[7,0] LIBER SEPTIMUS. [7,1] EPISTOLA PRIMA SIDONIUS DOMINO PAPAE MAMERTO SALUTEM. RUMOR est Gothos in Romanum solum castra mouisse. Huic semper irruptioni nos miseri Aruerni ianua sumus. Namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alueo limitauerunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur. Circumiectarum uero spatia, tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna deuorauit impressio. Sed animositati nostrae tam temerariae, tamque periculosae, non nos aut ambustam murorum faciem, aut putrem sudium cratem, aut propugnacula uigilum trita pectoribus confidimus opitulatura: solo tamen inuectarum te auctore rogationum palpamur auxilio: quibus inchoandis instituendisque populus Aruernus, et si non effectu pari, affectu certe non impari cœpit initiari, et ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus. Non enim latet nostram sciscitationem, primis temporibus harumce supplicationum institutarum, ciuitas cœlitus tibi credita per cuiusmodi prodigiorum terriculamenta uacuabatur. Nam modo scenae mœnium publicorum crebris terrae motibus concutiebantur; nunc ignes saepe flammati caducas culminum cristas superiecto fauillarum monte tumulabant; nunc stupenda foro cubilia collocabat audacium pauenda mansuetudo ceruorum: cum tu inter ista discessu primorum populariumque statu urbis exinanito, ad noua celer ueterum Niniuitarum exempla decurristi, ne diuinae admonitioni tua quoque desperatio conuiciaretur. Et uere iam de Deo tu minime poteras absque peccato post uirtutum experimenta diffidere. Nam cum uice quadam ciuitas conflagrare cœpisset, fides tua in illo ardore plus caluit: et cum in conspectu pauidae plebis, obiectu solo tui corporis ignis recussus in tergum fugitiuis flexibus sinuaretur, miraculo terribili, nouo, inusitato, adfuit flammae cedere per reuerentiam, cui sentire defuit per naturam. Primum igitur et iis paucis nostri ordinis uiris indicis ieiunia, interdicis flagitia, supplicia praedicis, remedia promittis: exponis omnibus, nec pœnam longinquam esse, nec ueniam; doces denuntiatae solitudinis minas orationum frequentia esse amoliendas; mones assiduitatem furentis incendii, aqua potius oculorum quam fluminum posse restingui; mones minacem terrae motuum conflictationem fidei stabilitate firmandam. Cuius confestim sequax humilis turba consilii, maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit. Qua deuotione placatus inspector pectorum, Deus, fecit esse obsecrationem uestram uobis saluti, caeteris imitationi, utrisque praesidio. Denique illic deinceps non fuere uel damna calamitati, uel ostenta formidini. Quae omnia sciens populus iste Viennensibus tuis et accidisse prius, et non accessisse posterius, uestigia tam sacrosanctae informationis amplectitur, sedulo petens, ut conscientiae tuae beatitudo mittat orationum suarum suffragia, quibus exempla transmisit. Et quia tibi soli concessa est, post auorum memoriam, uel confessorem Ambrosium duorum martyrum repertorem, in partibus orbis occidui, martyris Ferreoli solida translatio, adiecto nostri capite Iuliani, quod istinc turbulento quondam persecutori manus retulit cruenta carnificis: non iniurium est, quod pro compensatione deposcimus, ut nobis inde ueniat pars patrocinii, quia uobis hinc rediit pars patroni. Memor nostri esse dignare, domine papa. [7,2] EPISTOLA II. SIDONIUS DOMINO PAPAE GRAECO SALUTEM. ONERAS, consummatissime pontificum, uerecundiam meam multifaria laude cumulando, si quid stylo rusticante perarauero: atque utinam reatu careat, quod apicum primore congressu, quanquam circumscriptus, ueritati resultantia tamen et diuersa connexui, ignorantiae siquidem meae callidus uiator imposuit. Nam dum solum mercatoris praetendit officium, litteras meas ad formatae uicem, scilicet ut lector, elicuit, sed quas aliquam gratiarum actionem continere decuisset. Namque, ut post comperi, plus Massiliensium benignitate profectus est quam status sui, seu per censum, seu per familiam forma pateretur. Quae tamen ut gesta sunt, si quispiam dignus relator euolueret, fierent iocunda memoratu. Sed quoniam iubetis ipse, ut aliquid uobis a me laetum copiosumque pagina ferat; date ueniam, si hanc ipsam tabellarii nostri hospitalitatem comicis salibus comparandam, salua uestrarum aurium seueritate perstringamus; ne secundo insinuatum non nunc primum nosse uideamur. Simul et si moris est regularum, ut ex materia omni usurpentur principia dicendi, cur hic quoque quodcunque mihi sermocinaturo materia longius quaeratur exspectaturque, nisi ut sermoni nostro sit ipse pro causa, cui noster sermo erit pro sarcina? Aruerni huic patria, parentes natalibus non superbis, sed absolutis, et sicut nihil illustre iactantes, ita nihil seruile metuentes; contenti censu modico, sed eodem uel sufficiente, uel libero: militia illis in clericali potius quam in palatino decursa comitatu. Pater isti granditer frugi, et liberis parum liberalis: quique per nimiam parcimoniam iuueni filio plus prodesse quam placere maluerit. Quo relicto tunc puer iste uos petiit nimis expeditus; quod erat maximum conatibus primis impedimentum: nihil est enim uiatico leui grauius. Attamen primus illi in uestra mœnia satis secundus introitus. Sancti Eustachii qui uobis decessit, actutum dicto factoque gemina benedictio est: hospitium breui quaesitum, iam Eustachii cura facile inuentum, celeriter aditum, ciuiliter locatum. Iam primum crebro accursu excolere uicinos, identidem ab iis ipse haud aspernanter resalutari. Agere cum singulis, prout aetatis ratio permitteret; grandae uos obsequiis, aequae uos officiis obligare; pudicitiam praecae teris sobrietatemque sectari: quod tam laudandum in iuuentute quam rarum. Summatibus deinceps, et tunc comiti ciuitati, non minus opportuni, quam frequentibus excubiis agnosci, innotescere, familiarescere; sicque eius in dies sedulitas maiorum sodalitatibus promoueri: fouere boni quique certatim, uotis omnes, plurimi consiliis, priuati donis, cuncti beneficiis adiuuare; perque haec spes opesque istius raptim, saltuatimque cumulari. Forte accidit ut diuersorio cui ipse successerat, quaedam femina non minus censu quam moribus idonea uicinaretur: cuius filia infantiae iam temporibus emensis, necdum tamen nubilibus annis appropinquabat. Huic hic blandus, siquidem ea aetas infantulae, ut adhuc decenter, nunc quaedam friuola, nunc ludo apta uirgineo scruta donabat; quibus isti parum grandibus causis plurimum uirgunculae animus copulabatur. Anni obiter thalamo pares: quid moror multis? adolescens solus, tenuis, peregrinus, filius familias, et patria patre non solum non uolente, uerum etiam ignorante discedens, puellam non inferiorem natalibus, facultatibus superiorem, medio episcopo, quia Lector, solatio comitis, quia cliens, socru non inspiciente substantiam, sponsa non dispiciente personam, uxorem petit, impetrat, ducit. Conscribuntur tabulae nuptiales: et si qua istic municipioli nostri suburbanitas, matrimonialibus illic inserta documentis, mimica largitate recitatur. Peracta circumscriptione legitima et fraude solemni, leuat diuitem coniugem pauper adamatus: et diligenter quae ad socerum pertinuerant rimatis conuasatisque, non paruo etiam corollario facilitatem credulitatemque munificentiae socrualis mungens, receptui in patriam cecinit praestigiator inuictus. Quo profecto mater puellae pro hyperbolicis instrumentis cœpit actionem repetundarum uelle proponere; et tunc demum de mancipiorum sponsalitiae donationis paucitate mœrere, quando iam de nepotum numerositate gaudebat. Ad hanc placandam noster Hippolytus perrexerat, cum litteras meas prius obtulit. Habetis historiam iuuenis eximii: fabulam Milesiae uel Atticae parem. Simul et ignoscite praeter aequum epistolarem formulam porrigenti: quam ob hoc stylo morante produxi, ut non tanquam ignotum reciperetis, quem ciuem beneficiis reddidistis. Pariter et natura comparatum est, ut quibus impendimus studium, praestemus affectum. Vos uero Eustachium pontificem tunc ex asse digno haerede decessisse monstrabitis, si ut propinquis testamenti, sic clientibus patrocinii legata soluatis. Ecce parui, et obedientis officium garrulitate compleui, licet negotium indocto qui prolixitatis iniungit, aegre ferre non debeat, si non tam eloquentes epistolas recepit quam loquaces. Memor nostri esse dignare, domine papa. [7,3] EPISTOLA III. SIDONIUS DOMINO PAPAE MEGETHIO SALUTEM. DIU multumque deliberaui, quanquam mihi animo affectus studioque parendi sollicitaretur, an destinarem, sicuti iniungis, contestatiunculas quas ipse dictaui. Vicit ad ultimum sententia, quae tibi obsequendum definiebat: ergo petita transmisi. Et quid modo dicemus? grandis ne haec obedientia? puto grandis est: grandior impudentia tamen. Hac enim fronte possemus, fluminibus aquas, siluis ligna transmittere: hac enim temeritate Apellem peniculo, cœlo Phidiam, malleo Polycletum muneraremur. Dabis ergo ueniam praesumptioni, papa sancte, facunde, uenerabilis, quae doctissimo examini tuo naturali garrulitate deblaterat. Habet consuetudo nostra pro ritu, ut et si pauca edit, multa conscribat: ueluti est canibus innatum, ut et si non latrant, tamen hirriant. Memor nostri esse dignare, domine papa. [7,4] EPISTOLA IV. SIDONIUS DOMINO PAPAE FONTEIO SALUTEM. INSINUARE quoscumque iam paueo, quia commendatis nos damus uerba, uos munera: tanquam non principalitas sit censenda beneficii, quod a me peccatore digressis sanctae communionis portio patet. Testis horum est Vindicius noster, qui segnius domum pro munificentiae uestrae fasce remeauit; quoquo loci est constanter affirmans, cum sitis opinione magni, gradu maximi, non tamen esse uos amplius dignitate, quam dignatione laudandos. Praedicat sanctas, melleas et floridas, quae procedunt de temperata communione, blanditias; nec tamen ex hoc quidquam pontificali deperire personae ; quod sacerdotii fastigium non frangitis comitate, sed flectitis. Quibus agnitis sic inardesco, ut tum me sim felicissimum iudicaturus, cum mihi coram posito sub diuina ope contigerit, tam securum de Deo suo pectus, licet praesumptiosis, arctis tamen fouere complexibus. Accipite confitentem: suspicio quidem nimis seueros, et imbecillitatis meae conscius, aequanimiter fero asperos mihi: sed, quod fatendum est, hisce moribus facilius humilitate submittimur, quam familiaritate sociemur. In summa, uiderit qua conscientiae dote turgescat, qui se ambientibus rigidum reddit: ego tamen morum illiusae mulator esse praeelegerim, qui etiam longe positorum incitare in se affectat affectum. Illud quoque mihi inter maxima granditer cordi est, quod apostolatus uestri patrocinium copiosum uerissimis dominis animae meae, Simplicio et Apollinari, intermina intercessione conferre uos comperi. Si uerum est, rogo ut non habeat uestra caritas finem: si falsum est, peto ut non differat habere principium. Praeterea commendo gerulum litterarum, cui istic, id est, in Vasionensi oppido, quiddam necessitatis exortum sanari uestrae auctoritatis reuerentiae pondere potest. Memor nostri esse dignare, domine papa. [7,5] EPISTOLA V. SIDONIUS DOMINO PAPAE AGRŒCIO SALUTEM. BITURICAS decreto ciuium petitus adueni: causa fuit euocationis titubans Ecclesiae status; quae nuper summo uiduata pontifice, utriusque professionis ordinibus ambiendi sacerdotii quoddam classicum cecinit. Fremit populus per studia diuisus: pauci alteros, multi sese non offerunt solum, sed inferunt. Si aliquid pro uirili portione secundum Deum consulas ueritatemque, omnia incurrunt leuia, uaria, fucata: et quid dicam? sola est illic simplex impudentia. Et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem, tam praecipitis animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident; et rem iam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus inuenitur emptor, uenditor tam desperatus inueniretur. Proinde quaeso ut officii mei nouitatem, pudorem, necessitatem, spectatissimi aduentus tui ornes contubernio, tuteris auxilio. Nec te, quanquam Senoniae caput es, inter haec dubia subtraxeris intentionibus medendis Aquitanorum: quia minimum refert quod nobis est in habitatione diuisa prouincia, quando in religione causa coniungitur. His accedit quod de urbibus Aquitanicae primae solum oppidum Aruernum Romanis reliquum partibus bella fecerunt. Quapropter in constituendo praefatae ciuitatis antistite, prouincialium collegarum deficimur numero, nisi metropolitanorum reficiamur assensu. De caetero, quod ad honoris uestri spectat praerogatiuam, nullus a me hactenus nominatus, nullus adhibitus, nullus electus est: omnia censurae tuae salua, illibata, solida seruantur. Tantum hoc mecum duco, uestras inuitare personas, exspectare uoluntates, laudare sententias: et cum in locum statumque pontificis quisque sufficitur, ut a uobis praeceptum, a me procedat obsequium. Sed si, quod tamen arbitror minime fore, precibus meis apud uos malesuadus obstiterit interpres, poteritis praesentiam uestram potius excusare quam culpam: sicut e diuerso, si uenitis, ostenditis quia terminus potuerit poni uestrae quidem regioni, sed non potuerit caritati. Memor nostri esse dignare, domine papa. [7,6] EPISTOLA VI. SIDONIUS DOMINO PAPAE BASILIO SALUTEM. SUNT nobis, munere Dei, nouo nostrorum temporum exemplo, amicitiarum uetera iura: diuque est quod inuicem diligimus ex aequo. Porro autem, quod ad communem conscientiam pertinet, tu patronus: quanquam hoc ipsum praesumptiose arroganterque loquar. Namque iniquitas mea tanta est, ut mederi de lapsuum eius assiduitate uix etiam tuae supplicationis efficacia queat. Igitur quia mihi es tam patrocinio quam dilectione bis dominus, pariter et quod memini probe, quo polleas igne sensuum, fonte uerborum: qui uiderim Modaharium ciuem Gothum, Arianae haereseos iacula uibrantem, quo tu spiritualium testimoniorum mucrone confoderis; seruata caeterorum tam reuerentia quam pace pontificum; non iniuria tibi defleo, qualiter ecclesiasticas caulas istius aeris lupus qui peccatis pereuntium saginatur animarum, clandestino morsu necdum intellecti dentis arrodat. Namque hostis antiquus, quo facilius insultet balatibus ouium destitutarum, prius dormitantium incipit ceruicibus imminere pastorum. Neque ego ita mei meminens non sum, ut nequaquam me hunc esse reminiscar; quem longis adhuc abluenda fletibus conscientia premat; cuius stercora tamen, sub ope Christi, quandoque mysticis orationum tuarum rastris eruderabuntur. Sed quoniam supereminet priuati reatus uerecundiam publica salus, non uerebor, etsi carpat zelum in me fidei sinister interpres, sub uanitatis inuidia causam prodere ueritatis. Euarix, rex Gothorum, quod limitem regni sui, rupto dissolutoque fœdere antiquo, uel tutatur armorum iure, uel promouet, nec nobis peccatoribus hic accusare, nec uobis sanctis hic discutere permissum est. Quin potius si requiras, ordinis res est, ut et diues hic purpura byssoque ueletur, et Lazarus hic ulceribus et paupertate feriatur. Ordinis res est, ut dum in hac allegorica uersamur AEgypto, Pharao incedat cum diademate, Israelita cum cophino. Ordinis res est, ut dum in hac figuratae Babylonis fornace decoquimur, nos cum Iéremia spiritualem Ierusalem suspiriosis plangamus ululatibus, et Assur fastu regio tonans sanctorum sancta proculcet. Quibus praesentum ego futurarumque beatitudinum uicissitudinibus inspectis, communia patientius incommoda fero. Primum, quod mihi quaemerear introspicienti, quaecumque aduersa prouenerint, leuiora reputabuntur; dein quod certum scio, maximum esse remedium interioris hominis, si in hac area mundi uariis passionum flagellis trituretur exterior. Sed quod fatendum est, praefatum regem Gothorum, quanquam sit ob uirium merita terribilis, non tam Romanis mœnibus quam legibus Christianis insidiaturum pauesco; tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori suo catholici mentio nominis acet, ut ambigas, ampliusne suae gentis, an suae sectae teneat principatum. Ad hoc, armis potens, acer animis, alacer annis, hunc solum patitur errorem, quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena. Propter quod discite cito catholici status ualetudinem occultam, ut apertam festinetis adhibere medicinam. Burdegala, Petrocorii, Ruteni, Lemouices, Gabalitani, Elusani, Vasates, Conuenae, Auscenses, multoque iam maior numerus ciuitatum, summis sacerdotibus ipsorum morte truncatis, nec ullis deinceps episcopis in detunctorum officia suffectis, per quos utique minorum ordinum ministeria subrogabantur, latum spiritualis ruinae limitem traxit. Quam fere constat sic per singulos dies morientum patrum proficere defectu, ut non solum quoslibet haereticos praesentum, uerum etiam haeresiarchas priorum temporum potuerit inflectere: ita populos excessu pontificum orbatos, tristis intercisae fidei desperatio premit. Nulla in desolatis cura diœcesibus parochiisque. Videas in Ecclesiis aut putres culminum lapsus, aut ualuarum cardinibus auulsis, basilicarum aditus hispidorum ueprium fruticibus obstructos. Ipsa, proh dolor! uideas armenta, non modo semipatentibus iacere uestibulis, sed etiam herbosa uiridantium altarium latera depasci. Sed iam nec per rusticas solum solitudo parochias: ipsa insuper urbanarum ecclesiarum conuenticula rarescunt. Quid enim fidelibus solatii superest, quando clericalis non modo disciplina, uerum etiam memoria perit? Equidem cum clericus quisque defungitur, si benedictione succidua non accipiat dignitatis haeredem, in illa ecclesia sacerdotium moritur, non sacerdos. Atque ita quid spei restare pronunties, ubi facit terminus hominis finem religionis? Altius inspicite spiritualium damna membrorum; profecto intelligetis quanti subripiuntur episcopi, tantorum uobis populorum fidem periclitaturam. Taceo uestros Crocum Simpliciumque collegas, quos cathedris sibi traditis eliminatos, similis exsilii cruciat pœna dissimilis. Namque unus ipsorum se dolet non uidere, quo redeat: alter se dolet uidere, quo non redit. Tu sacratissimorum pontificum Leontii, Fausti, Graeci, urbe, ordine, caritate medius inueniris: per uos mala fœderum currunt, per uos regni utriusque pacta conditionesque portantur. Agite quatenus haec sit amicitia, concordia principalis, ut episcopali ordinatione permissa, populos Galliarum quos limes Gothicae sortis incluserit, teneamus ex fide, etsi non tenemus ex fœdere. Memor nostri esse dignare, domine papa. [7,7] EPISTOLA VII. SIDONIUS DOMINO PAPAE GRAECO SALUTEM. ECCE iterum Amantius nugigerulus noster Massiliam suam repetit, aliquid, ut moris est, de manubiis ciuitatis domum reportaturus, si tamen cataplus arriserit: per quem ioculariter plura garrirem, si pariter unus idemque ualeret animus exercere laeta et tristia sustinere. Siquidem nostri hic nunc est infelicis anguli status; cuius, ut fama confirmat, melior fuit sub bello quam sub pace conditio. Facta est seruitus nostra pretium securitatis alienae. Aruernorum, proh dolor! seruitus: qui, si prisca replicarentur, audebant se quondam fratres Latio dicere, et sanguine ab Iliaco populos computare. Si recentia memorabuntur, ii sunt qui uiribus propriis hostium publicorum arma remorati sunt: cui saepe populo Gothus non fuit clauso intra mœnia formidini, cum uicissim ipse fieret oppugnatoribus positis intra castra terrori. Hi sunt qui sibi aduersus uicinorum aciem tam duces fuere quam milites. De quorum tamen sorte certaminum, si quid prosperum cessit, uos secunda solata sunt; si quid contrarium, illos aduersa fregerunt. Illi amore reipublicae Seronatum, barbaris prouincias propinantem non timuere legibus tradere; quem conuictum deinceps respublica uix praesumpsit occidere. Hoccine meruerunt inopia, flamma, ferrum, pestilentia, pingues caedibus gladii, et macri ieiuniis praeliatores? Propter huius tamen inclytae pacis exspectationem, auulsas muralibus rimis herbas in cibum traximus; crebro per ignorantiam uenenatis graminibus infecti, quae indiscretis foliis succisque uiridantia, saepe manus fame concolor legit. Pro iis tot tantisque deuotionis experimentis nostri (quantum audio) facta iactura est: pudeat uos, precamur, huius fœderis nec utilis nec decori. Per uos legationes meant. Vobis primum, quanquam principe absente, non solum tractata reserantur, uerum etiam tractanda committuntur. Veniabilis