[0] DE VITA HADRIANI AELII SPARTIANI. [1] I. 1 Origo imperatoris Hadriani uetustior a Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat, si quidem Hadria hortos maiores suos apud Italicam Scipionum temporibus resedisse in libris uitae suae Hadrianus ipse commemoret. 2 Hadriano pater Aelius Hadrianus cognomento Afer fuit, consobrinus Traiani imperatoris, mater Domitia Paulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Seruiano, uxor Sabina, atauus Maryllinus, qui primus in sua familia senator populi Romani fuit. 3 Natus est Romae VIIII. kl- Feb. Vespasiano septies et Tito quinquies consulibus. 4 ac decimo aetatis anno patre orbatus Ulpium Traianum praetorium tunc, consobrinum suum, qui postea imperium tenuit, et Caelium Atatianum equitem Romanum tutores habuit. 5 imbutusque inpensius Graecis studiis, ingenio eius sic ad ea declinante, ut a nonnullis Graeculus diceretur, [2] II. 1 quinto decimo anno ad patriam redit ac statim militiam iniit, uenando usque ad reprehensionem studiosus. 2 quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemuir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus. 3 post haec in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitianis temporibus. 4 ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse, quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse conpererat. 5 Traiano a Nerua adoptato ad gratulationem exercitus missus in Germaniam superiorem translatus est. 6 ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Neruae, a Seruiano, sororis uiro, qui et sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum mouit diu detentus fractoque consulte uehiculo tardatus, pedibus iter faciens eiusdem Seruiani beneficiarium anteuenit. 7 fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum, quos Traianus impensius diligebat, Gallo fauente defuit. 8 quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio Vergilianas sortes consuleret, Quis procul ille autem ramis insignis oliuae sacra farens ? Nosco crines incanaque menta regis Romani, primam qui legibus urbem fundabit, Curibus paruis et paupere terra missus in imperium magnum, cui deinde subibit, sors excidit, quam alii ex Sibyllinis uersibus ei prouenisse dixerunt. 9 habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex fano quoque Niceforii Iouis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus libris suis indidit. 10 denique satatim suffragante Sura ad amicitiam Traiani pleniorem redit, nepte per sororem Traiani uxore accepta fauente Plotina, Traiano leuiter, ut Marius Maximus dicit, uolente. [3] III. 1 Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus, in qua cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. 2 Post quaesturam acta senatus curauit atque ad bellum Dacicum Traianum familiarius prosecutus est; 3 quando quidem et indulsisse uino se dicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime muneratum. 4 Tribunus plebis factus est Candido et Quadrato iterum conss-, 5 in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluuiae tempore solebant, imperatores autem numquam. Unde hodieque imperatores sine paenulis a togatis uidentur. 6 Secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Mineruiae praeposuit secumque duxit; quando quidem multa egregia eius facta claruerunt. 7 Quare adamante gemma, quam Traianus a Nerua acceperat, donatus ad spem successionis erectus est. 8 Praetor factus est Subsurano bis et Seruianoiterum conss., cum sestertium iterum uicies ad ludos edendos a Traiano accepit. 9 Legatus postea praetorius in Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militarem tenuit, procuratores latius euagantes coercuit. 10 Ob hoc consul est factus. in quo magistratu ut a Sura conperit adoptandum se a Traiano esse, ab amicis Traiani contempni desiit ac neglegi. 11 Et defuncto quidem Sura Traiani ei familiaritas creauit, causa praecipue orationum quas pro imperatore dictauerat. [4] IV. 1 Usus Plotinae quoque fauore, cuius studio etiam legatus expeditionis Parthicae tempore destinatus est. 2 Qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosi Papi et Platori Nepotis ex senatorio ordine, ex sequestri autem Attiani, tutoris quondam sui, et Liuiani et Turbonis. 3 In adoptionis sponsionem uenit Palma et Celso, inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus est, insuspicionem adfectatae tyrannidis lapsis. 4 Secundo consul fauore Plotinae factus totam praesumptionem adoptionis emeruit. 5 Corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos eosdemque saepe inisse per ea tempora, quibus in aula familiarior fuit, opinio multa firmauit. 