[3,0] LIBER TERTIUS. 1 FAMA uolans iam finitimas impleuerat urbes, Exceptum insidiis heroa dolisque suorum: Obscurus tamen, atque incerto auctore uagari Rumor adhuc, necdum matris penetrarat ad aures; 5 Cuncta licet nunquam illa animo secura timeret Praesago : nempe audierat, uatumque tremenda Terrebant monita, pro libertate piorum Natum sponte sua subiturum funus acerbum. Ast ubi Iosephus senior praesensit (ei olim 10 Alma parens fuerat Superum concredita iussis) Nazaren linquens Solymorum se intulit urbi. Vix introgressus uidet omnia feruere multo Concursu populi, sublustri nocte, per umbras, Moeniaque ingenti misceri tota tumultu. 15 Ecce autem elapsus manibus telisque cohortis Fidus Ioannes pallenti tristior ore Occurrit : sed uix amens agnouit amicum, Dum trepidat, casusque animo ducis haeret acerbus. Cui senior "Heus ! siste gradum, quo te rapis? inquit. 20 Quo res nostra loco? sine te nunc uester ubi dux Patre Deo satus? aut strepitus quis tantus in urbe! Hei mihi ! non fallunt pauidam praesagia matrem." Sic ait; illum autem iuuenis complexus, et haerens Tantum fundebat lacrymas, gemitusque ciebat. 25 Tandem pauca refert : "Nostra, heu ! spes occidit omnis, Atque absumpta salus : dux foede carcere captus Clauditur : inuidia primores urbis in illum Conspirant, poenasque graues cum sanguine poscunt. Fidi omnes petiere fugam terrore subacti. 30 Mater ubi est? miseraene adeo iam nuncius aures Perculit? hic utinam tecum nunc afforet ipsa. Pontius, aspiciens lacrymas gemitusque parentis, Forsitan indigni casus miseresceret ultro. Ire tamen libet, ac pacem ueniamque precari, 35 Et populi inuidiam atque odium crudele profari." Sic memorans, gressum Syriae rectoris ad aedes Tendit: ei senior comitem se iungit, et ambo Incedunt pariter tristes: seu forte boues cum Agricola amisit pauper, quos hostis abegit 40 Depopulatus agros ; quaesitum protinus illos Longum iter ingreditur; natorum maximus olli It comes; hic illic saepe ambo ignota per arua, Siquos forte suis similes uidere uagari, Subsistunt flentes, atque auia quaestibus implent. 45 Haud illi secus : et iam uentum ad limina tecti, Quod regum quondam fuit antiquissima sedes, Cum res incolumi regno iudaea maneret; Sed tum Romulides orae moderator habebat. Feruere cuncta uident strepitu, patresque sub ipso [3,50] Vestibulo ante fores dissensu tendere magno; Iamque sacerdotes paulatim cedere ab aula, Romano uelut infensos, ac dira minantes. His animum arrecti paulum lenire dolorem Incipiunt, rebusque aliquam sperare salutem: 55 Atque ita Ioannes : "Mihi se nonnulla aperit spes : Solue metum, atque uirum pro nato affare, Deique Dissimula sobolem, et causas innecte precandi." His dictis, pariter succedunt aedibus ambo, Atque ducem senior, qui re suspensus eadem 60 His super in medio procerum consulta rogabat, Alloquitur, genua amplexans, supplexque precatur : "Optime Romulidum, quem clari rector Olympi Iustitia uoluit Syriam frenare superbam, Parce piis, saeuumque hominum compesce furorem : 65 Hinc ratio penitus sublata est : ui geritur res. Illi ego sum genitor, quem primi gentis in unum Coniurant omnes, et ficto crimine terrent. Iamque tibi, ut scelere ante omnes immanior unus, Traditus, immeritas quo pendat sanguine poenas. 70 Illum autem uirtus tantum, et benefacta per orbem, His mersere malis sua, dum gens effera laudi Inuidet eximiae, nec fert surgentis honorem." Talibus orabat; largo simul imbre rigabant Ora senis lacrymae : placido quem Pontius ore 75 Accipit, atque ambos uerbis solatur amicis; Depositumque senem molli locat ipse sedili; Atque haec deinde refert : "Ut uos hic tempore adestis Optati ! nec enim forsan uenisse pigebit. Tu modo uera mihi scitanti edissere pauca 80 Nunc, pater, haud ueritus : fidei te credere fas est Omne meae : coelum et coeli uaga sidera testor, Sollicito mihi cura tui est nunc maxima nati; Quem tibi mente agito incolumem seruare; furoremque Et rabiem, ut potui, compressi gentis iniquae. Fare age, (namque mihi haud nunc primum uenit ad aures) 85 Quae fortuna uiro, unde domo, quo sanguine cretus : Ede tuum, matrisque genus : non ille creatus Stirpe humili, mihi si uerum mens augurat. Ut se Incessu gerit ! ut uultuque et corpore toto est 90 Humana maior species ! ut lumina honorum Plena ! ut regifici motus ! uerba inde notaui; Nil mortale sonat : sensi illo in pectore numen : Aut certe Deus ille, aut non mortalibus ortus. Dicite uos : nam me scitantem auertitur ipse, 95 Et uix responso tacitus dignatur amicum; Contemptorque illi est animus lucisque meique." His dictis, senior paulisper substitit anceps : Sene ultra tegeret quaerenti ; an proderet illi Et Diui genus, et uerum sine fraude parentem. [3,100] Cum breuiter comes admotus sic fatur ad aurem : "Regia progenies, Nymphae dignate superbo Coniugio, quid adhuc haeres? absiste uereri : Omnia sublatis aperi iam nubibus ultro : Pone metus, et rumpe moras : uideo omnia tuta." 105 Dixerat : ille igitur missa formidine coepit : "Dicam equidem; nec, dux, tibi magna arcana silebo. Sed, quando genus insedit, cognoscere nostrum, Id primum; neque te suspensum ambage tenebo. Quamuis res inopes opera ad fabrilia uersum 110 Exercent, tamen est mihi regum a stirpe propago, Admotumque genus superis, clarique parentes. Principio innumerae pater Abras gentis, et auctor Maximus ille tuas non, ut reor, effugit aures : Qui generi legesque tulit, moremque sacrorum. 