sit, quae sumus, apud aures uestras ueritatis asperitas, cuius conuicii inuidiam dolor eripit. Parum in commune consulitis: et cum in concilium conuenitis, non tam curae est publicis mederi periculis, quam priuatis studere fortunis: quod utique saepe diuque facientes, iam non primi comprouincialium cœpistis esse, sed ultimi. At quousque istae poterunt durare praestigiae ? Non enim diutius ipsi maiores nostri hoc nomine gloriabuntur, qui minores incipiunt non habere. Quapropter uel consilio, quo potestis, statum concordiae tam turpis incidite. Adhuc si necesse est obsideri, adhuc pugnare, adhuc esurire delectat. Si uero tradimur, qui non potuimus uiribus obtineri, inuenisse uos certum est, quid barbarum suaderetis ignaui. Sed cur dolori nimio frena laxamus? Quin potius ignoscite afflictis, nec imputate mœrentibus. Namque alia regio tradita seruitium sperat, Aruerna supplicium. Sane si medicari nostris ultimis non ualetis, saltem hoc efficite prece sedula, ut sanguis uiuat quorum est moritura libertas: parate exsulibus terram, capiendis redemptionem, uiaticum peregrinaturis. Si murus noster aperitur hostibus, non sit clausus uester hospitibus. Memor nostri esse dignare, domine papa. [7,8] EPISTOLA VIII. SIDONIUS DOMINO PAPAE EUPHRONIO SALUTEM. QUANDOQUIDEM me clericalis officii uincula ligant, felicissimum mediocritatis meae statum pronuntiarem, si nobis haberentur quam territoria uicina, tam mœnia. De minimis uidelicet rebus coronam tuam maximisque consulerem: fieretque actionum mearum quasi cuiuspiam fluuii placidissimus cursus atque inoffensus, si tractatu tuo ueluti saluberrimo fonte manaret. Procul dubio tunc ille non esset aut spumosus per iactantiam, aut turbidus per superbiam, aut cœnosus per conscientiam, aut praeceps per iuuentutem. Quin potius in illo squalidum si quid ac putre sorderet, totum id admixta consilii tui uena dilueret. Sed quod huiuscemodi uotis spatia sunt longa inter posita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias: et quia Simplicium spectabilem uirum episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere decernas. Huius es namque uel erga me dignationis, uel erga reliquos auctoritatis, ut si quid fieri uoles, uoles autem quidquid aequissimum est, non suadere tam debeas, quam iubere. De quo tamen Simplicio scitote narrari plurima bona, atque ea quidem a plurimis bonis. Quae testimonia mihi prima fronte colloquii non satis grata, quia satis gratiosa, iudicabantur. At postquam aemulos eius nihil uidi amplius quam silere, atque eos maxime qui fidem fouent Arianorum; neque quippiam nominato, licet necdum nostrae professionis, illicitum opponi: animum aduerti exactissimum uirum posse censeri, de quo ciuis malus loqui, bonus tacere non posset. Sed cur ego ista haec ineptus adieci, tanquam darem consilium qui poposci? Quin potius omnia ex uestro nutu, arbitrio, litterisque disponentur, sacerdotibus, popularibus manifestabuntur. Neque enim ita desipimus in totum, ut euocandum te primum, si uenire possibile est; deinde si quid secus, certe consulendum decerneremus, nisi in omnibus obsecuturi. Memor nostri esse dignare, domine papa. [7,9] EPISTOLA IX. SIDONIUS DOMINO PAPAE PERPETUO SALUTEM. DESIDERIO spiritualium lectionum quarum tibi tam per authenticos quam per disputatores bibliotheca fidei catholicae perfamiliaris est, etiam illa quae maxime tuarum scilicet aurium minime digna sunt occupare censuram, noscere cupis. Siquidem iniungis, ut orationem quam uideor ad plebem Biturigis in ecclesia sermocinatus, tibi dirigam: cui non rhetorica partitio, non oratoriae minae, non grammaticales figurae, congruentem decorem, disciplinamque suppeditauerunt. Neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica, aut pœtica schemata, scintillasue controuersalium clausularum libuit aptari. Nam cum me partium seditiones, studia, uarietates, in diuersa raptarent; sic dictandi mihi materiam suggerebat iniuria, quod tempus occupatio subtrahebat. Etenim tanta turba competitorum, ut cathedrae unius numerosissimos candidatos nec duo recipere scamna potuissent. Omnes placebant sibi, omnes omnibus displicebant. Neque enim ualuissemus aliquid in commune consulere, nisi iudicii sui faciens plebs lenita iacturam, sacerdotali se potius iudicio subdidisset: presbyterorum sane paucis angulatim fringultientibus; porro autem palam ne mussitantibus quidem; quia plerique non minus suum quam reliquos ordines pertimescebant. Igitur dum publice totos singuli cauent, factum est ut omnes non aspernanter audirent, quod deinceps ambienter expeterent. Itaque paginam sume subditis uoluminibus adiunctam: quam duabus uigiliis unius noctis aestiuae, Christo teste, dictatam, plurimum uereor, ne ipsi amplius lectioni quae hoc de se probat, quam mihi credas. Memor nostri esse dignare, domine papa. CONCIO REFERT historia saecularis, dilectissimi, quemdam philosophorum discipulis aduenientibus prius tacendi patientiam quam loquendi monstrasse doctrinam: et sic incipientes quosque inter disputantium consectaneorum cathedras mutum sustinuisse quinquennium; ut etiam celeriora quorumpiam ingenia non liceret ante laudari quam deceret agnosci. Ita fiebat, ut eosdem post longam taciturnitatem locutos, quisque audire cœperat, non taceret: quia donec scientiam natura combiberit, non maior est gloria dixisse quod noueris, quam siluisse quod nescias. At nunc mediocritatem meam manet longe diuersa conditio: cui per suspiriosas uoragines et flagitiorum uolutabra gradienti, professionis huiusce pondus impactum est. Et priusquam ulli bonorum reddam discentis obsequium, cogor debere caeteris docentis officium. Adiicitur huic impossibilitati pondus pudoris; quod mihi peculiariter paginae decretalis oblatu, pontificis eligendi mandastis arbitrium, coram sacrosancto et pontificatu maximo dignissimo papa: qui cum sit suae prouinciae caput, sit etiam mihi institutione, facundia, priuilegio, tempore, aetate praestantior: ego deque, coramque metropolitano uerba facturus, et prouincialis, et iunior, pariter fero imperiti uerecundiam, procacis inuidiam. Sed quoniam uestro sic libitum errori, ut ipse prudentia carens, prudentem uobis, in cuiusque personam bona multa concurrant, sub ope Christi episcopum exquiram: noueritis huiusmodi assensu multum me honoris, plus oneris excipere. Primore loco, grandem publicae opinionis sarcinam penditote, quod iniunxistis incipienti consummata iudicia: atque ab hoc rectum concilii tramitem postulatis, in quo recolitis adhuc nuper erratum. Igitur quia uobis id fuit cordi, obsecro, ut quales nos fide creditis, tales intercessione faciatis; atque dignemini humilitatem nostram orationibus potius in cœlum ferre quam plausibus. Primum tamen nosse uos par est, in quas me