[0] ACTUS PRIMUS. VMBRA TANTALI, MEGAERA. [1] (Tantali umbra) Quis me inferorum sede ab infausta extrahit auido fugaces ore captantem cibos? quis male deorum Tantalo uiuas domos ostendit iterum? peius inuentum est siti arente in undis aliquid et peius fame hiante semper? Sisyphi numquid lapis gestandus umeris lubricus nostris uenit aut membra celeri differens cursu rota, aut poena Tityi qui specu uasto patens [10] uisceribus atras pascit effossis aues et nocte reparans quidquid amisit die plenum recenti pabulum monstro iacet? in quod malum transcribor? O quisquis noua supplicia functis durus umbrarum arbiter disponis, addi si quid ad poenas potest quod ipse custos carceris diri horreat, quod maestus Acheron paueat, ad cuius metum nos quoque tremamus, quaere. Iam nostra subit e stirpe turba quae suum uincat genus [20] ac me innocentem faciat et inausa audeat. regione quidquid impia cessat loci complebo; numquam stante Pelopea domo Minos uacabit. (Megaera) Perge, detestabilis umbra, et penates impios furiis age. certetur omni scelere et alterna uice stringantur enses; ne sit irarum modus pudorue, mentes caecus instiget furor, rabies parentum duret et longum nefas eat in nepotes; nec uacet cuiquam uetus [30] odisse crimen: semper oriatur nouum, nec unum in uno, dumque punitur scelus, crescat. Superbis fratribus regna excidant repetantque profugos; dubia uiolentae domus fortuna reges inter incertos labet; miser ex potente fiat, ex misero potens, fluctuque regnum casus assiduo ferat. ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus in scelera redeant, sintque tam inuisi omnibus quam sibi; nihil sit ira quod uetitum putet: [40] fratrem expauescat frater et natum parens natusque patrem, liberi pereant male, peius tamen nascantur; immineat uiro infesta coniunx, bella trans pontum uehant, effusus omnes irriget terras cruor, supraque magnos gentium exultet duces Libido uictrix. Impia stuprum in domo leuissimum sit; fratris et fas et fides iusque omne pereat. Non sit a uestris malis immune caelum. Cur micant stellae polo [50] flammaeque seruant debitum mundo decus? nox atra fiat, excidat caelo dies. misce penates, odia caedes funera arcesse et imple Tantalo totam domum. ornetur altum columen et lauro fores laetae uirescant, dignus aduentu tuo splendescat ignis - Thracium fiat nefas maiore numero. Dextra cur patrui uacat? nondum Thyestes liberos deflet suos? et quando tollet? ignibus iam subditis [60] spument aheno, membra per partes eant discerpta, patrios polluat sanguis focos, epulae instruantur. Non noui sceleris tibi conuiua uenies. Liberum dedimus diem tuamque ad istas soluimus mensas famem; ieiunia exple, mixtus in Bacchum cruor spectante te potetur ---. Inueni dapes quas ipse fugeres. Siste, quo praeceps ruis? (Umbra Tantali) Ad stagna et amnes et recedentes aquas labrisque ab ipsis arboris plenae fugas. [70] abire in atrum carceris liceat mei cubile, liceat, si parum uideor miser, mutare ripas: alueo medius tuo, Phlegethon, relinquar igneo cinctus freto. Quicumque poenas lege fatorum datas pati iuberis, quisquis exeso iaces pauidus sub antro iamque uenturi times montis ruinam, quisquis auidorum feros rictus leonum et dira Furiarum agmina implicitus horres, quisquis immissas faces [80] semiustus abigis, Tantali uocem excipe properantis ad uos: credite experto mihi, amate poenas. Quando continget mihi effugere superos? (Megaera) Ante perturba domum inferque tecum proelia et ferri malum regibus amorem, concute insano ferum pectus tumultu. (Umbra Tantali) Me pati poenas decet, non esse poenam. Mittor ut dirus uapor tellure rupta uel grauem populis luem sparsura pestis? ducam in horrendum nefas [90] auus nepotes? magne diuorum parens nosterque quamuis pudeat, ingenti licet taxata poena lingua crucietur loquax, nec hoc tacebo: moneo, ne sacra manus uiolate caede neue furiali malo aspergite aras. Stabo et arcebo scelus ---. Quid ora terres uerbere et tortos ferox minaris angues? Quid famem infixam intimis agitas medullis? flagrat incensum siti cor et perustis flamma uisceribus micat. Sequor. (Megaera) Hunc, o, furorem diuide in totam domum. [100] sic, sic ferantur et suum infensi inuicem sitiant cruorem ---. Sentit introitus tuos domus et nefando tota contactu horruit. actum est abunde! gradere ad infernos specus amnemque notum; iam tuum maestae pedem terrae grauantur: cernis ut fontes liquor introrsus actus linquat, ut ripae uacent uentusque raras igneus nubes ferat? [110] pallescit omnis arbor ac nudus stetit fugiente pomo ramus, et qui fluctibus illinc propinquis Isthmos atque illinc fremit uicina gracili diuidens terra uada, longe remotos latus exaudit sonos. iam Lerna retro cessit et Phoronides latuere uenae nec suas profert sacer Alpheos undas et Cithaeronis iuga stant parte nulla cana deposita niue timentque ueterem nobiles Argi sitim. [120] en ipse Titan dubitat an iubeat sequi cogatque habenis ire periturum diem. CHORVS. Argos de superis si quis Achaicum Pisaeisque domos curribus inclitas, Isthmi si quis amat regna Corinthii, et portus geminos et mare dissidens, si quis Taygeti conspicuas niues, quas cum Sarmaticus tempore frigido in summis Boreas composuit iugis, aestas ueliferis soluit Etesiis, [130] quem tangit gelido flumine lucidus Alpheos, stadio notus Olympico, aduertat placidum numen et arceat, alternae scelerum ne redeant uices nec succedat auo deterior nepos et maior placeat culpa minoribus. tandem lassa feros exuat impetus sicci