115 Isacon hic dedit : Isacides Iacobus ab illo; Bis senos qui mox proceres genuit, quibus omnis Nostra domos in bis senas gens secta tribusque est. Hos inter pietate olim quam maior Iudas, Tam sese sobole egregia super extulit omnes ; 120 Iudaeamque suo dixit de nomine terram. Hinc (licet in medio series longissima patrum) Dauides ortus, regum pater, unde meorum Per bis septem exit genus actum ab origine reges. "Verum longe aliud iuueni genus : ille parentes 125 Quamuis mortales mortalibus editus oris Dignatur, tamen est Diuo coelestis origo, Estque Deo genitore satus, gaudetque parente, Cui mare ueliuolum, cui tellus paret, et aether. Illum autem aereas in luminis edidit auras 130 Nunquam mixta uiro mulier; foetaeque remansit Virginitas, olim ut uates cecinere futurum. Nam pater omnipotens foecunda desuper aura Afflatam impleuit; tumuit diuinitus aluus. Quod uero genitor uulgo sum creditus ipse ; 135 Haud ita res, mihique alma parens accredita tantum, Quicum animi posset curas durumque laborem Partiri; mox me, famae niueoque pudori Permetuens, eadem dignata est nomine ueri Coniugis immeritum, nec tali munere dignum. 140 «Haec erat, ut reuocans rem cunctam ab origine pandam, Iudaeas inter uirgo pulcherrima nymphas, Centum optata procis, Mariam dixere, parentum Unica progenies, urbe edita Nazaraea. Ipsa autem, aeterno prae uirginitatis more, 145 Oderat et thalamos, et se sacrauerat aris. Anna tamen grandaeua parens, haud nescia uatum, Plenaque uenturi, e nata praeuiderat olim Egregiam factis sobolem regemque futurum, Qui populos magnos magna ditione teneret : [3,150] Id coelo fixum esse, pios id prodere uates. Saepe illam in somnis monuit uox missa per auras Iungere connubio natam, generosque uocare. Iamque erat apta uiro, iam nubilis : hactenus autem Distulerant Superum monitis parere parentes; 155 Cum media ecce iterum sublimes luce per auras Vox audita : «Viro properate o iungere natam : Nec generi longe optandi ; de sanguine uestro Quaerantur de more : omnis mora segnis abesto. » « Continuo paruam uulgatur fama per urbem. 160 Tum consanguinei pulchrae spe coniugis omnes, Conueniunt iuuenes : complentur uirginis aedes. Ipse etiam patri consanguinitate propinquus Accessi, quamuis aeui maturus, ut ipsi Aequaeuo natae ob thalamos gratarer amico. 165 Stabant innumeri, forma atque aetatibus aequis Florentes, coelum cui munera tanta pararet Incerti; et sortem sibi quisque optabat amicam. Dum spes ambiguae, dum turba ignara futuri, In secreta domus omnes euasimus altae 170 Tecta, ubi Ioachides numen placare solebat Virginis ore pater : fuit ara ueterrima, nostrae Quam gentis primi posuere, metuque sacratam Ter centum totos ataui coluere per annos. Hanc humiles circum, et prostrati fundimur omnes, 175 Orantes pacem superos, superumque parentem, Det signum caelo placidus quem poscat ab alto. In medio astabat lacrymans pulcherrima uirgo, Flauentes effusa comas, demissaque largo Rorantes oculos fletu : pudor ora pererrans 180 Cana rosis ueluti miscebat lilia rubris. Qualis uirgineos ubi lauit in aequore uultus Luna recens, stellis late comitantibus, orta, Ingreditur gracili coeli per coerula cornu : Talis erat uirgo, iuuenum stipata corona, 185 Multa Deum uerbis testata, Deique ministros Aligeros, non sponte sua haec ad munera flecti. Hortatur pauidam pater, et lacrymantia tergit Lumina, iussa docens Superum, simul oscula libat. Ecce autem, ut praesens aderat quoque pronuba, coetu 190 In medio Anna parens, subito correpta furore, Plena Deo, tota (uisu uenerabile) in aede Bacchatur, tollitque ingentem coelo ululatum ; Unum in me conuersa oculos, me fertur in unum, Nil minus hoc ducentem animo, nil tale uerentem ; 195 Corripiensque manu : "Solus tu posceris, inquit, Annuit hoc uni superum tibi connubium rex." Obstupuere omnes : nec tunc ex agmine tanto Exsortem quisquam seniori inuidit honorem. Ipse, aeui quod eram seris minus integer annis, [3,200] Multa recusabam ; multa huc uenisse pigebat. Aequales aderant fidi, simul et renuentem Hortari, atque animum mihi blandis addere dictis. Cedo igitur uictus, tandemque uxorius illam Accedo, et lacrymans lacrymantem ad limina duco. 205 "Et iam nox aderat stellis fulgentibus apta, Suffundens umbras mundo nigrantibus alis. Secretis thalamis pariter succedimus ambo. Flebat sponsa : solum lacrymis iuxta omne madebat, Ac ueluti, cum uere subest uberrimus humor 210 Arboribus, lentae uitis si forte cacumen Falce putans stirpem feriat male prouidus unca Agricola, immeritam et uiolarit uulnere matrem. Ipse aderam, et dictis solabar mitibus aegram, Virginis haud cupidus primum decerpere florem : 215 Cum sic longa trahens suspiria pectore ab imo est Orsa loqui : « Non relligio mihi uana suasit, Et thalamos odisse, et uirginitatis amorem Aeternum colere : intus agit uis aetheris intus, Longaeuam responsa licet contraria matrem 220 Sollicitent, uatumque minae; sunt et mea contra Vatum iussa mihi, nulli succumbere labi, Nullis uirgineam tedis summittere mentem. Ante retro primos properet reuolutus ad ortus Iordanis, sistantque suos uaga sidera cursus." 225 Haec ait, inque genas stillantes undique honestae Ex oculis simul incipiunt turgescere gemmae. "Nec mora; deinde mihi insinuans quatit ima repente Ossa timor ; genua aegra labant ; nox plurima oborta Ante oculos : ter sum conatus pauca profari ; 230 Ter frustrata sono lingua est, nec uerba sequuta. Tum quoque uox audita : "Toro thalamisque paratis Parce ; tamen concessa tibi connubia serua." Exurgo, atque oculos iamdudum in uirgine fixus Horrenda, tali sum tandem uoce loquutus : 235 "Quis mihi te, uirgo, inuito coniunxit olympo ? Quis tantis (non hos equidem quaesiui hymenaeos) Immeritum implicuit monstris ? haud talia quondam Praedixit puero genitor ludibria uates, Iam senior uates idem, templique sacerdos. 