De iure magistratuum in subditos et officio subditorum erga magistratus. Contra libellum cuiusdam Caluiniani, sub eadem inscriptione sed reticito nomine autoris et loci typographiae, superiori anno editum nunc autem ueritatis studio reformatum, retento quidem illius stilo sed plerisque argumentis ad rei ueritatem applicatis. Tractatus breuis et perspicuus, hisce ambiguis temporibus christiano homini lectu admodum utilis et necessarius. Autore : Ioanne Baptista Ficklero. Ingolstadt, 1578. Sola unius dei optimi maximi uoluntas cum perpetua sit et immutabilis omnis iustitiae regula, illi soli uerboque eius siue scripto, siue non scripto, sine exceptione parendum esse dicimus. Quod uero ad obedientiam principibus debitam attinet utique, si ex Dei ore, eiusque ecclesiae catholicae (quae sola spiritu diuino ducitur atque regitur) praecepto, perpetuo imperarent tanquam deo et ecclesiae illis quoque semper et sine exceptione obediendum esset. At cum plerumque hisce praesertim perditis temporibus contrarium illis eueniat, addenda est ad illam haec conditio dum nihil diuinis et ecclesiasticis praeceptis contrarium uel iniquum praecipiant. Contraria mandata uoco, impia siue irreligiosa, quae aut ea iubent, quae deus in sua ecclesia uetat, aut ea uetant quae in illa deus praecipit. Iniqua uero praecepta dico, quibus id fieri inhibetur, quod quisque pro sua uocatione, aut publica, aut priuata, proximo ex caritate debet. Hoc porro tum rationibus, tum manifestis exemplis probare non erit difficile. ...