progenies impia Tantali. peccatum satis est; fas ualuit nihil aut commune nefas. Proditus occidit [140] deceptor domini Myrtilus, et fide uectus qua tulerat nobile reddidit mutato pelagus nomine: notior nulla est Ioniis fabula nauibus. exceptus gladio paruulus impio dum currit patrium natus ad osculum, immatura focis uictima concidit diuisusque tua est, Tantale, dextera, mensas ut strueres hospitibus deis. hos aeterna fames persequitur cibos, [150] hos aeterna sitis; nec dapibus feris decerni potuit poena decentior. Stat lassus uacuo gutture Tantalus; impendet capiti plurima noxio Phineis auibus praeda fugacior; hinc illinc grauidis frondibus incubat et curuata suis fetibus ac tremens alludit patulis arbor hiatibus. haec, quamuis auidus nec patiens morae, deceptus totiens tangere neglegit [160] obliquatque oculos oraque comprimit inclusisque famem dentibus alligat. sed tunc diuitias omne nemus suas demittit propius pomaque desuper insultant foliis mitia languidis accenduntque famem, quae iubet irritas exercere manus. Has ubi protulit et falli libuit, totus in arduum autumnus rapitur siluaque mobilis. instat deinde sitis non leuior fame; [170] qua cum percaluit sanguis et igneis exarsit facibus, stat miser obuios fluctus ore uocans, quos profugus latex auertit sterili deficiens uado conantemque sequi deserit; hic bibit altum de rapido gurgite puluerem. ACTUS SECUNDUS. ATREUS, SATELLES. (Atreus) Ignaue, iners, eneruis et (quod maximum probrum tyranno rebus in summis reor) inulte, post tot scelera, post fratris dolos fasque omne ruptum questibus uanis agis [180] iras? At Argos fremere iam totus tuis debebat armis orbis et geminum mare innare classis; iam tuis flammis agros lucere et urbes decuit ac strictum undique micare ferrum. Tota sub nostro sonet Argolica tellus equite; non siluae tegant hostem nec altis montium structae iugis arces; relictis bellicum totus canat populus Mycenis, quisquis inuisum caput tegit ac tuetur, clade funesta occidat. [190] haec ipsa pollens incliti Pelopis domus ruat uel in me, dummodo in fratrem ruat. Age, anime, fac quod nulla posteritas probet, sed nulla taceat. Aliquod audendum est nefas atrox, cruentum, tale quod frater meus suum esse mallet. Scelera non ulcisceris, nisi uincis. Et quid esse tam saeuum potest quod superet illum? numquid abiectus iacet? numquid secundis patitur in rebus modum, fessis quietem? noui ego ingenium uiri [200] indocile; flecti non potest, frangi potest. proin, antequam se firmet aut uires paret, petatur ultro, ne quiescentem petat. aut perdet aut peribit: in medio est scelus positum occupanti. (Satelles) Fama te populi nihil aduersa terret? (Atreus) Maximum hoc regni bonum est, quod facta domini cogitur populus sui tam ferre quam laudare. (Satelles) Quos cogit metus laudare, eosdem reddit inimicos metus. at qui fauoris gloriam ueri petit, [210] animo magis quam uoce laudari uolet. (Atreus) Laus uera et humili saepe contingit uiro, non nisi potenti falsa. Quod nolunt uelint. (Satelles) Rex uelit honesta: nemo non eadem uolet. (Atreus) Vbicumque tantum honesta dominanti licent, precario regnatur. (Satelles) Vbi non est pudor nec cura iuris sanctitas pietas fides, instabile regnum est. (Atreus) Sanctitas, pietas, fides priuata bona sunt; qua iuuat reges eant. (Satelles) Nefas nocere uel malo fratri puta. (Atreus) Fas est in illo quidquid in fratre est nefas. [220] quid enim reliquit crimine intactum aut ubi sceleri pepercit? coniugem stupro abstulit regnumque furto: specimen antiquum imperi fraude est adeptus, fraude turbauit domum. est Pelopis altis nobile in stabulis pecus, arcanus aries, ductor opulenti gregis, cuius per omne corpus effuso coma dependet auro, cuius e tergo noui aurata reges sceptra Tantalici gerunt; [230] possessor huius regnat, hunc cunctae domus fortuna sequitur. Tuta seposita sacer in parte carpit prata, quae claudit lapis fatale saxeo pascuum muro tegens. hunc facinus ingens ausus assumpta in scelus consorte nostri perfidus thalami auehit. Hinc omne cladis mutuae fluxit malum: per regna trepidus exul erraui mea, pars nulla nostri tuta ab insidiis uacat, corrupta coniunx, imperi quassa est fides, [240] domus aegra, dubius sanguis et certi nihil nisi frater hostis. Quid stupes? tandem incipe animoque sume: Tantalum et Pelopem aspice; ad haec manus exempla poscuntur meae. profare, dirum qua caput mactem uia. (Satelles) Ferro peremptus spiritum inimicum exspuat. (Atreus) De fine poenae loqueris; ego poenam uolo. perimat tyrannus lenis: in regno meo mors impetratur. (Satelles) Nulla te pietas mouet? (Atreus) Excede, Pietas, si modo in nostra domo [250] umquam fuisti. Dira Furiarum cohors discorsque Erinnys ueniat et geminas faces Megaera quatiens. Non satis magno meum ardet furore pectus, impleri iuuat maiore monstro. (Satelles) Quid noui rabidus struis? (Atreus) Nil quod doloris capiat assueti modum; nullum relinquam facinus et nullum est satis. (Satelles) Ferrum? (Atreus) Parum est. (Satelles) Quid ignis? (Atreus) Etiamnum parum est. (Satelles) Quonam ergo telo tantus utetur dolor? (Atreus) Ipso Thyeste. (Satelles) Maius hoc ira est malum. (Atreus) Fateor. Tumultus pectora attonitus quatit [260] penitusque uoluit; rapior et quo nescio, sed rapior. Imo mugit e fundo solum, tonat dies serenus ac totis domus ut fracta tectis crepuit et moti lares uertere uultum: fiat hoc, fiat nefas quod, di, timetis. (Satelles) Facere quid tandem paras? (Atreus) Nescio quid animus maius et solito amplius supraque fines moris humani tumet instatque pigris manibus. Haud quid sit scio, sed grande quiddam est. Ita sit. Hoc, anime, occupa. [270] dignum est Thyeste facinus et dignum Atreo: uterque faciat. Vidit infandas domus Odrysia mensas --- fateor, immane est scelus, sed occupatum; maius hoc aliquid dolor inueniat. Animum Daulis inspira parens sororque; causa est similis; assiste et manum impelle nostram. Liberos auidus pater gaudensque laceret et suos artus edat. bene est, abunde est: hic placet poenae modus [280] tantisper. Vbinam est? Tamdiu cur innocens uersatur Atreus? tota iam ante oculos meos imago caedis errat, ingesta orbitas in ora patris - anime, quid rursus times et ante rem subsidis? Audendum est, age! quod est in isto scelere praecipuum nefas, hoc ipse faciet. (Satelles) Sed quibus captus dolis nostros dabit perductus in laqueos pedem? inimica credit cuncta. (Atreus) Non poterat capi, nisi capere uellet. Regna nunc sperat mea: [290] hac spe minanti fulmen occurret Ioui, hac spe subibit gurgitis tumidi minas dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum, hac spe, quod esse maximum retur malum, fratrem uidebit. (Satelles) Quis fidem pacis dabit? cui tanta credet? (Atreus) Credula est spes improba. natis tamen mandata quae patruo ferant dabimus: relictis exul hospitiis uagus regno ut miserias mutet atque Argos regat ex parte dominus. Si nimis durus preces [300] spernet Thyestes, liberos eius rudes malisque fessos grauibus et faciles capi preces mouebunt. Hinc uetus regni furor, illinc egestas tristis ac durus labor quamuis rigentem tot malis subigent uirum. (Satelles) Iam tempus illi fecit aerumnas leues. (Atreus) Erras: malorum sensus accrescit die. leue est miserias ferre, perferre est graue. (Satelles) Alios ministros consilii tristis lege. Peiora iuuenes facile praecepta audiunt. In patre facient quidquid in patruo doces; [310] saepe in magistrum scelera redierunt sua. (Atreus) Vt nemo doceat fraudis et sceleris uias, regnum docebit. Ne mali fiant times? nascuntur istud. Quod uocas saeuum asperum, agique dire credis et nimium impie, fortasse et illic agitur. (Satelles) Hanc fraudem scient nati parari? Tacita tam rudibus fides non est in annis. Detegent forsan dolos: tacere multis discitur uitae malis. Ipsosne, per quos fallere alium cogitas, [320] falles? Vt ipsi crimine et culpa uacent. (Atreus) Quid enim necesse est liberos sceleri meo inserere? per nos odia se nostra explicent. male agis, recedis, anime! Si parcis tuis, parces et illi. Consilii Agamemnon mei sciens minister fiat et patri sciens Menelaus adsit. Prolis incertae fides ex hoc petatur scelere: Si bella abnuunt et gerere nolunt odia, si patruum uocant, [330] pater est. Eatur! Multa sed trepidus solet detegere uultus, magna nolentem quoque consilia produnt: nesciant quantae rei fiant ministri. Nostra tu coepta occule. (Satelles) Haud sum monendus: ista nostro in pectore fides timorque, sed magis claudet fides. CHORVS. Tandem regia nobilis, antiqui genus Inachi, fratrum composuit minas. Quis uos exagitat furor, [340] alternis dare sanguinem et sceptrum scelere aggredi? Nescitis, cupidi arcium, regnum quo iaceat loco. Regem non faciunt opes, non uestis Tyriae color, non frontis nota regiae, non auro nitidae trabes: rex est qui posuit metus et diri mala pectoris. [350] Quem non ambitio impotens et numquam stabilis fauor uulgi praecipitis mouet, non quidquid fodit Occidens aut unda Tagus aurea claro deuehit alueo, non quidquid Libycis terit feruens area messibus, quem non concutiet cadens obliqui uia fulminis, [360] non Eurus rapiens mare aut saeuo rabidus freto uentosi tumor Hadriae, quem non lancea militis, non strictus domuit chalybs, qui tuto positus loco infra se uidet omnia occurritque suo libens fato nec queritur mori. Reges conueniant licet [370] qui sparsos agitant Dahas, qui rubri uada litoris et gemmis mare lucidis late sanguineum tenent, aut qui Caspia fortibus recludunt iuga Sarmatis, certet Danubii uadum audet qui pedes ingredi et quocumque loco iacent Seres uellere nobiles, [380] mens regnum bona possidet. nihil ullis opus est equis, nihil armis et inertibus telis quae procul ingerit Parthus, cum simulat fugas, admotis nihil est opus urbes sternere machinis longe saxa rotantibus. Rex est qui metuet nihil, rex est qui cupiet nihil: [390] hoc regnum sibi quisque dat. Stet quicumque uolet potens aulae culmine lubrico: me dulcis saturet quies; obscuro positus loco leni perfruar otio, nullis nota Quiritibus aetas per tacitum fluat. Sic cum transierint mei nullo cum strepitu dies, [400] plebeius moriar senex. illi mors grauis incubat qui, notus nimis omnibus, ignotus moritur sibi. ACTUS TERTIUS. THYESTES, PLISTHENES, TANTALUS iunior et frater; TERTIUS, mutae personae. (Thyestes) Optata patriae tecta et Argolicas opes miserisque summum ac maximum exulibus bonum, tectum soli natalis et patrios deos (si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras turres, labore maius humano decus, celebrata iuueni stadia, per quae nobilis [410] palmam paterno non semel curru tuli. occurret Argos, populus occurret frequens, sed nempe et Atreus. Repete siluestres fugas saltusque densos potius et mixtam feris similemque uitam; clarus hic regni nitor fulgore non est quod oculos falso auferat; cum quod datur spectabis, et dantem aspice. modo inter illa, quae putant cuncti aspera, fortis fui laetusque; nunc contra in metus reuoluor; animus haeret