240 Ille quidem aut nullos thalamos, mihi nulla manere Connubia, aut certe clarum fore me inde canebat. Verum age, quae menti surgat sententia pandam : Quandoquidem Superi mihi te iunxere, sed iidem Absterrent monstris ; licet, et mox usque licebit 245 Virgineum serues intacto corpore florem. Haud tamen ipse ausim iniussus dissoluere sacri Connubii uincla ista : domo degemus eadem, Ipse tibi ut genitor, mihi tu ceu filia semper; Teque adeo casus iam nunc complector in omnes : [3,250] Hoc tua relligio uelit, hoc mea serior aetas. Annuit his, aliaque domus in parte puella Secubuit : mitto totam quae monstra per illam Sum passus, quam mira horrens insomnia, noctem. "Iamque dies, pulsis tenebris, inuecta rubebat, 255 Et face sol rosea nigras disiecerat umbras : Corripio e stratis artus sponsamque reuiso. Vix thalami impuleram bipatentes cardine portas, Cum lux ecce oculis ingens offusa repente : Collucent summi radiis laquearia tecti, 260 Collucentque trabes, uisumque ardere cubile. Ipsa autem thalami in medio sedet aurea uirgo Attonitae similis : nec enim me multa rogantem Dignatur ; nihil illa meo sermone mouetur : Tantum fixa oculos coelo palmasque tenebat, 265 Aut stellae similis, aut puniceae aurorae. O illa a solita quantum mutata figura ! Quantus honos oculis, quantus decor additus ori ! Haud aliter, quam cum simulacrum excidit acernum Artificis manus e syluis, in sede locandum 270 Sacrata, quod plebs dehinc supplex omnis adoret, Si, postquam effigiem poliens trunco extudit arte, Extremum superimposito decus induat auro. Immotam penitus circumdat lucida nubes, Solis inardescens radiis ; stellaeque uidentur 275 Lucentes capiti circum aurea tempora pasci ; Sub pedibusque Deae lumen dare candida luna. Pertimui, et mira stupefactus imagine rerum Talia uoce dabam : « Pater his o me exue monstris Omnipotens : non haec, Superi, sine numine uestro : 280 Vestra haec portenta agnosco, manifestaque signa. Aspirate animo placidi, dubiumque monete Quid sequar, aut quaenam uobis sententia constet." "Tantum effatus eram : tandem pulcherrima uirgo Ad sese redit, abrupto uelut excita somno 285 Suspirans, lacrymisque sinus humectat obortis. Accedo, atque rogo noua per connubia supplex, Atque illum aeternae per uirginitatis amorem, Unum quem niueo colit intemerata pudore, Admittat socium curarum, et magna recludat 290 Rerum arcana, nihil metuens, mihique omnia credat. "Illa solo uultum atque oculos deiecta nitentes, Rore uelut demissa caput rosa matutino, Cunctatur : demum incipiens sic ora resoluit : "Dicam equidem, pater; haud patiar te nostra latere 295 Gaudia : sed quae nunc, aut unde exordia sumam ? Nam quis narranti rerum miracula credat Tantarum ? per ego has lacrymas, quas excutit ingens Laetitia, obtestor, quae fabor, pectore condas; Ne prius incipiant in uanum serpere uulgus, [3,300] Quam Deus ipse aliis uulgauerit omnia signis. Iam monitrix operum stellas aurora fugarat, Et sol pallentes lustrabat lampade terras : Ipsa reuoluebam uatum monimenta priorum, Dicta animo recolens; sed prae tunc omnibus unum 305 Forte mihi ante oculos (neque enim sine numine certo Oblatum reor) immotum fixumue manebat, Quod cuncti pariter super omnia praedixere Affore, concubitu nullo cum regia uirgo, Impatiens exsorsque uiri, (mirabile dictu) 310 Coelicolum regem sub luminis ederet auras. Cuius in aduentu laetentur cuncta per orbem Protinus, et toto surgat gens aurea mundo. Illam felicem tacite mecum ipsa uocabam, Quam Pater omnipotens tanto cumularet honore : 315 Iamque Dei matrem uenerabar mente futuram; Infantique Deo, si forte his ille diebus, His si forte oris nascatur, dona parabam. Talia dum mecum, euentus ignara, uoluto, Ecce, mihi noua lux oculis oblata repente : 320 Suspicio : liquidas sine nube remetior auras. (Mira loquar) uideo medium discedere coelum, Pennatasque acies, populos felicis Olympi, Exultare polo, superumque applaudere regi. Non obstant clausi postes, non pariete tectum 325 Marmoreo circumseptum : uideo ignea coeli Sidera, sidereosque globos, superum aurea tecta. Tum mihi se puer ante oculos, allapsus Olympo, Ora Deo propior, radiantibus obtulit alis; Et placidus tendens candentia lilia dextra 330 Me sic affari, laetasque expromere uoces : "O una ante alias coelo acceptissima matres, Magnus adest tibi praesenti regnator Olympi Numine ; tu nuribus felix magis omnibus una". Hic mihi, uix paucis auditis talibus, ingens 335 Miranti gelidos subito tremor alligat artus. Tum sic ille animum diuino pignore firmat : "Parce metu, uirgo : placuisti ex omnibus una Coelituum regi, faciat quam prole parentem ; Et iam concipies puerum grauis : ille erit ingens; 340 Progeniemque Patris summi secla omnia dicent. Et quoniam multis olim feret ipse salutem, Seruabitque pios, patrio dic nomine IESUM, Sedibus infernis iam nunc lacrimabile nomen. Supra homines, supra aspicies se tollere et ipsos 345 Coelicolas; fama insignem ac praestantibus ausis. Nam Pater omnipotens atauorum in sceptra reponet Pristina regnantem late, regumque sedebit In solio; neque enim metas, neque tempora regni Accipiet : toto aeternum dominabitur orbe." [3,350] "Dixerat : ipsa autem paulatim abeunte timore Subiicio : "Sed qua uero ratione, quod inquis, Confieri poterit? nam mens mihi denique fixa, Atque immota manet, nunquam uiolare pudorem Virgineum; semperque uirum commercia fugi." 355 «His ego finieram paucis; his ille sequutus : "Te superum Pater afflabit coelestibus auris, Desuper; afflatu quo solo plena sine ullo Concubitu, exacto grauis edes tempore partum. Atque ideo, quem foeta dabis, Deus ille feretur 360 Aeterno Genitore satus, quitemperat orbem. Quae ne uana putes, scis, quae tibi sanguine iuncta est, Elisabe sobolis ut degerit hactenus exsors, Ut sterili seclis iamdudum effoeta senectus Spem cunctam abstulerit partus, prolisque creandae : 365 Plena uiro pariet tamen illa; et tempore luna Perfecto grauidae iam sextum circuit orbem. Cuncta potest etenim, qui me tibi mittit ab alto Aethere, siderei rex idem atque auctor Olympi." "Haec ait, et paribus se in coelum proripit alis; 370 Quem, super aspiciens, tali sum uoce sequuta : "Quisquis es, o coeli iuuenum pulcherrime praepes, Obsequor; ac uotis, quod rex iubet, omnibus opto." Interea nubes, maculoso discolor auro, Demissa ad terram croceis me amplectitur alis : 375 Diffulgent intus radiique, ignique coruscae Scintillant ueluti squamae uario ordine circum, Squamaeque stellaeque auri fulgore micantes, Aduerso quales imitatur sole colores, Cum picturato coelum distinxit amictu, 380 Nubicolor liquidis effusis imbribus arcus. Hanc simul omnipotens Genitor perflauit ab alto ; Continuo ruit, ecce, uoluta liquentibus astris Aura potens, quaque illa uenit, procul undique circum Scintillae absiliunt radiis uibrantibus aureae. 