obloquiorum scyllas, et in quos linguarum, sed humanarum latratus quorumdam uos infamare conantum turbo coniecerit. Est enim haec quaedam uis malis moribus, ut innocentiam multitudinis deuenustent scelera paucorum: cum tamen diuerso bonorum raritas flagitia multorum nequeat excusare uirtutibus communicatis. Si quempiam nominauero monachorum, quamuis illum Paulis, Antoniis, Hilarionibus, Macariis conferendum, sectatae anachoreseos praerogatiua comitetur, aures illico meas incondito tumultu circumstrepitas ignobilium pumilionum murmur euerberat conquerentium: Hic qui nominatur, inquiunt, non episcopi, sed potius abbatis complet officium; et intercedere magis pro animabus apud cœlestem, quam pro corporibus apud terrenum iudicem potest. Sed quis non exacerbescat, cum uideat sordidari uirtutum sinceritatem criminatione uitiorum? Si eligimus humilem, uocatur abiectus; si proferimus erectum, superbire censetur. Si minus institutum, propter imperitiam creditur irridendus; si aliquatenus doctum, propter scientiam clamatur inflatus. Si seuerum, tanquam crudelis horretur; si indulgentem, facilitate culpatur. Si simplicem, despicitur ut brutus; si acrem, uitatur ut callidus. Si diligentem, superstitiosus decernitur; si remissum negligens iudicatur. Si solertem, cupidus; si quietum, pronuntiatur ignauus. Si abstemium producimus, auarus accipitur; si eum qui prandendo pascat, edacitatis impetitur: si eum qui pascendo ieiunet, uanitatis arguitur. Libertatem pro improbitate condemnant; uerecundiam pro rusticitate fastidiunt; rigidos ab austeritate non habent caros; blandi apud eos communione uilescunt. Ac si apud eos utrolibet genere uiuatur, semper hic tamen bonarum partium mores pungentibus linguis maledicorum ueluti bicipitibus hamis inuncabuntur. Inter haec monasterialibus disciplinis aegre subditur, uel popularium ceruicositas, uel licentia clericorum. Si clericum dixero, sequentes aemulantur, derogant antecedentes. Nam ita ex iis pauci, quod reliquorum pace sit dictum, solam clericatus diuturnitatem pro meritis autumant calculandam; ut nos in antistite consecrando, non utilitatem uelint eligere, sed aetatem: tanquam diu potius quam bene uiuere, debeat accipi ad summum sacerdotium adipiscendum, pro omnium gratiarum priuilegio decoramento, lenocinamento. Et ita quispiam in ministrando segnes, in obloquendo celeres, in tractatibus otiosi, in seditionibus occupati, in caritate infirmi, in factione robusti, in aemulationum conseruatione stabiles, in sententiarum assertione nutantes, nituntur regere Ecclesiam, quos iam regi necesse est per senectam. Sed nec diutius placet propter paucorum ambitus, multorum notare personas: hoc solum astruo, quod cum nullum proferam nuncupatim, ille confitetur repulsam qui profitetur offensam. Sane id liberius dico de multitudine circumstantium multos episcopales esse, sed totos episcopos esse non posse; et cum singuli diuersorum charismatum proprietate potiantur, sufficere omnes sibi, omnibus neminem. Si militarem dixero forte personam, protinus in haec uerba consurgitur: Sidonius ad clericatum quia de saeculari professione translatus est, ideo sibi assumere metropolitanum de religiosa congregatione dissimulat: natalibus turget, dignitatum fastigatur insignibus, contemnit pauperes Christi. Quapropter impraesentiarum soluam, quam non tam bonorum charitati quam maledicorum suspicioni debeo fidem. Viuit Spiritus sanctus, omnipotens Deus noster, qui Petri uoce damnauit in Simone mago, cur opinaretur gratiam benedictionis pretio sese posse mercari; me in eo quem uobis opportunum censui, nec pecuniae fauere nec gratiae ; sed statu satis superque trutinato, personae, temporis, prouinciae, ciuitatis, uirum cuius in consequentibus raptim uita replicabitur, competentissimum credidisse. Benedictus Simplicius, hactenus uestri, iamque ab hinc nostri, modo per uos Deus annuat, habendus ordinis comes, ita utrique parti uel actu, uel professione respondet, ut et respublica in eo quod admiretur, et Ecclesia possit inuenire quod diligat. Si natalibus seruanda reuerentia est, quia et hos non omittendus euangelista monstrauit, nam Lucas laudationem Ioannis aggressus, praestantissimum computauit, quod sacerdotali de stirpe ueniebat, et nobilitatem uitae praedicaturus, prius tamen extulit familiae dignitatem; parentes ipsius, aut cathedris, aut tribunalibus praesederunt. Illustris in utraque conuersatione prosapia, aut episcopis floruit, aut praefectis: ita semper huiusce maioribus, aut humanum, aut diuinum dictare ius ausus fuit; si uero personam suam tractatu consiliosiore pensemus, inuenimus illam tenere istic inter spectabiles principes locum. Sed dicitis uiros Eucherium et Pannichium illustres haberi superiores: quod hactenus eos esto putatos: sed praesentem iam modo ad causam illi ex canone non requiruntur, qui ambo ad secundas nuptias transierunt. Si annos ipsius computemus; habet efficaciam de iuuentute, de senectute consilium. Si litteras uel ingenium conferamus, certat natura doctrinae. Si humanitas requirenda est, ciui, clerico, peregrino, minimo maximoque etiam supra sufficientiam offertur, et suum saepius panem ille potius qui non erat redditurus agnouit. Si necessitas arripiendae legationis incubuit, non ille semel pro hac ciuitate stetit ante pellitos reges, uel ante principes purpuratos. Si ambigitur, quo magistro rudimentis fidei fuerit imbutus, ut prouerbialiter loquar, domi habuit unde disceret. Postremo iste est ille, carissimi, cui in tenebris ergastularibus constituto, multipliciter obserata barbarici carceris diuinitus claustra patuerunt. Istum, ut audiuimus, tam socero quam patre postpositis, ad sacerdotium duci oportere uociferabimini. Quo quidem tempore plurimum laudis domum retulit, quando honorari parentum maluit dignitate quam propria. Pene transieram quod praeteriri non oportuerat; sub Moyse quondam, sicut Psalmographus ait, in diebus antiquis, ut tabernaculi fœderis forma consurgeret, totus Israel in eremo ante Beselehelis pedes, oblatitii symbolum coaceruauit impendii. Salomon deinceps, ut templum aedificaret in Solymis, solidas populi uires in opere concussit: quamuis Palaestinorum captiuas opes, et circumiectorum regum tributarias functiones, australis reginae Sabaitis gaza cumulauerit. Hic uobis ecclesiam iuuenis, miles, tenuis, solus, adhuc filius familias, et iam pater exstruxit. Nec illum a proposita deuotione suspendit uel tenacitas senum, uel intuitus paruulorum: et tamen fuit morum factura quae taceret. Vir est namque, ni fallor, totius popularitatis alienus: gratiam non captat omnium, sed bonorum; non indiscreta familiaritate uilescens, sed examinata sodalitate pretiosus; et bono uiratu aemulis suis magis prodesse cupiens quam