[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] EPISTOLA PRIMA. Sidonius Auito suo salutem. MULTIS quidem uinculis caritatis ab ineunte pueritia, quidquid uenimus in iuuentutem, gratiae sese mutuae cura nexuerat. Primum quia matribus nostris summa sanguinis iuncti necessitudo. Dein quod ipsi iisdem temporibus nati, magistris usi, artibus instituti, lusibus otiati, principibus euecti, stipendiis perfuncti sumus: et quod est ad amicitias ampliandas his ualidius efficaciusque, in singulis quibusque personis, uel expetendis aequaliter uel cauendis, iudicii parilitate certauimus. Propter quae omnia, praeter conscientiam quae interius tibi longe praestantior eminentiorque, multum uoluntates nostras copulauerat decursarum forinsecus actionum similitudo. Sed, quod fatendum est, diu erectis utriusque amoris machinis, ipse culmina pretiosa posuisti, ecclesiam Aruerni municipioli, cui praepositus etsi immerito uideor, peropportuna oblatione locupletando: cuius possessioni plurimum contulisti Cuticiacensis praedii suburbanitate, non minus nostrae professionis fraternitatem loci proximitate dignatus ditare, quam reditu. Et licet sororiae haereditatis duo consortes esse uideamini, exemplo tamen fidei tuae, superstes germana commota est ad boni operis imitationem. Itaque tibi coelitus iure redhibetur tui facti meritum, alieni incitamentum. Quo fit ut reperiare dignissimus, quem diuinitas inusitato successionum genere sublimet: quae tamen nec diu distulit religiosam deuotionem centuplicatis opulentare muneribus: quaeque ut confidimus, nihilo segnius coelestia largietur, cum terrena iam soluerit. Nicetiana namque, si nescis, haereditas Cuticiaci supernum pretium fuit. Quod restat exposcimus, ut sicut Ecclesiae nostrae, ita etiam ciuitatis aeque tibi sit cura communis: quae cum olim, tum debebit ex hoc praecipue tempore, ad tuum patrocinium uel ob tuum patrimonium pertinere. Quod cuius meriti esse possit, quippe si uestra crebro illud praesentia inuisat, uel Gothis credite, qui saepenumero etiam Septimaniam suam fastidiunt uel refundunt, modo inuidiosi huius anguli etiam desolata proprietate potiantur. Sed fas est, praesule Deo, uobis inter eos et rempublicam mediis, animo quietiora concipere. Quia etsi illi, ueterum finium limitibus effractis, omni uel uirtute uel mole, possessionis turbidae metas in Rhodanum Ligerimque proterminant: uestra tamen auctoritas pro dignitate sententiae sic partem utramque moderabitur, ut et nostra discat, quid debeat negare cum petitur, et poscere aduersa desinat, cum negatur. Vale. [3,2] EPISTOLA II. Sidonius Constantio suo salutem. SALUTAT te populus Aruernus, cuius parua tuguria magnus hospes implesti, non ambitus comitatu, sed ambiendus affectu. Deus bone! quod gaudium fuit laboriosis, cum tu sanctum pedem semirutis moenibus intulisti? quam tu ab omni ordine, sexu, aetate stipatissimus ambiebare? quae salsi erga singulos libra sermonis? quam te blandum pueri, comem iuuenes, grauem senes metiebantur? Quas tu lacrymas, ut parens omnium, super aedes incendio prorutas et domicilia semiusta fudisti? quantum doluisti campos sepultos ossibus insepultis? quae tua deinceps exhortatio, quae reparationem suadentis animositas? His adiicitur, quod cum inueneris ciuitatem non minus ciuica simultate, quam barbarica incursione uacuatam, pacem omnibus suadens, caritatem illis illos patriae reddidisti. Quibus tuo monitu non minus in unum consilium, quam in unum oppidum reuertentibus, muri tibi debent plebem reductam, plebs reducta concordiam. Quocirca satis te toti suum, satis se toti tuos aestimant: et, quae gloria tua maxima est, minime falluntur. Obuersatur