6 Quintum iduum August. diem legatus Suriae litteras adoptionis accepit, quando et natalem adoptionis celebrari iussit. 7 Tertium iduum earundem, quando et natalem imperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est. 8 Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse, ut Neratium Priscum, non Hadrianum successorem relinqueret, multis amicis in hoc consentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: "commendo tibi prouincias, si quid mihi fatale contigerit". 9 Et multi quidem dicunt Traianum in animo id habuisse, ut exemplo Alexandri Macedonis sine certo successo remoreretur, multi ad senatum eum orationem uoluisse mittere petiturum, ut, si quid ei euenisset, principem Romanae rei publicae senatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem senatus eligeret. 10 Nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam Traiano Hadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, supposito qui pro Traiano fessa uoce loquebatur. [5] V. 1 Adeptus imperium ad priscum se statim morem instituit et tenendae per orbem terrarum paci operam intendit. 2 Nam deficientibus his nationibus, quas Traianus subegerat, Mauri lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Brittani teneri sub Romana dicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya deniqueac Palaestina rebelles animos efferebant. 3 Quare omnia trans Eufraten ac Tigrim reliquit exemplo, ut dicebat Catonis, qui Macedonas liberos pronuntiauit, quia tueri non poterant. 4 Parthamasirin, quem Traianus Parthis regem fecerat, quod eum non magni ponderis apud Parthos uideret, proximis gentibus dedit regem. 5 Tantum autem statim clementiae studium habuit, ut, cum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas esset admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula exulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet; 6 quamuis Crassum postea procurator egressum insula, quasi res nouas moliretur, iniusso eius occiderit. 7 Militibus ob auspicia imperii duplicem largitionem dedit. 8 Lusium Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia suspectus imperio fuerat, exarmauit Marcio Turbone Iudaeis conpressis ad deprimendum tumultum Mauretaniae destinato. 9 Post haec Antiochia(m) digressus est ad inspiciendas reliquias Traiani, quas Attianus, Plotina et Matidia deferebant. 10 Quibus exceptis et naui Romam dimissis ipse Antiochiam regressus praepositoque Syriae Catilio Seuero per Illyricum Romam uenit. [6] VI. 1 Traiano diuinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimis litteris postulauit et cunctis uolentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus non postulauerat, in honorem Traiani sponte decerneret. 2 Cum ad senatum scriberet, ueniam petit, quod de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet prae properea militibus imperator, quod esse res publica sine imperatore non posset. 3 Cum triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusauit ipse atque imaginem Traiani curru triumphali uexit, ut optimus imperator ne post mortem quidem triumphi amitteret dignitatem. 4 Patris patriae nomen delatum sibi statim et iterum postea distulit, quod hoc nomen Augustus sero meruisset. 5 Aurum coronarium Italiae remisit, in prouinciis minuit, et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac diligente rex positis. 6 Audito dein tumultu Sarmatarum et Roxalanorum praemissis exercitibus Moesiam petit. 7 Marcium Turbonem post Mauretaniam praefecturae infulis ornatum Pannoniae Daciaeque ad tempus praefecit. 8 Cum rege Roxalanorum, qui de imminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem conposuit. [7] VII. 1 Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis parauerat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, euasit. 2 Quare Palma Tarracenis, Celsus Bais, Nigrinus Fauentiae, Lusius in itinere senatus iubente, inuito Hadriano, ut ipse in uita sua dicit, occisi sunt. 3 Unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam uenit Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato(s), et ad conprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit ternis iam per singulos aureis se absente diuisis. 4 In senatu quoque excusatis, quae facta erant, iurauit senum quam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. 5 Statim cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere grauarentur. 6 Ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, priuatis debitoribus in urbe atque Italia, in prouinciis uero etiam ex reliquis ingentes summas remisit syngrafis in foro diui Traiani, quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis. 7 Damnatorum bona in fiscum priuatum redigi uetuit omni summa in aerario publico recepta. 8 Pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit. 9 Senatoribus, qui non uitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis expleuit, ita ut plerisque in diem uitae suae dimensum sine dilatione praestiterit. 10 Ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa largitus est. 11 Feminas nonnullas ad sustentandam uitam sumptibus iuuit. 12 Gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit. [8] VIII. 1 Optumos quosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adsciuit. 2 Ludos circenses praeter natalicios decretos sibi spreuit. 3 Et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum, ut sciret populi rem esse, non propriam. 4 Tertio consules, cum ipse ter fuisset, plurimos fecit, infinitos autem secundi consulatus honore cumulauit. 5 Ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus tantum egit et in eo saepe ius dixit. 6 Senatui legitimo, cum in urbe uel iuxta urbem esset, semper interfuit. 7 Senatus fastigium in tantum extulit difficile faciens senatores, ut, cum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere, quod in eum conferri posset, ostenderit. 8 Equites Romanos nec sine se de senatoribus nec secum iudicare permisit. 9 Erat enim tunc mos, ut, cum principes causas agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium uocaret et sententiam ex omnium deliberatione proferret. 10 Exsecratus est denique principes, qui minus senatoribus detulissent. 11 Seruiano sororis uiro, cui tantum detulit, ut ei uenienti de cubiculo semper occurrerit, tertium consulatum, nec secum tamen, cum ille bis Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit. [9] IX. 1 Inter haec tamen et multas prouincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in campo Martio posuerat, contra omnium uota destruxit. 2 Et haec quidem eo tristiora uidebantur, quod omnia, quae displicere uidisset, Hadrianus mandata sibi ut faceret secreto a Traiano esse simulabat. 3 Cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed reuocatus est, quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat, premebatur inuidia. 4 Cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit, ut peteret, atque, ubi primum petit, in Turbonem transtulit potestatem; 5 cum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit. 6 Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus subleuauit optimum quemque amicitiis suis iungens. 7 Romae uero praetorum et consulum officia frequentauit, conuiuiis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die, et nonnullos equites Romanos ac libertinos, uisitauit, solaciis refouit, consiliis subleuauit, conuiuiis suis semper adhibuit. 8 Omnia denique ad priuati hominis modum fecit. 9 Socrui suae honores praecipuos inpendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis. [10] X. 1 Post haec profectus in Gallias omnes cas uariis liberalitatibus subleuauit. 2 Inde in Germaniam transiit pacisque magis quam belli cupidus militem, quasi bellum inmineret, exercuit tolerantiae documentis eum imbuens, ipse quoque inter manipula uitam militarem magistrans, cibis etiam castrensibus in propatulo libenter utens, hoc est larido, caseo et posca, exemplo Scipionis Aemiliani et Metelli et auctoris sui Traiani, multos praemiis, nonnullos honoribus donans, ut ferre possent ea, quae asperius iubebat; 3 si quidem ipse post Caesarem Octauianum labantem disciplinam incuria superiorum principum retinuit ordinatis et officiis et inpendiis, numquam passus aliquem a castris iniuste abesse, cum tribunos non fauor militum, sed iustitia commendaret, 4 exemplo etiam uirtutis suae ceteros adhortatus, cum etiam uicena milia pedibus armatus ambularet, triclinia de castris et porticus et cryptas et topia dirueret, 5 uestem humillimam frequenter acciperet, sine auro balteum sumeret, sine gemmis fibula stringeretur, capulo uix eburneo spatham clauderet, 6 aegros milites in hospitiis suis uideret, locum castris caperet, nulli uitem nisi robusto et bonae famae daret, nec tribunum nisiplena barba faceret aut eius aetatis, quae prudentia et annis tribunatus robor inpleret, 7 nec pateretur quicquam tribunum a milite accipere, delicata omnia undique summoueret, arma postremo eorum supellectilemque corrigeret. 8 De militum etiam aetatibus iudicabat, ne quis aut minor quam uirtus posceret, aut maior quam pateretur humanitas, in castris contra morem ueterem uersaretur, agebatque, ut sibi semper noti essent, et eorum numerus sciretur. [11] XI. 1 Laborabat praeterea, ut condita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque prouinciales solerter explorans, ut alicubi quippiam deesset, expleret. Ante omnes tamen enitebatur, ne quid otiosum uel emeret aliquando uel pasceret. 2 Ergo conuersis regio more militibus Brittaniam petit, in qua multa correxit murumque per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros Romanosque diuideret. 3 Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tranquillo epistularum magistro multisque aliis, quod apud Sabinam uxorem iniussu eius familiarius se tunc egerant, quam reuerentia domus aulicae postulabat, successores dedit, uxorem etiam ut morosam et asperam dimissurus, ut ipse dicebat, si priuatus fuisset. 4 Et erat curiosus non solum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omnia exploraret, nec aduerterent amici sciri ab imperatore suam uitam, priusquam ipse hoc imperator ostenderet. 5 Unde non iniocundum est rem inserere, ex quo constet eum de amicis multa didicisse. 6 Nam cum ad quendam scripsisset uxor sua, quod uoluptatibus detentus et lauacris ad se redire nollet, atque hoc hadrianus per frumentarios cognouisset, petente illo commeatum Hadrianus ei lauacra et uoluptates exprobrauit. cui ille : "Num et tibi uxor mea, quod et mihi, scripsit ?" 7 Et hoc quidem uitiosissimum putant atque huic adiungunt, quae de adultorum amore ac nuptarum adulteriis, quibus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt, iungentes quod ne amicis quidem seruauerit fidem. [12] XII. 1 Conpositis in Brittania rebus transgressus in Galliam Alexandrina seditione turbatus, quae nata est ob Apidem, qui, cum repertus esset post multos annos, turbas interpopulos creauit, apud quem deberet locari, omnibus studiose certantibus. 2 Per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apud Nemausum opere mirabili extruxit. 3 Post haec Hispania petit et Tarracone hiemauit, ubi sumptu suo aedem Augusti restituit. 4 Omnibus Hispanis Tarraconem in conuentum uocatis dilectumque ioculariter, ut uerba ipsa ponit Marius Maximus, retractantibus Italicis, uehementissime ceteris prudenter et caute consuluit. 5 Quo quidem tempore non sine gloria grauissimum periculum adiit apud Tarraconem spatians per uirdaria seruo in se hospitis cum gladio furiosius inruente, quem retentum ille ministris adcurrentibus tradidit et, ubi furiosum esse constitit, medicis curandum dedit in nullo omnino commotus. 6 Per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis, in quibus barbari non fluminibus sed limitibus diuiduntur, stipitibus magnis in modum muralis saepis funditus iactis atque conexis barbaros separauit. 7 Germanis regem constituit, motus Maurorum compressit et a senatu supplicationes emeruit. 8 Bellum Parthorum per idem tempus in motu tantum fuit, idque Hadriani conloquio repressum est. [13] XIII. 1 Post haec per Asiam et insulas ad Achaiam nauigauit et Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit, multa in Athenienses contulit et pro agonotheta resedit. 2 Et in Achaia quidem etiam illud obseruatum ferunt, quod, cum in sacris multi cultros haberent, cum Hadriano nullus armatus ingressus est. 3 Post in Siciliam nauigauit, in qua Aetnam montem conscendit, ut solis ortum uideret arcus specie, ut dicitur, uarium. 4 Inde Romam uenit atque ex ea in Africam transiit ac multum beneficiorum prouinciis Africanis adtribuit. 5 Nec quisquam fere principum tantum terrarum tantum celeriter peragrauit. 6 Denique cum post Africam Romam redisset, statim ad orientem profectus per Athenas iter fecit atque opera, quae apud Athenienses coeperat, dedicauit, ut Iouis Olympii aedem et aram sibi, eodemque modo per Asiam iter faciens templa sui nominis consecrauit. 7 Deinde a Cappadocibus seruitia castris profutura suscepit. 8 Toparchas et reges ad amicitiam inuitauit, inuitato etiam Osdroe rege Parthorum remissaque illi filia, quam Traianus ceperat, ac promissa sella, quae itidem capta fuerat. 9 Cumque ad eum quidam reges uenissent, ita cum his egit, ut eos paeniteret, qui uenire noluerunt, causa speciatim Farasmanis, qui eius inuitationem superbe neglexerit. 10 Et circumiens quidem prouincias procuratores et praesides pro factis supplicio adfecit, ita seuere ut accusatores per se crederetur inmittere. [14] XIV. 1 Antiochenses inter haec ita odio habuit, ut Syriam a Phoenice separare uoluerit, ne tot ciuitatum metropolis Antiochia diceretur. 2 Mouerunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod uetabantur mutilare genitalia. 3 Sed in monte Casio, cum uidendi solis ortus gratia nocte ascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et uictimarium sacrificanti adflauit. 4 Peregrata Arabia Pelusium uenit et Pompei tumulum magnificentius extruxit. 5 Antinoum suum, dum per Nilum nauigat, perdidit, quem muliebriter fleuit. 6 De quo uaria fama est aliis eum deuotum pro Hadriano adserentibus, aliis, quod et forma eius ostentat et nimia uoluptas Hadriani. 7 Et Graeci quidem uolente Hadriano eum consecrauerunt oracula per eum dari adserentes, quae Hadrianus ipse conposuisse iactatur. 8 Fuit enim poematum et litterarum nimium studiosissimus. 9 Arithmeticae, geometriae, picturae peritissimus. Iam psallendi et cantandi scientiam prae se ferebat. In uoluptatibus nimius. Nam et de suis dilectis multa uersibus composuit. (amatoria carmina scripsit.) 10 Idem armorum peritissimus et rei militaris scientissimus, gladiatoria quoque arma tractauit. 11 Idem seuerus laetus, comis grauis, lasciuus cunctator, tenax liberalis, simulator, saeuus clemens et semper in omnibus uarius. [15] XV. 1 Amicos ditauit et quidem non petentes, cum petentibus nil negaret. 2 Idem tamen facile de amicis, quidquid insusurrabatur, audiuit atque ideo prope cunctos uel amicissimos uel eos, quos summis honoribus euexit, postea ut hostium loco habuit, ut Attianum et Nepotem et Septicium Clarum. 3 Nam Eudaemonem prius conscium imperii ad egestatem perduxit, 4 Polyaenum et Marcellum ad mortem uoluntariam coegit, 5 Heliodorum famosissimis litteris lacessiuit, 6 Titianum ut conscium tyrannidis et argui passus est et proscribi. 7 Umidium Quadratum et Catilium Seuerum et Turbonem grauiter insecutus est, 8 Seruianum sororis uirum nonagesimum iam annum agentem, ne sibi superuiueret, mori coegit; 9 libertos denique et nonnullos milites insecutus est. 10 Et quamuis esset oratione et uersu promtissimus et in omnibus artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semperut doctior risit, contempsit, obtriuit. 11 Cum his ipsis professoribus et philosophis libris uel carminibus inuisem editis saepe certauit. 12 Et Fauorinus quidem, cum uerbum eius quondam ab Hadriano reprehensum esset atque ille cessisset, arguentibus amicis, quod male cederet, Hadriano de uerbo, quod idonei auctores usurpassent, risum iocundissimum mouit; 13 ait enim : "non recte suadetis, familiares, qui non patiminime illum doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones." [16] XVI. 1 Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit, ut libros uitae suae scriptos a se libertis suis litteratis dederit iubens, ut eos suis nominibus publicarent; nam et Phlegontis libri Hadriani esse dicuntur. 2 Catacannas libros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. 3 Floro poetae scribenti ad se : ego nolo Caesar esse, ambulare per Brittanos, Scythicas pati pruinas 4 rescripsit : ego nolo Florus esse, ambulare per tabernas, latitare per popinas, culices pati rutundos. 5 Amauit praeterea genus uetustum dicendi, controuersias declamauit. 6 Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Salustio Coelium praetulit eademque iactatione de Homero ac Platone iudicauit. 7 Mathesin sic scire sibi uisus est, ut sero kalendis Ianuariis scripserit, quid ei toto anno posset euenire, ita ut eo anno, quo perit, usque ad illam horam, qua est mortuus, scripserit, quid acturus esset. 8 Sed quamuis esset in reprehendendis musicis, tragicis, comicis, grammaticis, rhetoribus, oratoribus facilis, tamen omnes professores et honorauit et diuites fecit, licet eos quaestionibus semper agitauerit. 9 Et cum ipse auctor esset, ut multi ab eo tristes recederent, dicebat se grauiter ferre, si quem tristem uideret. 10 In summa familiaritate Epictetum et Heliodorum philosophos et, ne nominatim de omnibus dicam, grammaticos, rhetores, musicos, geometras, pictores, astrologos habuit, prae ceteris, ut multi adserunt, eminente Fauorino. 11 Doctores, qui professioni suae inhabiles uidebantur, dilatos honoratosque a professione dimisit. [17] XVII. 1 Quos in priuata uita inimicos habuit, imperator tantum neglexit, ita ut uni, quem capitalem habuerat, factus imperator diceret "euasisti". 2 His, quos ad militiam ipse per se uocauit, equos, mulos, uestes, sumptus et omnem ornatum semper exhibuit. 3 Saturnalicia et sigillaricia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter accepit et alia inuicem dedit. 4 Ad deprehendendas obsonatorum fraudes, cum plurimis simmatibus pasceret, fercula de aliis mensis etiam ultimis quibusque iussit sibi adponi. 5 Omnes reges muneribus suis uicit. Publice frequenter et cum omnibus lauit. 6 Ex quo ille iocus balnearis innotuit : nam cum quodam tempore ueteranum quendam notum sibi in militia dorsum et ceteram partem corporis uidisset adterere , percontatus, cur se marmoribus destringendum daret, ubi audiuit hoc idcirco fieri, quod seruum non haberet, et seruis eum donauit et sumptibus. 7 Verum alia die cum plures senes ad prouocandam liberalitatem principis parieti se adtererent, euocari eos iussit et alium ab alio inuicem defricari. 8 Fuit et plebis iactantissimus amator. Peregrinationis ita cupidus, ut omnia, quae legerat de locis orbis terrarum, praesens uellet addiscere. 9 Frigora et tempestates ita patienter tulit, ut numquam caput texerit. 10 Regibus multis plurimum detulit, a plerisque uero etiam pacem redemit, a nonnullis contemptus est, 11 multis ingentia dedit munera, sed nulli maiora quam Hiberorum, cui et elephantum et quinquagenariam cohortem post magnifica dedit dona. 12 Cum a Farasmane ipse quoque ingentia munea don accepisset atque inter haec auratas quoque clamydes, trecentos noxios cum auratis clamydibus in harenam misit ad eius munera deridenda. [18] XVIII. 1 Cum iudicaret, in consilio habuit non amicos suos aut comites solum sed iuris consultos et praecipue Iuuentium Celsum, Saluium Iulianum, Neratium Priscum aliosque, quos tamen senatus omnis probasset. 2 Constituit inter cetera, ut in nulla ciuitate domus aliqua transferendae ad aliam urbem uilis materiae causa dirueretur. 3 Liberis proscriptorum duodecimas bonorum concessit. 4 Maiestatis crimina non admisit. 5 Ignotorum heredidates repudiauit nec notorum accepit, si filios haberent. 6 De thesauris ita cauit, ut, quis in suo repperisset, ipse potiretur, si quis in alieno, dimidium domino daret, si quis in publico, cum fisco aequabiliter partiretur. 7 Seruos a dominis occidi uetuit eosque iussit damnari per iudices, si digni essent. 8 Lenoni et lanistae seruum uel ancillam uendi uetuit causa non praestita. 9 Decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis essent, catomidiari in amphitheatro et dimitti iussit. 10 Ergastula seruorum et liberorum tulit. Lauacra pro sexibus separauit. 11 Si dominus in domo interemptus esset, non de omnibus seruis quaestionem haberi sed de his, qui per uicinitatem poterant sentire, praecepit. [19] XIX. 1 In Etruria praeturam imperator egit. Per Latina opida dictator et aedilis et duumuir fuit, apud Neapolim demarchus, in patria sua quinquennalis et item Hadriae quinquennalis, quasi in alia patria, et Athenis archon fuit. 2 In omnibus paene urbibus et aliquid aedificauit et ludos edidit. 3 Athenis mille ferarum uenationem in statio exhibuit. 4 Ab urbe Roma numquam ullum uenatorem aut scaenicum auocauit. 5 Romae post ceteras inmensissimas uoluptates in honorem socrus suae aromatica populo donauit, in honorem Traiani balsama et crocum per gradus theatri fluere iussit. 6 Fabulas omnis generis more antiquo in theatro dedit, histriones aulicos publicauit. 7 In circo multas feras et saepe centum leones interfecit. 8 Militares pyrrichas populo frequenter exhibuit. Gladiatores frequenter spectauit. 9 Cum opera ubique infinita fecisset, numquam ipse nisi in Traiani patris templo nomen suum scripsit. 10 Romae instaurauit Pantheum, saepta, basilicam Neptuni, sacras aedes plurimas, forum Augusti, lauacrum Agrippae, eaque omnia propriis auctorum nominibus consecrauit. 11 Fecit et sui nominis pontem et sepulchrum iuxta Tiberim et aedem Bonae Deae. 12 Transtulit et colossum stantem atque suspensum per Decrianum architectum de eo loco, in quo nunc templum Urbis est, ingenti molimine, ita ut operi etiam elephantos uiginti quattuor exhiberet. 13 Et cum hoc simulacrum post Neronis uultum, cui antea dicatum fuerat, Soli consecrasset, aliud tale Apollodoro architecto auctore facere Lunae molitus est. [20] XX. 1 In conloquiis etiam humillimorum ciuilissimus fuit, detestans eos, qui sibi hanc uoluptatem humanitatisquasi seruantes fastigium principis inuiderent. 2 Apud Alexandriam in musio multas quaestiones professoribus proposuit et propositas ipse dissoluit. 3 Marius Maximus dicit eum natura crudelem fuisse et idcirco multa pie fecisse, quod timeret, ne sibi idem, quod Domitiano accidit, eueniret. 4 Et cum titulos in operibus non amaret, multas ciuitates Hadrianopolis appellauit, ut ipsam Karthaginem et Athenarum partem. 5 Aquarum ductus etiam infinitos hoc nomine nuncupauit. 6 Fisci aduocatum primus instituit. 7 Fuit memoriae ingentis, facultatis inmensae ; nam ipse orationes et dictauit et ad omnia respondit. 8 Ioca eius plurima exstant ; nam fuit etiam dicaculus. Unde illud quoque innotuit, quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti sed infecto capite respondit "iam hoc patri tuo negaui". 9 Nomina plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul audiuerat, ut nomenclatores saepius errantes emendarit. 10 Dixit et ueteranorum nomina, quos aliquando dimiserat. Libros statim lectos et ignotos quidem plurimis memoriter reddidit. 11 Uno tempore scripsit, dictauit, audiuit et cum amicis fabulatus est (si potest credi). Omnes publicas rationes ita complexus est, ut domum priuatam quiuis paterfamilias diligens non satis nouit. 12 Equos et canes sic amauit, ut eis sepulchra constitueret. 13 Oppidum Hadrianotheras in quodam loco, quod illic et feliciter esset uenatus et ursam occidisset aliquando, constituit. [21] XXI. 1 De iudicis omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisiuit, quamdiu uerum inueniret. 2 Libertos suos nec sciri uoluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus uitia imputans libertorum, damnatis omnibus libertis suis, quicumque se de eo iactauerant. 3 Unde extat etiam illud seuerum quidem sed prope ioculare de seruis. nam cum quodam tempore seruum suum inter duos senatores e conspectu ambulare uidisset, misit, qui ei collafum daret que : "Noli inter eos ambulare, quorum esse adhuc potes seruus". 4 Inter cibos unice amauit tetrafarmacum, quod erat de fasiano, sumine, perna et crustulo. 5 Fuerunt eius temporibus fames, pestilentia, terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procurauit multisque ciuitatibus uastatis per ista subuenit. 6 Fuit etiam Tiberis inundatio. 7 Latium multis ciuitatibus dedit, tributa multis remisit. 8 Expeditiones sub eo graues nullae fuerunt; bella etiamsilentio paene transacta. 9 A militibus propter curam exercitus nimiam multum amatus est, simul quod in eos liberalissimus fuit. 10 Parthos in amicitia semper habuit, quod inde regem retraxit, quem Traianus inposuerat. 11 Armeniis regem habere permisit, cum sub Traiano legatum habuissent. 12 Mesopotamenos non exegit tributum, quod Traianus inposuit. 13 Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad illum uenire contempsissent. 14 Reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt. [22] XXII. 1 Tutores saepissime dedit. Disciplinam ciuilem non aliter tenuit quam militarem. 2 Senatores et equites Romanos semper in publico togatos esse iussit, nisi si a cena reuerterentur. 3 Ipse, cum in Italiam esset, semper togatus processit. 4 Ad conuiuium uenientes senatores stans excepit semperque aut pallio tectus discubuit aut toga summissa. 5 Diligentia iudicis sumptus conuiuii constituit et ad anti cummodum redegit. 6 Vehicula cum ingentibus sarcinis urbem ingredi prohibuit. Sederi equos in ciuitatibus non siuit. 7 Ante octauam horam in publico neminem nisi aegrum lauari passus est. 8 Ab epistolis et a libellis primus equites Romanos habuit. 9 Eos, quos pauperes et innocentes uidit, sponte ditauit, quos uero calliditate ditatos, etiam odio habuit. 10 Sacra Romana diligentissime curauit, peregrina contempsit. pontificis maximi officium peregit. 11 Causas Romae atque prouinciis frequenter audiuit adhibitis in consilio suo consulibus atque praetoribus et optimis senatoribus. 12 Fucinum lacum emisit. 13 Quattuor consulares per omnem Italiam iudices constituit. 14 Quando in Africam uenit, ad aduentum eius post quinquennium pluit, atque ideo ab Africanis dilectus est. [23] XXIII. 1 Peragratis sane omnibus orbis partibus capite nudo et in summis plerumque imbribus atque frigoribus in morbum incidit lectualem. 2 Factusque de successore sollicitus primum de Seruiano cogitauit, quem postea, ut diximus, mori coegit. 3 Fuscum, quod imperium praesagiis et ostentis agitatus speraret, in summa destestatione habuit. 4 Platorium Nepotem, quem tantopere ante dilexit, ut ueniens ad eum aegrotantem Hadrianus inpune non admitteretur, suspicionibus adductus, est -, 5 eodem modo et Terentium Gentianum, et hunc uehementius, quod a senatu diligi tunc uidebat, 6 omnes postremo, de quorum imperio cogitauit, quasi futuros imperatores detestatus est. 7 Et omnem quidem uim crudelitatis ingenitae usque eo repressit, donec in uilla Tiburtina pro fluuio sanguinis paene ad exitum uenit. 8 Tunc libere Seruianum quasi affectatorem imperii, quod seruis regis cenam misisset, quod in sedili regio iuxta lectum posito sedisset, quod erectus ad stationes militum senex nonagenarius processisset, mori coegit multis aliis interfectis uel aperte uel per insidias. 9 Quando quidem etiam Sabina uxor non sine fabula ueneni dati ab Hadriano defuncta est. 10 Tunc Ceionium Commodum, Nigrini generum insidiatoris quondam, sibi forma commendatum adoptare constituit. 11 Adoptauit ergo Ceionium Commodum Verum inuitis omnibus eumque Aelium Verum Caesarem appellauit. 12 Ob cuius adoptationem ludos circenses dedit et donatiuum populo ac militibus expendit. 13 Quem praetura honorauit ac statim Pannoniis inposuit decreto consulatu cum sumptibus. Eundem Commodum secundo consulem designauit. 14 Quem cum minus sanum uideret, saepissime dictitauit : "in caducum parietem nos inclinauimus et perdidimusque ter milies sestertium, quod populo et militibus pro adoptione Commodi dedimus". 