Recherches basées sur des formes exactes ou tronquées
&
(au choix) production de listes du vocabulaire

Référence (source): http://pot-pourri.fltr.ucl.ac.be/files/aclassftp/TEXTES/Thomas_More/more_utopia.txt

Concordance - Phrase

Concordance pour la forme oti
Nombre de contexte(s) : 27
nam neque mihi ea est facultas, quam tu tribuis, et si maxime esset, tamen cum otio meo negotium facesserem, publicam rem nihil promoueam.
tantus est ergo nobilium numerus, qui non ipsi modo degant otiosi tamquam fuci laboribus aliorum, quos puta suorum praediorum colonos augendis reditibus ad uiuum usque radunt.
nam eam solam frugalitatem nouere, homines alioquin ad mendicitatem usque prodigi; uerum immensam quoque otiosorum stipatorum turbam circumferunt, qui nullam umquam quaerendi uictus artem didicere.
nam et otiosos libentius quam aegrotos alunt, et saepe morientis heres non protinus alendae sufficit paternae familiae.
nam quid faciant! siquidem ubi errando paululum uestes ac ualetudinem attriuere, morbo iam squalidos, atque obsitos pannis, neque generosi dignantur accipere, neque audent rustici; non ignari eum qui molliter educatus in otio ac deliciis, solitus sit accinctus acinace ac cetra, totam uiciniam uultu nebulonico despicere et contemnere omnes prae se, haudquaquam idoneum fore, qui cum ligone ac marra, maligna mercede ac uictu parco, fideliter inseruiat pauperi.
nam Gallias infestat alia praeterea pestis pestilentior, tota patria stipendiariis, in pace quoque - si illa pax est - oppleta atque obsessa militibus, eadem persuasione inductis, qua uos otiosos hic ministros alendos esse censuistis.
neque enim confidunt inexercitatis quicquam, ut uel ideo quaerendum eis bellum sit, ne imperitos habeant milites, et homines iugulandi gratis, ne - ut habet facete Sallustius - manus aut animus incipiat per otium torpescere.
sed nec uestri illi uel opifices urbici, uel rudes atque agrestes agricolae otiosos generosorum stipatores creduntur ualde pertimescere, nisi aut hi quibus ad uires atque audaciam corpus contigit ineptius, aut quorum animi uis inopia rei familiaris infringitur, adeo periculum nullum est, ne quorum ualida et robusta corpora - neque enim nisi selectos dignantur generosi corrumpere - nunc uel elanguescunt otio, uel negotiis prope muliebribus emolliuntur, iidem bonis artibus instructi ad uitam, et uirilibus exercitati laboribus effeminentur.

nempe quibuscumque regni partibus nascitur lana tenuior, atque ideo pretiosior, ibi nobiles et generosi, atque adeo Abbates aliquot sancti uiri, non his contenti reditibus, fructibusque annuis, qui maioribus suis solebant ex praediis crescere, nec habentes satis, quod otiose ac laute uiuentes, nihil in publicum prosint, nisi etiam obsint, aruo nihil relinquunt, onmia claudunt pascuis, demoliuntur domos, diruunt oppida, templo dumtaxat stabulandis ouibus relicto, et tamquam parum soli perderent apud uos ferarum saltus, ac uiuaria, illi boni uiri habitationes omnes, et quicquid usquam est culti, uertunt in solitudinem.
quamquam tum quoque uelut errones coniiciuntur in carcerem, quod otiosi obambulent, quorum operam nemo est qui conducat, cum illi cupidissime offerant.
quin lanarum quoque adeo increuit pretium, ut a tenuioribus, qui pannos inde solent apud uos conficere, prorsus emi non possint, atque ea ratione plures ab opere ablegantur in otium.
pauciores alantur otio, reddatur agricolatio, lanificium instauretur, ut sit honestum negotium, quo se utiliter exerceat otiosa ista turba, uel quos hactenus inopia fures fecit, uel qui nunc errones aut otiosi sunt ministri, fures nimirum utrique futuri.

sed res otium poscit.
Syphograntorum, praecipuum ac prope unicum negotium est, curare, ac prospicere, ne quisquam desideat otiosus.
ad haec, sacerdotum ac religiosorum, quos uocant, quanta quamque otiosa turba, adiice diuites omnes maxime praediorum dominos, quos uulgo generosos appellant ac nobiles, his adnumera ipsorum famulitium, totam uidelicet illam cetratorum nebulonum colluuiem.
at si isti omnes quos nunc inertes artes distringunt; ac tota insuper otio ac desidia languescens turba, quorum unus quiuis earum rerum quae aliorum laboribus suppeditantur; quantum duo earundem operatores consumit; in opera uniuersi atque eadem utilia collocarentur, facile animaduertis; quantulum temporis ad suppeditanda omnia; quae uel necessitatis ratio; uel commoditatis efflagitet - adde uoluptatis etiam quae quidem uera sit ac naturalis - abunde satis superque foret.
reliqua fere multitudo omnis; cum neque otiosa sit; nec inutilibus opificiis occupata, procliuis aestimatio est, quam paucae horae quantum boni operis pariant.
iam uidetis quam nulla sit usquam otiandi licentia, nullus inertiae praetextus, nulla taberna uinaria, nulla ceruisiaria, nusquam lupanar, nulla corruptelae occasio, nullae latebrae, conciliabulum nullum, sed omnium praesentes oculi necessitatem aut consueti laboris, aut otii non inhonesti faciunt.

gens facilis ac faceta, sollers, otio gaudens, corporis laborum - cum est usus - satis patiens, ceterum alias haudquaquam sane appetens; animi studiis infatigata.
sunt tamen, iique haud sane pauci, qui religione ducti, litteras negligunt, nulli rerum cognitioni student, neque otio prorsus ulli uacant, negotiis tantum, bonisque in ceteris officiis statuunt, futuram post fata felicitatem promereri.
nam quicquid usquam operis est asperum, difficile, sordidum, a quo plerosque labor, fastidium, desperatio deterreat, hoc illi sibi totum libentes, hilaresque desumunt, ceteris otium procurant, ipsi perpetuo in opere ac labore uersantur, nec imputant tamen, nec aliorum sugillant uitam, nec suam efferunt.
nam quae haec iustitia est, ut nobilis quispiam, aut aurifex, aut foenerator, aut denique alius quisquam eorum, qui aut omnino nihil agunt, aut id quod agunt, eius generis est, ut non sit reipublicae magnopere necessarium, lautam ac splendidam uitam, uel ex otio, uel superuacuo negotio consequatur, cum interim mediastinus, auriga, faber, agricola, tanto, tamque assiduo labore, quam uix iumenta sustineant, tam necessario, ut sine eo ne unum quidem annum possit ulla durare respublica uictum tamen adeo malignum parant, uitam adeo miseram ducunt, ut longe potior uideri possit conditio iumentorum, quibus nec tam perpetuus labor, nec uictus multo deterior est, et ipsis etiam suauior, nec ullus interim de futuro timor.
an non haec iniqua est et ingrata respublica, quae generosis ut uocant et aurificibus, et id genus reliquis, aut otiosis, aut tantum adulatoribus, et inanium uoluptatum artificibus, tanta munera prodigit.