudant impium ; qui custodiunt, succenduntur contra eum. 5 Viri mali non cogitant iudicium ; qui autem inquirunt Dominum animaduertunt omnia. 6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam diues in prauis itineribus. 7 Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. 8 Qui coaceruat diuitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas. 9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis. 10 Qui decipit iustos in uia mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius. 11 Sapiens sibi uidetur uir diues ; pauper autem prudens scrutabitur eum. 12 In exsultatione iustorum multa gloria est ; regnantibus impiis, ruinae hominum. 13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. 14 Beatus homo qui semper est pauidus ; qui uero mentis est durae corruet in malum. 15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. 16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit auaritiam, longi fient dies eius. 17 Hominem qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. 18 Qui ambulat simpliciter saluus erit ; qui peruersis graditur uiis concidet semel. 19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate. 20 Vir fidelis multum laudabitur ; qui autem festinat ditari non erit innocens. 21 Qui cognoscit in iudicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit ueritatem. 22 Vir qui festinat ditari, et aliis inuidet, ignorat quod egestas superueniet ei. 23 Qui corripit hominem gratiam postea inueniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit. 24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est. 25 Qui se iactat et dilatat, iurgia concitat ; qui uero sperat in Domino sanabitur. 26 Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse saluabitur. 27 Qui dat pauperi non indigebit ; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam. 28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines ; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti. [29] 1 Viro qui corripientem dura ceruice contemnit, repentinus ei superueniet interitus, et eum sanitas non sequetur. 2 In multiplicatione iustorum laetabitur uulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. 3 Vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. 4 Rex iustus erigit terram ; uir auarus destruet eam. 5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius. 6 Peccantem uirum iniquum inuoluet laqueus, et iustus laudabit atque gaudebit. 7 Nouit iustus causam pauperum ; impius ignorat scientiam. 8 Homines pestilentes dissipant ciuitatem ; sapientes uero auertunt furorem. 9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, siue irascatur, siue rideat, non inueniet requiem. 10 Viri sanguinum oderunt simplicem ; iusti autem quaerunt animam eius. 11 Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reseruat in posterum. 12 Princeps qui libenter audit uerba mendacii, omnes ministros habet impios. 13 Pauper et creditor obuiauerunt sibi : utriusque illuminator est Dominus. 14 Rex qui iudicat in ueritate pauperes, thronus eius in aeternum firmabitur. 15 Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur uoluntati suae confundit matrem suam. 16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et iusti ruinas eorum uidebunt. 17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animae tuae. 18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui uero custodit legem beatus est. 19 Seruus uerbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. 20 Vidisti hominem uelocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio. 21 Qui delicate a pueritia nutrit seruum suum postea sentiet eum contumacem. 22 Vir iracundus prouocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum procliuior. 23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. 24 Qui cum fure participat odit animam suam ; adiurantem audit, et non indicat. 25 Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino subleuabitur. 26 Multi requirunt faciem principis, et iudicium a Domino egreditur singulorum. 27 Abominantur iusti uirum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt uia. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. [30] 1 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est uir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait : 2 Stultissimus sum uirorum, et sapientia hominum non est mecum. 3 Non didici sapientiam, et non noui scientiam sanctorum. 4 Quis ascendit in caelum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligauit aquas quasi in uestimento ? quis suscitauit omnes terminos terrae ? quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti ? 5 Omnis sermo Dei ignitus : clypeus est sperantibus in se. 6 Ne addas quidquam uerbis illius, et arguaris, inueniarisque mendax. 7 Duo rogaui te : ne deneges mihi antequam moriar : 8 uanitatem et uerba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et diuitias ne dederis mihi : tribue tantum uictui meo necessaria, 9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et periurem nomen Dei mei. 10 Ne accuses seruum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas. 11 Generatio quae patri suo maledicit, et quae matri suae non benedicit ; 12 generatio quae sibi munda uidetur, et tamen non est lota a sordibus suis ; 13 generatio cuius excelsi sunt oculi, et palpebrae eius in alta surrectae ; 14 generatio quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. 15 Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit. 16 Infernus, et os uuluae, et terra quae non satiatur aqua : ignis uero numquam dicit : Sufficit. 17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum corui de torrentibus, et comedant eum filii aquilae ! 18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro : 19 uiam aquilae in caelo, uiam colubri super petram, uiam nauis in medio mari, et uiam uiri in adolescentia. 20 Talis est et uia mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum. 21 Per tria mouetur terra, et quartum non potest sustinere : 22 per seruum, cum regnauerit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ; 23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae. 24 Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus : 25 formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi ; 26 lepusculus, plebs inualida, qui collocat in petra cubile suum ; 27 regem locusta non habet, et egreditur uniuersa per turmas suas ; 28 stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis. 29 Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter : 30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pauebit occursum ; 31 gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei. 32 Est qui stultus apparuit postquam eleuatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. 33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui uehementer emungit elicit sanguinem ; et qui prouocat iras producit discordias. [31] 1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudiuit eum mater sua. 2 Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte uotorum meorum ? 3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et diuitias tuas ad delendos reges. 4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare uinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ; 5 et ne forte bibant, et obliuiscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. 6 Date siceram mœrentibus, et uinum his qui amaro sunt animo. 7 Bibant, et obliuiscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius. 8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. 9 Aperi os tuum, decerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem. 10 Mulierem fortem quis inueniet ? procul et de ultimis finibus pretium eius. 11 Confidit in ea cor uiri sui, et spoliis non indigebit. 12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus uitae suae. 13 Quaesiuit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. 14 Facta est quasi nauis institoris, de longe portans panem suum. 15 Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. 16 Considerauit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantauit uineam. 17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roborauit brachium suum. 18 Gustauit, et uidit quia bona est negotiatio eius ; non extinguetur in nocte lucerna eius. 19 Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum. 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. 21 Non timebit domui suae a frigoribus niuis ; omnes enim domestici eius uestiti sunt duplicibus. 22 Stragulatam uestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum eius. 23 Nobilis in portis uir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. 24 Sindonem fecit, et uendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. 25 Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die nouissimo. 26 Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius. 27 Considerauit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. 28 Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicauerunt ; uir eius, et laudauit eam. 29 Multae filiae congregauerunt diuitias ; tu supergressa es uniuersas. 30 Fallax gratia, et uana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. 31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius.