XXI. Mollienda itaque, fouendaque talia ingenia, et in laetitiam euocanda sunt. Et quia aliis contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum est, nec dissimilibus tantum ista, sed contrariis curanda sunt; semper ei occurremus quod increuerit. Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter institui. Difficile autem regimen est, quia dare debemus operam, ne aut iram in illis nutriamus, ant indolem retundamus. Diligenti obseruatione res indiget. Utrumque enim et quod extollendum, et quod deprimendum est similibus alitur : facile autem etiam attendentem similia decipiunt. Crescit licentia spiritus, seruitute comminuitur: assurgit, si laudatur, et in spem sui bonam addducitur; sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant. Sic itaque inter utrumque regendus est, ut modo frenis utamur, modo stimulis. Nihil humile, nihil seruile patiatur: nunquam illi necesse sit rogare suppliciter, nec prosit rogasse; potius causae suae, et prioribus factis, et bonis in futurum promissis donetur. In certaminibus aequalium nec uinci illum patiamur, nee irasci: demus operam, ut familiaris sit his, cum quibus contendere solet, ut in certamine assuescat non nocere uelle, sed uincere. Quoties superauerit, et dignum aliquid laude fecerit, attolli, non gestire patiamur; gaudium enim exsultatio, exsultationem tumor, et nimia aestimatio sui sequitur. Dabimus aliquod laxamentum; in desidiam uero otiumque non resoluemus, et procul a contactu deliciarum retinebimus. Nihil enim magis facit iracundos, quam educatio mollis et blanda; ideo unicis, quo plus indulgetur, pupillisque, quo plus licet, corruptior animus est. Non resistet offensis, cui nihil unquam negatum est, cui lacrymas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est. Non uides, ut maiorem quamque fortunam maior ira comitetur? In diuitibus nobilibusque et magistratibus praecipue apparet, cum quidquid leue et inane in animo erat secunda se aura sustulit. Felicitas iracundiam nutrit, ubi aures superbas assentatorum turba circumstetit. Tibi enim respondeat: Non pro fastigio te tuo metiris; ipse te proicis; et alia, quibus uix sanae et ab initio bene fundatae mentes restiterint. Longe itaque ab assentatione pueritia remouenda est: audiat uerum, et timeat interim, uereatur semper; maioribus assurgat, nihil per iracundiam exoret. Quod flenti negatum fuerat, quieto offeratur; et diuitias parentum in conspectu habeat, non in usu. Expobrentur illi perperam facta. XXII. Pertinebit ad rem, praeceptores paedagogosque pueris placidos dari. Proximis applicatur omne quod tenerum est, et in eorum similitudinem crescit: nutricum et paedagogorum retulere mox in adolescentia mores. Apud Platonem educatus puer, cum ad parentes relatus, uociferantem uideret patrem: "Nunquam, inquit, hoc apud Platonem uidi." Non dubito quin citius patrem imitatus sit, quam Platonem. Tenuis ante omnia uictus, et non pretiosa uestis, et similis cultus cum aequalibus. Non irascetur aliquem sibi comparari, quem ab initio multis parem feceris. Sed haec ad liberos nostros pertinent. In nobis siquidem sors nascendi et educatio nec uitii locum, nec iam praecepti habet, sequentia ordinanda sunt. Contra primas itaque causas pugnare debemus. Causa iracundiae, opinio iniuria est, cui non facile credendum est; nec apertis quidem manifestisque statim accedendum. Quaedam enim falsa ueri speciem ferunt. Dandum semper est tempus: ueritatem dies aperit. Ne sint aures criminantibus faciles; hoc humanae naturae uitium suspectum notumque nobis sit, quod, quae inuiti audimus, libenter credimus, et antequam iudicemus, irascimur.