placere; seueris patribus comparandus, qui iuuenum filiorum non tam cogitant uota quam commoda. In aduersis constans, in dubiis fidus, in prosperis modestus, in habitu simplex, in sermone comis, in contubernio aequalis, in consilio praecellens. Amicitias probatas enixe expetit, constanter retinet, perenniter seruat. Inimicitias indictas honeste exercet, tarde credit, celeriter deponit: maxime ambiendus, quia minime ambitiosus, non studet suscipere sacerdotium, sed mereri. Dicet mihi aliquis: Unde tibi de illo tam cito tanta comperta sunt? Cui respondeo, Prius Bituriges noueram quam Biturigas. Multos in itinere, multos in commilitio, multos in contractu, multos in tractatu, multos in sua, multos in nostra peregrinatione cognoscimus. Plurima notitiae dantur et ex opinione compendia: quia non tam paruos terminos posuit famae natura, quam patriae. Quocirca si urbium status non tam murorum ambitu, quam ciuium claritate taxandus est; non modo primum qui essetis, sed ubi essetis agnoui. Uxor illi de Palladiorum stirpe descendit, qui aut litterarum, aut altarium cathedras cum sui ordinis laude tenuerunt. Sane quia persona matronae uerecundam et succinctam sui exigit mentionem, constanter astruxerim, respondere illam feminam sacerdotiis utriusque familiae, uel ubi educata creuit, uel ubi electa migrauit. Filios ambo bene et prudenter instituunt; quibus comparatus pater inde felicior incipit esse, quia uincitur. Et quia sententiam paruitatis meae in hac electione ualituram esse iurastis (siquidem non est ualidius dicere sacramenta, quam scribere), In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Simplicius est, quem prouinciae nostrae metropolitanum, ciuitatis uestrae summum sacerdotem fieri debere pronuntio. Vos autem de uiro de quo loquimur, si nouam sententiam meam sequimini, secundum uestram ueterem consonate. [7,10] EPISTOLA X. SIDONIUS PAPAE AUSPICIO SUO SALUTEM. SI RATIO temporum regionumque pateretur, non per sola officia uerborum amicitias semel initas excolere curarem. Sed quoniam fraternae quietis uoto satis obstrepit conflictantium procella regnorum; saltim inter discretos separatosque litterarii consuetudo sermonis iure retinebitur, quae iam pridem caritatis obtentu merito inducta ueteribus annuit exemplis. Superest ut sollicito ueneratori culpam ratae occursionis indulgeas: quaequominus assidue conspectus tui sacrosancta contemplatione potiatur, nunc periculum de uicinis timet, nunc inuidiam de patronis. Sed de his ista haec etiam multa sunt. Interim Petrum, tribunitium uirum, portitorem nostri sermonis insinuo, qui id ipsum sedulo exposcit; quique quid negotii ferat praesentaneo compendiosius potest intimare memoratu: cui precor, quod in uobis est opis, intuitu paginae praesentis accedat; manente respectu nihilominus aequitatis, contra quam nec magis familiarium causas commendare consueui. Memor nostri esse dignare, domine papa. [7,11] EPISTOLA XI. SIDONIUS DOMINO PAPAE GRAECO SALUTEM. INVIDEO felicitati consuetudinarii portitoris, a quo contigit saepius uos uideri. Sed quid de Amantio loquar, cum ipsas quoque litteras meas aemuler, quae sacrosanctis reserabuntur digitis, inspicientur obtutibus? Et ego istic inter semiustas muri fragilis clausus angustias, belli terrore contigui, desiderio de uobis meo nequaquam satisfacere permittor. Atque utinam haec esset Aruernae forma uel causa regionis, ut minus excusabiles excusaremur. Sed quod est durius, per iniustitiae nostrae merita conficitur, ut excusatio nobis iusta non desit. Quocirca salutatione praefata, sicut mos poscit officii, magnopere deposco, ut interim remittatis occursionis debitum uel uerba soluenti. Nam si commeandi libertas pace reuocetur, illud magis uerebor, ne assiduitas praesentiae meae sit potius futura fastidio. Memor nostri esse dignare, domine papa. [7,12] EPISTOLA XII. SIDONIUS FERREOLO SALUTEM. SI AMICITIAE nostrae potius affinitatisque, quam personae tuae tempus, ordinem, statum cogitaremus; iure uobis in hoc opere, quantulumcunque est, primae titulorum rubricae, prima sermonum officia dedicarentur. Isset per auitas tibi stylus noster curules; patricias nihilominus infulas enumeraturus; non tacuisset triplices praefecturas, et Syagrio tuo pro toties mutatis praeconibus praeconia non negasset. Patrem inde patruosque minime silendos percurrisset: et quamlibet posset triumphalibus adoreis familiae tuae defatigari; non tamen eatenus explicandis antiquorum stemmatibus exinaniretur, ut ob hoc ad narrandam gloriam tuam fieret obtusior: qui si etiam in scribendis maiorum tuorum uirtutibus fuisset hebetatus, tuis denuo meritis acuminaretur. Sed salutationem tibi debitam destinaturus, non quid fuisses, sed quid potius nunc esses considerauit. Praetermisit Gallias tibi administratas tunc, cum maxime incolumes erant. Praetermisit Attilam Rheni hostem, Thorismodum Rhodani hospitem, AEtium Ligeris liberatorem sola te dispositionum salubritate tolerasse: propterque prudentiam tantam prouidentiamque, currum tuum prouinciales cum plausuum maximo accentu spontaneis subisse ceruicibus; quia sic habenas Galliarum moderare, ut possessor exhaustus tributario iugo releuaretur. Praetermisit regem Gothiae ferocissimum, inflexum affatu tuo melleo, graui, arguto, inusitato: et ab Arelatensium portis, quem AEtius non potuisset praelio, te prandio remouisse. Haec omnia praetermisit, sperans congruentius tuum salue pontificum, quam senatorum iam nominibus adiungi: censuitque iustius fieri si inter perfectos Christi, quam si inter praefectos Valentiniani constituerere. Neque te sacerdotibus potius admixtum uitio uertat malignus interpres; nam grandis ordinum ignorantia tenet hinc aliquid derogaturos: quia secuti cum epulum festiuitas publica facit, prior est in prima mensa conuiua, postremus ei qui primus fuerit in secunda: sic absque conflictatione praestantior secundum bonorum sententiam computatur honorato maxime, minus religiosus. Vale. Ora pro nobis. [7,13] EPISTOLA XIII. SIDONIUS SULPICIO SUO SALUTEM. HIMERIUS antistes, filius tuus, notus mihi hactenus parum uultu, satis opinione, quae quidem in bonam partem porrigebatur, Lugdunum nuper a Tricassibus uenit: quo loci mihi raptim ac breuiter inspectus, sanctum episcopum Lupum, facile principem pontificum Gallicanorum, suaetam professionis magistrum quam dignitatis auctorem, morum nobis imitatione restituit. Deus bone! quae uiro censura cum uenustate, si quid deliberet forte, uel suadeat? Abundat animi sale cum consulitur, melle cum consulit. Summa homini cura de litteris, sed maxime religiosis, in quibus eum magis occupat medulla sensuum, quam spuma uerborum. Tota illi actionum suarum intentio, celeritas, mora, Christus est; quodque mirere uel laudes, nihil otiosum