[1,97] Summa contra Gentiles. Liber I. Caput 97 : Quod Deus est uiuens. Ex his autem quae iam ostensa sunt, de necessitate habetur quod Deus est uiuens. Ostensum est enim Deum esse intelligentem et uolentem. Intelligere autem et uelle non nisi uiuentis est. Est igitur Adhuc. Viuere secundum hoc aliquibus attributum est quod uisa sunt per se, non ab alio moueri. Et propter hoc illa quae uidentur per se moueri, quorum motores uulgus non percipit, per similitudinem dicimus uiuere: sicut aquam uiuam fontis fluentis, non autem cisternae uel stagni stantis; et argentum uiuum, quod motum quendam habere uidetur. Proprie enim illa sola per se mouentur quae mouent seipsa, composita ex motore et moto, sicut animata. Unde haec sola proprie uiuere dicimus: alia uero omnia ab aliquo exteriori mouentur, uel generante, uel remouente prohibens, uel impellente. Et quia operationes sensibiles cum motu sunt, ulterius omne illud quod agit se ad proprias operationes, quamuis non sint cum motu, dicitur uiuere: unde intelligere, appetere et sentire actiones uitae sunt. Sed Deus maxime non ab alio, sed a seipso operatur: cum sit prima causa agens. Maxime igitur ei competit uiuere. Item. Diuinum esse omnem perfectionem essendi comprehendit, ut supra ostensum est. Viuere autem est quoddam esse perfectum: unde uiuentia in ordine entium non uiuentibus praeferuntur. Diuinum igitur esse est uiuere. Ipse igitur est uiuens. Hoc etiam auctoritate diuinae Scripturae confirmatur. Dicitur enim Deut. 32-40, ex ore domini: dicam, uiuo ego in aeternum; et in Psalmo: cor meum et caro mea exultauerunt in Deum uiuum. [1,98] Caput 98 : Quod Deus est sua uita. Ex hoc autem ulterius patet quod Deus sit sua uita. Vita enim uiuentis est ipsum uiuere in quadam abstractione significatum: sicut cursus non est secundum rem aliud quam currere. Viuere autem uiuentium est ipsum esse eorum, ut patet per philosophum, in II de anima: cum enim ex hoc animal dicatur uiuens quod animam habet, secundum quam habet esse, utpote secundum propriam formam, oportet quod uiuere nihil sit aliud quam tale esse ex tali forma proueniens. Deus autem est suum esse, ut supra probatum est. Est igitur suum uiuere et sua uita. Item. Ipsum intelligere est quoddam uiuere, ut patet per philosophum, in II de anima: nam uiuere est actus uiuentis. Deus autem est suum intelligere, sicut supra ostensum est. Est igitur suum uiuere et sua uita. Amplius. Si Deus non esset sua uita, cum sit uiuens, ut ostensum est, sequeretur quod esset uiuens per participationem uitae. Omne autem quod est per participationem, reducitur ad id quod est per seipsum. Deus igitur reduceretur in aliquod prius, per quod uiueret. Quod est impossibile, ut ex dictis patet. Adhuc. Si sit uiuens Deus, ut ostensum est, oportet in ipso esse uitam. Si igitur non sit ipse sua uita, erit aliquid in ipso quod non est ipse. Et sic erit compositus. Quod supra improbatum est. Est igitur Deus sua uita. Et hoc est quod dicitur Ioan. 14-6: ego sum uita. [1,99] Caput 99 : Quod uita Dei est sempiterna. Ex hoc autem apparet quod uita eius sit sempiterna. Nihil enim desinit uiuere nisi per separationem uitae. Nihil autem a seipso separari potest: omnis enim separatio fit per diuisionem alicuius ab alio. Impossibile est igitur quod Deus deficiat uiuere: cum ipse sit sua uita, ut ostensum est. Item. Omne illud quod quandoque est et quandoque non est, est per aliquam causam: nihil enim seipsum de non esse in esse adducit, quia quod nondum est, non agit. Diuina autem uita non habet aliquam causam: sicut nec diuinum esse. Non igitur quandoque est uiuens et quandoque non uiuens, sed semper uiuit. Est igitur uita eius sempiterna. Adhuc. In qualibet operatione operans manet, licet interdum operatio transeat secundum successionem: unde et in motu mobile manet idem subiecto in toto motu, licet non secundum rationem. Ubi igitur actio est ipsum agens, oportet quod nihil ibi per successionem transeat, sed totum simul maneat. Intelligere autem et uiuere Dei ipse est Deus, ut ostensum est. Igitur eius uita non habet successionem, sed est tota simul. Est igitur sempiterna. Amplius. Deus omnino immobilis est, ut supra ostensum est. Quod autem incipit aut desinit uiuere, uel in uiuendo successionem patitur, mutabile est: nam uita alicuius incipit per generationem, desinit autem per corruptionem, successio autem propter motum aliquem est. Deus igitur neque incoepit uiuere, neque desinet uiuere, neque in uiuendo successionem patitur. Est igitur eius uita sempiterna. Hinc est quod dicitur Deut. 32-40, ex ore domini: uiuo ego in aeternum; I Ioan. ult.: hic