[3,0] LIBER III. [3,1] At non Aoniae moderator perfidus aulae nocte sub ancipiti, quamuis umentibus astris longus ad auroram superet labor, otia somni accipit; inuigilant animo scelerisque parati 5 supplicium exercent curae; tum plurima uersat, pessimus in dubiis augur, timor. 'ei mihi' clamat, 'unde morae?' (nam prona ratus facilemque tot armis Tydea, nec numero uirtutem animumque rependit) 'num regio diuersa uiae? num missus ab Argis [3,10] subsidio globus? an sceleris data fama per urbes finitimas? paucosne, pater Gradiue, manuue legimus indecores? at enim fortissimus illic et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos. 15 nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis aere gerens solidoque datos adamante lacertos uenerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno, si conserta manus.' uario sic turbidus aestu angitur ac sese culpat super omnia, qui non [3,20] orantem in mediis legatum coetibus ense perculerit foedasque palam satiauerit iras. iam pudet incepti, iam paenitet. ac uelut ille fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno nec rudis undarum (portus sed linquere amicos 25 purior Olenii frustra gradus impulit astri), cum fragor hiberni subitus Iouis, omnia mundi claustra tonant multusque polos inclinat Orion, ipse quidem malit terras pugnatque reuerti, fert ingens a puppe Notus, tunc arte relicta [3,30] ingemit et caecas sequitur iam nescius undas: talis Agenoreus ductor caeloque morantem Luciferum et seros maerentibus increpat ortus. ecce sub occiduas uersae iam Noctis habenas astrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys 35 impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto, ima flagellatis, signum lugubre malorum, ponderibus trepidauit humus, motusque Cithaeron antiquas dedit ire niues; tunc uisa leuari culmina septenaeque iugo concurrere portae. [3,40] et prope sunt causae: gelido remeabat Eoo iratus fatis et tristis morte negata Haemonides; necdum ora patent, dubiusque notari signa dabat magnae longe manifesta ruinae planctuque et gemitu; lacrimas nam protinus omnes 45 fuderat. haud aliter saltu deuertitur orbus pastor ab agrestum nocturna strage luporum, cuius erile pecus siluis inopinus abegit imber et hibernae uentosa cacumina lunae. luce patent caedes; domino perferre recentes [3,50] ipse timet casus, haustaque informis harena questibus implet agros, stabulique silentia magni odit et amissos longo ciet ordine tauros. illum congestae portarum ad limina matres ut solum uidere (nefas!), nulla agmina circum 55 magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt clamorem, qualis bello supremus apertis urbibus, aut pelago iam descendente carina. ut primum inuisi cupido data copia regis: 'hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeus [3,60] infelicem animam, siue haec sententia diuum, seu fortuna fuit, seu, quod pudet ira fateri, uis inuicta uiri. uix credo et nuntius: omnes procubuere, omnes. noctis uaga lumina testor et socium manes et te, mala protinus ales, 65 qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu crudelem ueniam atque inhonorae munera lucis; sed mihi iussa deum placitoque ignara moueri Atropos atque olim non haec data ianua leti eripuere necem. iamque ut mihi prodiga uitae [3,70] pectora et extremam nihil horrescentia mortem aspicias: bellum infandum ominibusque negatam mouisti, funeste, aciem, dum pellere leges et consanguineo gliscis regnare superbus exule; te series orbarum excisa domorum 75 planctibus adsiduis, te diro horrore uolantes quinquaginta animae circum noctesque diesque adsilient, neque enim ipse moror.' iam mouerat iras rex ferus, et tristes ignescunt sanguine uultus. inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui [3,80] Labdacus (hos regni ferrum penes) ire manuque proturbare parant. sed iam nudauerat ensem magnanimus uates, et nunc trucis ora tyranni, nunc ferrum aspectans: 'numquam tibi sanguinis huius ius erit aut magno feries imperdita Tydeo 85 pectora; uado equidem exultans ereptaque fata insequor et comites feror expectatus ad umbras. te superis fratrique". Et iam media orsa loquentis absciderat plenum capulo latus; ille dolori pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum [3,90] corruit, extremisque animae singultibus errans alternus nunc ore uenit, nunc uulnere sanguis. excussae procerum mentes, turbataque mussant concilia; ast illum coniunx fidique parentes seruantem uultus et toruum in morte peracta, 95 non longum reducem laetati, in tecta ferebant sed ducis infandi rabidae non hactenus irae stare queunt; uetat igne rapi, pacemque sepulcri impius ignaris nequiquam manibus arcet. tu tamen egregius fati mentisque nec umquam [3,100] indignum passure situm, qui comminus ausus uadere contemptum reges, quaque ampla ueniret libertas, sancire uiam: quo carmine dignam, quo satis ore tuis famam uirtutibus addam, augur amate deis? non te caelestia frustra 105 edocuit lauruque sua dignatus Apollo est, et nemorum Dodona parens Cirrhaeaque uirgo audebit tacito populos suspendere Phoebo. nunc quoque Tartareo multum diuisus Auerno Elysias, i, carpe plagas, ubi manibus axis [3,110] inuius Ogygiis nec sontis iniqua tyranni iussa ualent; durant habitus et membra cruentis inuiolata feris, nudoque sub axe iacentem et nemus et tristis uolucrum reuerentia seruat. at nuptae exanimes puerique aegrique parentes 115 moenibus effusi per plana, per auia, passim quisque suas auidi ad lacrimas, miserabile, currunt, certamen, quos densa gradu comitantur euntes milia solandi studio, pars uisere flagrant unius acta uiri et tantos in nocte labores: [3,120] feruet iter gemitu et plangoribus arua reclamant. ut uero infames scopulos siluamque nefandam peruentum, ceu nulla prius lamenta nec atri manassent imbres, sic ore miserrimus uno exoritur fragor, aspectuque accensa cruento 125 turba furit: stat sanguineo discissus amictu Luctus atrox caesoque inuitat pectore matres. scrutantur galeas frigentum inuentaque monstrant corpora, prociduae super externosque suosque. hae pressant in tabe comas, hae lumina signant [3,130] uulneraque alta rigant lacrimis, pars spicula dextra nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant bracchia trunca loco et ceruicibus ora reponunt. at uaga per dumos uacuique in puluere campi magna parens iuuenum, gemini nunc funeris, Ide 135 squalentem sublata comam liuentiaque ora ungue premens (nec iam infelix miserandaque, uerum terror inest lacrimis), per et arma et corpora passim canitiem impexam dira tellure uolutans quaerit inops natos omnique in corpore plangit. [3,140] Thessalis haud aliter bello gauisa recenti, cui gentile nefas hominem renouare canendo, multifida attollens antiqua lumina cedro nocte subit campos uersatque in sanguine functum uulgus et explorat manes, cui plurima busto 145 imperet ad superos: animarum maesta queruntur concilia, et nigri pater indignatur Auerni. illi in secessu pariter sub rupe iacebant felices, quos una dies, manus abstulit una, peruia uulneribus media trabe pectora nexi. [3,150] ut uidit lacrimisque oculi patuere profusis: 'hosne ego complexus genetrix, haec oscula, nati, uestra tuor? sic uos extremo in fine ligauit ingenium crudele necis? quae uulnera tractem, quae prius ora premam? uosne illa potentia matris, 155 uos uteri fortuna mei, qua tangere diuos rebar et Ogygias titulis anteire parentes? at quanto melius dextraque in sorte iugatae, quis steriles thalami nulloque ululata dolore respexit Lucina domum! mihi quippe malorum [3,160] causa labor; sed nec bellorum in luce patenti conspicui fatis aeternaque gentibus ausi quaesistis miserae uulnus memorabile matri, sed mortem obscuram, miserandaque funera passi. heu quantus furto cruor et sine laude iacetis! 165 quin ego non dextras miseris complexibus ausim diuidere et tanti consortia rumpere leti: ite diu fratres indiscretique supremis ignibus et caros urna confundite manes!' nec minus interea digesta strage suorum [3,170] hic Cthonium coniunx, hic mater Penthea clamat Astyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles, amissum didicere patrem, Marpessaque pactum Phyllea, sanguineumque lauant Acamanta sorores. tunc ferro retegunt siluas collisque propinqui 175 annosum truncant apicem, qui conscius actis noctis et inspexit gemitus; ibi grandior aeuo ante rogos, dum quisque suo nequit igne reuelli, concilium infaustum dictis mulcebat Aletes: 'saepe quidem infelix uarioque exercita ludo [3,180] fatorum gens nostra fuit, Sidonius ex quo hospes in Aonios iecit sata ferrea sulcos, unde noui fetus et formidata colonis arua suis. sed nec ueteris cum regia Cadmi fulmineum in cinerem monitis Iunonis iniquae 185 consedit, neque funerea cum laude potitus infelix Athamas trepido de monte ueniret, semianimem heu laeto referens clamore Learchum, hic gemitus Thebis, nec tempore clarius illo Phoenissae sonuere domus, cum lassa furorem [3,190] uicit et ad comitum lacrimas expauit Agaue. una dies similis fato specieque malorum aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes. 195 talis erat uulgi status, et sic urbe relicta primaeuique senesque et longo examine matres inuidiam planxere deis miseroque tumultu bina per ingentes stipabant funera portas. meque ipsum memini (necdum apta doloribus aetas) [3,200] flesse tamen gemituque meos aequasse parentes illa tamen superi. nec quod tibi, Delia, castos prolapsum fontes specula temerare profana heu dominum insani nihil agnouere Molossi, deflerim magis, aut uerso quod sanguine fluxit 205 in subitos regina lacus: sic dura Sororum pensa dabant uisumque Ioui. nunc regis iniqui ob noxam inmeritos patriae tot culmina ciues exuimus, nec adhuc calcati foederis Argos fama subit, et iam bellorum extrema dolemus. [3,210] quantus equis quantusque uiris in puluere crasso sudor! io quanti crudele rubebitis amnes! uiderit haec bello uiridis manus: ast ego doner dum licet igne meo terraque insternar auita!' haec senior, multumque nefas Eteoclis aceruat 215 crudelem infandumque uocans poenasque daturum. unde ea libertas? iuxta illi finis et aetas tota retro, seraeque decus uelit addere morti. haec sator astrorum iamdudum e uertice mundi prospectans primoque imbutas sanguine gentes [3,220] Gradiuum acciri propere iubet. ille furentes Bistonas et Geticas populatus caedibus urbes turbidus aetherias currus urguebat ad arces, fulmine cristatum galeae iubar armaque in auro tristia, terrificis monstrorum animata figuris, 225 incutiens: tonat axe polus clipeique cruenta lux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis. hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare labores Iuppiter et tota perfusum pectora belli tempestate uidet: 'talis mihi, nate, per Argos, [3,230] talis abi, sic ense madens, hac nubilus ira. exturbent resides frenos et cuncta perosi te cupiant, tibi praecipites animasque manusque deuoueant; rape cunctantes et foedera turba, cui dedimus; tibi fas ipsos incendere bello 235 caelicolas pacemque meam. iam semina pugnae ipse dedi: remeat portans inmania Tydeus ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli, insidias fraudesque, suis quas ultus in armis. adde fidem. uos, o superi, meus ordine sanguis, [3,240] ne pugnare odiis, neu me temptare precando certetis; sic Fata mihi nigraeque Sororum iurauere colus: manet haec ab origine mundi fixa dies bello, populique in proelia nati. quodni me ueterum poenas sancire malorum 245 gentibus et diros sinitis punire nepotes (arcem hanc aeternam mentisque sacraria nostrae testor et Elysios, etiam mihi numina, fontes) ipse manu Thebas correptaque moenia fundo excutiam uersasque solo super Inacha tecta [3,250] effundam turres aut stagna in caerula uerram imbre superiecto, licet ipsa in turbine rerum Iuno suos colles templumque amplexa laboret.' dixit, et attoniti iussis; mortalia credas pectora, sic cuncti uocemque animosque tenebant: 255 non secus ac longa uentorum pace solutum aequor et imbelli recubant ubi litora somno, siluarumque comas et abacto flamine nubes mulcet iners aestas; tunc stagna lacusque sonori detumuere, tacent exusti solibus amnes. [3,260] gaudet ouans iussis et adhuc temone calenti feruidus in laeuum torsit Gradiuus habenas. iamque iter extremum caelique abrupta tenebat, cum Venus ante ipsos nulla formidine gressum figit equos; cessere retro iam iamque rigentes 265 suppliciter posuere iubas. tunc pectora summo adclinata iugo uultumque obliqua madentem incipit (interea dominae uestigia iuxta spumantem proni mandunt adamanta iugales): 'bella etiam in Thebas, socer o pulcherrime, bella [3,270] ipse paras ferroque tuos abolere nepotes? nec genus Harmoniae nec te conubia caelo festa nec hae quicquam lacrimae, furibunde, morantur? criminis haec merces? hoc fama pudorque relictus, hoc mihi Lemniacae de te meruere catenae? 275 perge libens; at non eadem Volcania nobis obsequia, et laesi seruit tamen ira mariti! illum ego perpetuis mihi desudare caminis si iubeam uigilesque operi transmittere noctes, gaudeat ornatusque nouos ipsique laboret [3,280] arma tibi; tu! --- sed scopulos et aena precando flectere corda paro; solum hoc tamen anxia, solum obtestor, quid me Tyrio sociare marito progeniem caram infaustisque dabas hymenaeis? dum fore praeclaros armis et uiuida rebus 285 pectora uipereo Tyrios de sanguine inactas demissumque Iouis serie genus, a! mea quanto Sithonia mallem nupsisset uirgo sub Arcto trans Borean Thracasque tuos! indigna parumne pertulimus, diuae Veneris quod filia longum [3,290] reptat et Illyricas deiectat uirus in herbas? nunc gentem inmeritam". Lacrimas non pertulit ultra Bellipotens; hastam laeua transumit et alto (haud mora) desiluit curru clipeoque receptam laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis: 295 'o mihi bellorum requies et sacra uoluptas unaque pax animo; soli cui tanta potestas diuorumque hominumque meis occurrere telis impune et media quamuis in caede frementes hos adsistere equos, hunc ensem auellere dextrae: [3,300] nec mihi Sidonii genialia foedera Cadmi nec tua cara fides (ne falsa incessere gaude!) exciderunt: prius in patrui deus infera mergar stagna et pallentes agar exarmatus ad umbras. sed nunc fatorum monitus mentemque supremi 305 iussus obire patris (neque enim Vulcania tali imperio manus apta legi), quo pectore contra ire Iouem dictasque parem contemnere leges, cui modo (pro uires!) terras caelumque fretumque attremere oranti tantosque ex ordine uidi [3,310] delituisse deos? sed ne mihi corde supremos concipe, cara, metus: quando haec mutare potestas nulla datur, cum iam Tyriis sub moenibus ambae bellabunt gentes, adero et socia arma iuuabo. tunc me sanguineo late deferuere campo 315 res super Argolicas haud sic deiecta uidebis; hoc mihi ius, nec fata uetant.' sic orsus aperto flagrantes inmisit equos. non ocius alti in terras cadit ira Iouis, si quando niualem Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae [3,320] armauitque in nube manum: uolat ignea moles saeua dei mandata ferens, caelumque trisulca territat omne coma iamdudum aut ditibus agris signa dare aut ponto miseros inuoluere nautas. iamque remensus iter fesso Danaeia Tydeus 325 arua gradu uiridisque legit deuexa Prosymnae terribilis uisu: stant fulti puluere crines, squalidus ex umeris cadit alta in uulnera sudor, insomnesque oculos rubor excitat, oraque retro sorbet anhela sitis; mens altum spirat honorem [3,330] conscia factorum. sic nota in pascua taurus bellator redit, aduerso cui colla suoque sanguine proscissisque natant palearibus armi; tunc quoque lassa tumet uirtus multumque superbit pectore despecto; uacua iacet hostis harena 335 turpe gemens crudosque uetat sentire dolores. talis erat; medias etiam non destitit urbes, quidquid et Asopon ueteresque interiacet Argos, inflammare odiis, multumque et ubique retexens legatum sese Graia de gente petendis [3,340] isse super regnis profugi Polynicis, at inde uim, noctem, scelus, arma, dolos, ea foedera passum regis Echionii, fratri sua iura negari. prona fides populis; deus omnia credere suadet Armipotens, geminatque acceptos Fama pauores. 345 utque introgressus portas (et forte uerendos concilio pater ipse duces cogebat Adrastus) improuisus adest, iam illinc a postibus aulae uociferans: 'arma, arma uiri, tuque optime Lernae ductor, magnanimum si quis tibi sanguis auorum, [3,350] arma para! nusquam pietas, non gentibus aequum fas aut cura Iouis; melius legatus adissem Sauromatas rabidos seruatoremque cruentum Bebrycii nemoris. nec iussa incuso pigetue officii: iuuat isse, iuuat, Thebasque nocentes 355 explorasse manu; bello me, credite, bello, ceu turrem ualidam aut artam compagibus urbem, delecti insidiis instructique omnibus armis nocte doloque uiri nudum ignarumque locorum nequiquam clausere; iacent in sanguine mixti [3,360] ante urbem uacuam. nunc o nunc tempus in hostes, dum trepidi exanguesque metu, dum funera portant, nunc, socer, haec dum non manus excidit; ipse ego fessus quinquaginta illis heroum inmanibus umbris uulneraque ista ferens putri insiccata cruore 365 protinus ire peto!' trepidi de sedibus astant Inachidae, cunctisque prior Cadmeius heros accurrit uultum deiectus et 'o ego diuis inuisus uitaeque nocens haec uulnera cerno integer? hosne mihi reditus, germane, parabas? [3,370] in me haec tela dabas! pro uitae foeda cupido! infelix, facinus fratri tam grande negaui. et nunc uestra quidem maneant in pace quieta moenia, nec uobis tanti sim causa tumultus hospes adhuc. scio (nec me adeo res dextra leuauit) 375 quam durum natis, thalamo quam triste reuelli, quam patria; non me ullius domus anxia culpet respectentue truces obliquo limine matres. ibo libens certusque mori, licet optima coniunx auditusque iterum reuocet socer; hunc ego Thebis, [3,380] hunc, germane, tibi iugulum et tibi, maxime Tydeu, debeo.' sic uariis pertemptat pectora dictis obliquatque preces. commotae questibus irae et mixtus lacrimis caluit dolor; omnibus ultro non iuuenum modo, sed gelidis et inertibus aeuo 385 pectoribus mens una subit, uiduare penates, finitimas adhibere manus, iamque ire. sed altus consiliis pater imperiique haud flectere molem inscius: 'ista quidem superis curaeque medenda linquite, quaeso, meae: nec te germanus inulto [3,390] sceptra geret, neque nos auidi promittere bellum. at nunc egregium tantoque in sanguine ouantem excipite Oeniden, animosaque pectora laxet sera quies: nobis dolor haud rationis egebit.' turbati extemplo comites et pallida coniunx 395 Tydea circum omnes fessum bellique uiaeque stipantur. laetus mediis in sedibus aulae constitit, ingentique exceptus terga columna, uulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon (nunc uelox ferro, nunc ille tepentibus herbis [3,400] mitior), ipse alta seductus mente renarrat principia irarum, quaeque orsus uterque uicissim, quis locus insidiis, tacito quae tempora bello, qui contra quantique duces, ubi maximus illi sudor, et indicio seruatum Maeona tristi 405 exponit. cui fida manus proceresque socerque astupet oranti, Tyriusque incenditur exul. soluerat Hesperii deuexo margine ponti flagrantes Sol pronus equos rutilamque lauabat Oceani sub fonte comam, cui turba profundi [3,410] Nereos et rapidis accurrunt passibus Horae, frenaque et auratae textum sublime coronae deripiunt, laxant calidis umentia loris pectora; pars meritos uertunt ad molle iugales gramen et erecto currum temone supinant. 415 Nox subiit curasque hominum motusque ferarum composuit nigroque polos inuoluit amictu, illa quidem cunctis, sed non tibi mitis, Adraste, Labdacioque duci: nam Tydea largus habebat perfusum magna uirtutis imagine somnus. [3,420] et iam noctiuagas inter deus armifer umbras desuper Arcadiae fines Nemeaeaque rura Taenariumque cacumen Apollineasque Therapnas armorum tonitru ferit et trepidantia corda implet amore sui. comunt Furor Iraque cristas, 425 frena ministrat equis Pauor armiger. at uigil omni Fama sono uanos rerum succincta tumultus anteuolat currum flatuque impulsa gementum alipedum trepidas denso cum murmure plumas excutit: urguet enim stimulis auriga cruentis [3,430] facta, infecta loqui, curruque infestus ab alto terga comasque deae Scythica pater increpat hasta. qualis ubi Aeolio dimissos carcere Ventos dux prae se Neptunus agit magnoque uolentes incitat Aegaeo; tristis comitatus eunti 435 circum lora fremunt Nimbique Hiemesque profundae Nubilaque et uulso terrarum sordida fundo Tempestas: dubiae motis radicibus obstant Cyclades, ipsa tua Mycono Gyaroque reuelli, Dele, times magnique fidem testaris alumni. [3,440] septima iam nitidum terris Aurora deisque purpureo uehit ore diem, Perseius heros cum primum arcana senior sese extulit aula, multa super bello generisque tumentibus amens incertusque animi, daret armis iura nouosque 445 gentibus incuteret stimulos, an frena teneret irarum et motos capulis adstringeret enses. hinc pacis tranquilla mouent, atque inde pudori foeda quies, flectique noua dulcedine pugnae difficiles populi; dubio sententia tandem [3,450] sera placet, uatum mentes ac prouida ueri sacra mouere deum. sollers tibi cura futuri, Amphiarae, datur, iuxtaque Amythaone cretus iam senior (sed mente uiret Phoeboque) Melampus adsociat passus: dubium cui pronus Apollo 455 oraque Cirrhaea satiarit largius unda. principio fibris pecudumque in sanguine diuos explorant; iam tum pauidis maculosa bidentum corda negant diraque nefas minitantia uena. ire tamen uacuoque sedet petere omina caelo. [3,460] mons erat audaci seductus in aethera dorso (nomine Lernaei memorant Aphesanta coloni) gentibus Argolicis olim sacer; inde ferebant nubila suspenso celerem temerasse uolatu Persea, cum raptos pueri perterrita mater 465 prospexit de rupe gradus ac paene secuta est. hoc gemini uates sanctam canentis oliuae fronde comam et niueis ornati tempora uittis euadunt pariter, madidos ubi lucidus agros ortus et algentes laxauit sole pruinas. [3,470] ac prior Oeclides solitum prece numen amicat: 'Iuppiter omnipotens (nam te pernicibus alis addere consilium uolucresque implere futuri ominaque et causas caelo deferre latentes accipimus), non Cirrha deum promiserit antro 475 certius, aut frondes lucis quas fama Molossis Chaonias sonuisse tibi, licet aridus Hammon inuideat Lyciaeque parent contendere sortes Niliacumque pecus patrioque aequalis honori Branchus et undosae qui rusticus accola Pisae [3,480] Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra: ditior ille animi, cui tu, Dictaee, secundas impuleris manifestus aues. mirum unde, sed olim hic honor alitibus, superae seu conditor aulae sic dedit effusum chaos in noua semina texens, 485 seu quia mutatae nostraque ab origine uersis corporibus subiere notos, seu purior axis amotumque nefas et rarum insistere terris uera docent: tibi, summe sator terraeque deumque, scire licet: nos Argolicae primordia pugnae [3,490] uenturumque sinas caelo praenosse laborem. si datur et duris sedet haec sententia Parcis soluere Echionias Lernaea cuspide portas, signa feras laeuusque tones; tunc omnis in astris consonet arcana uolucris bona murmura lingua. 495 si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum alitibus praetexe diem.' sic fatus et alto membra locat scopulo; tunc plura ignotaque iungit numina et inmensi fruitur caligine mundi. postquam rite diu partiti sidera, cunctas [3,500] perlegere animis oculisque sequacibus auras, tunc Amythaonius longo post tempore uates: 'nonne sub excelso spirantis limite caeli, Amphiarae, uides, cursus ut nulla serenos ales agat liquidoque polum complexa meatu 505 pendeat aut fugiens placabile clanxerit omen? non comes obscurus tripodum, non fulminis ardens uector adest, flauaeque sonans auis unca Mineruae non uenit auguriis melior; quin uultur et altis desuper accipitres exultauere rapinis. [3,510] monstra uolant: dirae stridunt in nube uolucres, nocturnaeque gemunt striges et feralia bubo damna canens. quae prima deum portenta sequamur? hisne dari, Thymbraee, polum? simul ora recuruo ungue secant rabidae planctumque imitantibus alis 515 exagitant zephyros et plumea pectora caedunt.' ille sub haec: 'equidem uarii, pater, omina Phoebi saepe tuli: iam tum, prima cum pube uirentem semideos inter pinus me Thessala reges duceret, hic casus terraeque marisque canentem [3,520] obstipuere duces, nec me uentura locuto saepius in dubiis auditus Iasoni Mopsus. sed similes non ante metus aut astra notaui prodigiosa magis; quamquam maiora parantur. huc aduerte animum: clara regione profundi 525 aetheros innumeri statuerunt agmina cycni. siue hos Strymonia Boreas eiecit ab Arcto, seu fecunda refert placidi clementia Nili. fixerunt cursus: has rere in imagine Thebas: nam sese inmoti gyro atque in pace silentes [3,530] ceu muris ualloque tenent. sed fortior ecce aduentat per inane cohors; septem ordine fuluo armigeras summi Iouis exultante caterua intuor: Inachii sint hi tibi, concipe, reges. inuasere globum niuei gregis uncaque pandunt 535 caedibus ora nouis et strictis unguibus instant. cernis inexperto rorantes sanguine uentos, et plumis stillare diem? quae saeua repente uictores agitat leto Iouis ira sinistri? hic excelsa petens subita face solus inarsit [3,540] summisitque animos, illum uestigia adortum maiorum uolucrum tenerae deponitis alae. hic hosti implicitus pariter ruit, hunc fuga retro uoluit agens sociae linquentem fata cateruae. hic nimbo glomeratus obit, hic praepete uiua 545 pascitur inmoriens; spargit caua nubila sanguis. quid furtim inlacrimas? illum, uenerande Melampu, qui cadit, agnosco.' trepidos sic mole futuri cunctaque iam rerum certa sub imagine passos terror habet uates; piget inrupisse uolantum [3,550] concilia et caelo mentem insertasse uetanti, auditique odere deos. unde iste per orbem primus uenturi miseris animantibus aeger creuit amor? diuumne feras hoc munus, an ipsi, gens auida et parto non umquam stare quieti, 555 eruimus quae prima dies, ubi terminus aeui, quid bonus ille deum genitor, quid ferrea Clotho cogitet? hinc fibrae et uolucrum per nubila sermo astrorumque uices numerataque semita lunae Thessalicumque nefas. at non prior aureus ille [3,560] sanguis auum scopulisque satae uel robore gentes mentibus his usae; siluas amor unus humumque edomuisse manu; quid crastina uolueret aetas scire nefas homini. nos, prauum et flebile uulgus, scrutati penitus superos: hinc pallor et irae, 565 hinc scelus insidiaeque et nulla modestia uoti. ergo manu uittas damnataque uertice serta deripit abiectaque inhonorus fronde sacerdos inuiso de monte redit; iam bella tubaeque comminus, absentesque fremunt sub pectore Thebae. [3,570] ille nec aspectum uulgi, nec fida tyranni conloquia aut coetus procerum perferre, sed atra sede tegi, et superum clausus negat acta fateri (te pudor et curae retinent per rura, Melampu): bissenos premit ora dies populumque ducesque 575 extrahit incertis. et iam suprema Tonantis iussa fremunt agrosque uiris annosaque uastant oppida; bellipotens prae se deus agmina passim mille rapit; liquere domos dilectaque laeti conubia et primo plorantes limine natos: [3,580] tantus in attonitos cecidit deus. arma paternis postibus et fixos superum ad penetralia currus uellere amor; tunc fessa putri robigine pila haerentesque situ gladios in saeua recurant uulnera et attrito cogunt iuuenescere saxo. 585 hi teretes galeas magnorumque aerea suta thoracum et tunicas Chalybum squalore crepantes pectoribus temptare, alii Gortynia lentant cornua; iam falces auidis et aratra caminis rastraque et incurui saeuum rubuere ligones. [3,590] caedere nec ualidas sanctis e stirpibus hastas, nec pudor emerito clipeum uestisse iuuenco. inrupere Argos maestique ad limina regis bella animis, bella ore fremunt; it clamor ad auras, quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat 595 Enceladus mutare latus; super igneus antris mons tonat: exundant apices, fluctusque Pelorus contrahit, et sperat tellus abrupta reuerti. atque hic ingenti Capaneus Mauortis amore excitus et longam pridem indignantia pacem [3,600] corda tumens (huic ampla quidem de sanguine prisco nobilitas; sed enim ipse manu praegressus auorum facta, diu tuto superum contemptor et aequi impatiens largusque animae, modo suaserit ira), unus ut e siluis Pholoes habitator opacae 605 inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres, ante fores, ubi turba ducum uulgique frementis, Amphiarae, tuas 'quae tanta ignauia' clamat, 'Inachidae uosque o socio de sanguine Achiui? unius (heu pudeat!) plebeia ad limina ciuis [3,610] tot ferro accinctae gentes animisque paratae pendemus? non si ipse cauo sub uertice Cirrhae (quisquis is est, timidis famaeque ita uisus) Ao mugiat insano penitus seclusus in antro, expectare queam dum pallida uirgo tremendas 615 nuntiet ambages. uirtus mihi numen et ensis quem teneo! iamque hic timida cum fraude sacerdos exeat, aut hodie, uolucrum quae tanta potestas, experiar.' laetum fremit adsensuque furentem implet Achaea manus. tandem prorumpere adactus [3,620] Oeclides: 'alio curarum agitante tumultu non equidem effreno iuuenis clamore profani dictorumque metu, licet hic insana minetur, elicior tenebris; alio mihi debita fato summa dies, uetitumque dari mortalibus armis. 625 sed me uester amor nimiusque arcana profari Phoebus agit; uobis uentura atque omne quod ultra est pandere maestus eo; nam te, uesane, moneri ante nefas, unique tacet tibi noster Apollo. quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma, [3,630] quo rapitis? quae uos Furiarum uerbera caecos exagitant? adeone animarum taedet? et Argos exosi? nil dulce domi? nulla omina curae? quid me Persei secreta ad culmina montis ire gradu trepido superumque inrumpere coetus 635 egistis? potui pariter nescire quis armis casus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis, quae mihi. consulti testor penetralia mundi et uolucrum adfatus et te, Thymbraee, uocanti non alias tam saeue mihi, quae signa futuri [3,640] pertulerim: uidi ingentis portenta ruinae, uidi hominum diuumque metus hilaremque Megaeram et Lachesin putri uacuantem saecula penso. proicite arma manu: deus ecce furentibus obstat, ecce deus! miseri, quid pulchrum sanguine uicto 645 Aoniam et diri saturare noualia Cadmi? sed quid uana cano, quid fixos arceo casus? ibimus.' hic presso gemuit semel ore sacerdos. illum iterum Capaneus: 'tuus o furor auguret uni ista tibi, ut serues uacuos inglorius annos [3,650] et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum clangor eat. quid uota uirum meliora moraris? scilicet ut uanis auibus natoque domoque et thalamis potiare iacens, sileamus inulti Tydeos egregii perfossum pectus et arma 655 foederis abrupti? quodsi bella effera Graios ferre uetas, i Sidonios legatus ad hostes: haec pacem tibi serta dabunt. tua prorsus inani uerba polo causas abstrusa atque omina rerum eliciunt? miseret superum, si carmina curae [3,660] humanaeque preces. quid inertia pectora terres? primus in orbe deos fecit timor! et tibi tuto nunc eat iste furor; sed prima ad classica cum iam hostilem Ismenon galeis Dircenque bibemus, ne mihi tunc, moneo, lituos atque arma uolenti 665 obuius ire pares uenisque aut alite uisa bellorum proferre diem: procul haec tibi mollis infula terrificique aberit dementia Phoebi: illic augur ego et mecum quicumque parati insanire manu.' rursus fragor intonat ingens [3,670] hortantum et uasto subter uolat astra tumultu. ut rapidus torrens, animos cui uerna ministrant flamina et exuti concreto frigore montes, cum uagus in campos frustra prohibentibus exit obicibus, resonant permixto turbine tecta, 675 arua, armenta, uiri, donec stetit improbus alto colle minor magnoque inuenit in aggere ripas: haec alterna ducum nox interfusa diremit. at gemitus Argia uiri non amplius aequo corde ferens sociumque animo miserata dolorem, [3,680] sicut erat, laceris pridem turpata capillis, et fletu signata genas, ad celsa uerendi ibat tecta patris paruumque sub ubere caro Thessandrum portabat auo iam nocte suprema ante nouos ortus, ubi sola superstite Plaustro 685 Arctos ad Oceanum fugientibus inuidet astris utque fores iniit magnoque adfusa parenti est: 'cur tua cum lacrimis maesto sine coniuge supplex limina nocte petam, cessem licet ipsa profari, scis genitor. sed iura deum genialia testor [3,690] teque, pater, non ille iubet sed peruigil angor. ex quo primus Hymen mouitque infausta sinistram Iuno facem, semper lacrimis gemituque propinquo exturbata quies. non si mihi tigridis horror aequoreaeque super rigeant praecordia cautes, 695 ferre queam; tu solus opem, tu summa medendi iura tenes; da bella, pater, generique iacentis aspice res humiles, atque hanc, pater, aspice prolem exulis; huic olim generis pudor. o ubi prima hospitia et iunctae testato numine dextrae? [3,700] hic certe est quem fata dabant, quem dixit Apollo; non egomet tacitos Veneris furata calores culpatamue facem: tua iussa uerenda tuosque dilexi monitus. nunc qua feritate dolentis despiciam questus? nescis, pater optime, nescis 705 quantus amor castae misero nupsisse marito. et nunc maesta quidem graue et inlaetabile munus, ut timeam doleamque, rego; sed cum oscula rumpet maesta dies, cum rauca dabunt abeuntibus armis signa tubae saeuoque genas fulgebitis auro, [3,710] ei mihi, care parens, iterum fortasse rogabo!' illius umenti carpens pater oscula uultu: 'non equidem has umquam culparim, nata, querelas; pone metus, laudanda rogas nec digna negari. sed mihi multa dei (nec tu sperare quod urgues 715 desine), multa metus regnique uolubile pondus subiciunt animo. ueniet qui debitus istis, nata, modus neque te incassum fleuisse quereris. tu solare uirum, neu sint dispendia iustae dura morae: magnos cunctamur, nata, paratus. [3,720] proficitur bello.' dicentem talia nascens lux mouet ingentesque iubent adsurgere curae.