[41,0] XLI. Asie, Phrygia, Lydia, Teuthrania. In bis de urbe Epheso, de monte Mimante, de illustribus uiris, de Homeri et Hesiodi temporibus, de animali bonnaco, de sepulcris Aiacis et Memnonis, de Memnoniis auibus, de chamaeleonte, de ciconiis. Sequitur Asia; sed non eam Asiam loquor, quae in tertio orbis diuortio terminos amnes habet, ab AEgyptio mari Nilum, a Maeotio lacu Tanaim: uerum eam, quae a Telmesso Lyciae incipit, unde etiam Carpathius auspicatur sinus. Eant igitur Asiam ab oriente Lycia includit et Phrygia, ab occidente AEgea litora; a meridie mare AEgyptium, Paphlagonia a septentrione. Ephesos in ea urbs clarissima est: Epheso decus templum Dianae, Amazonum fabrica, adeo magnificum, ut Xerxes, quum omnia Asiatica templa igni daret, huic uni pepercerit; sed haec Xerxi clementia sacras aedes non diu a malo uindicauit: namque Herostratus, ut nominis sui memoriam fama sceleris extenderet, incendium nobilis fabricae manu sua struxit: sicut ipse fassus est, uoto adipiscendae famae latioris. Notatur ergo eadem die conflagrauisse templum Ephesi; qua Alexander Magnus Pellae natus est. Qui oritur, ut Nepos edidit, M- Fabio Ambusto, Tito Quintio Capitolino consulibus post Romam conditam anno trecentesimo octogesimo quinto. Id templum quum postmodum ad cultum augustiorem Ephesii reformarent, faber operi Dinocrates praefuit: quem Dinocratem Alexandri iussu Alexandriam in AEgypto praemetatum supra exposuimus. Nusquam orbe toto tam assiduos terrae motus, et tam crebras urbium demersiones, quam in Asia esse, cladibus Asiaticis patuit, quum Tiberio principe urbes duodecim simul una ruina occiderint. Ingenia Asiatica inclyta per gentes fuere. Poetae Anacreon inde, Mimnermus, et Antimachus, deinde Hipponax, deinde Alcaeus, inter quos etiam Sappho mulier; at historiae conditores, Xanthus, Hecataeus, Herodotus: cum quibus Ephorus, et. Theopompus. Namque de septem sapientia praeditis, Bias, Thales, Pittacus; Cleanthes, stoicae eminentissimus; Anaxagoras naturae indagator; Heraclitus etiam subtilioris doctrinae arcanis immoratus. Asiam excipit Phrygia, in qua Celaene, quae antiquato priori nomine in Apamiam transit, oppidum a rege Seleuco postmodum constitutum. Istic Marsyas ortus, istic et sepultus; unde qui proximat fluuius, Marsyas dicitur: nam sacrilegi certaminis factum, et audaces in deum tibias testatur non procul cum fonte uallis, quae euentum gesta rei signat, et ab Apamia decem millibus passuum separata, Aulocrene usque adhuc dicitur. Ex arce huiusce oppidi Maeander amnis caput tollit, qui recurrentibus ripis flexuosus inter Cariam et Ioniam praecipitat in sinum, qui Miletum diuidit et Prienam. Ipsa Phrygia Troadi superiecta est, aquilonia parte Galatiae collimitanea; meridiana Lycaoniae, Pisidiae, Mygdoniaeque contermina; eidem ab oriente uicina Lydiae; a septentrione Músiae; Cariae a parte, qua dies medius est. Mons Lydiae Tmolus croco florentissimus; amnis Pactolus, quem aurato fluore incitum, aliter et Chrysorrhoan uocant. In his locis animal nascitur, quod bonnacum dicunt, cui taurinum caput ac deinceps corpus omne; tantum iuba equina. Cornua autem ita multiplici flexu in se recurrentia, ut si quis in ea offenderit, non uulneretur. Sed quidquid praesidii monstro illi frons negat, aluus sufficit: nam quum in fugam uertit, proluuie citi uentris fimum egerit per longitudinem trium iugerum, cuius ardor quidquid attigerit, amburit. Ita egerie noxia summouet insequentes. Miletos Ioniae caput, Cadmi olim domus, sed eius qui primus inuenit prosae orationis disciplinam. Non longe Ephesum Colophon ciuitas, nobilis oraculo Clarii Apollinis. Unde haud procul Mimas surgit, cuius uertices de nubilis superuolantibus futurae tempestatis significant qualitatem. Caput Maeoniae Sypilus excipit, Tantalis antea dictus, et in illam uocabuli memoriam orbitatibus datus Niobae. Smyrnam Meles circumfluit, inter flumina Asiatica facile praecipuus amnis. Smyrnaeos uero campos fluuius Hermus secat, qui ortus a Dorylao Phrygiae, Phrygiam