est uerus Deus et uita aeterna. [1,100] Caput 100 : Quod Deus est beatus. Restat autem ex praemissis ostendere Deum esse beatum. Cuiuslibet enim intellectualis naturae proprium bonum est beatitudo. Cum igitur Deus sit intelligens, suum proprium bonum erit beatitudo. Non autem comparatur ad proprium bonum sicut quod in bonum nondum habitum tendit, hoc enim est naturae mobilis et in potentia existentis: sed sicut quod iam obtinet proprium bonum. Igitur beatitudinem non solum desiderat, sicut nos, sed ea fruitur. Est igitur beatus. Amplius. Illud est maxime desideratum uel uolitum ab intellectuali natura quod est perfectissimum in ipsa: et hoc est eius beatitudo. Perfectissimum autem in unoquoque est operatio perfectissima eius: nam potentia et habitus per operationem perficiuntur; unde et philosophus dicit felicitatem esse operationem perfectam. Perfectio autem operationis dependet ex quatuor. Primo, ex suo genere: ut scilicet sit manens in ipso operante. Dico autem operationem in ipso manentem per quam non fit aliud praeter ipsam operationem: sicut uidere et audire. Huiusmodi enim sunt perfectiones eorum quorum sunt operationes, et possunt esse ultimum: quia non ordinantur ad aliquod factum quod sit finis. Operatio uero uel actio ex qua sequitur aliquid actum praeter ipsam, est perfectio operati, non operantis, et comparatur ad ipsum sicut ad finem. Et ideo talis operatio intellectualis naturae non est beatitudo siue felicitas. Secundo, ex principio operationis: ut sit altissimae potentiae. Unde secundum operationem sensus non est in nobis felicitas, sed secundum operationem intellectus et per habitum perfecti. Tertio, ex operationis obiecto. Et propter hoc in nobis ultima felicitas est in intelligendo altissimum intelligibile. Quarto, ex forma operationis: ut scilicet perfecte, faciliter, firmiter et delectabiliter operetur. Talis autem est Dei operatio: cum sit intelligens; et suus intellectus altissima uirtutum sit, nec indiget habitu perficiente, quia in seipso perfectus est, ut supra ostensum est; ipse autem seipsum intelligit, qui est summum intelligibilium; perfecte, absque omni difficultate, et delectabiliter. Est igitur beatus. Adhuc. Per beatitudinem desiderium omne quietatur: quia, ea habita, non restat aliud desiderandum; cum sit ultimus finis. Oportet igitur eum esse beatum qui perfectus est quantum ad omnia quae desiderare potest: unde Boetius dicit quod beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus. Sed talis est diuina perfectio quod omnem perfectionem in quadam simplicitate comprehendit, ut supra ostensum est. Ipse igitur est uere beatus. Item. Quandiu alicui deest aliquid quo indigeat, nondum beatus est: quia eius desiderium nondum est quietatum. Quicumque igitur sibi sufficiens est, nullo indigens, ille beatus est. Ostensum est autem supra quod Deus non indiget aliis: cum a nullo exteriori sua perfectio dependeat; nec alia uult propter se sicut propter finem quasi eis indigeat, sed solum quia hoc est conueniens suae bonitati. Est igitur ipse beatus. Praeterea. Ostensum est supra quod Deus non potest uelle aliquod impossibile. Impossibile est autem ei aliquid aduenire quod nondum habeat: cum ipse nullo modo sit in potentia, ut ostensum est. Igitur nihil potest uelle se habere quod non habeat. Quicquid igitur uult, habet. Nec aliquid male uult, ut supra ostensum est. Est igitur beatus: secundum quod a quibusdam beatus esse perhibetur qui habet quicquid uult et nihil male uult. Eius etiam beatitudinem sacra Scriptura protestatur, I Tim. ult.: quem ostendet suis temporibus beatus et potens. [1,101] Caput 101 : Quod Deus sit sua beatitudo. Ex his autem apparet quod Deus sit sua beatitudo. Beatitudo enim eius est intellectualis operatio ipsius, ut ostensum est. Supra autem ostendimus quod ipsum Dei intelligere sit sua substantia. Ipse igitur est sua beatitudo. Item. Beatitudo, cum sit ultimus finis, est id quod quilibet natus habere, uel habens, principaliter uult. Ostensum est autem supra quod Deus principaliter uult suam essentiam. Sua igitur essentia est eius beatitudo. Adhuc. Unusquisque in beatitudinem suam ordinat quicquid uult: ipsa enim est quae propter aliud non desideratur, et ad quam terminatur motus desiderii unum propter aliud desiderantis, ne sit infinitus. Cum igitur Deus omnia alia uelit propter suam bonitatem, quae est sua essentia, oportet quod ipse, sicut est sua essentia et sua bonitas, ita sit sua beatitudo. Praeterea. Duo summa bona esse est impossibile: si enim aliquid uni deesset quod alterum haberet, neutrum summum et perfectum esset. Deus autem ostensus est supra summum bonum esse. Beatitudo etiam summum bonum ostendetur esse ex hoc quod est ultimus finis. Ergo beatitudo et Deus sunt idem. Est igitur Deus sua beatitudo. [1,102] Caput 102 : Quod beatitudo diuina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem. Ulterius autem ex praemissis considerari potest beatitudinis diuinae excellentia. Quanto enim aliquid propinquius est beatitudini, tanto perfectius beatum est. Unde, etsi aliquis propter spem beatitudinis obtinendae beatus dicatur, nullo modo sua beatitudo comparatur eius beatitudini qui eam iam actu consecutus est. Propinquissimum autem est beatitudini quod est ipsa beatitudo. Quod de Deo ostensum est. Ipse igitur est singulariter perfecte beatus. Item. Cum delectatio ex amore causetur, ut ostensum est, ubi est maior amor, et maior delectatio in consecutione amati. Sed unumquodque, ceteris paribus, plus se amat quam aliud: cuius signum est quod, quanto aliquid est alicui propinquius, magis naturaliter amatur. Plus igitur delectatur Deus in sua beatitudine, quae est ipsemet, quam alii beati in beatitudine quae non est quod ipsi sunt. Magis igitur desiderium quiescit, et perfectior est beatitudo. Praeterea. Quod per essentiam est, potius est eo quod per participationem dicitur sicut natura ignis perfectius inuenitur in ipso igne quam in rebus ignitis. Deus autem per essentiam suam beatus est. Quod nulli alii competere potest: nihil enim aliud praeter ipsum potest esse summum bonum, ut ex praedictis patere potest; et sic oportet ut quicumque alius ab ipso beatus est, participatione beatus dicatur. Diuina igitur beatitudo omnem aliam beatitudinem excedit. Amplius. Beatitudo in perfecta operatione intellectus consistit, ut ostensum est. Nulla autem alia intellectualis operatio eius operationi comparari potest. Quod patet non solum ex hoc quod est operatio subsistens: sed quia una operatione Deus seipsum ita perfecte intelligit sicut est, et omnia alia, quae sunt et quae non sunt, bona et mala. In aliis autem intelligentibus intelligere ipsum non est subsistens, sed actus subsistentis. Nec ipsum Deum, qui est summum intelligibile, aliquis ita perfecte potest intelligere sicut perfecte est: cum nullius esse perfectum sit sicut esse diuinum, nec alicuius operatio possit esse perfectior quam sua substantia. Nec est aliquis alius intellectus qui omnia etiam quae Deus facere potest, cognoscat: quia sic diuinam potentiam comprehenderet. Illa etiam quae intellectus alius cognoscit, non omnia una et eadem operatione cognoscit. Incomparabiliter igitur Deus supra omnia beatus est. Item. Quanto aliquid magis est unitum, tanto eius uirtus et bonitas perfectior est. Operatio autem successiua secundum diuersas partes temporis diuiditur. Nullo igitur modo eius perfectio potest comparari perfectioni operationis quae est absque successione tota simul: et praecipue si non in momento transeat, sed in aeternum maneat. Diuinum autem intelligere est absque successione totum simul aeternaliter existens: nostrum autem intelligere successionem habet, inquantum adiungitur ei per accidens continuum et tempus. Diuina igitur beatitudo in infinitum excedit humanam: sicut duratio aeternitatis excedit nunc temporis fluens. Adhuc. Fatigatio, et occupationes uariae quibus necesse est contemplationem nostram in hac uita interpolari, in qua consistit praecipue humana felicitas, si qua est praesentis uitae; errores, dubitationes, et casus uarii quibus subiacet praesens uita; ostendunt omnino incomparabilem esse humanam felicitatem, praecipue huius uitae, diuinae beatitudini. Amplius. Perfectio diuinae beatitudinis considerari potest ex hoc quod omnes beatitudines complectitur secundum perfectissimum modum. De contemplatiua quidem felicitate, habet perfectissimam sui et aliorum perpetuam considerationem. De actiua uero, non uitae unius hominis, aut domus aut ciuitatis aut regni, sed totius uniuersi gubernationem. Falsa etiam felicitas et terrena non habet nisi quandam umbram illius perfectissimae felicitatis. Consistit enim in quinque, secundum Boetium: scilicet in uoluptate, diuitiis, potestate, dignitate et fama. Habet autem Deus excellentissimam delectationem de se, et uniuersale gaudium de omnibus bonis, absque contrarii admixtione. Pro diuitiis uero habet omnimodam sufficientiam in seipso omnium bonorum, ut supra ostensum est. Pro potestate habet infinitam uirtutem. Pro dignitate habet omnium entium primatum et regimen. Pro fama habet admirationem omnis intellectus ipsum utcumque cognoscentis. Ipsi igitur qui singulariter beatus est, honor sit et gloria in saecula saeculorum. Amen.