etenim per dies mentibus singulorum; quod persona aetate grauis, infirmitate fragilis, nobilitate sublimis, religione uenerabilis, solius dilectionis obtentu, abrupisti tot repagula, tot obiectas ueniendi difficultates: itinerum uidelicet longitudinem, breuitatem dierum, niuium copiam, penuriam pabulorum, latitudines solitudinum, angustias mansionum, uiarum uoragines, aut humore imbrium putres, aut frigorum siccitate tribulosas: ad hoc aut aggeres saxis asperos, aut fluuios gelu lubricos, aut colles ascensu salebrosos, aut ualles lapsuum assiduitate derasas: per quae omnia incommoda, quia non priuatum commodum requirebas, amorem publicum retulisti. Quod restat, Deum precamur, ut aeui metis secundum uota promotis, bonorum amicitias indefessim expetas, capias, referas: sequaturque te affectio, quam relinquis: et initiatae per te ubicunque gratiae, longum tibi redhibeantur quam fundamenta, tam culmina. Vale. [3,3] EPISTOLA III. Sidonius Ecdicio suo salutem. SI quando, nunc maxime Aruernis meis desideraris, quibus dilectio tui immane dominatur, et quidem multiplicibus ex causis. Primum quod summas in affectu partes iure sibi usurpat terra quae genuit. Dein quod saeculo tuo solus ferme mortalium es, qui patriae non minus desiderii nasciturus, quam gaudii natus feceris. Astipulantur assertis materni quondam puerperii tempora, quae proficiente conceptu concordantibus ciuium uotis numerabantur. Omitto illa communia quidem, sed quae non mediocria caritatis incitamenta sunt, istius tibi reptatas cespitis glebas. Praetereo quod haec primum gramina incessu, flumina natatu, uenatu nemora fregisti. Omitto quod hic primum tibi pila, pyrgus, accipiter, canis, equus, arcus ludo fuere. Mitto istic ob gratiam pueritiae tuae undique gentium confluxisse studia litterarum, tuaeque personae quondam debitum, quod sermonis Celtici squamam depositura nobilitas, nunc oratorio stylo, nunc etiam camoenalibus modis imbuebatur. Illud in te affectum principaliter uniuersitatis accendit, quod quos olim Latinos fieri exegeras, barbaros deinceps esse uetuisti. Non enim potest unquam ciuicis pectoribus elabi, quem te, quantumque nuper omnis aetas, ordo, sexus e semirutis murorum aggeribus conspicabantur, cum interiectis aequoribus in aduersum perambulatis, et uix duodeuiginti equitum sodalitate comitatus, aliquot millia Gothorum; non minus die quam campo medio (quod difficile sit posteritas creditura) transisti. Ad nominis tui rumorem personaeque conspectum, exercitum exercitatissimum stupor obruit: ita ut prae admiratione nescirent duces partis inimicae, quam se multi, quamque te pauci comitarentur. Subducta est tota protinus acies in supercilium collis abrupti: quae cum prius applicata esset oppugnationi, te uiso non est explicata congressui. Interea tu caesis quibusque optimis, quos, nouissimos agmini non ignauia, sed audacia fecerat, nullis tuorum certamine ex tanto desideratis, solus planitie quam patentissima potiebare, cum tibi non daret tot pugna socios, quot solet mensa conuiuas. Hinc iam per otium in urbem reduci, quid tibi obuiam processerit officiorum, plausuum, fletuum, gaudiorum, magis tentant uota coniicere, quam uerba reserare. Siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis, illam ipsam felicissimam stipati reditus tui ouationem: dum alii osculis puluerem tuum rapiunt, alii sanguine ac spumis pinguia lupata suscipiunt, alii sellarum equestrium madefacta sudoribus fulera resupinant, alii de concauo tibi cassidis exituro flexilium laminarum uincula diffibulant, alii explicandis ocrearum nexibus implicantur, alii hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant, alii caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis liuescentibus metiuntur. Hic licet multi complexibus tuorum tripudiantes adhaerescerent, in te maximus tamen laetitiae popularis impetus congerebatur: tandemque in turbam inermem quidem ueneras, sed de qua te nec armatus euolueres: ferebasque nimirum eleganter ineptias gratulantum; et dum irruentum tumultuoso diriperis amplexu, eo conditionis accesseras, piissimus publici amoris interpres, ut necesse esset illi uberiorem referre te gratiam, qui tibi liberiorem fecisset iniuriam. Taceo deinceps collegisse te priuatis uiribus publici exercitus speciem, paruis extrinsecus maiorum opibus adiutum, et inferiores hostium ante discursus castigatis coercuisse populatibus. Taceo te aliquot superuentibus cuneos mactasse turmales, e numero tuorum uix binis ternisue post praelium desideratis: et tantum calamitatis aduersae partis inopinatis certaminibus inflictum, ut occulere caesorum numerositatem consilio deformiore meditarentur. Siquidem quos humari nox succincta prohibuerat, deceruicatis liquere cadaueribus: tanquam minoris indicii foret, quam uillis agnosci crinitum, dimisisse truncatum. Qui postquam luce reuoluta, intellexerunt furtum ruinae suae crudeli uilitate patuisse; tum demum palam officiis exsequialibus occupabantur, non magis cladem fraude quam fraudem festinatione celantes: sic tamen, quod nec ossa tumultuarii cespitis mole tumulabant: quibus nec elutis uestimenta, nec uestitis sepulcra tribuebant, iuste sic mortuis talia iusta soluentes. Iacebant corpora undique locorum plaustris conuecta rorantibus: quae quoniam perculsis indesinenter incumberes, raptim succensis conclusa domiciliis culminum superlabentium rogalibus fragmentis funerabantur. Sed quid ego ista haec iusto plusculum garrio? qui laborum tuorum non ex asse historiam texere, sed pro parte memoriam facere praesumpsi, quo magis crederes uotis tuorum; quorum exspectationi aegrescenti nulla salubrius ociusque, quam tui aduentus remedia medicabuntur. Igitur si quid nostratium precatibus acquiescis, actutum in patriam receptui canere festina, et assiduitatem tuam periculosae regum familiaritati celer exime; quorum consuetudinem spectatissimus quisque flammarum naturae bene comparat, quae sicut paululum a se remota illuminant, ita satis sibi admota comburunt. Vale. [3,4] EPISTOLA IV. Sidonius Felici suo salutem. GOZOLAS natione Iudaeus, cliens culminis tui, cuius mihi quoque esset persona cordi, si non esset secta despectui, defert litteras meas, quas granditer anxius exaraui. Oppidum siquidem nostrum, quasi quemdam sui limitis oppositi obicem, circumfusarum nobis gentium arma terrificant. Sic aemulorum sibi in medio positi populorum lacrymabilis praeda, suspecti Burgundionibus, proximi Gothis, nec impugnantum ira, nec propugnantum caremus inuidia. Sed isthinc alias. Interea si uel penes uos recta sunt, bene est. Neque enim huiusmodi pectore sumus, ut licet apertis ipsi poenis, propter criminum occulta, plectamur; non agi prospere, uel ubicunque uelimus. Nam certum est, non minus uitiorum, quam hostium esse captiuum, qui non etiam inter mala tempora bona uota seruauerit. Vale. [3,5] EPISTOLA V. Sidonius Hypatio suo salutem. SI uir spectabilis, morumque uestrorum suspector admiratorque Donidius solam rationem domesticae utilitatis habuisset, satis abundeque sufficeret fides uestra commodis suis, etsi nullus intercessor accederet. Sed amore meo ductus est, ut quod ipse per se impetrauerat, me faceret postulare. Itaque nunc honori uestro hic quoque cumulus accrescit, quod duo efficimur debitores, cum tamen unus e nobis beneficium consequatur. Eborolacensis