385 Turbine corripior rapido, uisque illa per omnes Aurai uis omnipotens mihi diditur artus, Aethereusque uigor toto se corpore miscet; Visaque praedulci mihi corda liquescere amore. Qualis secreto naturae foedere tellus 390 Concipit, et uario clam foetu plena grauescit, Matris ubi in gremium descendit plurimus aether, Auraque faecundos afflauit uerna tepores. His actis, clarum sonuere per aethera coetus Aligeri cantu uario, plausumque dedere. 395 Hinc tonitru ingenti tremuerunt ardua Olympi, Crebraque per coelum hic illic rima ignea fulsit." "Talia narrabat uirgo; simul ora rigabat Laetitia illacrymans : tum tendo ad sidera palmas, Multa orans, animi ambiguus ; nec credere quidam [3,400] (Mens adeo mihi laeua fuit) tam mira ferenti ; Quandoquidem iuuenes plerumque innectere fraudes Virginibus soliti incautis, et fallere furto Ah ! faciles dictis aurem praebere puellas. Quinetiam hanc uolui (scelus) olim linquere demens. 405 Verum eadem in somnis pueri redeuntis imago Visa mihi, uultusque habitusque simillimus illi, Ipsa sibi modo quem memorabat sponsa loquutum. Nudus erat roseos humeros : tantum aurea laeuo Pendebat demissa chlamys, quam fibula subter 410 Ilia tergemino mordebat rasilis auro; Rubraque compactis pendebant cingula bullis ; Molles a tergo tractim succrescere plumae, Ac sensim geminas humeris assurgere in alas : Tum suras gemmis inclusit, caetera nudus. 415 Oris multus honos, gratique in corpore motus Haud nostri puerum generis testantur adesse, Sed coeli sobolem, atque aulae stellantis alumnum. Nec minus ipsa etiam mira spectabilis arte Vestis erat, baccis superas illusa per oras : 420 Textile Maeandro duplici infra circuit aurum Admirabile opus : tres hic impune per ignes Laeti ibant pueri intexti, pariterque canebant Coelicolum regi conuersi ad sidera laudes. Cernere erat mediis acres fornacibus ignes 425 Parcere corporibus, longeque absistere flammas. Mirabar tacitus, cum sic pulcherrimus ore Affatur trepidum iuuenis : "Sate sanguine regum, Quod tantum irrepsit menti scelus? omnia non te Signa mouent, haud haec fieri sine numine certo? 430 Ne dubita, nam uera canit sanctissima uirgo. Iam nunc congressus nunquam perpessa uiriles Concepit, grauis aetherea diuinitus aura : Nam Pater omnipotens coelesti afflauit ab arce; Atque uterum impleuit dilapsum numen ab astris. 435 Casta fides nobis colitur : desiste uereri. Haec uates olim uestri cecinere futura ; Cuncta sed obscura implicuere ambage tegentes. Namque haec illa quidem coeli in penetralibus altis Porta ingens clausa aeternum, nec peruia gressu 440 Ulli hominum : tantum omnipotens Deus ipse per illam Itque reditque uiam; nec claustra immota resignat. Hanc tibi commendat summi regnator Olympi, Coniugio adiungens stabili; sed coniugis usum Effuge : securum tecum sponsa exigat aeuum, 445 Quamuis tuta Deo, iam nunc sit praeside uirgo." "Sic fatus subito in tenues euanuit auras, Pernici liquida arua fuga per nubila carpens; Et simul incussit mihi blandum in pectus amorem. Utque rigor ferri rutilo lentescit in igne; [3,450] Sic mihi cor rapido sensi mollescere motu. Consurgo, et ueniam conuersus ad aethera posco ; Meque ipsum incuso amens; et lux reddita menti; Inque dies magis atque magis coeli alta patescunt Consilia, antiquis quae uatibus omnia quondam 455 Obscuris uera inuoluens Deus ostendebat. Haec uirgo est rubus ille, procul quem in monte uidebat Ardentem uates igni crepitante cremari Corniger; attactu cum nullo innoxia flamma Lamberet, et frondes illaesae in stirpe uirerent. 460 Haec eadem niueae quondam impenetrabile lanae Nimbis uellus erat ; cum late cuncta maderent Imbribus effusis circum, tellusque nataret Humida, ni ueterum uana est prudentia uatum, Haec mecum; et toto penitus nox pectore abacta est : 465 Haud mora, prodigiis tantis facit ipsa fidem res. "Iam diffusa canit Galilaea per oppida fama Inuentam (portentum ingens) in montibus altis Nuper anum, quae, suprema iam affecta senecta, Plena uiro attulerit sobolis spem, cum tamen acta 470 Infoecunda illi fuerit sterilisque iuuenta. Tum mihi sponsa : "Puer coeli demissus ab oris Hoc, inquit, mihi praedixit; nain cuncta recordor. Haec anus est, haec Elisabe mihi sanguine iuncta, Cui sextum luna grauidae iam circuit orbem." 475 Nec plura : extemplo placet ire, et stirpe propinquam Visere anum; gradimurque ambo super alta locorum, Tectaque Zacchariae petimus procul ardua uatis, Vix primum attigeram limen, (mirabile dictu) Occurrit tremebunda anus, intrantique puellae 480 Optatos dedit amplexus : Deus amplexantem lnuasit, subitusque sub ossa repente cucurrit Ima calor, talesque dedit uenerata loquelas : "Longe una ante alias tu fortunata parentes, Tuque, uterique tui, uirgo sanctissima, pondus : 485 Unde repente mihi tanta indulgentia coeli? Uude haec affulsit serae tam clara senectae Tempestas? fas ecce Dei uidisse parentem, Et coram affari lectam de millibus unam, Dignantem has sedes, meaque ultro in tecta profectam. 