scindit a Caria. Hunc quoque Hermam fluctibus aureis aestuasse antiquitas credidit. Smyrna, unde praecipue nitet, Homero uati patria exstitit, qui post Ilium captum anno ducentesimo septuagesimo secundo humanis rebus excessit, Agrippa Syluio, Tyberini filio, Albae regnante, anno ante Urbem conditam centesimo sexagesimo. Inter quem et Hesiodum pútam, qui in auspiciis olympiadis primae obiit, centum triginta octo anni medii fuerunt. In Rhúteo litore Athenienses et Mitylenaei ad tumulum ducis Thessali Achillion oppidum condiderunt, quod propemodum interiit; deinde interpositis quadraginta ferme stadiis, in altero cornu eiusdem litoris ob honorem Salaminis Aiacis alterum oppidum, cui AEantio datum nomen est, Rhodii exstruxerunt. At iuxta Ilium Memnonis stat aliud sepulcrum, ad quod sempiterno ex AEthiopia cateruatim aues aduolant, quas Ilienses Memnonias uocant. Cremutius auctor est, has easdem anno quinto in AEthiopia cateruatim coire, et undique uersum quod usquam gentium sit, ad regiam Memnonis conuenire. Mediterranea, quae sunt supra Troadis partem, Teutrania tenet regio, quae prima Músorum fuit patria. Haec Teutrania perfunditur Caico flumine. Per omnem Asiam chamaeleon plurimus, animal quadrupes, facie qua lacertae, nisi crura recta et longiora uentri iungerentur; prolixa cauda, eademque in uertiginem torta; hamati ungues subtili aduncitate; incessus piger, et fere idem qui testudinum motus; corpus asperum squamosa cute, qualem in crocodilis deprehendimus; subducti oculi, et recessu concauo introrsum recepti, quos nunquam nictatione obnubit. Visum denique non circumlatis pupillis, sed obtutu rigidi orbis intentat. Hiatus eius aeternus, ac sine ullius usus ministerio: quippe quum neque cibum capiat, neque potu alatur, nec alimento alio, quam haustu aeris uiuat. Color uarius, et in momenta mutabilis, ita ut cuicumque se rei coniunxerit, concolor ei fiat. Colores duo sunt, quos fingere non ualet, rubrus et candidus; ceteros facile mentitur. Corpus paene sine carne, uitalia sine liene; nec nisi in corculo pauxillum sanguinis deprehenditur. Latet hieme, producitur uere. Impetibilis est coraci, a quo quum interfectus est, uictorem suum perimit interemptus: nam si uel modicum ales ex eo ederit, illico moritur; sed corax quoque habet praesidium ad medelam, natura manum porrigente: nam quum afflictum se intelligit, sumpta fronde laurea recuperat sanitatem. Pythonos Come in Asia locus est campis patentibus, ubi primo aduentus sui tempore ciconiae aduolant, et eam, quae ultima aduenerit, lancinant uniuersae. Aues istas ferunt linguas non habere, uerum sonum, quo crepitant, oris potius quam uocis esse. Eximia illis inest pietas: etenim quantum temporis impenderint fútibus educandis, tantum et ipsae a pullis suis inuicem aluntur. Ita enim impense nidos fouent, ut incubitus assiduitate plumas exuant. Noceri eas, omnibus quidem locis nefas ducunt, sed in Thessalia uel maxime, ubi serpentum immanis copia est, quos dum escandi gratia insectantur, regionibus Thessalicis plurimum mali detrahunt. [42,0] XLII. Galatia. Galatiam primis seculis priscae Gallorum gentes occupauerunt: Tolistobogi, Veturi, et Ambitoti: quae uocabula adhuc permanent; quamuis Galatia unde dicta sit, ipso sonat nomine. [43,0] XLIII. Bithynia. In ea Hannibalis exitus et sepulcrum. Bithynia in Ponti exordio ad partem solis orientis aduersa Thraciae, opulenta ac diues urbium, a fontibus Sangarii fluminis primos fines habet; ante Bebrycia dicta; deinde Mygdonia; mox a Bithyno rege Bithynia. In ea Prusiadem urbem alluit Hylas flumen, et perspergit Hylas lacus, in quo resedisse credunt delicias Herculis, Hylam puerum, nymphis rapinam: in cuius memoriam usque adhuc solemni cursitatione lacum populus circumit, et Hylam uoce clamant. In Bithyno quoque agro Lybyssa locus Nicomediae proximus, sepulcro Hannibalis famae datus: qui post Carthaginiense iudicium transfuga ad regem Antiochum, deinde post Antiochum apud Thermopylas pugnantem mala pugna, fractumque regem fortunae uicibus, in hospitium Prusiae deuolutus, ne traderetur Tito Quintio ob hanc causam in Bithyniam misso, captiuusque Romam ueniret, ueneni mali poculo animam expulit, et ab Romanis se uinculis morte defendit. [44,0] XLIV. Aconae portus el Acherusius specus. In ora Pontica post Bosphori fauces, et Rhesum amnem, portumque Calpas, Sagaris fluuius ortus in Phrygia, dictusque a plerisque Sangarius, exordium facit Maryandini sinus, in quo oppidum Heraclea appositum Lyco flumini; et Acone portus, qui prouentu malorum graminum usque eo celebris est, ut noxias herbas aconita illinc nominemus. Proximus inde Acherusius specus, quem foraminis caeci profundo a usque inferna aiunt patere. [45,0] XLV. Paphlagonia, et Venetorum origo. Paphlagoniam limes a tergo Galaticus amplectitur. Ea Paphlagonia Carambi promontorio spectat Tauricam, consurgit Cytoro monte porrecto in spatium passuum trium et sexaginta millium, insignis loco Heneto: a quo, ut Cornelius Nepos perhibet, Paphlagones in Italiam transuecti, mox Veneti sunt nominati. Plurimas in ea regione urbes Milesii condiderunt, Eupatoriam Mithridates: quo subacto a Pompeio, Pompeiopolis est dicta. [46,0] XLVI. Cappadocia. In ea de equis. Cappadocia gentium uniuersarum, quae Pontum accolunt, praecipue introrsus recedit. Latere laeuo utrasque Armenias, et Comagenem simul transit; dextro plurimis Asiae populis circumfusa. Attollitur ad Tauri iuga et solis ortus. Praeterit Lycaoniam, Pisidiam, Ciliciam. Vadit super tractum Syriae Antiochiae, parte regionis alterius in Scythiam pertendens, ab Armenia maiore diuisa Euphrate amne: quae Armenia, unde Parydri montes sunt, auspicatur. Multae in Cappadocia urbes inclytae; uerum, ut ab aliis referamus pedem, coloniam Archelaidem, quam deduxit Claudius Caesar, Halys praeterfluit; Neocaesaream fluuios Lycus alluit; Melitam Semiramis condidit; Mazacam sub Argaeo sitam Cappadoces matrem habent urbium: qui Argaeus niualibus iugis arduus, ne aestiuo quidem torrente pruinis caret, quemque indidem populi habitari deo credunt. Terra illa ante alias altrix equorum, et prouentui equino accommodatissima est. Quorum hoc in loco ingenium persequemur: nam equis inesse iudicium documentis plurimis patefactum est, quum iam aliquot inuenti sint, qui nonnisi primos dominos recognoscerent, obliti mansuetudinis, si quando mutassent consueta seruitia. Inimicos partis suae norunt adeo, ut inter prúlia hostes morsu petant. Sed illud maius est, quod rectoribus perditis, quos diligebant, arcessunt fame mortem. Verum hi mores in genere equorum praestantissimo reperiuntur: nam qui infra nobilitatem sati sunt, nulla documenta sui praebuerunt. Sed ne quid uideamur dicendi licentia contra fidem arrogasse, exemplum frequens dabimus. Alexandri Magni equus Bucephalus dictus, siue de aspectus toruitate, seu ab insigni, quod taurinum caput armo inustum gerebat, seu quod de fronte eius quaedam corniculorum protuberabant minae; quum ab equario suo alias etiam molliter sederetur, accepto regio stratu neminem unquam alium praeter dominum uehere dignatus est. Documenta eius in prúliis plura sunt, quibus Alexandrum e durissimis certaminibus sospitem ope sua extulit: quo merito effectum, ut defuncto in India exsequias rex duceret, et suprema ornaret sepulcro; urbem etiam conderet, quam in nominis memoriam Bucephalam nominauit. Equus C. Caesaris nullum praeter Caesarem dorso recepit. Cuius primores pedes facie uestigii humani tradunt fuisse, sicuti ante Veneris Genitricis aedem hac effigie locatus est. Regem Scytharum, quum singulari certamine interemptum aduersarius uictor spoliare uellet, ab equo eius calcibus morsuque est lancinatus. Agrigentina etiam regio frequens est equorum sepulcris, quod manus supremorum meritis datum creditur. Voluptatem his inesse Circi spectacula prodiderunt: quidam enim equorum cantibus tibiarum, quidam saltationibus, quidam colorum uarietate, nonnulli etiam accensis facibus ad cursus prouocantur. Affectum equinum lacrymae