praedii etiam ante barbaros desolatam medietatem, quae domus patriciae iura modo respicit, suffragio uestro iuri suo optat adiungi. Neque ad hanc nundinationem stimulo cupiditatis, sed respectu auitae recordationis adducitur. Siquidem fundi ipsius integritas familiae suae dominium, usque in obitum uitrici nuper uita decedentis, aspexit. Nunc autem uir alieni non appetens, sui parcus, possessionis antiquae a se alienatae non tam damno angitur quam pudore: quam ut redimere conetur, non auaritiae uitio, sed uerecundiae necessitate compellitur. Tribuere dignare uotis suis, precibus meis, moribus tuis, ut ad soliditatem ruris istius te patrocinante perueniat, cui rem parentum, sibique non solum notam, uerum etiam inter lactentis infantiae rudimenta reptatam, sicut recepisse parum fructuosum, sic non emeruisse nimis uidetur ignauum. Ego uero tantum obstringar indultis, ac si meae proficiat peculiariter proprietati, quidquid meus aetate frater, professione filius, loco ciuis, fide amicus, acceperit. Vale. [3,6] EPISTOLA VI. Sidonius Eutropio suo salutem. SI ueteris commilitii, si deinceps innouatae per dies gratiae bene impraesentiarum fides uestra reminiscitur, profecto intelligitis ut uos ad dignitatum, sic nos ad desideriorum culmina ascendere. Ita namque fascibus uestris gratamur omnes, ut erectam per illos non magis uestram domum quam nostram amicitiam censeamus. Testis est ille tractatus, in quo exhortationis meae non minimum incitamenta ualuerunt: quibus uix potuistis adduci, ut praefecturam philosophiae iungeretis, cum uos consectanei uestri Plotini dogmatibus inhaerentes, ad profundum intempestiuae quietis otium Platonicorum palaestra rapuisset: cuius disciplinae tunc fore astruxi liberam professionem, cum nil familiae debuisset. Porro autem desidiae uicinior putabatur contemptus ille militiae, ad quam iactitant liuidi, bonarum partium uiros non posse potius quam nolle conscendere. Igitur quod loco primore fieri par est, agimus gratias uberes Christo, qui statum celsitudinis tuae, ut hactenus parentum nobilitate decorabat, ita etiam nunc titulorum parilitate fastigat: simul et animorum spebus erectis fas est de caetero sperare meliora. Certe creber prouincialium sermo est, annum bonum de magnis, non tam fructibus quam potestatibus aestimandum. Qua de re uestrum est, domine maior, exspectationem nostram competentibus dispositionibus munerari. Nam memor originis tuae nobilium sibi persuasit uniuersitas: quandiu nos Sabini familia rexerit, Sabiniani familiam non timendam. Vale. [3,7] EPISTOLA VII. Sidonius Felici suo salutem. LONGUM a litteris temperatis. Igitur utrique nostrum mos suus agitur: ego garrio, uos tacetis. Unde etiam, uir ad reliqua fidei officia insignis, genus reor esse uirtutis, tanto te otio non posse lassari. Ecquid? nunquamne respectu mouebere familiaritatis antiquae, ut tandem a continuati silentii proposito pedem referas? aut nescis, quia garrulo non respondere conuicium est? Tu retices, uel bibliothecarum medius, uel togarum; et a me officium paupertini sermonis exspectas, cui scribendi, si bene perspicis, magis est facilitas quam facultas. Certe uel metus noster materiam tuo stylo faciat. mementoque uiatorum manus grauare chartis, quatenus amicorum cura releuetur: et indicare festina, si quam praeuio Deo, quaestor Licinianus trepidationi mutuae ianuam securitatis aperuerit. Persona siquidem est, ut perhibent, magna exspectatione, maior aduentu, relatu sublimis, inspectione sublimior, et ob omnia felicitatis naturaeque dona monstrabilis. Summa censura, par comitas, et prudentia fidesque misso mittentique conueniens. Nihil affectatum simulatumque, ponderique