490 Nam mihi (uix primum attigeras haec limina) pectus Emicuit, saliensque utero signum edidit infans. Felix diua parens, superum gratissima regi, Sincera spectata fide, quae credere ueris, Dum tua nondum animo praesagis gaudia, dictis 495 Haud uerita es : promissa manent pueri alitis ecce Certa tibi : iam nunc ades, orbisque aspice casus, O coeli regina, hominum miserata labores". "Dixerat : ac teneri qualis rosa plena pudoris, Haud animis elata tumentibus, aurea uirgo [3,500] Coelicolum regi laudes laetata canebat : Quod se tam prope sidereo aspexisset Olympo Indignam bonus, atque humilem, nil tale merentem; Exultansque suos sibi uaticinatur honores, Promissos atauis priscisque parentibus olim. 505 "Ex illo quanta immensum portenta per orbem Terruerint hominum mentes, praesagaque signa, Limina dum uitae omnipotens attingeret infans, Longa renarrare est mora. Iam tunc Caspia regna Responsis uatum horrebant : iam Nilus et omnis 510 Aegyptus trepidare, omnes orientis et urbes. Vestri etiam audierant (si uera est fama) per oras Ausonias, iamiam uenturum lucis ad auras Inuictum regem, cui passim cederet orbis Regnandus, qui se patria uirtute potentem, 515 Seque suumque genus sublimi inferret Olympo. "His tandem certus signis ego, numinis instar Plenam utero supplex sponsam uenerabar, et ultro Parebam. Victum grauidae et diuina ferebat Pocula de coelo uolucer puer : illum ego saepe 520 Intrantem thalamum manifesto in lumine uidi. Iamque optanti animo diuini tempora partus Expectabam ardens; sed spem mora iniqua trahebat; Et saepe haec cupido repetebam pectore mecum : Si modo, si mihi coelestis se ostendere coram 525 Non fugiat puer ante obitus, quando omnia de se Rettulit ipsa mihi uirgo pulcherrima uera. Purpureos flores metite, et candentia plena Lilia ferte manu; uenienti ad limina lucis Dona parate Deo, puerumque inuisite regem. 530 O mihi si quoque tam longe suprema senectae Pars maneat, quantum ualeam tua cernere facta, Sancte puer, cum sublata formidine mundum Pacabis, patrioque Deus regnabis Olympo ! Tum pax alma colet terras, pietasque, fidesque, 535 Quaeque labat nunc relligio; atque resurgere ubique Iustitiam in melius uersus mirabitur orbis. Tum ferus in falces curuas conflabitur ensis; Aureaque incipient mundo succedere secla. Sic ego saepe moras mecum lenire solebam; 540 Et magis usque animo mihi spes accensa uigebat. "Forte recognoscens populos numerare iubebat Augustus Caesar, rerum cui summa potestas. Ipse igitur ueteris repetebam moenia Bethles, Unde genus duco; quo me quoque ciuibus urbis 545 Insererem, nomenque meum, nomenque meorum : Sponsa sequebatur Nazarae ab sede profecta. Vix patriae intraram muros, et rara domorum Tecta, soporiferis cum nox coelum abstulit umbris. Est sedes deserta humilem ingredientibus urbem, [3,550] Horrenti culmoque et carice tecta palustri, Agricolis olim statio gratissima, si quos, Rure procul patrio, mox deprendisset in urbe : Namque aliis procul a tectis summota recedit. Huc igitur fessi pariter succedimus ambo, 555 Seu casu, seu sic rector sortitus Olympi, Ut potius reor, et potius fas credere duco. Natum etenim non solum extrema per omnia uitam Ducere, et in terris indignos uoluere casus; Verum etiam tecto uoluit sub paupere eundem 560 Nasci, humilique domo miserabilem, et omnium egenum. Principio in stabulis pandum ad praesepia sisto Quadrupedem, auxiliumque uiae, onerumque leuamen; Quem iuxta in stipulis sese locat inclyta uirgo : Quippe alia interior domus ulla haud parte uacabat. 565 Bos erat a laeua tepidum flans ore uaporem; Quem pauper campis luce exercebat arator, Pauca soli curuo suspendens iugera aratro ; Nec, sera nisi nocte, domum repetebat ab agro Conducto, uitam ut posset tolerare labore 570 Ipse suo, atque famem paruis auertere natis. "Et iam nox medium spatium confecerat horis, Cum mihi, qui saxo haerebam iam lumina uictus, Somnus abit, neque enim mersum tunc me altus habebat. Ecce, oculos fulgore nouo lux occupat ingens : 575 Diffulgent intus late magalia; quaeque Stramina tetra modo horrebant, nunc aurea cernas. Exurgo : aspicio, iuxta praesepia, nudum Infantem, radiis illustrem ac luce coruscum; Quem uirgo tenerum in duris modo pauper auenis 580 Ediderat nullo nixu, nullo aegra dolore. Astabant taciti bos hinc, hinc tardus asellus, Pabulaque obliti pariter capita alta tenebant. Ipsa etiam radiis fulgebat mater, utroque Poplite subsidens; oculos demissa nitentes, 585 Ah ! nudum lacrymis paruum spectabat obortis, Tendebatque manus suffuso lumine iunctas. Astrorum qualis facies rorantibus umbris Post imbrem, siccis Boreas ubi frigidus alis Ingruit, ac coelum populans caua nubila differt ; 590 Talis uirgineo species accesserat ori. Quid facerem? partem subieci ambobus amictus lpse mei, atque olidae substraui terga bidentis, Pro picturatis cunis, pro murice, et auro; Caetera pauperies, noxque intempesta uetabant. 595 "Necdum clara dies merso diluxerat orbi ; Iam conferto aderant pastores agmine, et antri Floribus ac uariis auxerunt limina sertis, Rustica multifori fundentes sibila canna. Ut stabula ingressi, ad praesepia lumina uertunt [3,600] Summissi, terramque petunt, et numen adorant. Mirabar mecum tacitus, fama unde per agros Haec subito exisset, deque ipsis quaerere coepi. Unus quaerentem sic est affarier orsus : "Pastores sumus : in uicinis saltibus omnes 605 Pascimus : insomnem ut nobis mos ducere noctis Haud partem exiguam, atque gregem seruare coactum ; Nocte fere media uigilantibus astitit ingens Lux cunctis supra caput, attonitisque pauore Ingenti talis uox est audita per auras : 610 Ne trepidate, uiri, uobis noua gaudia porto. Ille, piis toties promissus uatibus olim, Finibus his hodie natus Deus : eximet ille E tenebris hominum genus, atque in pristina reddet. Illum uicina fas uobis cernere in urbe 615 Effultum stipula, atque humile ad praesepe iacentem." His moniti uicinam oculos torquemus ad urbem. Ecce autem uolucer pictis exercitus alis, Coelestes supra pueri toto aethere uisi Nubibus impositi liquidas equitare per oras, 620 Et mirum in morem celeri proludere ccoetu. Atque ubi ter coelum ternis toto agmine uersi Lustrauere choris, ter lustrauere choreis, Concentu petiere polum : longe ardua Olympi Responsant : laetis dissultat plausibus aether. 625 Talia narrabant; nec sese explere corusci Infantis facie poterant, fixique manebant Haerentes oculis, haerentes pectore toto. Fulgebat puer ore, oculis, ac corpore ab omni Diuino longe circum loca lumine complens : 630 Qualis puniceo se pandens ore, rosarum Cum primum dias flos uisit luminis oras ; Aut ubi sole nouo roseis orientis in oris Enituit uerni species patefacta diei. "Nos uero, interea, quanquam indubitabile numen 635 Nouimus, atque Deum nec opis, nec lactis egentem, Paruum alimus tamen, ut mortali semine cretum, Ubera siccantem matris ; tenerumque fouemus, Inualidumque artus : mortalem quippe creatus Mortali matris traxit de corpore partem. 640 Atque ideo, ut ueterum mos est antiquus auorum, Imprimimus generis signum, Samiaque putamus Exiguam testa pellem genitalia circum ; Addimus et nomen, memoresque uocamus Iesum, Ut quondam admonuit puer actus ab aethere praepes. 645 Idem etiam quod sit regum de stirpe sacerdos, Gentibus est Graio dictus de nomine CHRISTUS. Quinetiam, quamuis nullo intemerata remansit Concubitu mater, tamen intra tecta morata est, Usque quater denos dum solis cerneret ortus. [3,650] "Tum demum sacram Solymorum aduenimus urbem Cum puero, quo se lustraret regia uirgo; Torquatasque arae attulimus de more columbas. Stabat, sacra ferens altaria ad ipsa, sacerdos Succinctus lino albenti, capitisque bicorni 655 Tegmine, peruigilem adseruans penetralibus ignem. Hunc circum ante aram natorum intonsa corona Fundebant pateris uituli, ut tunc forte, cruorem, Quem pater, ut sontis populi commissa piaret, Mactarat Superum regi, ueniamque precatus 660 Suppliciter solitos aris adolebat honores. Circumfusi aderant primores gentis, et omnes Tempora tangebant dextris uittata iuuenci. Iamque leui fusum delibans ille cruorem Terque quaterque sacram digito irrorauerat aram, 665 Araeque impositam flammam, et septem ordine lychnos, Linteaque ampla, quibus sacrorum arcana teguntur. Et iam finis erat sacris, fessusque sacerdos Cum natis dapibus sese accingebat opimis. Tunc humili gressu uirgo procedit ad aram, 670 Infantem laeua gestans, dextraque uolucres. Quid memorem, quae signa polo Pater edidit alto, Testatus ueram sobolem ! quantum ipse sacerdos Horruerit pueri aspectu ? quam mira repente. Ignibus insolitis lux circumfulserit aram? 675 Ter thura accensos uenerans coniecit in ignes ; Ter subiecta tholo subito ingens flamma reluxit. Ille tamen collo, patrio de more, uolucres Immolat intorto; atque effundens rite cruorem, Porricit et plumas, et aperti gutturis exta, 680 Solis ab occasu nitidos conuersus ad ortus, Diffringitque alas : tum sacros suggerit ignes Visceribus : grato uapor it super aethera fumo, Araque Panchaeos flagrans exhalat odores. "Ecce hominum subito turbantur pectora casu. 685 Nomen aui Simeon referens erat obsitus annis, Quo nemo tota urbe fuit seruantior aequi. Huic, ut erat longe uenturi praescius, olim Aethereae uis omnipotens promiserat aurae Visurum sese ante Deum, auctoremque salutis 690 Expectatum orbi, quam lucis linqueret auras. Iamque erat hunc uitae pertaesum, aegerque senectae Optabat duros leto finire labores : Sed spes illa animo cupido usque infixa manebat. Ergo ubi adesse Deum praesensit numine plenus ; 695 Qualis, ubi gressum per agros comitatus herilem, Forte canis leporem ui longe sensit odora, Continuo intenditque aures, atque aera captat Naribus, et coeptum rumpens iter auius errat; Atque oculis incerta ferae uestigia lustrans, [3,700] Nunc hos, nunc illos cursus fert, atque recursus, Incertus; longe latratibus arua resultant : Talis erat senis in templo exultantis imago. Tum puerum tremulis correptum amplectitur ulnis, Atque arcte premit; hinc lacrymis ita fatur obortis : 705 "Macte, infans, uirtute, Dei indubitata propago, Mundi opifer, qui nostra uenis, ueterumque parentum Sponte admissa tui largo lauere amne cruoris ; Et liquidas aperire uias ad sidera coeli : Exoptatus ades ; nec me tua maxima fallunt, 710 Summe Pater, promissa : mori me denique fas est. Nunc o me nunc, ad requiem finemque laborum, Corporis exutum uinclis, dimittis, ut olim Pollicitus : iam uiderunt mea lumina, quem tu Auxilium mundo misisti, ut gentibus esset 715 In tenebris lux, Isacidos noua gloria prolis". His dictis; matrem uersus inox fatur ad ipsam : "O cui te forma assimilem ? cui laudibus aequem ? Quasue tibi referam grates, quae sola salutem Felici peperisti utero mortalibus aegris? 720 Quanquam etiam exitio multis hunc affore partum, Et tempus fore praedico, illaetabile tempus, Cum tibi cor gelidum gladius penetrabit acutus, Ah ! miserae; et magno uirgo dotabere luctu, Mutataque fluet Iordanis decolor unda. 725 Tum serus segnisque dies nascetur, et aegre Lutea uis terris ostendet pallidus ora; Atque graui tellus optabit mole relinqui Ipsa sua, et rupto per inania foedere labi." Haec ubi, confestim ueluti cedentia somno 730 Lumina demisit, placidaque ibi morte quieuit. Obstupuere alii : sed nos queis caetera nota, Terremur magis, inque uicem disquirimus ambo Solliciti; quosnam matri denunciet enses, Aut quibus exitio tantum puer ipse futurus. 735 Haud longum fuit in medio dehinc tempus : utrumque Exitus edocuit, dubiosque ambage resoluit; Ni nobis maiora etiam nunc uulnera restant, Atque alia ex aliis semper grauiora parantur. "Illis extremo quippe ex oriente diebus 740 Tres adeo magni reges ditione profecti, Huc sese intulerant, puero dona ampla ferentes, Aurumque, et thuris glebas, stactaeque liquorem. His uis astrorum, ac ratio uoluentis Olympi Monstrarat regem nostris in finibus ortum, 745 Quoi coeli terraeque paterent debita sceptra : Sancti igitur partus studio huc uenere uidendi. Stella facem ducens uenientibus usque coruscam Dux erat, atque uiam signabat lumine largo ; Ceu quondam patribus deserta per auia nostris [3,750] In patriam tandem Pharia redeuntibus ora, Praecurrens monstrabat iter nocte ignea lampas Desuper, et mirum spargebat lucida lumen. Iamque urbem ingressi sedes adiere tyranni Herodis, causamque uiae docuere, rati olli 755 Hanc sobolem, quod erat rex his in finibus, ortam. Obstupuit simul, atque animo perterritus ille est. Nec mora; permetuens sibi ne succederet haeres Quaesitus puer in regnis externus auitis, Indigenas uates iubet intra moenia cogi 760 Regia, scitarique omnes tempusque locumque Nascentis pueri, patriamque domumque requirit. Illi autem Bethlen ueterum monimenta minari Cuncta docent, dux unde ortus se tolleret olim Fama ingens, claris ingens super aethera factis. 