ac retro cupit [420] corpus referre, moueo nolentem gradum. (Plisthenes) Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet uultumque uersat seque in incerto tenet. (Thyestes) Quid, anime, pendes, quidue consilium diu tam facile torques? rebus incertissimis, fratri atque regno, credis ac metuis mala iam uicta, iam mansueta et aerumnas fugis bene collocatas? Esse iam miserum iuuat. reflecte gressum, dum licet, teque eripe. (Plisthenes) Quae causa cogit, genitor, a patria gradum [430] referre uisa? cur bonis tantis sinum subducis? ira frater abiecta redit partemque regni reddit et lacerae domus componit artus teque restituit tibi. (Thyestes) Causam timoris ipse quam ignoro exigis. nihil timendum uideo, sed timeo tamen. placet ire, pigris membra sed genibus labant, alioque quam quo nitor abductus feror. sic concitatam remige et uelo ratem aestus resistens remigi et uelo refert. (Plisthenes) Euince quidquid obstat et mentem impedit [440] reducemque quanta praemia exspectent uide. pater, potes regnare. (Thyestes) Cum possim mori. (Plisthenes) Summa est potestas - (Thyestes) Nulla, si cupias nihil. (Plisthenes) Natis relinques. (Thyestes) Non capit regnum duos. (Plisthenes) Miser esse mauult esse qui felix potest? (Thyestes) Mihi crede, falsis magna nominibus placent, frustra timentur dura. Dum excelsus steti, numquam pauere destiti atque ipsum mei ferrum timere lateris. O quantum bonum est [450] obstare nulli, capere securas dapes humi iacentem! scelera non intrant casas, tutusque mensa capitur angusta cibus; uenenum in auro bibitur. Expertus loquor: malam bonae praeferre fortunam licet. Non uertice alti montis impositam domum et eminentem ciuitas humilis tremit nec fulget altis splendidum tectis ebur somnosque non defendit excubitor meos; non classibus piscamur et retro mare [460] iacta fugamus mole non uentrem improbum alimus tributo gentium, nullus mihi ultra Getas metatur et Parthos ager; non thure colimur nec meae excluso Ioue ornantur arae; nulla culminibus meis imposita nutat silua, nec fumant manu succensa multa stagna, nec somno dies Bacchoque nox iungenda peruigili datur: sed non timetur, tuta sine telo est domus rebusque paruis alta praestatur quies. [470] immane regnum est posse sine regno pati. (Plisthenes) Nec abnuendum est, si dat imperium deus. (Thyestes) nec appetendum. (Plisthenes) frater ut regnes rogat. (Thyestes) Rogat? timendum est. Errat hic aliquis dolus. (Plisthenes) Redire pietas unde submota est solet, reparatque uires iustus amissas amor. (Thyestes) Amat Thyesten frater? Aethereas prius perfundet Arctos pontus et Siculi rapax consistet aestus unda et Ionio seges matura pelago surget et lucem dabit [480] nox atra terris, ante cum flammis aquae, cum morte uita, cum mari uentus fidem foedusque iungent. (Plisthenes) Quam tamen fraudem times? (Thyestes) Omnem: timori quem meo statuam modum? tantum potest quantum odit. (Plisthenes) In te quid potest? (Thyestes) Pro me nihil iam metuo: uos facitis mihi Atrea timendum. (Plisthenes) Decipi cautus times? Serum est cauendi tempus in mediis malis. (Thyestes) Eatur. Vnum genitor hoc testor tamen: ego uos sequor, non duco. (Plisthenes) Respiciet deus [490] bene cogitata. Perge non dubio gradu. ATREUS, THYESTES, PLISTHENES; TANTALUS filius et TERTIUS frater, mutuae personae. (Atreus) Plagis tenetur clausa dispositis fera: et ipsum et una generis inuisi indolem iunctam parenti cerno. Iam tuto in loco uersantur odia. Venit in nostras manus tandem Thyestes, uenit, et totus quidem. Vix tempero animo, uix dolor frenos capit. sic, cum feras uestigat et longo sagax loro tenetur Vmber ac presso uias scrutatur ore, dum procul lento suem [500] odore sentit, paret et tacito locum rostro pererrat; praeda cum propior fuit, ceruice tota pugnat et gemitu uocat dominum morantem seque retinenti eripit. cum spirat ira sanguinem, nescit tegi; tamen tegatur. Aspice, ut multo grauis squalore uultus obruat maestos coma. quam foeda iaceat barba. Praestetur fides. Fratrem iuuat uidere. Complexus mihi redde expetitos. Quidquid irarum fuit [510] transierit; ex hoc sanguis ac pietas die colantur, animis odia damnata excidant. (Thyestes) Diluere possem cuncta, nisi talis fores. sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia quae credidisti. Pessimam causam meam hodierna pietas fecit. Est prorsus nocens quicumque uisus tam bono fratri est nocens. lacrimis agendum est; supplicem primus uides; hae te precantur pedibus intactae manus: ponatur omnis ira et ex animo tumor [520] erasus abeat. Obsides fidei accipe hos innocentes. (Atreus) Frater, a genibus manus aufer meosque potius amplexus pete. uos quoque, senum praesidia, tot iuuenes, meo pendete collo. Squalidam uestem exue, oculisque nostris parce, et ornatus cape pares meis, laetusque fraterni imperi capesse partem. Maior haec laus est mea, fratri paternum reddere incolumi decus: habere regnum casus est, uirtus dare. (Thyestes) Di paria, frater, pretia pro tantis tibi [530] meritis rependant. Regiam capitis notam squalor recusat noster et sceptrum manus infausta refugit. Liceat in media mihi latere turba. (Atreus) Recipit hoc regnum duos. (Thyestes) Meum esse credo quidquid est, frater, tuum. (Atreus) Quis influentis dona fortunae abnuit? (Thyestes) Expertus est quicumque quam facile effluant. (Atreus) Fratrem potiri gloria ingenti uetas? (Thyestes) Tua iam peracta gloria est, restat mea; [540] respuere certum est regna consilium mihi. (Atreus) Meam relinquam, nisi tuam partem accipis. (Thyestes) Accipio: regni nomen impositi feram, sed iura et arma seruient mecum tibi. (Atreus) Imposita capiti uincla uenerando gere; ego destinatas uictimas superis dabo. CHORVS. Credat hoc quisquam? ferus ille et acer nec potens mentis truculentus Atreus fratris aspectu stupefactus haesit. nulla uis maior pietate uera est; [550] iurgia externis inimica durant, quos amor uerus tenuit, tenebit. ira cum magnis agitata causis gratiam rupit cecinitque bellum, cum leues frenis sonuere turmae, fulsit hinc illinc agitatus ensis, quem mouet crebro furibundus ictu sanguinem Mauors cupiens recentem - opprimit ferrum manibusque iunctis ducit ad pacem pietas negantes. [560] otium tanto subitum e tumultu quis deus fecit? modo per Mycenas arma ciuilis crepuere belli; pallidae natos tenuere matres, uxor armato timuit marito, cum manum inuitus sequeretur ensis, sordidus pacis uitio quietae; ille labentes renouare muros, hic situ quassas stabilire turres, ferreis portas cohibere claustris [570] ille certabat, pauidusque pinnis anxiae noctis uigil incubabat - peior est bello timor ipse belli. iam minae saeui cecidere ferri, iam silet murmur graue classicorum, iam tacet stridor litui strepentis; alta pax urbi reuocata laetae est. sic, ubi ex alto tumuere fluctus Bruttium Coro feriente pontum, Scylla pulsatis resonat cauernis [580] ac mare in portu timuere nautae quod rapax haustum reuomit Charybdis, et ferus Cyclops metuit parentem rupe feruentis residens in Aetnae, ne superfusis uioletur undis ignis aeternis resonans caminis, et putat mergi sua posse pauper regna Laertes Ithaca tremente. si suae uentis cecidere uires, mitius stagno pelagus recumbit; [590] alta, quae nauis timuit secare, hinc et hinc fusis spatiosa uelis strata ludenti patuere cumbae, et uacat mersos numerare pisces hic ubi ingenti modo sub procella Cyclades pontum timuere motae. nulla sors longa est; dolor ac uoluptas inuicem cedunt; breuior uoluptas. ima permutat leuis hora summis. ille qui donat diadema fronti, [600] quem genu nixae tremuere gentes, cuius ad nutum posuere bella Medus, et Phoebi propioris Indus, et Dahae Parthis equitem minati, anxius sceptrum tenet et mouentes cuncta diuinat metuitque casus mobiles rerum dubiumque tempus. uos quibus rector maris atque terrae ius dedit magnum necis atque uitae, ponite inflatos tumidosque uultus: [610] quidquid a uobis minor extimescit, maior hoc uobis dominus minatur; omne sub regno grauiore regnum est. quem dies uidit ueniens superbum, hunc dies uidit fugiens iacentem. nemo confidat nimium secundis, nemo desperet meliora lapsis: miscet haec illis prohibetque Clotho stare fortunam, rotat omne fatum. nemo tam diuos habuit fauentes, [620] crastinum ut posset sibi polliceri: res deus nostras celeri citatas turbine uersat. ACTUS QUARTUS. NUNTIUS, CHORUS. (Nuntius) Quis me per auras turbo praecipitem uehet atraque nube inuoluet, ut tantum nefas eripiat oculis? O domus Pelopi quoque et Tantalo pudenda! (Chorus) Quid portas noui? (Nuntius) Quaenam ista regio est? Argos et Sparte, pios sortita fratres, et maris gemini premens fauces Corinthos, an feris Hister fugam [630] praebens Alanis, an sub aeterna niue Hyrcana tellus, an uagi passim Scythae? quis hic nefandi est conscius monstri locus? (Chorus) Effare, et istud pande, quodcumque est, malum. (Nuntius) Si steterit animus, si metu corpus rigens remittet artus. Haeret in uultu trucis imago facti. Ferte me insanae procul, illo, procellae, ferte quo fertur dies hinc raptus. (Chorus) Animos grauius incertos tenes. quid sit quod horres ede et auctorem indica. [640] non quaero quis sit, sed uter. Effare ocius. (Nuntius) In arce summa Pelopiae pars est domus conuersa ad Austros, cuius extremum latus aequale monti crescit atque urbem premit et contumacem regibus populum suis habet sub ictu; fulget hic turbae capax immane tectum, cuius auratas trabes uariis columnae nobiles maculis ferunt. post ista uulgo nota, quae populi colunt, in multa diues spatia discedit domus; [650] arcana in imo regio secessu iacet, alta uetustum ualle compescens nemus, penetrale regni, nulla qua laetos solet praebere ramos arbor aut ferro coli, sed taxus et cupressus et nigra ilice obscura nutat silua, quam supra eminens despectat alte quercus et uincit nemus. hinc auspicari regna Tantalidae solent, hinc petere lapsis rebus ac dubiis opem. affixa inhaerent dona; uocales tubae [660] fractique currus, spolia Myrtoi maris, uictaeque falsis axibus pendent rotae et omne gentis facinus; hoc Phrygius loco fixus tiaras Pelopis, hic praeda hostium et de triumpho picta barbarico chlamys. fons stat sub umbra tristis et nigra piger haeret palude; talis est dirae Stygis deformis unda quae facit caelo fidem. hic nocte caeca gemere ferales deos fama est, catenis lucus excussis sonat [670] ululantque manes. Quidquid audire est metus illic uidetur: errat antiquis uetus emissa bustis turba et insultant loco maiora notis monstra; quin tota solet micare silua flamma, et excelsae trabes ardent sine igne. Saepe latratu nemus trino remugit, saepe simulacris domus attonita magnis. Nec dies sedat metum; nox propria luco est, et superstitio inferum in luce media regnat. Hinc orantibus [680] responsa dantur certa, cum ingenti sono laxantur adyto fata et immugit specus uocem deo soluente. Quo postquam furens intrauit Atreus liberos fratris trahens, ornantur arae - quis queat digne eloqui? post terga iuuenum nobiles reuocat