[0] Isti sunt articulli super quibus inquiretur contra ordinem milicie Templi. 1 Primo quod, licet assererent sancte ordinem fuisse institutum et a sede apostolica approbatum, tamen in recepcione fratrum dicti ordinis, et quandoque post, seruabantur et fiebant ab ipsis fratribus que sequuntur : 2 Videlicet quod quilibet in recepcione sua, et quandoque post, uel quam cito ad hec commoditatem recipiens habere poterat, abnegabat Christum, aliquando Crucifixum, et quandoque Ihesum, et quandoque Deum, et aliquandoque Beatam Virginem, et quandoque omnes sanctos et sanctas Dei, inductus seu monitus per illos qui eum recipiebant. 3 Item, [quod] communiter fratres hoc faciebant. 4 Item, quod maior pars. 5 Item, quod eciam post ipsam recepcionem aliquando. 6 Item, quod dicebant et dogmatizabant receptores illis quos recipiebant, Christum non esse uerum Deum, uel quandoque Iesum, uel quandoque Crucifixum. 7 Item, quod dicebant ipsi illis quos recipiebant, ipsum fuisse falsum prophetam. 8 Item, ipsum non fuisse passum pro redempcione generis humani, nec crucifixum, sed pro scelleribus suis. 9 Item, quod nec receptores nec recepti habebant spem saluacionis habende per Iesum, et hoc dicebant illis quos recipiebant, uel equipolens uel simile. 10 Item, quod faciebant illos quos recipiebant spuere super crucem, seu super signum uel sculpturam crucis et ymaginem Christi, licet interdum qui recipiebantur spuerent iuxta. 11 Item, quod ipsam crucem pedibus conculcari quandoque mandabant. 12 Item, quod eamdem crucem ipsi fratres recepti quandoque conculcabant. 13 Item, quod mingebant et conculcabant interdum, et alios mingere faciebant super ipsam crucem, et hoc in die Veneris sancti aliquociens faciebant. 14 Item, quod nonnulli eorum, ipsa die uel alia septimane sancte, pro culcacione et mixione predictis conuenire consueuerunt. 15 Item, quod adorabant quemdam catum, sibi in ipsa congregacione apparentem quandoque. 16 Item, quod hoc faciebant in uituperium Christi et fidei orthodoxe. 17 Item, quod non credebant Sacramentum altaris. 18 Item, quod aliqui ex eis. 19 Item, quod maior pars. 20 Item, quod nec alia Ecclesie sacramenta. 21 Item, quod sacerdotes ordinis uerba, per que conficitur corpus Christi, non dicebant in canone Misse. 22 Item, quod aliqui ex eis. 23 Item, quod maior pars. 24 Item, quod hec receptores eorum sibi iniungebant. 25 Item, quod credebant, et sic dicebatur eis, quod magnus Magister a peccatis poterat eos absoluere. 26 Item, quod uisitator. 27 Item, quod preceptores, quorum multi erant layci. 28 Item, quod hec faciebant de facto. 29 Item, quod aliqui eorum. 30 Item, quod magnus Magister ordinis predicti hoc fuit de se confessus, in presencia magnarum personarum, antequam esset captus. 31 Item, quod in recepcione fratrum dicti ordinis uel circa, interdum recipiens et receptus aliquando se deosculabantur in ore, in umbilico seu in uentre nudo, et in ano seu spina dorsi. 32 Item, aliquando in umbilico. 33 Item, aliquando in fine spine dorsi. 34 Item, aliquando in uirga uirili. 35 Item, quod in recepcione illa faciebant iurare illos quos recipiebant, quod ordinem non exirent. 36 Item, quod habebant eos statim pro professis. 37 Item, quod recepciones ipsas clandestine faciebant. 38 Item, quod nullis presentibus, nisi fratribus dicti ordinis. 39 Item, quod propter hec contra dictum ordinem uehemens suspicio a longis temporibus laborauit. 40 Item, quod communiter habebatur. 41 Item, quod fratribus quos recipiebant dicebant quod ad inuicem poterant unus cum alio commisceri carnaliter. 42 Item, quod hec licitum erat eis facere. 43 Item, quod debebant hec facere ad inuicem et pati. 44 Item, quod hec facere non erat eis peccatum. 45 Item, quod hec faciebant ipsi, uel plures eorum. 46 Item, quod aliqui eorum. 47 Item, quod ipsi per singulas prouincias habebant ydola, uidelicet capita quorum aliqua habebant tres facies, et aliqua unam, et aliqua craneum humanum habebant. 48 Item, quod illa ydola uel illud ydolum adhorabant, et specialiter in eorum magnis capitulis et congregacionibus. 49 Item, quod uenerabantur. 50 Item, quod ut Deum. 51 Item, quod ut Saluatorem suum. 52 Item, quod aliqui eorum. 53 Item, quod maior pars illorum qui erant in capitulis. 54 Item, quod dicebant quod illud capud poterat eos saluare. 55 Item, quod diuites facere. 56 Item, quod omnes diuicias ordinis dabat eis. 57 Item, quod facit arbores florere. 58 Item, quod terram germinarel 59 Item, quod aliquod capud ydolorum predictorum cingebant seu tangebant cordulis, quibus se ipsos cingebant citra camisiam seu carnem. 60 Item, quod in sua recepcione singulis fratribus predicte cordule tradebantur, uel alie longitudines earum. 61 Item, quod in ueneracione ydoli hoc faciebant. 62 Item, quod iniungebatur eis quod dictis cordulis ut premititur se cingerent, et continue portarent, et hoc faciebant eciam de nocte. 63 Item, quod communiter fratres dicti ordinis recipiebantur modis predictis. 64 Item, quod ubique. 65 Item, quod pro maiori parte. 66 Item, quod qui nolebant predicta in sui recepcione uel post facere, interficiebantur, uel carceri mancipiabantur. 67 Item, quod aliqui ex eis. 68 Item, quod maior pars. 69 Item, quod iniungebant eis, per sacramentum, ut predicta non reuelarent. 70 Item, quod sub pena mortis, uel carceris. 71 Item, quod neque modum recepcionis eorum reuelarent. 72 Item, quod nec de predictis inter se loqui audebant. 73 Item, quod si qui capiebantur quod reuelarent, morte uel carcere affligebantur. 74 Item, quod iniungebant eis quod non confiterentur aliquibus nisi fratribus eiusdem ordinis. 75 Item, quod fratres dicti ordinis scientes dictos errores corrigere neglexerunt. 76 Item, quod sancte matri Ecclesie nunciare neglexerunt. 77 Item, quod non recesserunt ab obseruancia predictorum errorum et communione predictorum fratrum, licet facultatem habuissent recedendi et predicta faciendi. 78 Item, quod predicta fiebant et seruabantur ultra mare, in locis in quibus Magister generalis et conuentus dicti ordinis pro tempore sunt morati. 79 Item, quod aliquando predicta abnegacio Christi fiebat in presencia Magistri et conuentus predictorum. 80 Item, quod predicta fiebant et seruabantur in Cipro. 81 Item, quod similiter citra mare in omnibus regnis et locis aliis in quibus fiebant recepciones fratrum predictorum. 82 Item, quod predicta obseruabantur in toto ordine generaliter et communiter. 83 Item, quod ex obseruancia generali et longa. 84 Item, quod de consuetudine antiqua. 85 Item, quod ex statuto ordinis predicti. 86 Item, quod predicte obseruancie, consuetudines, ordinaciories et statuta in toto ordine, ultra mare et citra mare, fiebant et obseruabantur. 87 Item, quod predicta erant de punctis ordinis, introductis per errores eorum post approbacionem sedis apostolice. 88 Item, quod recepciones fratrum dicti ordinis fiebant communiter modis predictis in toto ordine supradicto. 89 Item, quod Magister generalis dicti ordinis predicta sic obseruari et fieri iniungebat. 90 Item, quod uisitatores. 91 Item, quod preceptores. 92 Item, quod alii maiores dicti ordinis. 93 Item, quod ipsimet obseruabant hec, et dogmatizabant fieri et seruari. 94 Item, quod aliqui eorum. 95 Item, quod alium modum recipiendi in dicto ordine fratres non seruabant. 96 Item, quod non est memoria alicuius de ordine qui uiuat, quod suis temporibus modus alius obseruatus fuerit. 97 Item, quod predictum recepcionis modum et supradicta alia non seruantes et seruare nolentes Magister generalis, uisitatores, preceptores et alii magistri dicti ordinis in hoc potestatem habentes, grauiter puniebant quando querela deferebatur ad eos. 98 Item, quod ellemosine in dicto ordine non fiebant ut debebant, nec hospitalitas seruabatur. 99 Item, quod non reputabant peccatum in dicto ordine per fas aut nephas iura acquirere aliena. 100 Item, quod iuramentum prestabatur ab eis augmentum et questum dicti ordinis quibuscumque modis possent per fas aut nephas procurare. 101 Item, quod non reputabatur peccatum propter hoc degerare. 102 Item, quod clam consueuerunt tenere sua capitula. 103 Item quod clam, uel in primo sompno, uel prima uigilia noctis. 104 Item, quod clam, quia expulsa tota alia familia de domo et clausuris domus, ut omnes de familia illis noctibus quibus tenent capitula iaceant extra. 105 Item, quod clam, quia sic se includunt ad tenendum capitulum, ut omnes ianuas domus et ecclesie in quibus tenent capitulum, firmant adeo firmiter quod nullus sit uel esse possit accessus ad eos hec iuxta, nec possit quicumque uidere nec audire de factis aut dictis ipsorum. 106 Item, quod clam adeo quod solent ponere excubiam supra tectum domus uel ecclesie in quibus tenent capitulum, ad prouidendum ne quis locum in quo tenent capitulum appropinquet. 107 Item, quod similem clandestinitatem obseruant et obseruare consueuerunt, ut plurimtim in recipiendo fratres. 108 Item, quod error hic uiget et uiguit in ordine longo tempore quod ipsi tenent opinionem, et tenuere retroactis temporibus, quod magnus Magister possit absoluere fratres a peccatis eorum. 109 Item, quod maior error uiget et uiguit, quod ipsi tenent et tenuerunt retroactis temporibus, quod magnus Magister possit absoluere fratres ordinis a peccatis, eciam non confessatis, que confiteri, propter aliquam errubescenciam aut timorem penitencie iniungende uel infligende, obmiserunt. 110 Item, quod magnus Magister hos predictos errores confessus est ante capcionem, sponte, coram fide dignis clericis et laycis. 111 Item, quod presentibus maioribus preceptoribus sui ordinis. 112 Item, quod predictos errores tenent et tenuerunt, nec tantum hoc oppinantes et tenentes de magno Magistro, sed de ceteris preceptoribus, et primatibus ordinis uisitatoribus maxime. 113 Item, quod quicquid magnus Magister, maxime cum conuentu suo, faciebat, ordinabat aut statuebat, totus ordo tenere et obseruare habebat et eciam obseruabat. 114 Item, quod hec potestas sibi competebat et in eo resederat ab antiquo. 115 Item, quod tanto tempore durauerunt supradicti praui modi et errores quod ordo in personis potuit renouari semel, bis uel pluries, a tempore introductorum seu obseruatorum predictorum errorum. 116 Item, quod renuati [?] omnes uel quasi due partes ordinis scientes dictos errores corrigere neglexerunt. 117 Item, quod sancte matri Ecclesie nunciare neglexerunt. 118 Item, quod non recesserunt ab obseruancia predictorum errorum et communione dictorum fratrum, licet facultatem habuissent recedendi et predicta faciendi. 119 Item, quod multi fratres de dicto ordine propter feditates et errores eiusdem ordinis exierunt, nonnulli ad religionem aliam transeuntes et nonnulli in seculo remanentes. 120 Item, quod propter predicta et singula granda scandala contra dictum ordinem sunt exorta in cordibus sublimium personarum eciam regum et principum et fere tocius populi Christiani generata. 121 Item, quod predicta omnia et singula sunt nota et manifesta inter fratres dicti ordinis. 122 Item, quod de hiis est publica uox, opinio communis et fama tam inter fratres dicti ordinis quam extra. 123 Item, quod de maiori parte predictorum. 124 Item, quod de aliquibus. 125 Item, quod magnus Magister ordinis, uisitator et magnus preceptor Cipri et Normanie, Pictauie, et quam plures alii preceptores et nonnulli alii fratres dicti ordinis, premissa confessi fuerunt, tam in iudicio quam extra, coram solempnibus personis et in pluribus locis eciam personis publicis. 126 Item, quod nonnulli fratres dicti ordinis tam milites quam sacerdotes, alii eciam in presencia domini nostri Pape et dominorum cardinalium, fuerunt predicta uel magnam partem dictorum errorum confessi. 127 Item, quod per iuramenta prestita ab eisdem. 128 Item, quod eciam in pleno consistorio recognouerunt predicta.