sermonum uera potius seueritas quam seueritatis imitatio; et non ut plurimi, qui cum credita diffidenter allegant, uolunt uideri egisse se cautius. Sed neque ex illorum, ut ferunt, numero, qui secreta dirigentium principum uenditantes, ambiunt a barbaris bene agi cum legato potius quam cum legatione. Hunc nobis morum uiri tenorem secundus rumor inuexit. Mandate perniciter, si uero dicta conquadrant; ut tantisper a peruigili statione respirent, quos a muralibus excubiis non dies ninguidus, non nox illunis et turbida receptui canere persuadent: quia etsi barbarus in hiberna concedat, mage differunt quam relinquunt semel radicatam corda formidinem. Palpate nos prosperis, quia nostra non tam procul est a uobis causa, quam patria. Vale. [3,8] EPISTOLA VIII. Sidonius Eucherio suo salutem. VENEROR antiquos, non tamen ita ut qui aequaeuorum meorum uirtutes aut merita postponam. Neque si Romana respublica in extrema haec miseriarum defluxit, ut studiosos sui nunquam remuneretur, non idcirco Brutos Torquatosque non pariunt saecula mea. Quorsum ista haec? inquis. De te ad te mihi sermo est, uir efficacissime, cui debet respublica, quod supradictis solutum laudat historia. Quapropter ignari rerum temeraria iudicia suspendant, nec perseuerent satis aut suspicere praeteritos, aut despicere praesentes: quandoquidem facile clarescit, rempublicam morari beneficia, uos mereri. Quanquam mirandum granditer non sit, natione feneratorum non solum inciuiliter Romanas uires administrante, uerum etiam fundamentaliter eruente, si nobilium uirorum militariumque, et supra uel spem nostrae, uel opinionem partis aduersae bellicosorum, non tam defuerint facta quam praemia. Vale. [3,9] EPISTOLA IX. Sidonius Riothamo suo salutem. SERVATUR nostri consuetudo sermonis; namque miscemus cum salutatione querimoniam: non omnino huic rei studentes, ut stylus noster sit officiosus in titulis, asper in paginis; sed quod ea semper eueniunt, de quibus loci mei aut ordinis hominem constat inconciliari, si loquatur; peccare, si taceat. Sed et ipsi sarcinam uestri pudoris inspicimus, cuius haec semper uerecundia fuit, ut pro culpis erubesceretis alienis. Gerulus epistolarum, humilis, obscurus. despicabilisque etiam usque ad damnum innocentis ignauiae, mancipia sua, Britannis clam sollicitantibus, abducta deplorat. Incertum mihi est an sit certa causatio: sed si inter coram positos aequanimiter obiecta discingitis, arbitror hunc laboriosum posse probare, quod obiicit: si tamen inter argutos, armatos, tumultuosos, uirtute, numero, contubernio contumaces, poterit ex aequo et bono solus, inermis, abiectus, rusticus, peregrinus, pauper audiri. Vale. [3,10] EPISTOLA X. Sidonius Tetradio suo salutem. PLURIMUM laudis iuuenes nostri moribus suis applicant, quoties de negotiorum meritis ambigentes ad peritorum consilia decurrunt: sicuti nunc uir clarissimus Theodorus, domi quidem nobilis, sed modestissimae conuersationis opinione generosior, qui per litteras meas ad tuas litteras, id est ad meracissimum scientiae fontem, laudabili auiditate proficiscitur, non modo reperturus illic ipse quod discat, sed et forsitan relaturus inde quod doceat. Cui contra potentes factiososque, si uestra peritia abundanter non opitularetur, prudentia consulta sufficeret. Respondete, obsecramus, nisi uobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidioue reputabuntur, iudicio suo, testimonio meo; et substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite. Vale. [3,11] EPISTOLA XI. Sidonius Simplicio suo salutem. ETSI desiderium nostrum sinisteritas tanta comitatur, ut etiam nunc nostris inuidearis obtutibus: non idcirco is es, uirorum optime, de cuius nos moribus lateant celsa memoratu. Ita cuncti nostrates, iidemque summates uiri, optimarum te exactissimarumque partium praestantissimum patremfamilias consono praeconio prosequuntur. Astipulatur huic de te sententiae bonorum, uel sic electus gener, uel educta sic filia: in quorum copula tam felicem tibi controuersiam uota pepererunt, ut ambigas, utrum iudicio, an institutione superaueris. Sed tamen hinc uel maxime parentes ambo uenerabiles este securi: idcirco caeteros uincitis, quod uos filii transierunt. Igitur dona uenia litteras primas; quas ut necdum mittere desidia fuerat, ita uereor ne sit misisse garrulitas. Carebit sane nostrum naeuo loquacitatis officium, si exemplo recursantis alloquii, impudentiam paginae praesentis absolueris. Vale. [3,12] EPISTOLA XII. Sidonius Secundo suo salutem. AVI mei, proaui tui tumulum hesterno, proh dolor! die manus profana pene temerauerat: sed Deus adfuit, ne nefas tantum perpetraretur. Campus autem ipse dudum refertus tam bustualibus fauillis quam cadaueribus, nullam iamdiu scrobem recipiebat! Sed tamen tellus, humatis quae superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem, pondere niuali, seu diuturno imbrium fluxu sidentibus aceruis. Quae fuit causa ut locum auderent, tanquam uacantem, corporum baiuli rastris funebribus impiare. Quid plura? Iam niger cespes ex uiridi; iam supra antiquum sepulcrum glebae recentes, cum forte pergens urbem ad Aruernam, publicum scelus e supercilio uicini collis aspexi; meque equo effuso tam per aequata quam per abrupta proripiens, et morae exiguae sic quoque impatiens, antequam peruenirem, facinus audax praeuio clamore compescui. Dum dubitant in crimine reperti, dilaberentur an starent, superueni. Confiteor errorem; supplicia captorum differre non potui: sed supra ipsum senis nostri opertorium torsi latrones, quantum sufficere possit superstitum curae, mortuorum securitati. Caeterum nostro quod sacerdoti nil reseruaui; meae causae, suaeque personae praescius, in commune consului; ne uel haec iusto clementius uindicaretur, uel illa iusto seuerius uindicaret. Cui cum tamen totum ordinem rei, ut satisfaciens ex itinere mandassem; uir sanctus et iustus iracundiae meae dedit gloriam, cum nil amplius ego ueniam postularem, pronuntians more maiorum reos tantae temeritatis iure caesos uideri. Sed ne quid in posterum casibus liceat, quos ab exemplo uitare debemus, posco ut actutum, me quoque absente, tua cura, sed meo sumptu resurgat in molem sparsa congeries, quam laeuigata pagina tegat. Ego uenerabili Gaudentio reliqui pretium lapidis, operisque mercedem. Carmen hoc sane quod consequetur, nocte proxima feci, non expolitum, credo, quod uiae non parum intentus: quod peto, ut tabulae quantulumcunque est, celeriter indatur. Sed uide ut uitium non faciat in marmore lapidicida: quod factum siue ab industria, seu per incuriam, mihi magis quam quadratario, liuidus lector ascribat. Ego uero, si pio studio rogata curaueris, sic agam gratias, quasi nil tibi quoque laudis aut gloriae accedat, quem patruo tuo, id est me remoto, solida praesentis officii sollicitudo mansisset pro gradu seminis. Vale. Serum post patruos, patremque carmen Haud indignus auo nepos dicaui: Ne fors tempore posthumo, uiator, Ignorans reuerentiam sepulti, Tellurem tereres inaggeratam. Praefectus iacet hic Apollinaris, Post praetoria recta Galliarum, Moerentis patriae sinu receptus. Consultissimus, utilissimusque, Ruris, militiae, forique cultor, Exemploque aliis periculoso, Liber sub dominantibus tyrannis. Haec sed maxima dignitas probatur: Quod frontem cruce, membra fonte purgans, Primus de numero patrum suorum Sacris sacrilegis renuntiauit. Hoc primum est decus, haec superba uirtus, Spe praecedere, quos honore iungas. Quique hic sunt titulis pares parentes, Hos illic meritis superuenire. Noui quidem auctoris nostri non respondere doctrina epitaphii qualitatem; sed anima perita musicas non refutat inferias. Tibi quoque non decet tardum uideri, quod haeres tertius quartusque dependimus: cum tot annorum gyro uoluto magnum Alexandrum parentasse manibus Achillis, et Iulium Caesarem Hectori, ut suo, iusta persoluisse didicerimus. Vale. [3,13] EPISTOLA XIII. Sidonius Apollinari suo salutem. UNICE probo, gaudeo, admiror quod castitatis affectu contubernia fugis impudicorum; praesertim quibus nihil pensi, nihil sancti est, in appetendis garriendisque turpitudinibus: quique quod uerbis inuerecundis aurium publicarum reuerentiam incestant, granditer sibi uidentur facetiari: cuius uilitatis esse signiferum gnatonem patriae nostrae uel maximum intellige. Est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duplicatoribus; loquax ipse, nec dicax, ridiculusque, nec laetus, arrogansque, nec constans, curiosusque, nec perspicax, atque indecenter affectato lepore, plus rusticus: tempora praesentia colens, praeterita carpens, futura fastidiens. Beneficii, si rogaturus est, importunus petendi, derogator negati, aemulator accepti, callidus reformandi, querulus flagitati, garrulus restituti; at si rogandus, simulator parati, dissimulator petiti, uenditor praestiti, publicator occulti, calumniator morati, inficiator soluti: osor ieiuniorum, sectator epularum; laudabilem proferens non de bene uiuente, sed de bene pascente sententiam. Inter haec tamen ipse auarissimus, quemque non pascit tam panis bonus quam panis alienus: hoc solum comedens domi, si quid e raptis inter alaparum procellas praemisit obsoniis. Sed nec est sane praedicabilis uiri in totum silenda frugalitas; ieiunat quoties non uocatur; sed sic quoque leuitate parasitica, si inuitetur excusans, si uitetur explorans, si excludatur exprobrans, si admittatur exsultans, si uerberetur exspectans. Cum discubuerit, fertur actutum, si tarde comedat, in rapinas; si cito saturetur, in lacrymas; si sitiat, in querelas; si inebrietur, in uomicas; si fatiget, in contumelias, si fatigetur, in furias: fetulentiae omnino par cloacali, quae quo plus commota, plus fetida est. Ita uiuens paucis uoluptati, nullis amori, omnibus risui est: uesicarum ruptor, fractorque ferularum; bibendi auidus, auidior detrahendi, rabido pariter ore spirans coenum, spumans uinum, loquens uenenum, facit ambigi puditior, temulentior, an facinorosior existimetur. Sed dicis, animi probra uultu colorat, et deprecatur ineptias mentis qualitas corporis. Elegans uidelicet homo peruenustusque, cuiusque sit spectabilis persona uisentibus. Enim uero illa sordidior atque deformior est cadauere rogali, quod facibus admotis semicombustum, moxque sidente strue tortium deuolutum, reddere pyrae iam fastidiosus pollinctor exhorret. Praeter haec, lumina gerit idem lumine carentia; quae Stygiae uice paludis, uoluunt lacrymas per tenebras. Gerit et aures immanitate barrinas; quarum fistulam biforem pellis ulcerosa circumuenit, saxeis nodis et tofosis humore uerrucis per marginem curuum protuberantibus. Portat et nasum, qui cum sit amplus in foraminibus, et strictus in spina, sic patescit horrori, quod angustatur olfactui. Praetendit os etiam labris plumbeum, rictu ferinum, gingiuis purulentum, dentibus buxeum; quod spurcat frequenter exhalatus e concauo molarium computrescentium mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantium sentina coenarum. Promit et frontem, quae