manus et maesta uitta capita purpurea ligat; non tura desunt, non sacer Bacchi liquor tangensque salua uictimam culter mola. seruatur omnis ordo, ne tantum nefas non rite fiat. (Chorus) Quis manum ferro admouet? [690] (Nuntius) Ipse est sacerdos, ipse funesta prece letale carmen ore uiolento canit. stat ipse ad aras, ipse deuotos neci contrectat et componit et ferro admouet; attendit ipse. nulla pars sacri perit. lucus tremescit, tota succusso solo nutauit aula, dubia quo pondus daret ac fluctuanti similis; e laeuo aethere atrum cucurrit limitem sidus trahens. [700] libata in ignes uina mutato fluunt cruenta Baccho, regium capiti decus bis terque lapsum est, fleuit in templis ebur. Mouere cunctos monstra, sed solus sibi immotus Atreus constat, atque ultro deos terret minantes. Iamque dimissa mora assiluit aris, toruum et obliquum intuens. ieiuna siluis qualis in Gangeticis inter iuuencos tigris errauit duos, utriusque praedae cupida quo primos ferat [710] incerta morsus, flectit hoc rictus suos, illo reflectit et famem dubiam tenet; sic dirus Atreus capita deuota impiae speculatur irae. Quem prius mactet sibi dubitat, secunda deinde quem caede immolet. nec interest, sed dubitat et tantum scelus iuuat ordinare. (Chorus) Quem tamen ferro occupat? (Nuntius) Primus locus (ne desse pietatem putes) auo dicatur: Tantalus prima hostia est. (Chorus) Quo iuuenis animo, quo tulit uultu necem? (Nuntius) Stetit sui securus et non est preces [720] perire frustra passus; ast illi ferus in uulnere ensem abscondit et penitus premens iugulo manum commisit: educto stetit ferro cadauer, cumque dubitasset diu hac parte an illa caderet, in patruum cadit. tunc ille ad aras Plisthenem saeuus trahit adicitque fratri; colla percussa amputat; ceruice caesa truncus in pronum ruit, querulum cucurrit murmure incerto caput. (Chorus) Quid deinde gemina caede perfunctus facit? [730] puerone parcit, an scelus sceleri ingerit? (Nuntius) Silua iubatus qualis Armenia leo in caede multa uictor armento incubat; cruore rictus madidus et pulsa fame non ponit iras: hinc et hinc tauros premens uitulis minatur dente iam lasso piger, non aliter Atreus saeuit atque ira tumet, ferrumque gemina caede perfusum tenens, oblitus in quem fureret, infesta manu [740] exegit ultra corpus, ac pueri statim pectore receptus ensis in tergo exstitit; cadit ille et aras sanguine extinguens suo per utrumque uulnus moritur. (Chorus) O saeuum scelus! (Nuntius) Exhorruistis? hactenus sistat nefas, pius est. (Chorus) An ultra maius aut atrocius natura recipit? (Nuntius) Sceleris hunc finem putas? gradus est. (Chorus) Quid ultra potuit? Obiecit feris lanianda forsan corpora atque igne arcuit? (Nuntius) Vtinam arcuisset! ne tegat functos humus [750] nec soluat ignis! auibus epulandos licet ferisque triste pabulum saeuis trahat ! uotum est sub hoc quod esse supplicium solet : pater insepultos spectet! o nullo scelus credibile in aeuo quodque posteritas neget: erepta uiuis exta pectoribus tremunt spirantque uenae corque adhuc pauidum salit. at ille fibras tractat ac fata inspicit et adhuc calentes uiscerum uenas notat. postquam hostiae placuere, securus uacat [760] iam fratris epulis. Ipse diuisum secat in membra corpus, amputat trunco tenus umeros patentes et lacertorum moras, denudat artus durus atque ossa amputat; tantum ora seruat et datas fidei manus. haec uerubus haerent uiscera et lentis data stillant caminis, illa flammatus latex querente aeno iactat. Impositas dapes transiluit ignis inque trepidantes focos bis ter regestus et pati iussus moram [770] inuitus ardet. Stridet in uerubus iecur; nec facile dicam corpora an flammae magis gemuere. Piceus ignis in fumos abit; et ipse fumus, tristis ac nebula grauis, non rectus exit, seque in excelsum leuans, ipsos penates nube deformi obsidet. O Phoebe patiens, fugeris retro licet medioque raptum merseris caelo diem, sero occidisti. Lancinat natos pater artusque mandit ore funesto suos; [780] nitet fluente madidus unguento comam grauisque uino; saepe praeclusae cibum tenuere fauces. in malis unum hoc tuis bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua. sed et hoc peribit. Verterit currus licet sibi ipse Titan obuium ducens iter tenebrisque facinus obruat taetrum nouis nox missa ab ortu tempore alieno grauis, tamen uidendum est. Tota patefient mala. CHORUS. Quo terrarum superumque parens, [790] cuius ad ortus noctis opacae decus omne fugit, quo uertis iter medioque diem perdis Olympo? cur, Phoebe, tuos rapis aspectus? nondum serae nuntius horae nocturna uocat lumina Vesper; nondum Hesperiae flexura rotae iubet emeritos soluere currus; nondum in noctem uergente die tertia misit buccina signum: [800] stupet ad subitae tempora cenae nondum fessis bubus arator. Quid te aetherio pepulit cursu? quae causa tuos limite certo deiecit equos? numquid aperto carcere Ditis uicti temptant bella Gigantes? numquid Tityos pectore fesso renouat ueteres saucius iras? num reiecto latus explicuit monte Typhoeus? [810] numquid struitur uia Phlegraeos alta per hostes et Thessalicum Thressa premitur Pelion Ossa? Solitae mundi periere uices? nihil occasus, nihil ortus erit? Stupet Eoos assueta deo tradere frenos genetrix primae roscida lucis peruersa sui limina regni; nescit fessos tinguere currus nec fumantes [820] sudore iubas mergere ponto. ipse insueto nouus hospitio Sol Auroram uidet occiduus tenebrasque iubet surgere nondum nocte parata: non succedunt astra nec ullo micat igne