facit, cum nihil faciat non quietum. Ieiuniis delectatur, edulibus acquiescit; illis adhaeret propter consuetudinem crucis, istis flectitur propter gratiam caritatis. Summo utrumque moderamine: quia comprimit, quoties prandere statuit, gulam; quoties abstinere, iactantiam. Officia multiplicat propria, uitat aliena: cumque ipsi uicissim deceat occurri, gratius habet, si sibi mutuus honor debeatur mage, quam rependatur. In conuiuio, itinere, consessu, inferioribus cedit; quo fit ut se illi uoluptuosius turba postponat superiorum. Sermonem maximo temperamento cum colloquente dispensat; in quo non patitur ullam, aut uerecundiam externus, aut familiaris iniuriam, aut credulus inuidiam, aut curiosus repulsam, aut suspiciosus nequitiam: aut peritus calumniam, aut imperitus infamiam. Simplicitatem columbae in ecclesia seruat, in foro serpentis astutiam; bonis prudens, malis cautus, neutris callidus iudicatur. Quid plura? Totum te nobis ille iam reddidit: totam tuam temperantiam, religionem, libertatem, uerecundiam, et illam delicatae mentis pudicissimam teneritudinem iocunda similitudine exscripsit. Quapropter quantum uolueris deinceps frui secreto, indulgere secessui, licebit indulgeas: quandoquidem nos in fratre meo Himerio, auum nomine, patrem facie, utrumque prudentia iam tenemus. Vale. [7,14] EPISTOLA XIV. SIDONIUS PHILAGRIO SUO SALUTEM. PROXIME inter summates uiros (erat et frequens ordo) uestri mentio fuit. Omnes de te boni in commune senserunt omnia bona, cum tamen singuli quique uaria uirtutum genera dixissent. Sane cum sibi quispiam de praesentia tua, quasi te magis nossent, praeterae quum gloriarentur, incandui. Quippe cum dici non aequanimiter admitterem, uirum omnium litterarum uicinantibus rusticis, quam institutis fieri remotioribus notiorem, processit in ulteriora contentio: et cum aliqui super hoc errore peruicaciter controuersarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile conuinci, ita difficile compesci), constanter asserui, si eloquentibus amicis nunquam agnitio contemplatiua proueniat, esse asperum, utcunque tolerabile tamen: quia praeualeant ingenia sua, coram quibus imperitia ciuica peregrinatur, ad remotarum desideria prouinciarum, stylo adminicutante porrigere: per quem saepe numero absentum duntaxat institutorum tantus colligitur affectus, quantus nec praesentanea sedulitate conficitur. Igitur si ita est, desistant calumniari communis absentiae necessitatem, uultuum mage quam morum praedicatores. Equidem si humana substantia rectius mole quam mente censenda est, plurimum ignoro quid secundum corpulentiam, per spatia quamuis porrecta, finalem, in homine miremur, quo nihil aeque miserum destitutumque nascendi conditio produxit: quippe cum praebeat tanquam ab aduerso, boui pilus, apro seta, uolucri pluma uestitum: quibus insuper, ut uim uel inferant, uel repellant, cornu, dens, unguis, arma genuina sunt: membra uero nostra in hunc mundum sola censeas eiecta, non edita: cumque gignendis artubus animalium caeterorum multifario natura praesidio, quasi quaedam sinu patente mater occurrat: humana tantum corpora effudit, quorum imbecillitati quodammodo nouercaretur. Nam illud, sicuti ego censeo, qui animum tuum membris duco potiorem, non habet aequalitatem, quod statum nostrum supra pecudes ueri falsique nescias, ratiocinatio animae intellectualis euexit: cuius si tantisper summoueant dignitatem isti, qui amicos ludificabundi non tam iudicialiter, quam oculariter intuentur; dicant, uelim, in hominis forma quid satis praestans, quid spectabile putent. Proceritatemne? quasi non haec saepe congruentius trabibus aptetur; an fortitudinem? quae ualentior in leoninae ceruicis toris regnat; an decorem lineamentorum? quem crebro melius infigit, et argilla simulacris, et cera picturis; an uelocitatem? quae competentius canibus ascribitur; an uigilantiam? cui certat et noctua; an uocem? cui non cesserit asinus claritate; an industriam? cui pro suo modulo comparari nec formica formidat. Sed forsitan praeferunt uim uidendi: tanquam non sit eminentior uisus aquilarum. Praeferunt audiendi efficaciam: tanquam sus hispidus non antistet auditu. Praeferunt odorandi subtilitatem: tanquam non praecedat uultur olfactu. Praeferunt gustandi discretionem: tanquam non plurimum hinc nos cedamus et simio. Quid de tactu loquar, quinto sensu corporis nostri, quem sibi indifferenter tam philosophus quam uermiculus usurpant? Taceo hic de appetitibus illecebrosis, quos in coitu motui belluino carnis humanae uoluptas inclinata communicat. Ecce quam miseriam praeferunt excoluntque, qui mihi, quod eis solo sis obtutu notior, turgidi insultant. Ast ego illum semper Philagrium uideo, cuius si tacentis uiderem faciem, Philagrium non uiderem. Unde illud simile uulgatum est, quod ait quidam in causa dispari, sententia pari: Filium M. Ciceronis populus Romanus non agnoscebat loquentem. Conclamata sunt namque iudicio uniuersali scientiae dignitas, uirtus: praerogatiua cuius ad maximum culmen meritorum gradibus ascenditur. Primum etiam bestiale corpus, si iam forte formatum est, dignitate transcendit materiam informem. Deinde formato praeponitur corpus animatum. Tertio praecedit animam pecudis animus humanus; quia sicut inferior est caro uitae, sic uita rationi: cuius assequendae substantiam nostram compotem Deus artifex, ferinam uero impotem fecit. Ita tamen, quod in statu mentis humanae pollet bipartita conditio. Nam sicut animae, humanitus licet ratiocinantes, hebetes tamen pigrioresque, prudentum acutarumque calcantur ingenio; ita si quae sunt quae sola naturali sapientia uigent, haeperitarum se meritis superueniri facile concedunt. Quorum ego graduum differentiam obseruans, illum Philagrium cordis oculo semper inspicio, cui me animus potentialiter, notum morum similitudine facit. Nam licet bonis omnibus placeas, nemo te plus ualuit intrinsecus intueri, quam qui forinsecus affectat imitari. Sane qualiter studiorum tuorum consectaneus fiam, consequa paginae parte reserabitur. Amas, ut comperi, quietos; ego et ignauos. Barbaros uitas, quia mali putentur; ego etiamsi boni. Lectioni adhibes diligentiam; ego quoque in illa parum mihi patior nocere desidiam. Comples persenam religiosi; ego uel imaginem. Aliena non appetis; ego etiam refero ad quaestum, si propria non perdam. Delectaris contuberniis eruditorum; ego turbam quamlibet magnam litterariae artis expertem, maximam solitudinem appello. Diceris esse laetissimus; ego quoque lacrymas omnes perire definio, quas quisque profuderit, nisi quoties Deo supplicat. Humanissimus esse narraris; nostram quoque mensulam nullus, ut specum Polyphemi, hospes exhorruit. Summa clementia tibi in famulos esse perhibetur; nec ego torqueor, si mei, quoties peccauerint, non toties torqueantur. Ieiunandum alternis putas? non piget sequi: prandendum? non pudet praeuenire. De caetero, si uos a me uideri Christi munere datur, ita gaudeam, tanquam cui de te nec minora subtracta sint. Porro autem, quae sint in te maiora iam satis noui. Propter quae fieri facilius potest ut, et si quandoque faciem tuam coram positus inspexero, aliqua de te recens mihi laetitia potius quam sententia accedat. Vale in Christo. [7,15] EPISTOLA XV. SIDONIUS SALONIO SUO SALUTEM. QUOTIES Viennam uenio, emptum maximo uelim, ut te fratremque communem colonum ciuitatis habitatio plus haberet, qui mihi non amore solum, uerum etiam professione sociamini. Sed et ille imputationem meam praetextu frequentatae suburbanitatis eludit: per quam efficitur, ut nobis, nec praesens ipse nec reus sit; et tu habes quo te interim excuses, quia te diu possidet uix recepta possessio. Quidquid illud est, iam uenite; hac deinceps conditione discessum impetraturi, ut aut uicissim redeatis, aut serius. Nam quamlibet ruri positi strenuos impleatis agricolas, tunc uere propriam terram fecundabitis, si ecclesiam quamplurimum colitis, plus colatis. Vale. [7,16] EPISTOLA XVI. SIDONIUS CHARIOBAUDI ABBATI SALUTEM. FACIS, o unice in Christo patrone, rem tui pariter et amoris et moris, quod peregrini curas amici litteris mitigas consolatoriis: atque utinam mei semper sic recorderis, ut sollicitudines ipsas angore succiduo concatenatas, qui exhortator attenuas, intercessor incidas? De caetero, libertos tuos, causis quas iniunxeras expeditis, reuerti puto; quos ita strenue constat rem peregisse, ut nec eguerint adiuuari; per quos nocturnalem cucullum, quo membra confecta ieiuniis, inter orandum cubandumque dignanter tegare, transmisi: quanquam non opportune species uillosa mittatur hieme finita, iamque temporibus aestatis appropinquantibus. Vale. [7,17] EPISTOLA XVII. SIDONIUS VOLUSIANO FRATRI SALUTEM. IUBES me, domine frater, lege amicitiae quam nefas laedi, iamdiu desides digitos incudibus officinae ueteris imponere, et sancto Abrahae die functo naeniam sepulcralem luctuosis carminibus inscribere. Celeriter iniunctis obsecundabo, cum tua tractus auctoritate, tum principaliter amplissimi uiri Victorii comitis deuotione praeuentus; quem iure saeculari patronum, iure ecclesiastico filium, excolo ut cliens, ut pater diligo. Qui satis docuit, quae sibi aut qualis erga famulos Christi cura ferueret, cum torum circa decumbentis antistitis, non dignitatem minus quam membra curuatus, ac supra uultum propinqua morte pallentem, dolore concolor factus, quid uiro uellet lacrymis indicibus ostenderet. Et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret, impartiens; saltem ad obsequium, quae remanserunt, uerba conferimus, nihil aliud exaraturi styli scalpentis impressu, quam testimonium mutuae dilectionis. Caeterum uiri mores, gesta, uirtutes, indignissime meorum dictorum ponderabuntur. Abraham sanctis merito sociande patronis, Quos tibi collegas dicere non trepidem. Nam sic praecedunt, ut mox tamen ipse sequare: Dat partem regni portio martyrii, Natus ad Euphratem, pro Christo ergastula passus, Et quinquennali uincula laxa fame; Elapsus regi truculento Susidis orae, Occiduum properas solus adusque solum. Sed confessorem uirtutum signa sequuntur: Spiritibusque malis fers, fugitiue, fugam. Quaque uenis, Lemurum se clamat cedere turba: Daemonas ire iubes exsul in exsilium. Expeteris cunctis, nec te capit ambitus ullus: Est tibi delatus plus onerosus honor. Romuleos refugis, Byzantinosque fragores, Atque sagittifero mœnia fracta Tito. Murus Alexandri te non tenet, Antiochique; Spernis Elisseae Byrsica tecta domus. Rura paludicolae temnis populosa Rauennae, Et quae lanigero de sue nomen habent. Angulus iste placet, paupertinusque recessus, Et casa cui culmo culmina pressa forent. AEdificas hic ipse Deo uenerabile templum, Ispe Dei templum corpore facte prius. Finiti cursus istic uitaeque uiaeque, Sudori superest dupla corona tuo. Iam te circumstant paradisi millia sacri, Abraham iam te comperegrinus habet. Iam patriam ingrederis, sed de qua decidit Adam, Iam potes ad fontem fluminis ire tui. Ecce, ut iniunxeras, quae restant sepulto iusta persoluimus; sed si uicissim caritatis imperiis fratres, amicos, commilitones obsequi decet, ad uicem, quaeso tu quoque, quibus emines institutis, discipulos eius aggredere solari; fluctuantemque regulam fratrum destitutorum, secundum statuta Lirinensium patrum, uel Grinincensium festinus informa: cuius disciplinae si qui rebelles, ipse castiga; si qui sequaces, ipse collauda. Praepositus illis quidem uidetur sanctus Auxanius, qui uir, ut nosti, plusculum iusto et corpore infirmus, et uerecundus ingenio, eoque parendi quam imperandi promptior, exigit te rogari, ut tuo ipse sub magisterio monasterii magister accedat: et si quis illum de iunioribus spreuerit tanquam imperitum uel pusillanimem, per te unum sentiat utrumque non impune contemni. Quid multa? uis ut paucis quid uelim agnoscas? quaeso ut abbas sit fratrer Auxanius supra congregationem, tu uero et supra abbatem. Vale. [7,18] EPISTOLA XVIII. SIDONIUS CONSTANTIO SUO SALUTEM. A TE principium, tibi desinet: nam petitum misimus opus, raptim relectis exemplaribus; quæ ob hoc in manus pauca uenerunt, quia mihi nihil de libelli huiusce conscriptione meditanti, hactenus incustodita nequeunt inueniri. Sane ista pauca, quæquidem et leuia sunt, celeriter absolui; quanquam incitatus semel animus necdum scripturire desineret; seruans hoc sedulo genus temperamenti, ut epistolarum non produceretur textus, si numerus breuiaretur. Pariter et censui librum, quem lector delicatissimus desiderares, et satis habilem, nec parum excusabilem fore; si, quoniam te sensuum structurarumque leuitas poterat offendere, membranarum certe fascibus minus onerarere. Commendo igitur uarios iudicio tuo nostri pectoris motus; minime ignarus, quod ita mens pateat in libro, ueluti uultus in speculo. Dictaui enim quæpiam hortando, laudando plurima, aliqua suadendo, mœrendo pauca, iocandoque nonnulla. Et si me uspiam lectitauisti in aliquos concitatiorem, scias, uolo, Christi dextera opitulante, me nunquam toleraturum animi seruitutem, compertissimum tenens bipartitam super iis moribus hominum esse censuram. Nam ut timidi me temerarium, ita constantes liberum appellant. Inter quæ ipse decerno, satis illius iacere personam, cuius necesse est latere sententiam. Ad propositum redeo. Interea tu si quid a lectionis sacræ continuatione respiras, his licebit næniis auocere. Nec faciet materia, ut immensa, fastidium: quia cum singulæ causæ singulis ferme epistolis finiantur, cito cognitis in quæ oculum intenderis, ante legere cessabis quam lecturire desistas. Vale.