probant. Denique interfecto Nicomede rege, equus eius uitam inedia expulit. Quum prúlio Antiochus Galatas subegisset, Cintareti nomine ducis, qui in acie ceciderat, equum insiluit ouaturus, isque adeo spreuit lupatos, ut de industria cernuatus, ruina pariter et se et equitem affligeret. Ingenia equorum etiam Claudii Caesaris Circenses probauerunt, quum effuso rectore, quadrigae currus aemulos non minus astu quam uelocitate praeuerterent, et post decursa legitima spatia, ad locum palmae sponte consisterent, uelutque uictoriae praemium postularent. Excusso quoque auriga, quem Rutumannam nominabant, relicto certamine ad Capitolium quadriga prosiluit, nec ante substitit, quamlibet obuiis occursibus impedita, quam Tarpeium Iouem terna dextratione lustraret. In huiusce animalis genere aetas longior maribus: nam legimus equum ad usque annos septuaginta uixisse. Iam illud non uenit in ambiguum, quod in annum tertium et tricesimum generant, utpote qui etiam post uicesimum mittatur ad sobolem reficiendam. Notatum etiam aduertimus, Opuntem nomine equum ad gregariam Venerem durasse in annos quadraginta. Equarum libido exstinguitur iubis tonsis. In quarum partu amoris nascitur ueneficium, quod frontibus praeferunt recens editi, furuo colore, cicatricis simile, hippomanes nominatum; quod si praereptum statim fuerit, nequaquam mater pullo ubera praebet felitanda Quo quis acrior fuerit, speique maioris, eo profundius nares mersitat in bibendo. Mas ad bella nunquam producitur apud Scythas, eo quod feminae exonerare uesicas etiam in fuga possint. Edunt equae ex uentis conceptos: sed hi nunquam ultra triennium aeuum trahunt. [47,0] XLVII. Assyria cum Media. In his de unguentorum origine, de arbore Medica. Assyriorum initium Adiabene facit; in cuius parte Arbelitis regio est: quem locum uictoria Alexandri Magni non sinit praeteriri: nam ibi copias Darii fudit, ipsumque subegit, expugnatisque eius castris in reliquo apparatu regis reperit scrinium unguentis refertum, unde primum Romana luxuria fecit ingressum ad odores peregrinos. Aliquantisper nos tamen uirtute ueterum ab hac uitiorum illecebra defensi sumus, atque adeo in censuram Publii Crassi, et Iulii Caesaris: qui edixerunt anno Urbis conditae sexcentesimo sexagesimo quinto, ne quis unguenta inueheret peregrina. Postmodum uicerunt nostra uitia, et senatui adeo placuit odorum delicia, ut ea etiam in púnalibus tenebris uteretur: sicut L- Plotium, fratrem L- Planci bis consulis, proscriptum a triumuiris, in Salernitana latebra unguenti odor prodidit. Hos terrarum ductus excipit Media, cuius arbor inclaruit etiam carminibus Mantuanis: ingens ipsa, cui tale ferme, quale unedonibus folium est; tantum eo differt, quod spinosis fastigiis hispida turgescat. Malum inimicum uenenis, sapore aspero, el amaritudinis merae; odoris autem fragrantia plus quam iucundum, longeque sensibile. Verum pomorum illi tanta ubertas inest, ut onere prouentus semper grauetur: nam protinus atque poma eius deciderunt maturitate, alia protuberant, eaque tantum est opimitati mora, fútus ut decidant ante nati. Usurpare sibi nemora ista optauerunt et aliae nationes per industriam tralati germinis, sed beneficium soli Mediae datum, natura resistente terra alia non potuit mutuari. [48,0] XLVIII. Portae Caspiae. Caspiae portae panduntur· itinere manu facto, longo octo millibus passuum; nam latitudo uix est, plaustro permeabilis. In his angustiis etiam illud asperum, quod praecisorum laterum saxa liquentibus inter se salis uenis, exundant humorem affluentissimum, qui constrictus ui caloris, uelut in aestiuam glaciem corporatur: ita labes inuia accessum negat. Praeterea octo et uiginti millium passuum tractus omnis, quoquo inde pergitur, nullis puteis uel fontibus, sine praesidio sitit: tum serpentes undique gentium conuenae, a uerno statim die illuc confluunt. Ita periculi ac difficultatis concordia; ad Caspios, nisi hieme, accessus negatur. [49,0] XLIX. Direum locus. Margiane regio, et in ea oppida. A Caspiis ad orientem uersus est locus, quod Direum appellatur, cuius ubertati non est, quod uspiam comparari queat. Hunc circumsident Tapyri, Narieli, Hyrcani. Proximat ei Margiane regio, inclyta cúli ac soli commodis, adeo ut in toto illo latifundo uitibus sola gaudeat. In faciem theatralem montibus clauditur, ambitu stadiorum mille quingentorum, paene inaccessa ob incommodum arenosae solitudinis, quae per centum et uiginti millia passuum undique uersum circumfusa est. Regionis huius amúnitatem Alexander Magnus usque adeo miratus est, ut ibi primum Alexandriam conderet: quam mox a barbaris excisam, Antiochus Seleuci filius reformauit, et de nuncupatione domus suae dixit Seleuciam: cuius urbis circuitus diffunditur in stadia quinque et septuaginta. In hanc Orodes Romanos captos Crassiana clade deduxit. Et aliud in Caspiis Alexander oppidum excitauit, idque Heraclea dictum, dum manebat, sed hoc quoque ab iisdem euersum gentibus; deinde ab Antiocho restitutum, ut ille maluit, Achais postmodum nominatum est. [50,0] L. Gentes circum Oxum amnem. Terminus itinerum Liberi patris et Herculis. Item regiones cum gentibus. Simul de camelorum natura. Oxus amnis oritur de lacu Oxo, cuius oras hinc inde Bateni et Oxistacae accolunt; sed praecipuam partem Bactri tenent. Bactris praeterea est proprius amnis Bactros; unde et oppidum, quod incolunt, Bactrum. Gentis huius quae pone sunt, Paropamisi iugis ambiuntur; quae auersa, Indi fontibus terminantur; reliqua includit Oxus flumen. Ultra hos Panda oppidum Sogdianorum, in quorum finibus Alexander Magnus tertiam Alexandriam condidit, ad contestandos itineris sui terminos. Hic enim locus est, in quo primum a Libero patre, post ab Hercule, deinde a Semiramide, postremo etiam a Cyro arae sunt constitutae, quod proximum gloriae omnes duxerint, illo usque promouisse itineris sui metas. Uniuersi eius ductus duntaxat ab illa terrarum parte Iaxartes fluuius secat fines, quem tamen Iaxartem soli uocant Bactri: nam Scythae Silin nominant. Hunc eumdem esse Tanain exercitus Alexandri Magni crediderunt; uerum Demodamas, dux Seleuci, et Antiochi, satis idoneus uero auctor, transuectus amnem istum, titulos omnium supergressus est, aliumque esse, quam Tanain, deprehendit. Ob cuius gloriae insigne dedit nomini suo, ut altaria ibi statueret Apollini Didymaeo. Hoc est collimitium, in quo limes Persicus Scythis iungitur; quos Scythas Persae lingua sua Sacas dicunt, et inuicem Scythae Persas Chorsacos nominant, montemque Caucasum Croucassim, id est niuibus candidantem. Densissima hic populorum frequentia, cum Parthis legem placiti ab exordio moris incorrupta custodit disciplina. E quibus celeberrimi sunt Massagetae, Essedones Satarchae et Apalaei. Post quos, immanissimis barbaris interiacentibus, de ritu aliarum nationum paene inconstanter definitum aduertimus. Bactri camelos fortissimos mittunt, licet et Arabia plurimos gignat. Verum hoc differunt, quod Arabici bina tubera in dorso habent, singula Bactriani. Hi nunquam pedes atterunt: sunt enim illis reciprocis quibusdam pulmunculis uestigia carnulenta. Unde et contraria est labes ambulantibus, nullo fauente praesidio ad nisum insistendi. Habentur in duplex ministerium. Sunt alii oneri ferundo accommodati, a1ii perniciores; sed nec illi ultra iustum pondera recipiunt, nec isti amplius qua solita spatia uolunt egredi. Geniturae cupidine efferantur adeo, ut saeuiant, quum Venerem requirunt. Oderunt equinum genus. Sitim etiam in quatriduum tolerant; uerum quum occasio bibendi data est, tantum implentur, quantum et satiet desideria praeterita, et in futurum diu prosit. Lutulentas aquas captant, puras refugiunt. Denique nisi cúnosior liquor fuerit, ipsi assidua proculcatione limum excitant, ut turbidetur. Durant in annos centum, nisi forte tralati in peregrina, insolentia mutati aeris morbos trahant. Ad bella feminae praeparantur, inuentumque est ut desiderium eius coitioni, quadam castratioue exsecaretur: putant enim fieri ualidiores, si a coitibus arceantur.