foedissimo gestu cutem plicat, supercilia distendit. Nutrit et barbam, quae iam senectute canescens, fit tamen morbo nigra Syllano. Tota denique est misero facies ita pallida, ueluti per horas umbris moestificata larualibus. Taceo reliquam sui molem, uinctam podagra, pinguedine solutam. Taceo cerebrum crebra uibice peraratum; quod parum amplius tegi constat capillis quam cicatricibus. Taceo prae breuitate ceruicis, occipiti supinato scapularum adhaerere confinia. Taceo quod decidit honor humeris, decor brachiis, robur lacertis. Taceo chiragricas manus unctis cataplasmatum pannis, tanquam caestibus inuolutas. Taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiua uallatus, nares circumsedentium uentilata duplicis Ampsancti peste funestat. Taceo fractas pondere aruinae iacere mammas, quasque foedum esset in pectore uirili uel prominere, has ut ubera materna cecidisse. Taceo uentris inflexi pendulos casses partium genitalium, quia debilibus pudendae, turpibus rugis turpius praebere uelamen. Iam quid hic tergum, spinamque commemorem? de cuius licet internodiorum fomitibus erumpens aream pectoris texat curuatura costarum; tota nihilominus haec ossium ramosa compago sub uno uelut exundantis abdominis pelago latet. Taceo lumborum corpulentiam, cliniumque, cui crassitudini comparata censetur aluus exilis. Taceo femur aridum et pandum, genua uasta, poplites delicatos, crura cornea, uitreos talos, paruos digitos, pedes grandes. Cumque distortis horreat ita liniamentis, per quae multiplicem pestilentiam exsanguis semiuiuusque, nec portatus sentiat, nec sustentatus incedat, uerbis tamen est ille quam membris exsecrabilior. Nam quanquam pruritu laborat sermonis inhonesti, tum patronorum est praecipue cauendus arcanis; quorum est laudator in prosperis, delator in dubiis: at si ad occulta familiarium publicanda temporis ratio sollicitet, mox per hunc Spartacum quaecunque sunt clausa franguntur, quaeque obserata reserantur: ita quod quas domorum nequiuerit machinis apertae simultatis impetere, cuniculis clandestinae proditionis impugnat. Hoc fabricatu Daedalus noster am citiarum cutmen aedificat: qui sicut sodalibiis uelut Theseus inter secunda sociatur; sic ab iis postmodum uelut Proteus inter aduersa dilabitur. Igitur ex uoto meo feceris, si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxime illorum quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor. Nam quibus citra honestatis nitorem iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est. Denique facilius obtingit, ut quispiam seria loquens uiuat obscene, quam ualeat ostendi, qui pariter existat improbus dictis, et probus moribus. Vale. [3,14] EPISTOLA XIV. Sidonius Placido suo salutem. QUANQUAM te tua tenet Gratianopolis, comperi tamen hospitium ueterum fido relatu, quod meas nugas siue confectas opere prosario, seu poetarum stylo cantilenosas, plus uoluminum lectione dignere repositorum. Gaudeo hoc ipso, quod recognoui chartulis occupari nostris otium tuum. Sed probe intelligo, quod moribus tuis hanc uoluptatem non operis effectus excudit, sed auctoris affectus. Ideoque plus debeo, quia gloriae punctum quod dictioni negares, das amicitiae. De caeteris uero studii nostri derogatoribus, quid ex asse pronuntiem, nondum deliberaui. Nam qui maxime sibi doctus uidetur, dictionem sanam et insanam ferme appetitu pari reuoluit, non amplius concupiscens erecta quae laudet, quam despecta quae rideat. Atque in hunc modum scientia, pompa, proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est: quorum scurrilitati negligentia comes, hoc uolens tantum legere quod carpat, sic non utitur litteris, quod abutitur. Vale.