[0] Iob. [1] 1. Vir erat in terra Hus, nomine Iob ; et erat uir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. 2. Natique sunt ei septem filii, et tres filiae. 3. Et fuit possessio eius septem millia ouium, et tria millia camelorum, quingenta quoque iuga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis : eratque uir ille magnus inter omnes orientales. 4. Et ibant filii eius, et faciebant conuiuium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes uocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. 5. Cumque in orbem transissent dies conuiuii, mittebat ad eos Iob, et sanctificabat illos ; consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim : Ne forte peccauerint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Iob cunctis diebus. 6. Quadam autem die, cum uenissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. 7. Cui dixit Dominus : Unde uenis ? Qui respondens, ait : Circuiui terram, et perambulaui eam. 8. Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti seruum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo ? 9. Cui respondens Satan, ait : Numquid Iob frustra timet Deum ? 10. Nonne tu uallasti eum, ac domum eius, uniuersamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius creuit in terra ? 11. Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. 12. Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce uniuersa quae habet in manu tua sunt ; tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. 13. Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent uinum in domo fratris sui primogeniti, 14. nuntius uenit ad Iob, qui diceret : Boues arabant, et asinae pascebantur iuxta eos ; 15. et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio ; et euasi ego solus, ut nuntiarem tibi. 16. Cumque adhuc ille loqueretur, uenit alter, et dixit : Ignis Dei cecidit e caelo, et tactas oues puerosque consumpsit ; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. 17. Sed et illo adhuc loquente, uenit alius, et dixit : Chaldaei fecerunt tres turmas, et inuaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio : et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. 18. Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intrauit, et dixit : Filiis tuis et filiabus uescentibus et bibentibus uinum in domo fratris sui primogeniti, 19. repente uentus uehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt ; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. 20. Tunc surrexit Iob, et scidit uestimenta sua ; et tonso capite, corruens in terram, adorauit, 21. et dixit : Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus reuertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. 22. In omnibus his non peccauit Iob labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. [2] 1. Factum est autem, cum quadam die uenissent filii Dei, et starent coram Domino, uenisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu eius, 2. ut diceret Dominus ad Satan : Unde uenis ? Qui respondens ait : Circuiui terram, et perambulaui eam. 3. Et dixit Dominus ad Satan : Numquid considerasti seruum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, uir simplex et rectus, ac timens Dem, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam ? Tu autem commouisti me aduersus eum, ut affligerem eum frustra. 4. Cui respondens Satan, ait : Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua ; 5. alioquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem ; et tunc uidebis quod in faciem benedicat tibi. 6. Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est ; uerumtamen animam illius serua. 7. Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo, a planta pedis usque ad uerticem eius ; 8. qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. 9. Dixit autem illi uxor sua : Adhuc tu permanes in simplicitate tua ? Benedic Deo, et morere. 10. Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus locuta es ; si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus ? In omnibus his non peccauit Iob labiis suis. 11. Igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei, uenerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter uenientes uisitarent eum, et consolarentur. 12. Cumque eleuassent procul oculos suos, non cognouerunt eum, et exclamantes plorauerunt, scissisque uestibus, sparserunt puluerem super caput suum in caelum. 13. Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus ; et nemo loquebatur ei uerbum, uidebant enim dolorem esse uehementem. [3] 1. Post haec aperuit Iob os suum, et maledixit diei suo, 2. et locutus est : 3. Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo ! 4. Dies ille uertatur in tenebras ; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. 5. Obscurent eum tenebrae et umbra mortis ; occupet eum caligo, et inuoluatur amaritudine. 6. Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. 7. Sit nox illa solitaria, nec laude digna. 8. Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leuiathan. 9. Obtenebrentur stellae caligine eius ; expectet lucem, et non uideat, nec ortum surgentis aurorae. 10. Quia non conclusit ostia uentris qui portauit me, nec abstulit mala ab oculis meis. 11. Quare non in uulua mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ? 12. Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ? 13. Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem 14. cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines ; 15. aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ; 16. aut sicut abortiuum absconditum non subsisterem, uel qui concepti non uiderunt lucem. 17. Ibi impii cessauerunt a tumultu, et ibi requieuerunt fessi robore. 18. Et quondam uincti pariter sine molestia, non audierunt uocem exactoris. 19. Paruus et magnus ibi sunt, et seruus liber a domino suo. 20. Quare misero data est lux, et uita his qui in amaritudine animae sunt ? 21. Qui expectant mortem, et non uenit, quasi effodientes thesaurum ; 22. gaudentque uehementer cum inuenerint sepulchrum ? 23. Viro cuius abscondita est uia et circumdedit eum Deus tenebris ? 24. Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquae, sic rugitus meus ; 25. quia timor quem timebam euenit mihi, et quod uerebar accidit. 26. Nonne dissimulaui ? nonne silui ? nonne quieui ? Et uenit super me indignatio. [4] 1. Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2. Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit ? 3. Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ; 4. uacilantes confirmauerunt sermones tui, et genua trementia confortasti. 5. Nunc autem uenit super te plaga, et defecisti ; tetigit te, et conturbatus es. 6. Ubi est timor tuus, fortitudo tua ? patientia tua et perfectio uiarum tuarum ? 7. Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ; aut quando recti deleti sunt ? 8. Quin potius uidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, 9. flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos. 10. Rugitus leonis, et uox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. 11. Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt. 12. Porro ad me dictum est uerbum absconditum, et quasi furtiue suscepit auris mea uenas susurri eius. 13. In horrore uisionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, 14. pauor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt ; 15. et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae. 16. Stetit quidam, cuius non agnoscebam uultum, imago coram oculis meis, et uocem quasi aurae lenis audiui. 17. Numquid homo, Dei comparatione, iustificabitur ? aut factore suo purior erit uir ? 18. Ecce qui seruiunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit prauitatem ; 19. quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur uelut a tinea ! 20. De mane usque ad uesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. 21. Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia. [5] 1. Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum conuertere. 2. Vere stultum interficit iracundia, et paruulum occidit inuidia. 3. Ego uidi stultum firma radice ; et maledixi pulchritudini eius statim. 4. Longe fient filii eius a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. 5. Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes diuitias eius. 6. Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. 7. Homo nascitur ad laborem, et auis ad uolatum. 8. Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum, 9. qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ; 10. qui dat pluuiam super faciem terrae, et irrigat aquis uniuersa ; 11. qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate ; 12. qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant ; 13. qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium prauorum dissipat. 14. Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. 15. Porro saluum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu uiolenti pauperem. 16. Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum. 17. Beatus homo qui corripitur a Deo. Increpationem ergo Domini ne reprobes ; 18. quia ipse uulnerat, et medetur ; percutit, et manus eius sanabunt. 19. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. 20. In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. 21. A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum uenerit. 22. In uastitate et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis. 23. Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. 24. Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et uisitans speciem tuam, non peccabis. 25. Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. 26. Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur aceruus tritici in tempore suo. 27. Ecce hoc, ut inuestigauimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta. [6] 1. Respondens autem Iob, dixit : 2. Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! 3. Quasi arena maris haec grauior appareret ; unde et uerba mea dolore sunt plena ; 4. quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. 5. Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit ? 6. aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ? 7. Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt. 8. Quis det ut ueniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus ? 9. Et qui coepit, ipse me conterat ; soluat manum suam, et succidat me ? 10. Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. 11. Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam ? aut quis finis meus, ut patienter agam ? 12. Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est. 13. Ecce non est auxilium mihi in me ; et necessarii quoque mei recesserunt a me. 14. Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. 15. Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in conuallibus. 16. Qui timent pruinam, irruet super eos nix. 17. Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, soluentur de loco suo. 18. Inuolutae sunt semitae gressuum eorum ; ambulabunt in uacuum, et peribunt. 19. Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. 20. Confusi sunt, quia speraui, uenerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. 21. Nunc uenistis ; et modo uidentes plagam meam, timetis. 22. Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia uestra donate mihi ? 23. uel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ? 24. Docete me, et ego tacebo et si quid forte ignoraui, instruite me. 25. Quare detraxistis sermonibus ueritatis, cum e uobis nullus sit qui possit arguere me ? 26. Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in uentum uerba profertis. 27. Super pupillum irruitis, et subuertere nitimini amicum uestrum. 28. Verumtamen quod coepistis explete ; praebete aurem, et uidete an mentiar. 29. Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod iustum est, iudicate. 30. Et non inuenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. [7] 1. Militia est uita hominis super terram ; et sicut dies mercenarii, dies eius. 2. Sicut seruus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui, 3. sic et ego habui menses uacuos, et noctes laboriosas enumeraui mihi. 4. Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo uesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. 5. Induta est caro mea putredine ; et sordibus pulueris cutis mea aruit et contracta est. 6. Dies mei uelocius transierunt quam a texente tela succiditur ; et consumpti sunt absque ulla spe. 7. Memento quia uentus est uita mea, et non reuertetur oculus meus ut uideat bona. 8. Nec aspiciet me uisus hominis ; oculi tui in me, et non subsistam. 9. Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. 10. Nec reuertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. 11. Quapropter et ego non parcam ori meo ; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. 12. Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ? 13. Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et releuabor loquens mecum in strato meo ; 14. terrebis me per somnia, et per uisiones horrore concuties. 15. Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. 16. Desperaui, nequaquam ultra iam uiuam ; parce mihi, nihil enim sunt dies mei. 17. Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ? 18. Visitas eum diluculo, et subito probas illum. 19. Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam saliuam meam ? 20. Peccaui ; quid faciam tibi, o custos hominum ? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi grauis ? 21. Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? Ecce nunc in puluere dormiam ; et si mane me quaesieris, non subsistam. [8] 1. Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2. Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ? 3. Numquid Deus supplantat iudicium ? aut Omnipotens subuertit quod iustum est ? 4. Etiam si filii tui peccauerunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae : 5. tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus : 6. si mundus et rectus incesseris, statim euigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae ; 7. in tantum, ut si priora tua fuerint parua, et nouissima tua multiplicentur nimis. 8. Interroga enim generationem pristinam, et diligenter inuestiga patrum memoriam : 9. (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.) 10. Et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. 11. Numquid uiuere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ? 12. Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. 13. Sic uiae omnium qui obliuiscuntur Deum, et spes hypocritae peribit. 14. Non ei placebit uecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia eius. 15. Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget. 16. Humectus uidetur antequam ueniat sol, et in ortu suo germen eius egredietur. 17. Super aceruum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur. 18. Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non noui te. 19. Haec est enim laetitia uiae eius, ut rursum de terra alii germinentur, 20. Deus non proiiciet simplicem, nec porriget manum malignis, 21. donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo. 22. Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet. [9] 1. Et respondens Iob, ait : 2. Vere scio quod ita sit, et quod non iustificetur homo compositus Deo. 3. Si uoluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. 4. Sapiens corde est, et fortis robore : quis restitit ei, et pacem habuit ? 5. Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subuertit in furore suo. 6. Qui commouet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur. 7. Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. 8. Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris. 9. Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri. 10. Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. 11. Si uenerit ad me, non uidebo eum ; si abierit, non intelligam. 12. Si repente interroget, quis respondebit ei ? uel quis dicere potest : Cur ita facis ? 13. Deus, cuius irae nemo resistere potest, et sub quo curuantur qui portant orbem. 14. Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar uerbis meis cum eo ? 15. Qui, etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo : sed meum iudicem deprecabor. 16. Et cum inuocantem exaudierit me, non credo quod audierit uocem meam. 17. In turbine enim conteret me, et multiplicabit uulnera mea, etiam sine causa. 18. Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus. 19. Si fortitudo quaeritur, robustissimus est ; si aequitas iudicii, nemo audet pro me testimonium dicere. 20. Si iustificare me uoluero, os meum condemnabit me ; si innocentem ostendero, prauum me comprobabit. 21. Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me uitae meae. 22. Unum est quod locutus sum : et innocentem et impium ipse consumit. 23. Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat. 24. Terra data est in manus impii, uultum iudicum eius operit. Quod si non ille est, quis ergo est ? 25. Dies mei uelociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non uiderunt bonum. 26. Pertransierunt quasi naues poma portantes, sicut aquila uolans ad escam. 27. Cum dixero : Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor. 28. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. 29. Si autem et sic impius sum, quare frustra laboraui ? 30. Si lotus fuero quasi aquis niuis, et fulserit uelut mundissimae manus meae, 31. tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me uestimenta mea. 32. Neque enim uiro qui similis mei est, respondebo ; nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri. 33. Non est qui utrumque ualeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. 34. Auferat a me uirgam suam, et pauor eius non me terreat. 35. Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere. [10] 1. Taedet animam meam uitae meae ; dimittam aduersum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. 2. Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita iudices. 3. Numquid bonum tibi uidetur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuues ? 4. Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut uidet homo, et tu uidebis ? 5. Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, 6. ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris, 7. et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ? 8. Manus tuae fecerunt me, et plasmauerunt me totum in circuitu ; et sic repente praecipitas me ? 9. Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in puluerem reduces me. 10. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ? 11. Pelle et carnibus uestisti me ; ossibus et neruis compegisti me. 12. Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et uisitatio tua custodiuit spiritum meum. 13. Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia uniuersorum memineris. 14. Si peccaui, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ? 15. Et si impius fuero, uae mihi est ; et si iustus, non leuabo caput, saturatus afflictione et miseria. 16. Et propter superbiam quasi leaenam capies me, reuersusque mirabiliter me crucias. 17. Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam aduersum me, et poenae militant in me. 18. Quare de uulua eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me uideret ! 19. Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. 20. Numquid non paucitas dierum meorum finietur breui ? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum ; 21. antequam uadam, et non reuertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine : 22. terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo : sed sempiternus horror inhabitat. [11] 1. Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : 2. Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut uir uerbosus iustificabitur ? 3. Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ? 4. Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. 5. Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, 6. ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex eius, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! 7. Forsitan uestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? 8. Excelsior caelo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ? 9. Longior terra mensura eius et latior mari. 10. Si subuerterit omnia, uel in unum coarctauerit, quis contradicet ei ? 11. Ipse enim nouit hominum uanitatem ; et uidens iniquitatem, nonne considerat ? 12. Vir uanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. 13. Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. 14. Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, 15. tunc leuare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis. 16. Miseriae quoque obliuisceris et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis. 17. Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad uesperam ; et cum te consumptum putaueris, orieris ut lucifer. 18. Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. 19. Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. 20. Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animae. [12] 1. Respondens autem Iob, dixit : 2. Ergo uos estis soli homines, et uobiscum morietur sapientia ? 3. Et mihi est cor sicut et uobis, nec inferior uestri sum ; quis enim haec quae nostis ignorat ? 4. Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, inuocabit Deum, et exaudiet eum ; deridetur enim iusti simplicitas. 5. Lampas contempta apud cogitationes diuitum, parata ad tempus statutum. 6. Abundant tabernacula praedonum, et audacter prouocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. 7. Nimirum interroga iumenta, et docebunt te ; et uolatilia caeli, et indicabunt tibi. 8. Loquere terrae, et respondebit tibi ; et narrabunt pisces maris. 9. Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit ? 10. In cuius manu anima omnis uiuentis, et spiritus uniuersae carnis hominis. 11. Nonne auris uerba diiudicat ? Et fauces comedentis, saporem ? 12. In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. 13. Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam. 14. Si destruxerit, nemo est qui aedificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. 15. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subuertent terram. 16. Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse nouit et decipientem, et eum qui decipitur. 17. Adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem. 18. Balteum regum dissoluit, et praecingit fune renes eorum. 19. Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat ; 20. commutans labium ueracium, et doctrinam senum auferens. 21. Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant releuans. 22. Qui reuelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. 23. Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subuersas in integrum restituit. 24. Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per inuium. 25. Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. [13] 1. Ecce omnia haec uidit oculus meus, et audiuit auris mea, et intellexi singula. 2. Secundum scientiam uestram et ego noui : nec inferior uestri sum. 3. Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio, 4. prius uos ostendens fabricatores mendacii, et cultores peruersorum dogmatum. 5. Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes ! 6. Audite ergo correptionem meam, et iudicium labiorum meorum attendite. 7. Numquid Deus indiget uestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ? 8. Numquid faciem eius accipitis, et pro Deo iudicare nitimini ? 9. aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut homo, uestris fraudulentiis ? 10. Ipse uos arguet, quoniam in abscondito faciem eius accipitis. 11. Statim ut se commouerit, turbabit uos, et terror eius irruet super uos. 12. Memoria uestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum ceruices uestrae. 13. Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. 14. Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis ? 15. Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : uerumtamen uias meas in conspectu eius arguam. 16. Et ipse erit saluator meus : non enim ueniet in conspectu eius omnis hypocrita. 17. Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus uestris. 18. Si fuero iudicatus, scio quod iustus inueniar. 19. Quis est qui iudicetur mecum ? ueniat : quare tacens consumor ? 20. Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar : 21. manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. 22. Voca me, et ego respondebo tibi : aut certe loquar, et tu responde mihi. 23. Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi. 24. Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ? 25. Contra folium, quod uento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris : 26. scribis enim contra me amaritudines, et consumere me uis peccatis adolescentiae meae. 27. Posuisti in neruo pedem meum, et obseruasti omnes semitas meas, et uestigia pedum meorum considerasti, 28. qui quasi putredo consumendus sum, et quasi uestimentum quod comeditur a tinea. [14] 1. Homo, natus de muliere, breui uiuens tempore, repletur multis miseriis. 2. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit uelut umbra, et numquam in eodem statu permanet. 3. Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium ? 4. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ? 5. Breues dies hominis sunt : numerus mensium eius apud te est : constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt. 6. Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata ueniat, sicut mercenarii, dies eius. 7. Lignum habet spem : si praecisum fuerit, rursum uirescit, et rami eius pullulant. 8. Si senuerit in terra radix eius, et in puluere emortuus fuerit truncus illius, 9. ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. 10. Homo uero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quaeso, est ? 11. Quomodo si recedant aquae de mari, et fluuius uacuefactus arescat : 12. sic homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum, non euigilabit, nec consurget de somno suo. 13. Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ? 14. Putasne, mortuus homo rursum uiuat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec ueniat immutatio mea. 15. Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram. 16. Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis. 17. Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. 18. Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo : 19. lapides excauant aquae, et alluuione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes. 20. Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem eius, et emittes eum. 21. Siue nobiles fuerint filii eius, siue ignobiles, non intelliget. 22. Attamen caro eius, dum uiuet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit. [15] 1. Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2. Numquid sapiens respondebit quasi uentum loquens, et implebit ardore stomachum suum ? 3. Arguis uerbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. 4. Quantum in te est euacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. 5. Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. 6. Condemnabit te os tuum, et non ego, et labia tua respondebunt tibi. 7. Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus ? 8. numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia ? 9. Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ? 10. Et senes et antiqui sunt in nobis, multo uetustiores quam patres tui. 11. Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed uerba tua praua hoc prohibent. 12. Quid te eleuat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ? 13. Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones ? 14. Quid est homo ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere ? 15. Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et caeli non sunt mundi in conspectu eius. 16. Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ? 17. Ostendam tibi, audi me : quod uidi, narrabo tibi. 18. Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos : 19. quibus solis data est terra, et non transiuit alienus per eos. 20. Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius. 21. Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. 22. Non credit quod reuerti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. 23. Cum se mouerit ad quaerendum panem, nouit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. 24. Terrebit eum tribulatio, et angustia uallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium. 25. Tetendit enim aduersus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. 26. Cucurrit aduersus eum erecto collo, et pingui ceruice armatus est. 27. Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius aruina dependet. 28. Habitauit in ciuitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. 29. Non ditabitur, nec perseuerabit substantia eius, nec mittet in terra radicem suam. 30. Non recedet de tenebris : ramos eius arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. 31. Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. 32. Antequam dies eius impleantur peribit, et manus eius arescent. 33. Laedetur quasi uinea in primo flore botrus eius, et quasi oliua proiiciens florem suum. 34. Congregatio enim hypocritae sterilis, et ignis deuorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. 35. Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et uterus eius praeparat dolos. [16] 1. Respondens autem Iob, dixit : 2. Audiui frequenter talia : consolatores onerosi omnes uos estis. 3. Numquid habebunt finem uerba uentosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ? 4. Poteram et ego similia uestri loqui : atque utinam esset anima uestra pro anima mea ! 16:5 Consolarer et ego uos sermonibus, et mouerem caput meum super uos. 5. 16:6 Roborarem uos ore meo, et mouerem labia mea, quasi parcens uobis. 6. 16:7 Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. 7. 16:8 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. 8. 16:9 Rugae meae testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus aduersus faciem meam, contradicens mihi. 9. 16:10 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. 10. 16:11 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : saciati sunt poenis meis. 11. 16:12 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. 12. 16:13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit ceruicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. 13. 16:14 Circumdedit me lanceis suis, conuulnerauit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra uiscera mea. 14. 16:15 Concidit me uulnere super uulnus : irruit in me quasi gigas. 15. 16:16 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. 16. 16:17 Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligauerunt. 17. 16:18 Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces. 18. 16:19 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inueniat in te locum latendi clamor meus : 19. 16:20 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis. 20. 