765 Tum magis, atque magis curarum fluctuat aestu, Sollicitamque gerit cassa formidine mentem. Tandem his affatus reges dimittit Eoos : "Quae uos causa, uiri, nostris nunc applicat oris, Haec eadem longe spe nos suspendit, auentes 770 Cernere promissos pueri tot uatibus ortus. Haud procul hinc saxo Bethle fundata uetusto Urbs colitur nostris ; natum illuc quaerite regem : Mox iubeo, inuentum nobis qui nunciet, inde Mittite; nostro etiam puer accumuletur honore." 775 Sic ait, et falso simulat noua gaudia uultu. Verum longe aliud male amico pectore agebat ; Demens, qui coeli regem, cui sidera parent, Crederet in terris mortalia regna morari. "Ergo iter instaurant conspecto sidere laeti. 780 Iamque propinquabant magna stipante caterua; Cum subito supra tectum ingens substitit astrum Irradians, largoque mapalia lumine complens. Quales, cum belli motus, aut funera regum Portendunt, crinem irato sparsere minacem 785 Aethere, ni diri rubeant lugubre, cometae. Tres adeo angusti subter fastigia tecti Pauper ego excepi reges in rebus egenis. Vidi illos auro illustres, ostroque decoros Ante pedes pueri sese demittere pronos 790 Suppliciter, genibusque piae procumbere matris ; Dum sua quisque facit sortiti ex ordine dona. Barbarici ante fores expectabant comitatus Interea, Tyrioque instratus murice terga Stans sonipes teres exercebat dentibus aurum. 795 His dehinc perfectis, abeunt, laetique sequuntur, Quod longo irradians aperitur tramite sidus. Sed non inde uia moniti referuntur eadem, Regia linquentes a laeua moenia longe, Rursus Idumaei sedem ne regis adirent. [3,800] "Ille autem, ut sese delusum denique sensit, Accensus furiis suspectam misit ad urbem Mille uiros ferro instructos; qui moenia furto Per noctem ingressi, teneros, quicunque reperti, Infantes matrum iugularent ubere raptos, 805 Quo numero in tanto caderet quoque regius haeres. "Ipse sed in somnis uisus sum uoce moneri Praecipitem celerare fugam, loca linquere nota : «Surge age, rumpe moras, puerum tecum arripe, matremque Et septemgemini cursu pete flumina Nili; 810 Hinc terram cole, quae procul his haud dissidet oris, Nec refer inde pedem, nisi te prius ipse uocaro; Rex etenim letum infanti molitur acerbum". Consurgo, et plenus monitis, matri omnia pando. Vidisses uisu exsanguem, exanimemque puellam 815 Huc illuc trepidare fuga, et uix fidere nocti. Iam tum illi pectus gladius traiecit acutus Ah! miserae, ingenti labefactaque corda dolore. "Cedimus, et taciti malefidam linquimus urbem Per noctem, ac propero petimus nemora auia gressu. 820 Et iam palmosae saltus, atque ardua Idumes Praeteruectus eram; ueteris iam moenia Elusae; Quaque Asiam Libycis disiungit finibus omnem Mapsa ferax oleae : ingredior pluuiae inscia regna, Regna Phari; quibus est coeli uis cognita primum, 825 Astraque, lunaïque globus, solisque meatus. Ignotos passim montes, ignota saluto Flumina, turrigerasque legens praeteruehor urbes, Iamque papyriferi ripis Anthedonis ibam. Aurae omnes terrent pauidos, capitique timentes 830 Tam caro : at puero blandiri murmure syluae Lauricomae, et ramis capita accuruare reflexis, Aurarumque leues animae indulgere susurro. Ipse etiam nobis cautes, ipsique uidentur Verticibus leuiter motis alludere montes; 835 Signaque laetitiae dare stagna loquacia circum. Audires blandum fessas erroribus undas Perstrepere, et molli lapsu per saxa sonare, Humida saxa super nitido uiridantia musco. Praecipue ripis uolucres, et fluminis alueo 840 Assuetae liquidis mulcebant uocibus auras; Et iactu alarum resonabant corpora plausa. Sese etiam omnifero gremio uenientibus offert Laeta Dei aspectu tellus : flant gramina odorem Cuncta suum, et mollern praetexit amaracus umbram. 845 Nec uero incerta latebrosus origine Nilus Non manifesta dedit salienti flumine signa Aduentante Deo; laetis se sustulit undis Stagna arcana ciens, fundoque apparuit imo. "Ad biuias nobis fauces, flexusque uiarum, [3,850] Increpitans clypeo fulgentique ense per auras, Ocius usque aderat coelo pulcherrimus ales; Et monstrabat iter sibi per diuortia nota, Ne recta regione uiae deprenderet hostis. Coeruleis huic terga notis suffusa rubebant, 855 Multum assimilis, qui me connubia quondam Soluentem increpuit, tenebrasque a mente fugauit. Supra nos alii pendentes aere pennis lbant, et noctis resupini infantis ab ore Humorem arcebant lentum, plumaque tegebant. 860 "Iamque ego perplesum per iter prope fida tenebam Arua legens sistris bacchata sonantibus; et iam Tutus erat longe nostris a finibus infans : Attamen Aegypti penetro interiora, nec ulla Fida satis tellus mihi uisa, aut regis iniqui 865 Sat sceptris diuisa; animo timeo omnia tuta. Nec placet Hermopolis, nec centum peruia portis Visa satis Thebe tanto procul esse periclo. Nos igitur regum turritis clara sepulchris Accepit Memphis : hac demum sede quieui 870 Paupere sub tecto ueteris securus amici. "Iam uero Pelusiacas uulgata per oras Fama Palaestinum subito serit undique regem Florentem teneris orbasse nepotibus urbem ; Quos frustra insontes passim ferro impius hausit 875 Dulcia linquentes uagitu lumina uitae. Palluit, applicuitque sinu perterrita mater Infantem; atque animum sceleris perstrinxit imago. Quos ibi tum gentis fletus, qualiue per urbem Funestam credis matres errasse ululatu ! 