polus, nec Luna graues digerit umbras. Sed quidquid id est, utinam nox sit! trepidant, trepidant pectora magno [830] percussa metu: ne fatali cuncta ruina quassata labent iterumque deos hominesque premat deforme chaos, iterum terras et mare et ignes et uaga picti sidera mundi natura tegat. Non aeternae facis exortu dux astrorum saecula ducens dabit aestatis brumaeque notas, non Phoebeis obuia flammis demet nocti [840] Luna timores uincetque sui fratris habenas curuo breuius limite currens. Ibit in unum congesta sinum turba deorum. hic qui sacris peruius astris secat obliquo tramite zonas, flectens longos signifer annos, lapsa uidebit sidera labens; hic qui nondum uere benigno reddit Zephyro uela tepenti [850] Aries praeceps ibit in undas, per quas pauidam uexerat Hellen; hic qui nitido Taurus cornu praefert Hyadas, secum Geminos trahet et curui bracchia Cancri; Leo flammiferis aestibus ardens iterum e caelo cadet Herculeus, cadet in terras Virgo relictas iustaeque cadent pondera Librae secumque trahent Scorpion acrem. [860] et qui neruo tenet Haemonio pennata senex spicula Chiron, rupto perdet spicula neruo; pigram referens hiemem gelidus cadet Aegoceros frangesque tuam, quisquis es, urnam; tecum excedent ultima caeli sidera Pisces, monstraque numquam perfusa mari merget condens omnia gurges; et qui medias diuidit Vrsas, [870] fluminis instar lubricus Anguis magnoque minor iuncta Draconi frigida duro Cynosura gelu, custosque sui tardus plaustri iam non stabilis ruet Arctophylax. Nos e tanto uisi populo digni, premeret quos euerso cardine mundus? in nos aetas ultima uenit? o nos dura sorte creatos, [880] seu perdidimus solem miseri, siue expulimus! abeant questus, discede timor! uitae est auidus quisquis non uult mundo secum pereunte mori. ACTUS QUINTUS. ATREUS. Aequalis astris gradior et cunctos super altum superbo uertice attingens polum. nunc decora regni teneo, nunc solium patris. dimitto superos; summa uotorum attigi. bene est, abunde est, iam sat est etiam mihi. [890] sed cur satis sit? pergam et implebo patrem funere suorum. Ne quid obstaret pudor, dies recessit: perge dum caelum uacat. utinam quidem tenere fugientes deos possem, et coactos trahere, ut ultricem dapem omnes uiderent! quod sat est, uideat pater. etiam die nolente discutiam tibi tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae. nimis diu conuiua securo iaces hilarique uultu; iam satis mensis datum est [900] satisque Baccho; sobrio tanta ad mala opus est Thyeste. Turba famularis, fores templi relaxa, festa patefiat domus. libet uidere, capita natorum intuens, quos det colores, uerba quae primus dolor effundat aut ut spiritu expulso stupens corpus rigescat. Fructus hic operis mei est. miserum uidere nolo, sed dum fit miser. Aperta multa tecta conlucent face. resupinus ipse purpurae atque auro incubat, [910] uino grauatum fulciens laeua caput. eructat. O me caelitum excelsissimum, regumque regem! uota transcendi mea. satur est; capaci ducit argento merum. ne parce potu; restat etiamnunc cruor tot hostiarum; ueteris hunc Bacchi color abscondet. Hoc, haec mensa claudatur scypho. mixtum suorum sanguinem genitor bibat: meum bibisset. Ecce, iam cantus ciet festasque uoces, nec satis menti imperat. [920] (Thyestes) Pectora longis hebetata malis, iam sollicitas ponite curas. fugiat maeror fugiatque pauor, fugiat trepidi comes exilii tristis egestas rebusque grauis pudor afflictis; magis unde cadas quam quo refert. Magnum, ex alto culmine lapsum stabilem in plano figere gressum; magnum, ingenti strage malorum pressum fracti [930] pondera regni non inflexa ceruice pati, nec degenerem uictumque malis rectum impositas ferre ruinas. Sed iam saeui nubila fati pelle ac miseri temporis omnes dimitte notas; redeant uultus ad laeta boni, ueterem ex animo mitte Thyesten. Proprium hoc miseros sequitur uitium, numquam rebus credere laetis: [940] redeat felix fortuna licet, tamen afflictos gaudere piget. quid me reuocas festumque uetas celebrare diem, quid flere iubes, nulla surgens dolor ex causa? quis me prohibet flore recenti uincire comam? prohibet, prohibet uernae capiti fluxere rosae, pingui madidus crinis amomo inter subitos stetit horrores, [950] imber uultu nolente cadit, uenit in medias uoces gemitus. maeror lacrimas amat assuetas, flendi miseris dira cupido est. libet infaustos mittere questus, libet et Tyrio saturas ostro rumpere uestes, ululare libet. Mittit luctus signa futuri mens ante sui praesaga mali: instat nautis fera tempestas, [960] cum sine uento tranquilla tument. quos tibi luctus quosue tumultus fingis, demens? credula praesta pectora fratri. Iam, quidquid id est, uel sine causa uel sero times. nolo infelix, sed uagus intra terror oberrat, subitos fundunt oculi fletus, nec causa subest. dolor an metus est? An habet lacrimas magna uoluptas? ATREUS, THYESTES. [970] (Atreus) Festum diem, germane, consensu pari celebremus; hic est, sceptra qui firmet mea solidamque pacis alliget certe fidem. (Thyestes) Satias dapis me nec minus Bacchi tenet. augere cumulus hic uoluptatem potest, si cum meis gaudere felici datur. (Atreus) Hic esse natos crede in amplexu patris; hic sunt eruntque; nulla pars prolis tuae tibi subtrahetur. Ora quae exoptas dabo totumque turba iam sua implebo patrem. [980] satiaberis, ne metue. Nunc mixti meis iucunda mensae sacra iuuenilis colunt; sed accientur. Poculum infuso cape gentile Baccho. (Thyestes) Capio fraternae dapis donum. Paternis uina libentur deis, tunc hauriantur. sed quid hoc? nolunt manus parere, crescit pondus et dextram grauat; admotus ipsis Bacchus a labris fugit circaque rictus ore decepto fluit, et ipsa trepido mensa subsiluit solo. [990] uix lucet ignis; ipse quin aether grauis inter diem noctemque desertus stupet. quid hoc? magis magisque concussi labant conuexa caeli; spissior densis coit caligo tenebris noxque se in noctem abdidit: fugit omne sidus. Quidquid est, fratri precor natisque parcat, omnis in uile hoc caput abeat procella. Redde iam natos mihi! (Atreus) Reddam, et tibi illos nullus eripiet dies. (Thyestes) Quis hic tumultus uiscera exagitat mea? [1000] quid tremuit intus? sentio impatiens onus meumque gemitu non meo pectus gemit. adeste, nati, genitor infelix uocat, adeste. Visis fugiet hic uobis dolor. unde obloquuntur? (Atreus) Expedi amplexus, pater; uenere. natos ecquid agnoscis tuos? (Thyestes) Agnosco fratrem. Sustines tantum nefas gestare, Tellus? non ad infernam Styga te nosque mergis rupta et ingenti uia ad chaos inane regna cum rege abripis? [1010] non tota ab imo tecta conuellens solo uertis Mycenas? stare circa Tantalum uterque iam debuimus. Hinc compagibus et hinc reuulsis, si quid infra Tartara est auosque nostros, hoc tuam immani sinu demitte uallem nosque defossos tege Acheronte toto. Noxiae supra caput animae uagentur nostrum et ardenti freto Phlegethon harenas igneus totas agens exilia supra nostra uiolentus fluat. [1020] immota tellus pondus ignauum iacet, fugere superi. (Atreus) Iam accipe hos potius libens diu expetitos: nulla per fratrem est mora; fruere, osculare, diuide amplexus tribus. (Thyestes) Hoc foedus? haec est gratia, haec fratris fides? sic odia ponis? non peto, incolumes pater natos ut habeam; scelere quod saluo dari odioque possit, frater hoc fatrem rogo: sepelire liceat. Redde quod cernas statim uri; nihil te genitor habiturus rogo, sed perditurus. (Atreus) Quidquid e natis tuis [1030] superest habes, quodcumque non superest habes. (Thyestes) Vtrumne saeuis pabulum alitibus iacent, an beluis seruantur, an pascunt feras? (Atreus) Epulatus ipse es impia natos dape. (Thyestes) Hoc est deos quod puduit, hoc egit diem auersum in ortus. Quas miser uoces dabo questusque quos? quae uerba sufficient mihi? abscissa cerno capita et auulsas manus et rupta fractis cruribus uestigia. hoc est quod auidus capere non potuit pater. [1040] uoluuntur intus uiscera et clausum nefas sine exitu luctatur et quaerit uiam. da, frater, ensem. sanguinis multum mei habet ille: ferro liberis detur uia. negatur ensis? pectora inliso sonent contusa planctu. sustine, infelix, manum, parcamus umbris. Tale quis uidit nefas? quis inhospitalis Caucasi rupem asperam Heniochus habitans quisue Cecropiis metus [1050] terris Procrustes? genitor en natos premo premorque natis? sceleris est aliquis modus? (Atreus) Sceleri modus debetur ubi facias scelus, non ubi reponas. Hoc quoque exiguum est mihi. ex uulnere ipso sanguinem calidum in tua defundere ora debui, ut uiuentium biberes cruorem. uerba sunt irae data dum propero. Ferro uulnera impresso dedi, cecidi ad aras, caede uotiua focos placaui, et artus, corpore exanimo amputans, [1060] in parua carpsi frusta et haec feruentibus demersi aenis; illa lentis ignibus stillare iussi. Membra neruosque abscidi uiuentibus, gracilique traiectas ueru mugire fibras uidi et aggessi manu mea ipse flammas. Omnia haec melius pater fecisse potuit, cecidit incassum dolor: scidit ore natos impio, sed nesciens, sed nescientes. (Thyestes) Clausa litoribus uagis audite maria, uos quoque audite hoc scelus, [1070] quocumque, dii, fugistis; audite inferi, audite terrae, Noxque Tartarea grauis et atra nube, uocibus nostris uaca! tibi sum relictus, sola tu miserum uides, tu quoque sine astris. uota non faciam improba. pro me nihil precabor; et quid iam potest pro me esse? Vobis uota prospicient mea. tu, summe caeli rector, aetheriae potens dominator aulae, nubibus totum horridis conuolue mundum, bella uentorum undique [1080] committe et omni parte uiolentum intona, manuque non qua tecta et immeritas domos telo petis minore, sed qua montium tergemina moles cecidit et qui montibus stabant pares Gigantes, hac arma expedi ignesque torque. Vindica amissum diem, iaculare flammas, lumen ereptum polo fulminibus exple. Causa, ne dubites diu, utriusque mala sit; si minus, mala sit mea: me pete, trisulco flammeam telo facem [1090] per pectus hoc transmitte. Si natos pater humare et igni tradere extremo uolo, ego sum cremandus. Si nihil superos mouet nullumque telis impios numen petit, aeterna nox permaneat et tenebris tegat immensa longis scelera. Nil, Titan, queror, si perseueras. (Atreus) Nunc meas laudo manus, nunc parta uera est palma. Perdideram scelus, nisi sic doleres. Liberos nasci mihi nunc credo, castis nunc fidem reddi toris. [1100] (Thyestes) Quid liberi meruere? (Atreus) Quod fuerant tui. (Thyestes) Natos parenti - (Atreus) Fateor, et, quod me iuuat, certos. (Thyestes) Piorum praesides testor deos. (Atreus) Quid coniugales? (Thyestes) Scelere quis pensat scelus? (Atreus) Scio quid queraris: scelere praerepto doles, nec quod nefandas hauseris tangit dapes; quod non pararis. Fuerat hic animus tibi instruere similes inscio fratri cibos et adiuuante liberos matre aggredi similique leto sternere. hoc unum obstitit : [1110] tuos putasti. (Thyestes) Vindices aderunt dei: his puniendum uota te tradunt mea. (Atreus) Te puniendum liberis trado tuis.