16:21 Verbosi amiui mei : ad Deum stillat oculus meus : 21. 16:22 atque utinam sic iudicaretur uir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo ! 22. 16:23 Ecce enim breues anni transeunt : et semitam per quam non reuertar ambulo. [17] 1. Spiritus meus attenuabitur, dies mei breuiabuntur, et solum mihi superest sepulchrum. 2. Non peccaui, et in amaritudinibus moratur oculus meus. 3. Libera me, Domine, et pone me iuxta te, et cuiusuis manus pugnet contra me. 4. Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur. 5. Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum eius deficient. 6. Posuit me quasi in prouerbium uulgi, et exemplum sum coram eis. 7. Caligauit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. 8. Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. 9. Et tenebit iustus uiam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. 10. Igitur omnes uos conuertimini, et uenite, et non inueniam in uobis ullum sapientem. 11. Dies mei transierunt : cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum. 12. Noctem uerterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. 13. Si sustinuero, infernus domus mea est : et in tenebris straui lectulum meum. 14. Putredini dixi : Pater meus es : mater mea, et soror mea, uermibus. 15. Ubi est ergo nunc praestolatio mea ? et patientiam meam quis considerat ? 16. In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi ? [18] 1. Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2. Usque ad quem finem uerba iactabitis ? intelligite prius, et sic loquamur. 3. Quare reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram uobis ? 4. Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo ? 5. Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius ? 6. Lux obtenebrescet in tabernaculo illius : et lucerna quae super eum est extinguetur. 7. Arctabuntur gressus uirtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum. 8. Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat. 9. Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. 10. Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam. 11. Undique terrebunt eum formidines, et inuoluent pedes eius. 12. Attenuetur fame robur eius, et inedia inuadat costas illius. 13. Deuoret pulchritudinem cutis eius, consumat brachia illius primogenita mors. 14. Auellatur de tabernaculo suo fiducia eius : et calcet super eum, quasi rex, interitus. 15. Habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est : aspergatur in tabernaculo eius sulphur. 16. Deorsum radices eius siccentur : sursum autem atteratur messis eius. 17. Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis. 18. Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. 19. Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus eius. 20. In die eius stupebunt nouissimi, et primos inuadet horror. 21. Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus eius qui ignorat Deum. [19] 1. Respondens autem Iob, dixit : 2. Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ? 3. En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. 4. Nempe, et si ignoraui, mecum erit ignorantia mea. 5. At uos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. 6. Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. 7. Ecce clamabo, uim patiens, et nemo audiet : uociferabor, et non est qui iudicet. 8. Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit. 9. Spoliauit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. 10. Destruxit me undique, et pereo : et quasi euulsae arbori abstulit spem meam. 11. Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum. 12. Simul uenerunt latrones eius, et fecerunt sibi uiam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. 13. Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. 14. Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me nouerant obliti sunt mei. 15. Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. 16. Seruum meum uocaui, et non respondit : ore proprio deprecabar illum. 17. Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. 18. Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. 19. Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, auersatus est me. 20. Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. 21. Miseremini mei, miseremini mei, saltem uos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. 22. Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ? 23. Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? quis mihi det ut exarentur in libro, 24. stylo ferreo et plumbi lamina, uel celte sculpantur in silice ? 25. Scio enim quod redemptor meus uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum : 26. et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea uidebo Deum meum. 27. Quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est haec spes mea in sinu meo. 28. Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem uerbi inueniamus contra eum ? 29. Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse iudicium. [20] 1. Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : 2. Idcirco cogitationes meae uariae succedunt sibi, et mens in diuersa rapitur. 3. Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi. 4. Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, 5. quod laus impiorum breuis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti. 6. Si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, 7. quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum uiderant, dicent : Ubi est ? 8. Velut somnium auolans non inuenietur : transiet sicut uisio nocturna. 9. Oculus qui eum uiderat non uidebit, neque ultra intuebitur eum locus suus. 10. Filii eius atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. 11. Ossa eius implebuntur uitiis adolescentiae eius, et cum eo in puluere dormient. 12. Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua. 13. Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. 14. Panis eius in utero illius uertetur in fel aspidum intrinsecus. 15. Diuitias quas deuorauit euomet, et de uentre illius extrahet eas Deus. 16. Caput aspidum suget, et occidet eum lingua uiperae. 17. (Non uideat riuulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) 18. Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur : iuxta multitudinem adinuentionum suarum, sic et sustinebit. 19. Quoniam confringens nudauit pauperes : domum rapuit, et non aedificauit eam. 20. Nec est satiatus uenter eius : et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit. 21. Non remansit de cibo eius : et propterea nihil permanebit de bonis eius. 22. Cum satiatus fuerit, arctabitur : aestuabit, et omnis dolor irruet super eum. 23. Utinam impleatur uenter eius, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum ! 24. Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum. 25. Eductus, et egrediens de uagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : uadent et uenient super eum horribiles. 26. Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius : deuorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo. 27. Reuelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget aduersus eum. 28. Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei. 29. Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas uerborum eius a Domino. [21] 1. Respondens autem Iob, dixit : 2. Audite, quaeso, sermones meos, et agite poenitentiam. 3. Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si uidebitur, uerba ridete. 4. Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ? 5. Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori uestro. 6. Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. 7. Quare ergo impii uiuunt, subleuati sunt, confortatique diuitiis ? 8. Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. 9. Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est uirga Dei super illos. 10. Bos eorum concepit, et non abortiuit : uacca peperit, et non est priuata foetu suo. 11. Egrediuntur quasi greges paruuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. 12. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. 13. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. 14. Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam uiarum tuarum nolumus. 15. Quis est Omnipotens, ut seruiamus ei ? et quid nobis prodest si orauerimus illum ? 16. Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. 17. Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superueniet eis inundatio, et dolores diuidet furoris sui ? 18. Erunt sicut paleae ante faciem uenti, et sicut fauilla quam turbo dispergit. 19. Deus seruabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. 20. Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. 21. Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius dimidietur ? 22. Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat ? 23. Iste moritur robustus et sanus, diues et felix : 24. uiscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur : 25. alius uero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus : 26. et tamen simul in puluere dormient, et uermes operient eos. 27. Certe noui cogitationes uestras, et sententias contra me iniquas. 28. Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ? 29. Interrogate quemlibet de uiatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis : 30. quia in diem perditionis seruatur malus, et ad diem furoris ducetur. 31. Quis arguet coram eo uiam eius ? et quae fecit, quis reddet illi ? 32. Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum uigilabit. 33. Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. 34. Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio uestra repugnare ostensa sit ueritati ? [22] 1. Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2. Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae ? 3. Qui prodest Deo, si iustus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit uia tua ? 4. Numquid timens arguet te, et ueniet tecum in iudicium ? 5. Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas ? 6. Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti uestibus. 7. Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. 8. In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. 9. Viduas dimisisti uacuas, et lacertos pupillorum comminuisti. 10. Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. 11. Et putabas te tenebras non uisurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri. 12. An non cogitas quod Deus excelsior caelo sit, et super stellarum uerticem sublimetur ? 13. Et dicis : Quid enim nouit Deus ? et quasi per caliginem iudicat. 14. Nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat. 15. Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcauerunt uiri iniqui, 16. qui sublati sunt ante tempus suum, et fluuius subuertit fundamentum eorum ? 17. qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, aestimabant eum, 18. cum ille implesset domos eorum bonis ? quorum sententia procul sit a me ! 19. Videbunt iusti, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos : 20. nonne succisa est erectio eorum ? et reliquias eorum deuorauit ignis ? 21. Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos. 22. Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones eius in corde tuo. 23. Si reuersus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. 24. Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. 25. Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coaceruabitur tibi. 26. Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et eleuabis ad Deum faciem tuam. 27. Rogabis eum, et exaudiet te, et uota tua reddes. 28. Decernes rem, et ueniet tibi, et in uiis tuis splendebit lumen. 29. Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinauerit oculos, ipse saluabitur. 30. Saluabitur innocens : saluabitur autem in munditia manuum suarum. [23] 1. Respondens autem Iob, ait : 2. Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggrauata est super gemitum meum. 3. Quis mihi tribuat ut cognoscam et inueniam illum, et ueniam usque ad solium eius ? 4. Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus : 5. ut sciam uerba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. 6. Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat. 7. Proponat aequitatem contra me, et perueniat ad uictoriam iudicium meum. 8. Si ad orientem iero, non apparet : si ad occidentem, non intelligam eum. 9. Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum : si me uertam ad dexteram, non uidebo illum. 10. Ipse uero scit uiam meam, et probauit me quasi aurum quod per ignem transit. 11. Vestigia eius secutus est pes meus : uiam eius custodiui, et non declinaui ex ea. 12. A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi uerba oris eius. 13. Ipse enim solus est, et nemo auertere potest cogitationem eius, et anima eius quodcumque uoluit, hoc fecit. 14. Cum expleuerit in me uoluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei. 15. Et idcirco a facie eius turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. 16. Deus molliuit cor meum, et Omnipotens conturbauit me. 17. Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. [24] 1. Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem nouerunt eum, ignorant dies illius. 2. Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et pauerunt eos. 3. Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bouem uiduae. 4. Subuerterunt pauperum uiam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae. 5. Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : uigilantes ad praedam, praeparant panem liberis. 6. Agrum non suum demetunt, et uineam eius, quem ui oppresserint, uindemiant. 7. Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore : 8. quos imbres montium rigant, et non habentes uelamen, amplexantur lapides. 9. Vim fecerunt depraedantes pupillos, et uulgum pauperem spoliauerunt. 10. Nudis et incedentibus absque uestitu, et esurientibus tulerunt spicas. 11. Inter aceruos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. 12. De ciuitatibus fecerunt uiros gemere, et anima uulneratorum clamauit : et Deus inultum abire non patitur. 13. Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt uias eius, nec reuersi sunt per semitas eius. 14. Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem : per noctem uero erit quasi fur. 15. Oculus adulteri obseruat caliginem, dicens : Non me uidebit oculus : et operiet uultum suum. 16. Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignorauerunt lucem. 17. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant. 18. Leuis est super faciem aquae : maledicta sit pars eius in terra, nec ambulet per uiam uinearum. 19. Ad nimium calorem transeat ab aquis niuium, et usque ad inferos peccatum illius. 20. Obliuiscatur eius misericordia, dulcedo illius uermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. 21. Pauit enim sterilem quae non parit, et uiduae bene non fecit. 22. Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet uitae suae. 23. Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem eius sunt in uiis illius. 24. Eleuati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. 25. Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum uerba mea ? [25] 1. Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2. Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. 3. Numquid est numerus militum eius ? et super quem non surget lumen illius ? 4. Numquid iustificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ? 5. Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius : 6. quanto magis homo putredo, et filius hominis uermis ! [26] 1. Respondens autem Iob dixit : 2. Cuius adiutor es ? numquid imbecillis ? et sustentas brachium eius qui non est fortis ? 3. Cui dedisti consilium ? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam. 4. Quem docere uoluisti ? nonne eum qui fecit spiramentum ? 5. Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. 6. Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. 7. Qui extendit aquilonem super uacuum, et appendit terram super nihilum. 8. Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. 9. Qui tenet uultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam. 10. Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae. 11. Columnae caeli contremiscunt, et pauent ad nutum eius. 12. In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia eius percussit superbum. 13. Spiritus eius ornauit caelos, et obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus. 14. Ecce haec ex parte dicta sunt uiarum eius : et cum uix paruam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? [27] 1. Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit : 2. Viuit Deus, qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. 3. Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, 4. non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. 5. Absit a me ut iustos uos esse iudicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. 6. Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni uita mea. 7. Sit ut impius, inimicus meus, et aduersarius meus, quasi iniquus. 8. Quae est enim spes hypocritae, si auare rapiat, et non liberet Deus animam eius ? 9. Numquid Deus audiet clamorem eius, cum uenerit super eum angustia ? 10. aut poterit in Omnipotente delectari, et inuocare Deum omni tempore ? 11. Docebo uos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam. 12. Ecce uos omnes nostis, et quid sine causa uana loquimini ? 13. Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas uiolentorum, quam ob Omnipotente suscipient. 14. Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane : 15. qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et uiduae illius non plorabunt. 16. Si comportauerit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparauerit uestimenta : 17. praeparabit quidem, sed iustus uestietur illis, et argentum innocens diuidet. 18. Ædificauit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. 19. Diues, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inueniet. 20. Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. 21. Tollet eum uentus urens, et auferet, et uelut turbo rapiet eum de loco suo. 22. Et mittet super eum, et non parcet : de manu eius fugiens fugiet. 23. Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum eius. [28] 1. Habet argentum uenarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. 2. Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes uertitur. 3. Tempus posuit tenebris, et uniuersorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis et umbram mortis. 4. Diuidit torrens a populo peregrinante, eos quos oblitus est pes egentis hominis, et inuios. 5. Terra, de qua oriebatur panis, in loco suo igni subuersa est. 6. Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum. 7. Semitam ignorauit auis, nec intuitus est eam oculus uulturis. 8. Non calcauerunt eam filii institorum, nec pertransiuit per eam leaena. 9. Ad silicem extendit manum suam, subuertit a radicibus montes. 10. In petris riuos excidit, et omne pretiosum uidit oculus eius. 11. Profunda quoque fluuiorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit. 12. Sapientia uero ubi inuenitur ? et quis est locus intelligentiae ? 13. Nescit homo pretium eius, nec inuenitur in terra suauiter uiuentium. 14. Abyssus dicit : Non est in me, et mare loquitur : Non est mecum. 15. Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius. 16. Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, uel sapphiro. 17. Non adaequabitur ei aurum uel uitrum, nec commutabuntur pro ea uasa auri. 18. Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione eius : trahitur autem sapientia de occultis. 19. Non adaequabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturae mundissimae componetur. 20. Unde ergo sapientia uenit ? et quis est locus intelligentiae ? 21. Abscondita est ab oculis omnium uiuentium : uolucres quoque caeli latet. 22. Perditio et mors dixerunt : Auribus nostris audiuimus famam eius. 23. Deus intelligit uiam eius, et ipse nouit locum illius. 24. Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub caelo sunt respicit. 25. Qui fecit uentis pondus, et aquas appendit in mensura. 26. Quando ponebat pluuiis legem, et uiam procellis sonantibus : 27. tunc uidit illam et enarrauit, et praeparauit, et inuestigauit. 28. Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia. [29] 1. Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit : 2. Quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ? 3. quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris : 4. sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo : 5. quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei : 6. quando lauabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi riuos olei : 7. quando procedebam ad portam ciuitatis, et in platea parabant cathedram mihi. 8. Videbant me iuuenes, et abscondebantur : et senes assurgentes stabant. 9. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. 10. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. 11. Auris audiens beatificabat me, et oculus uidens testimonium, reddebat mihi : 12. eo quod liberassem pauperem uociferantem, et pupillum cui non esset adiutor. 13. Benedictio perituri super me ueniebat, et cor uiduae consolatus sum. 14. Iustitia indutus sum, et uestiui me, sicut uestimento et diademate, iudicio meo. 15. Oculus fui caeco, et pes claudo. 16. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime inuestigabam. 17. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. 18. Dicebamque : In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. 19. Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. 20. Gloria mea semper innouabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. 21. Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. 22. Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. 23. Expectabant me sicut pluuiam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. 24. Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux uultus mei non cadebat in terram. 25. Si uoluissem ire ad eos, sedebam primus : cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. [30] 1. Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei : 2. quorum uirtus manuum mihi erat pro nihilo, et uita ipsa putabantur indigni : 3. egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. 4. Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum : 5. qui de conuallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant : 6. in desertis habitabant torrentium, et in cauernis terrae, uel super glaream : 7. qui inter huiuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant : 8. filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. 9. Nunc in eorum canticum uersus sum, et factus sum eis in prouerbium. 10. Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non uerentur. 11. Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. 12. Ad dexteram orientis calamitates meae illico surrexerunt : pedes meos subuerterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. 13. Dissipauerunt itinera mea : insidiati sunt mihi, et praeualuerunt, et non fuit qui ferret auxilium. 14. Quasi rupto muro, et aperta ianua, irruerunt super me, et ad meas miserias deuoluti sunt. 15. Redactus sum in nihilum ; abstulisti quasi uentus desiderium meum, et uelut nubes pertransiit salus mea. 16. Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. 17. Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. 18. In multitudine eorum consumitur uestimentum meum, et quasi capito tunicae succinxerunt me. 19. Comparatus sum luto, et assimilatus sum fauillae et cineri. 20. Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me. 21. Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae aduersaris mihi. 22. Eleuasti me, et quasi super uentum ponens elisisti me ualide. 23. Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni uiuenti. 24. Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse saluabis. 25. Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. 26. Expectabam bona, et uenerunt mihi mala : praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. 27. Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : praeuenerunt me dies afflictionis. 28. Moerens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam. 29. Frater fui draconum, et socius struthionum. 30. Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate. 31. Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in uocem flentium. [31] 1. Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de uirgine. 2. Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis ? 3. Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam ? 4. Nonne ipse considerat uias meas, et cunctos gressus meos dinumerat ? 5. Si ambulaui in uanitate, et festinauit in dolo pes meus, 6. appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitatem meam. 7. Si declinauit gressus meus de uia, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula, 8. seram, et alium comedat, et progenies mea eradicetur. 9. Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, 10. scortum alterius sit uxor mea, et super illam incuruentur alii. 11. Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. 12. Ignis est usque ad perditionem deuorans, et omnia eradicans genimina. 13. Si contempsi subire iudicium cum seruo meo et ancilla mea, cum disceptarent aduersum me : 14. quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus ? et cum quaesierit, quid respondebo illi ? 15. Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est ? et formauit me in uulua unus ? 16. Si negaui quod uolebant pauperibus, et oculos uiduae expectare feci : 17. si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea 18. (quia ab infantia mea creuit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum) : 19. si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem : 20. si non benedixerunt mihi latera eius, et de uelleribus ouium mearum calefactus est : 21. si leuaui super pupillum manum meam, etiam cum uiderem me in porta superiorem, 22. humerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. 23. Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui. 24. Si putaui aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea : 25. si laetatus sum super multis diuitiis meis, et quia plurima reperit manus mea : 26. si uidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, 27. et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo : 28. quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. 29. Si gauisus sum ad ruinam eius qui me oderat, et exsultaui quod inuenisset eum malum : 30. non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius. 31. Si non dixerunt uiri tabernaculi mei : Quis det de carnibus eius, ut saturemur ? 32. Foris non mansit peregrinus : ostium meum uiatori patuit. 33. Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celaui in sinu meo iniquitatem meam : 34. si expaui ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me : et non magis tacui, nec egressus sum ostium. 35. Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui iudicat, 36. ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ? 37. Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. 38. Si aduersum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent : 39. si fructus eius comedi absque pecunia, et animam agricolarum eius afflixi : 40. pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt uerba Iob. [32] 1. Omiserunt autem tres uiri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi uideretur. 2. Et iratus indignatusque est Eliu, filius Barachel, Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem aduersum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo. 3. Porro aduersum amicos eius indignatus est, eo quod non inuenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Iob. 4. Igitur Eliu expectauit Iob loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. 5. Cum autem uidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est uehementer. 6. Respondensque Eliu, filius Barachel, Buzites, dixit : Iunior sum tempore, uos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, ueritus sum uobis indicare meam sententiam. 7. Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. 8. Sed, ut uideo, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. 9. Non sunt longaeui sapientes, nec senes intelligunt iudicium. 10. Ideo dicam : Audite me, ostendam uobis etiam ego meam sapientiam. 11. Expectaui enim sermones uestros, audiui prudentiam uestram, donec disceptaremini sermonibus : 12. et donec putabam uos aliquid dicere, considerabam : sed, ut uideo, non est qui possit arguere Iob, et respondere ex uobis sermonibus eius. 13. Ne forte dicatis : Inuenimus sapientiam : Deus proiecit eum, non homo. 14. Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones uestros respondebo illi. 15. Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. 16. Quoniam igitur expectaui, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt : 17. respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. 18. Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. 19. En uenter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas nouas disrumpit. 20. Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo. 21. Non accipiam personam uiri, et Deum homini non aequabo. 22. Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus. [33] 1. Audi igitur, Iob, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. 2. Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis. 3. Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur. 4. Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis uiuificauit me. 5. Si potes, responde mihi, et aduersus faciem meam consiste. 6. Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. 7. Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi grauis. 8. Dixisti ergo in auribus meis, et uocem uerborum tuorum audiui : 9. Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. 10. Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. 11. Posuit in neruo pedes meos ; custodiuit omnes semitas meas. 12. Hoc est ergo in quo non es iustificatus. Respondebo tibi, quia maior sit Deus homine. 13. Aduersus eum contendis, quod non ad omnia uerba responderit tibi ? 14. Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. 15. Per somnium, in uisione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, 16. tunc aperit aures uirorum, et erudiens eos instruit disciplina, 17. ut auertat hominem ab his quae facit, et liberet eum de superbia, 18. eruens animam eius a corruptione, et uitam illius, ut non transeat in gladium. 19. Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa eius marcescere facit. 20. Abominabilis ei fit in uita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. 21. Tabescet caro eius, et ossa, quae tecta fuerant, nudabuntur. 22. Appropinquauit corruptioni anima eius, et uita illius mortiferis. 23. Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis aequitatem, 24. miserebitur eius, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inueni in quo ei propitier. 25. Consumpta est caro eius a suppliciis : reuertatur ad dies adolescentiae suae. 26. Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et uidebit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam. 27. Respiciet homines, et dicet : Peccaui : et uere deliqui, et ut eram dignus non recepi. 28. Liberauit animam suam, ne pergeret in interitum, sed uiuens lucem uideret. 29. Ecce haec omnia operatur Deus tribus uicibus per singulos, 30. ut reuocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce uiuentium. 31. Attende, Iob, et audi me : et tace, dum loquor. 32. Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, uolo enim te apparere iustum. 33. Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam. [34] 1. Pronuntians itaque Eliu, etiam haec locutus est : 2. Audite, sapientes, uerba mea : et eruditi, auscultate me. 3. Auris enim uerba probat, et guttur escas gustu diiudicat. 4. Iudicium eligamus nobis, et inter nos uideamus quid sit melius. 5. Quia dixit Iob : Iustus sum, et Deus subuertit iudicium meum. 6. In iudicando enim me mendacium est, uiolenta sagitta mea absque ullo peccato. 7. Quis est uir ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam ? 8. qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum uiris impiis ? 9. Dixit enim : Non placebit uir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. 10. Ideo, uiri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas ! 11. Opus enim hominis reddet ei, et iuxta uias singulorum restituet eis. 12. Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subuertet iudicium. 13. Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ? 14. Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. 15. Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem reuertetur. 16. Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta uocem eloquii mei : 17. numquid qui non amat iudicium sanari potest ? et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas ? 18. Qui dicit regi : Apostata ; qui uocat duces impios ; 19. qui non accipit personas principum, nec cognouit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum : opus enim manuum eius sunt uniuersi. 20. Subito morientur, et in media nocte : turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent uiolentum absque manu. 21. Oculi enim eius super uias hominum, et omnes gressus eorum considerat. 22. Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, 23. neque enim ultra in hominis potestate est, ut ueniat ad Deum in iudicium. 24. Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. 25. Nouit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur. 26. Quasi impios percussit eos, in loco uidentium : 27. qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes uias eius intelligere noluerunt : 28. ut peruenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret uocem pauperum. 29. Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ? ex quo absconderit uultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines ? 30. Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. 31. Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. 32. Si erraui, tu doce me : si iniquitatem locutus sum, ultra non addam. 33. Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ? tu enim coepisti loqui, et non ego : quod si quid nosti melius, loquere. 34. Viri intelligentes loquantur mihi, et uir sapiens audiat me. 35. Iob autem stulte locutus est, et uerba illius non sonant disciplinam. 36. Pater mi, probetur Iob usque ad finem : ne desinas ab homine iniquitatis : 37. quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur : et tunc ad iudicium prouocet sermonibus suis Deum. [35] 1. Igitur Eliu haec rursum locutus est : 2. Numquid aequa tibi uidetur tua cogitatio, ut diceres : Iustior sum Deo ? 3. Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : uel quid tibi proderit, si ego peccauero ? 4. Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. 5. Suspice caelum, et intuere : et contemplare aethera quod altior te sit. 6. Si peccaueris, quid ei nocebis ? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum ? 7. Porro si iuste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ? 8. Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adiuuabit iustitia tua. 9. Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et eiulabunt propter uim brachii tyrannorum. 10. Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, 11. qui docet nos super iumenta terrae, et super uolucres caeli erudit nos ? 12. Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum. 13. Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. 14. Etiam cum dixeris : Non considerat : iudicare coram illo, et expecta eum. 15. Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus ualde. 16. Ergo Iob frustra aperit os suum, et absque scientia uerba multiplicat. [36] 1. Addens quoque Eliu, haec locutus est : 2. Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. 3. Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo iustum. 4. Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. 5. Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens : 6. sed non saluat impios, et iudicium pauperibus tribuit. 7. Non auferet a iusto oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. 8. Et si fuerint in catenis, et uinciantur funibus paupertatis, 9. indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia uiolenti fuerunt. 10. Reuelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut reuertantur ab iniquitate. 11. Si audierint et obseruauerint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria : 12. si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia. 13. Simulatores et callidi prouocant iram Dei, neque clamabunt cum uincti fuerint. 14. Morietur in tempestate anima eorum, et uita eorum inter effeminatos. 15. Eripiet de angustia sua pauperem, et reuelabit in tribulatione aurem eius. 16. Igitur saluabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. 17. Causa tua quasi impii iudicata est : causam iudiciumque recipies. 18. Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo donorum inclinet te. 19. Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. 20. Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. 21. Caue ne declines ad iniquitatem : hanc enim coepisti sequi post miseriam. 22. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. 23. Quis poterit scrutari uias eius ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ? 24. Memento quod ignores opus eius, de quo cecinerunt uiri. 25. Omnes homines uident eum : unusquisque intuetur procul. 26. Ecce Deus magnus uincens scientiam nostram : numerus annorum eius inaestimabilis. 27. Qui aufert stillas pluuiae, et effundit imbres ad instar gurgitum, 28. qui de nubibus fluunt, quae praetexunt cuncta desuper. 29. Si uoluerit extendere nubes quasi tentorium suum, 30. et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet. 31. Per haec enim iudicat populos, et dat escas multis mortalibus. 32. In manibus abscondit lucem, et praecepit ei ut rursus adueniat. 33. Annuntiat de ea amico suo, quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere. [37] 1. Super hoc expauit cor meum, et emotum est de loco suo. 2. Audite auditionem in terrore uocis eius, et sonum de ore illius procedentem. 3. Subter omnes caelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae. 4. Post eum rugiet sonitus, tonabit uoce magnitudinis suae : et non inuestigabitur, cum audita fuerit uox eius. 5. Tonabit Deus in uoce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia, 6. qui praecipit niui ut descendat in terram, et hiemis pluuiis, et imbri fortitudinis suae : 7. qui in manu omnium hominum signat, ut nouerint singuli opera sua. 8. Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur. 9. Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. 10. Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur aquae. 11. Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. 12. Quae lustrant per circuitum, quocumque eas uoluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum : 13. siue in una tribu, siue in terra sua, siue in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inueniri. 14. Ausculta haec, Iob : sta, et considera mirabilia Dei. 15. Numquid scis quando praeceperit Deus pluuiis, ut ostenderent lucem nubium eius ? 16. Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias ? 17. Nonne uestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro ? 18. Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt. 19. Ostende nobis quid dicamus illi : nos quippe inuoluimur tenebris. 20. Quis narrabit ei quae loquor ? etiam si locutus fuerit homo, deuorabitur. 21. At nunc non uident lucem : subito aër cogetur in nubes, et uentus transiens fugabit eas. 22. Ab aquilone aurum uenit, et ad Deum formidolosa laudatio. 23. Digne eum inuenire non possumus : magnus fortitudine, et iudicio, et iustitia : et enarrari non potest. 24. Ideo timebunt eum uiri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi uidentur esse sapientes. [38] 1. Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit : 2. Quis est iste inuoluens sententias sermonibus imperitis ? 3. Accinge sicut uir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi. 4. Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae ? indica mihi, si habes intelligentiam. 5. Quis posuit mensuras eius, si nosti ? uel quis tetendit super eam lineam ? 6. super quo bases illius solidatae sunt ? aut quis demisit lapidem angularem eius, 7. cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei ? 8. Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de uulua procedens ; 9. cum ponerem nubem uestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiae obuoluerem ? 10. Circumdedi illud terminis meis, et posui uectem et ostia, 11. et dixi : Usque huc uenies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. 12. Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum ? 13. et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea ? 14. Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut uestimentum. 15. Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. 16. Numquid ingressus es profunda maris ? et in nouissimis abyssi deambulasti ? 17. Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa uidisti ? 18. Numquid considerasti latitudinem terrae ? indica mihi, si nosti, omnia : 19. in qua uia lux habitet, et tenebrarum quis locus sit : 20. ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus eius. 21. Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noueras ? 22. Numquid ingressus es thesauros niuis, aut thesauros grandinis aspexisti, 23. quae praeparaui in tempus hostis, in diem pugnae et belli ? 24. Per quam uiam spargitur lux, diuiditur aestus super terram ? 25. Quis dedit uehementissimo imbri cursum, et uiam sonantis tonitrui, 26. ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, 27. ut impleret inuiam et desolatam, et produceret herbas uirentes ? 28. Quis est pluuiae pater ? uel quis genuit stillas roris ? 29. De cuius utero egressa est glacies ? et gelu de caelo quis genuit ? 30. In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur. 31. Numquid coniungere ualebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ? 32. Numquid producis luciferum in tempore suo, et uesperum super filios terrae consurgere facis ? 33. Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra ? 34. Numquid eleuabis in nebula uocem tuam, et impetus aquarum operiet te ? 35. Numquid mittes fulgura, et ibunt, et reuertentia dicent tibi : Adsumus ? 36. Quis posuit in uisceribus hominis sapientiam ? uel quis dedit gallo intelligentiam ? 37. Quis enarrabit caelorum rationem, et concentum caeli quis dormire faciet ? 38. Quando fundebatur puluis in terra, et glebae compingebantur ? 39. Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum eius implebis, 40. quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ? 41. Quis praeparat coruo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, uagantes, eo quod non habeant cibos ? [39] 1. Numquid nosti tempus partus ibicum in petris ? uel parturientes ceruas obseruasti ? 2. Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum ? 3. Incuruantur ad foetum, et pariunt, et rugitus emittunt. 4. Separantur filii earum, et pergunt ad pastum : egrediuntur, et non reuertuntur ad eas. 5. Quis dimisit onagrum liberum, et uincula eius quis soluit ? 6. cui dedi in solitudine domum, et tabernacula eius in terra salsuginis. 7. Contemnit multitudinem ciuitatis : clamorem exactoris non audit. 8. Circumspicit montes pascuae suae, et uirentia quaeque perquirit. 9. Numquid uolet rhinoceros seruire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum ? 10. Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas uallium post te ? 11. Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius, et derelinques ei labores tuos ? 12. Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget ? 13. Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris. 14. Quando derelinquit oua sua in terra, tu forsitan in puluere calefacies ea ? 15. Obliuiscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. 16. Duratur ad filios suos, quasi non sint sui : frustra laborauit, nullo timore cogente. 17. Priuauit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. 18. Cum tempus fuerit, in altum alas erigit : deridet equum et ascensorem eius. 19. Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum ? 20. Numquid suscitabis eum quasi locustas ? gloria narium eius terror. 21. Terram ungula fodit, exultat audacter : in occursum pergit armatis. 22. Contemnit pauorem, nec cedit gladio. 23. Super ipsum sonabit pharetra : uibrabit hasta et clypeus : 24. feruens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem. 25. Ubi audierit buccinam, dicit : Vah ! procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. 26. Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum ? 27. Numquid ad praeceptum tuum eleuabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum ? 28. In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus. 29. Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt. 30. Pulli eius lambent sanguinem : et ubicumque cadauer fuerit, statim adest. [40] 1. 39:31 Et adiecit Dominus, et locutus est ad Iob : 2. 39:32 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ? utique qui arguit Deum, debet respondere ei. 3. 39:33 Respondens autem Iob Domino, dixit : 4. 39:34 Qui leuiter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum. 5. 39:35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem : et alterum, quibus ultra non addam. 6. 40:1 Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit : 7. 40:2 Accinge sicut uir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi. 8. 40:3 Numquid irritum facies iudicium meum, et condemnabis me, ut te iustificeris ? 9. 40:4 Et si habes brachium sicut Deus ? et si uoce simili tonas ? 10. 40:5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere uestibus. 11. 40:6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. 12. 40:7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. 13. 40:8 Absconde eos in puluere simul, et facies eorum demerge in foueam. 14. 40:9 Et ego confitebor quod saluare te possit dextera tua. 15. 40:10 Ecce behemoth quem feci tecum, foenum quasi bos comedet. 16. 40:11 Fortitudo eius in lumbis eius, et uirtus illius in umbilico uentris eius. 17. 40:12 Stringit caudam suam quasi cedrum : nerui testiculorum eius perplexi sunt. 18. 40:13 Ossa eius uelut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. 19. 40:14 Ipse est principium uiarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium eius. 20. 40:15 Huic montes herbas ferunt : omnes bestiae agri ludent ibi. 21. 40:16 Sub umbra dormit, in secreto calami et in locis humentibus. 22. 40:17 Protegunt umbrae umbram eius : circumdabunt eum salices torrentis. 23. 40:18 Ecce absorbebit fluuium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius. 24. 40:19 In oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares eius. [41] 1. 40:20 An extrahere poteris leuiathan hamo, et fune ligabis linguam eius ? 2. 40:21 Numquid pones circulum in naribus eius, aut armilla perforabis maxillam eius ? 3. 40:22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ? 4. 40:23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum seruum sempiternum ? 5. 40:24 Numquid illudes ei quasi aui, aut ligabis eum ancillis tuis ? 6. 40:25 Concident eum amici ? diuident illum negotiatores ? 7. 40:26 Numquid implebis sagenas pelle eius, et gurgustium piscium capite illius ? 8. 40:27 Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui. 9. 40:28 Ecce spes eius frustrabitur eum, et uidentibus cunctis praecipitabitur. 10. 41:1 Non quasi crudelis suscitabo eum : quis enim resistere potest uultui meo ? 11. 41:2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt. 12. 41:3 Non parcam ei, et uerbis potentibus, et ad deprecandum compositis. 13. 41:4 Quis reuelabit faciem indumenti eius ? et in medium oris eius quis intrabit ? 14. 41:5 Portas uultus eius quis aperiet ? per gyrum dentium eius formido. 15. 41:6 Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. 16. 41:7 Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. 17. 41:8 Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. 18. 41:9 Sternutatio eius splendor ignis, et oculi eius ut palpebrae diluculi. 19. 41:10 De ore eius lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae. 20. 41:11 De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque feruentis. 21. 41:12 Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur. 22. 41:13 In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit egestas. 23. 41:14 Membra carnium eius cohaerentia sibi : mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur. 24. 41:15 Cor eius indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. 25. 41:16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. 26. 41:17 Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit, neque hasta, neque thorax : 27. 41:18 reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes. 28. 41:19 Non fugabit eum uir sagittarius : in stipulam uersi sunt ei lapides fundae. 29. 41:20 Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit uibrantem hastam. 30. 41:21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. 31. 41:22 Feruescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. 32. 41:23 Post eum lucebit semita : aestimabit abyssum quasi senescentem. 33. 41:24 Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. 34. 41:25 Omne sublime uidet : ipse est rex super uniuersos filios superbiae. [42] 1. Respondens autem Iob Domino, dixit : 2. Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. 3. Quis est iste qui celat consilium absque scientia ? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam. 4. Audi, et ego loquar : interrogabo te, et responde mihi. 5. Auditu auris audiui te : nunc autem oculus meus uidet te. 6. Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in fauilla et cinere. 7. Postquam autem locutus est Dominus uerba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut seruus meus Iob. 8. Sumite ergo uobis septem tauros et septem arietes, et ite ad seruum meum Iob, et offerte holocaustum pro uobis : Iob autem seruus meum orabit pro uobis. Faciem eius suscipiam, ut non uobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta, sicut seruus meus Iob. 9. Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob. 10. Dominus quoque conuersus est ad poenitentiam Iob, cum oraret ille pro amicis suis : et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob, duplicia. 11. Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et uniuersae sorores suae, et cuncti qui nouerant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo eius : et mouerunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum, et dederunt ei unusquisque ouem unam, et inaurem auream unam. 12. Dominus autem benedixit nouissimis Iob magis quam principio eius : et facta sunt ei quatuordecim millia ouium, et sex millia camelorum, et mille iuga boum, et mille asinae. 13. Et fuerunt ei septem filii, et tres filiae. 14. Et uocauit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii. 15. Non sunt autem inuentae mulieres speciosae sicut filiae Iob in uniuersa terra : deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum. 16. Vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis, et uidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem : et mortuus est senex et plenus dierum. 17. 42:16 Vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis, et uidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem : et mortuus est senex et plenus dierum.