880 Sanguine diluta est tellus, caua tecta natarunt. Non, si forte olim incautis pastoribus orta Ingruerit subito tempestas omnibus aruis, Omnibus et syluis, tot fusi grandine dira Spectentur per humum afflictis cum matribus agni ; 885 Corpora quot passim puerorum abiecta iacebant Per fora, perque uias urbis : sic denique multis Exitio fuit, ut uates praedixerat, infans. Nunc etiam lugent orbae sua pignora matres. Non tamen ille diu scelere est laetatus ab illo : 890 Nam, membra immundo correptus tabida morbo, Illaudatam animam paruo post tempore fudit. "Ipse iterum in somnis diuina uoce coactus Linquere monstriferi septemflua flumina Nili, ln patriam redeo, atque memor uestigia retro 895 Obseruata legens pignus cum matre reduco. "Forsitan et puero fuerit quae cura requiris, Quae mens, an uirtus illi maturior aeuo; Ecquid non puerile annis puerilibus ausus. Si tibi nunc, quaecunque olim admiranda notaui, [3,900] Primaeuo dum flore uirens adolesceret aetas, Enumerare uacet; me uox prius ipsa relinquat Defessum, atque diem clauso nox condat Olympo. Nam quoties dictis tener haud mortalibus ambos Terruit? aut quoties sanctos expauimus ignes, 905 Flammarumque globos, et terrificos fulgores, Saepe quibus uisus puer est ardere nitentem Caesariem, coeli dum splendet luce corusca? Nec referam quoties Genitorem audiuimus illum Affari solum, arcanasque expromere uoces. 910 Alma parens, tenues arguto pectine telas Percurrens, saepe humana sub imagine coetus Caelituum tectum intrantes exterrita uidit Blandiri puero, et pictis colludere plumis, Aut uiolis tegere, et nimbo uestire rosarum. 915 Nos tamen interea custodes ille uereri Summissus, carae et mandata facessere matris, Nostraque; et implebat ueri Genitoris amorem, Dum membris habilis uigor, et uis firma ueniret. Et iam bis senos crescens exegerat annos, 920 Necdum se populis signo detexerat ullo. Tum primum coepit Iudaea per oppida uulgo Illius apperere, palamque est prodita, uirtus. Forte dies aderat genti solennis, et urbi Huic magnae sacer ante alias, quo regia mecum 925 Venerat et uirgo, atque sequens sese aureus illi Implicuit dextrae puer : et iam rite litatis Ipse domum sacris magna cum matre redibam. Iamque labore uiae fessis lux prima peracta, Et piceam clauso nox coelo inuoluerat umbram : 930 Defuit hic puer, et genitricem meque fefellit. Tum consanguineos frustra et scitatus amicos, Terque, quaterque uiam repetens clamore repleui. Flebat se incusans unam pulcherrima mater, Flauentem fusa crinem per eburnea colla ; 935 Ora decent lacrymae, disiecti colla capilli Qualis uirginea cum mollis amaracus urna Et pluuiam et uentos pariter perpessa procaces, Demisit turbata comas, iterumque resurgens Extulit os coelo, ac priscum meditatur honorem. 940 Dumque uiam relego, inuitum comes aegra sequuta est. Tres adeo incerti soles errauimus urbe Nequicquam ; quarta est uix demum luce repertus. Namque mihi, et miaerae cum spes sublata parenti Cuncta foret penitus, in mentem uenit utrique 945 Templa iterum petere, atque preces effundere ad aram. Vix ingressus eram limen, cum protinus ambo, Ecce, sacerdotum in medio conspeximus illum (Prima rudimenta, et uirtutis signa futurae) Alta recensentem uatum monimenta, patrumque [3,950] Primores ultro scitantem obscura, docentemque. Illum omnes admirari haud uulgata canentem Supra aciem, captumque hominis, mentemque uigentem, Humana non ui edoctum, non arte magistra, Maturumque animi nimium puerilibus annis. 955 Nec minus insigni cunctis spectantibus ore Gratus erat : neque enim poterant se explere tuendo Flagrantesque Dei uultus, blandosque serena Luce oculos magis, aut propexum uerticis aurum, Et florem grati, qui uix inceperat, aeui. 960 Nam quocunque caput circum torsisset honestum, Luce recens orta, uel sidere pulchrior aureo, Laeta serenato ridebant omnia mundo; Et toto dulcem iactabat corpore amorem. Inculti qualis nitet inter gramina campi, 965 Purpureus se cum primum foliis narcissus Exeruit, ruptoque caput detexit amictu; Aut qualis nitidi species micat alma smaragdi, Çum tenui argento, tenuiue includitur auro. "Prima mali fuit hinc nobis scintilla; puerque 970 Ex illo formidata primoribus urbis Virtute inuisus fuit, et corda aspera mouit; Atque hoc deinde ingens succensa est fomite flamma, Inque dies gliscens furor atque insania creuit : Omnia quae porro ipse uidens, metuensque futuri, 975 Orabam impauidum ne, uitae prodigus, hosti Obiiceret, ne se perdendum proderet ultro. Verum luce prius lateant in montibus arces, Aut nocte in summis celetur turribus ignis, Obruta quam longum iaceat sine nomine uirtus. 980 "Non tamen ille odiis magis ussit pectora acerbis, Quam cum ter denis iam uir uoluentibus annis Fontis aquam latices Bacchi conuertit in atros. Forte Canam mecum Galilaeae aduenerat urbem, Mater et ipsa aderat; ueteri dum accitus amico 985 Obsequor, intactam genero qui iungere natam, Conuentu procerum magno, de more parabat. Iamque omnes circumpositis discumbere mensis, Atque alacres epulari, et uina reposcere laeti. Necdum finis erat dapibus, cum murmur ubique 990 Exoritur, totasque auditur triste per aedes, Laetitiae causam exhaustis liquentia uina Defecisse cadis, turbarique omnia uisa. Tum res alma parens tenues miserata puellae lnnuit, et natum summissa uoce precata est, 995 Ferret opem : uidi hic iuuenem primum ore moueri Turbatum ; carae precibus tamen inde parentis Annuit, et fesso rerum succurrit amico. Sex, ut erant ibi tot numero, carchesia lymphis Impleri iubet actutum, mensisque reponi : [3,1000] Quae simul aspexit propius Deus, omnibus, ecce, Mutatus subito nigrescere cernitur humor; Vinaque pro pura mirantes hausimus unda. "Audisti, dux, et genus, et cunabula nati, Primitiasque Dei : ne caetera deinde requiras, 1005 Hanc omnem erexit factis florentibus oram. Quae si audire tamen tibi nunc fert corde uoluptas, Is longe memoret melior, (simul ore sedentem Signat Ioannem) uidit namque omnia praesens, Errabunda ducis semper uestigia seruans, 1010 Dum mihi cura domi seruandae uirginis haeret." Dixit; et hic facto defessus fine quieuit. "Immo, ait, istius causas ab origine partus Exequere, aut quae relligio : si uera per oram Percepi, Iudaea Deum non amplius unum 1015 Aeternum colit, haud mortali semine cretum, lndigetesque suis diuos altaribus arcet. Inde tibi noti recolens ex ordine Diui Caetera mira refer : namque hunc in corpore uires Deficiunt; teique auxilio iubet ipse subire." 1020 Pontius haec : cuncti intenti simul ora tenebant.