15 Commodus autem prae ualetudine nec gratias quidem in senatuagere potuit Hadriano de adoptione. Denique accepto largius antidoto ingrauescente ualetudine per somnum perit ipsis kalendis Ianuariis. Quare ab Hadriano Votorum causa lugeri est uetitus. [24] XXIV. 1 Et mortuo Aelio Vero Caesare Hadrianus ingruente tristissima ualetudine adoptauit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictus est, et ea quidem lege, ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum et Marcum Antoninum. 2 Hi sunt qui postea duo pariter Augusti primi rem publicam gubernauerunt. 3 Et Antoninus quidem Pius idcirco appellatus dicitur, quod socerum fessum aetate manu subleuaret. 4 Quamuis alii cognomentum hoc ei dicant inditum, quod multos senatores Hadriano iam saeuienti abripuisset, 5 alii, quod ipsi Hadriano magnos honores post mortem detulisset. 6 Antonini adoptionem plurimi tunc factam esse doluerunt, speciatim Catilius Seuerus, praefectus urbi, qui sibi praeparabat imperium. 7 Qua re prodita successore accepto dignitate priuatus est. 8 Hadrianus autem ultimo uitae taedio iam adfectus gladiose transfigi a seruo iussit. 9 Quod cum esset proditum et in Antonini usque notitiam uenisset, ingressis ad se praefectis et filio rogantibusque, ut aequo animo necessitatem morbi ferret, irratus illis auctorem proditionis iussit occidi, qui tamen ab Antonino seruatus est. 10 Statimque testamentum scripsit nec tamen actus rei publicae praetermisit, dicente Antonino parricidam se futurum, si Hadrianum adoptatus ipse pateretur occidi. 11 Et post testamentum quidem iterum se est conatus occidere; subtracto pugione saeuior factus est. 12 Petit et uenenum a medico, qui se ipse, ne daret, occidit. [25] XXV. 1 Ea tempestate superuenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam, ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene ualiturus. Quod cum non fecisset, esset caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare recepturam, si id fecisset. 2 Quod cum ex somnio implesset, oculos recepit, cum a, quae in fano erat, ex quo uenerat, oculos abluisset. 3 Venit et de Pannonia quidam uetus caecus ad febrientem Hadrianum eumque contigit. 4 Quo facto et ipse oculos recepit, et Hadrianum febris reliquit. Quamuis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret. 5 Post haec Hadrianus Baias petit Antonino Romae ad imperandum relicto. 6 Ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias perit die VI. iduum Iuliarum. 7 Inuisusque omnibus sepultus est in uilla Ciceroniana Puteolis. 8 Sub ipso mortis tempore et Seruianum nonaginta annos agentem, ut supra dictum est, ne sibi superuiueret atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leues offensas plurimos iussit occidi, quos Antoninus reseruauit. 9 Et moriens quidem hos uersus fecisse dicitur : animula uagula blandula, hospes comesque corporis, quae nunc abibis in loca pallidula rigida nudula nec, ut soles, dabis iocos! 10 Tales autem nec multos meliores fecit et Graecos. Vixit annis LXII, mensibus V, diebus XVII. Imperauit annis XXI, mensibus XI. [26] XXVI. 1 Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut uulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. 2 Equitauit ambulauitque plurimum armisque et pilo se semper exercuit. 3 Venatus frequentissime leonem manu sua occidit. Venando autem iugulum et costam fregit. Venationem semper cum amicis participauit. 4 In conuiuio tragoedias, comoedias, Attellanas, sambucas, lectores, poetas pro re semper exhibuit. 5 Tiburtinam uillam mire exaedificauit, ita ut in ea et prouinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, uelut Lycium, Academian, Prytanium, Canopum, Poecilen, Tempe uocaret. et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. 6 Signa mortis haec habuit : natali suo ultimo, cum Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa caput ei aperuit. 7 Anulus, in quo imago ipsius sculpta erat, sponte de digito delapsus est. 8 Ante diem natalis eius nescio qui ad senatum ululans uenit ; contra quem Hadrianus ita motus est, quasi de sua mortelo queretur, cum eius uerba nullus agnosceret. 10 Idem cum uellet in senatu dicere "post filii mei mortem", "post meam" dixit. somniauit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse. Item somniauit a leone se oppressum esse. [27] XXVII. 1 In mortuum eum a multis multa sunt dicta. acta eius inrita fieri senatus uolebat. 2 Nec appellatus esset diuus, nisi Antoninus rogasset. 3 Templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. 4 Qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum.