[0] COMMODUS ANTONINUS AELII LAMPRIDI. [1] I. 1 De Commodi Antonini parentibus in uita Marci Antonini satis est disputatum. 2 Ipse autem natus est apud Lanuuium cum fratre Antonino gemino prid(ie) kal- Septemb(res) patre patruoque consulibus, ubi et auus maternus dicitur natus. 3 Faustina cum esset Commodum cum fratre praegnans, uisa est in somnis serpentes parere, sed ex his unum ferociorem. 4 Cum autem peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum cursu Commodo mathematici promittebant. 5 Mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et {et} magnorum atque optimorum uirorum erudire conatus est. 6 Habuit litteratorem Graecum Onesicraten, Latinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit. 7 Sed tot disciplinarum magistri nihil ei profuerunt. Tantum ualet aut ingenii uis aut eorum, qui in aula instituto res habentur. Nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quoque pollutus et constupratus fuit, 8 iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram deniqueet gladiatorem perfectum ostenderet. 9 Auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo; nam cum tepidius forte lotus esset, balneatorem in fornacem conici iussit; quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, ueruecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de fetore nidoris impleret. 10 Appelatus est autem Caesar puer cum fratre Vero. Quarto decimo aetatis anno in collegium sacerdotum adscitus est. [2] II. 1 Cooptatus est inter tressolos - - - princeps iuuentutis, cum togam sumpsit. adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque ipse in basilica Traiani praesedit. 2 Indutus autem toga est nonarum Iuliarum die, quo in terris Romulus non apparuit, et eo tempore, quo Cassius a Marco desciuit. 3 Profectus est commendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum eo Romam redit. 4 Post haec uenia legis annariae impetrata consul est factus et cum patre imperator est appellatus V- kal- Dec. die Pollione et Apro consulibus et triumphauit cum patre; nam et hoc patres decreuerant. 5 Profectus est cum patre et ad Germanicum bellum. 6 Adhibitos custodes uitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et summotos usque ad aegritudinem desiderauit. 7 Quibus per patris mollitiem restitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque umquam pepercit uel pudori uel sumptui. In domo aleam exercuit. 8 Mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia perficiens lupanarium ad ludibrium pudicitae contraxit. insectatus est propolas circum foranos. Equos currules sibi conparauit. 9 Aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus conuixit, aquam gessitut lenonum minister, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna prouexit. [3] III. 1 Patris ministeria seniora summouit, amicos senes abiecit. 2 Filium Salui Iuliani, qui exercitibus praeerat, ob inpudicitiam frustra temptauit atque exinde Iuliano tetendit insidias. 3 Honestissimos quosque aut per contumeliam aut per honorem indignissimum abiecit. 4 Appellatus est a mimis quasi obstupratus eosdemque ita, ut non apparerent, subito deportauit. 5 Bellum etiam, quod pater paene confecerat, legibus hostium addictus remisit ac Romam reuersus est. 6 Romam ut redit, subactore suo Saotero post se in curru locato ita triumphauit, ut eum saepius ceruice reflexa publice oscularetur. Etiam in orchestra hoc idem fecit. 7 Et cum potaret in lucem helluareturque uiribus Romani imperii, uespera etiam per tabernas ad lupanaria uolitauit. 8 Misit homines ad prouincias regendas uel criminum socios uel acriminosis commendatos. 9 In senatus odium ita uenit, ut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeuiret fieretque contemptu crudelis. [4] IV. 1 Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine praefecti praetorii Tarruteni Paterni consilio. 2 Datum {n}autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propinquo. 3 Qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec uerba prorumpens "Hunc tibi pugionem senatus mittit" detexit facinus fatuus nec impleuit multis cum eo participantibus causam. 4 Post haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exilium exacta. 5 Tum praefecti praetorio cum uidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiam p(opulus) R(omanus) ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a palatio sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. 6 Id uero grauius quam de se ipso Commodo fuit. 7 Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum uidebatur, paratae necis Commodi conscium et interuentorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per lati claui honorem a praefecturae administratione summouit. 8 Post paucos dies insimulauit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum transferretur imperium. quare et Paternum et Iulianum et Vitruuium Secundu, Paterni familiarissimum, qui epistolas imperatorias curarat, interfecit. 9 Domus praeterea Quintiliorum omnis extincta, quod Sextus Condi{ci}ani filius specie mortis ad defectionem diceretur euasisse. 10 Interfecta et Vitrasia Faustina et Velius Rufus et Egnatius Capito consularis. 11 In exilium autem acti sunt Aemilius Iuncus et Atilius Seuerus consules. Et in multos alios uarie saeuitum est. [5] V. 1 Post haec Commodus nunquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi quod Perennis ante tractasset. 2 Perennis autem Commodi persciens inuenit, quemadmodum ipse potens esset. 3 Nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis uacaret, idem uero Perennis curis incumberet; quod Commodus laetanter accepit. 4 Hac igitur lege uiuens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad formae speciem conciuit, trecentisque aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate ui pretiisque forma disceptatrice collegerat, in palatio per conuiuia et balneas bacchabatur. 5 Inter haec habitu uictimarii uictimas immolauit. In harena rudibus, inter cubicularios gladiator{es} pugnauit lucentibus aliquando mucronibus. 6 Tunc tamen Perennis cuncta sibimet uindicauit; quos uoluit, interemit, spoliauit plurimos, omnia iura subuertit, praedam omnem in sinum contulit. 7 Ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas mississet, occidit. 8 Sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris nomen inposuit. 9 Uxorem, quam deprehensam in adulterio exegit, exactam relegauit et postea occidit. 10 Ipsas concubinas suas sub oculis suis stuprari iubebat. 11 Nec inruentium in se iuuenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus. 12 Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine iudicio interempti, feminae quoque diuites. 13 Et nonnulli per prouincias a Perenni ob diuitias insimulati spoliati sunt uel etiam interempti. 14 His autem, quibus deerat ficti criminis adpositio, obiciebatur, quod scribere noluissent Commodum heredem. [6] VI. 1 Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per alios duces in filium suum Perennis referebat. 2 Hic tamen Perennis, qui tantum potuit, subito, quod bello Brittanni comilitibus equestris loci uiros praefecerat amotis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis appellatus lacerandusque militibus est deditus. 3 In cuius potentiae locum Cleandrum ex cubiculariis subrogauit. 4 Multa sane post interfectum Perennem eiusque filium quasi a se non gesta rescidit, uelut in integrum restituens. 5 Et hanc quidem paenitentiam scelerum ultra XXX dies tenere non potuit, grauiora per Cleandrum faciens quam fecerat per supra dictum Perennem. 6 Et in potentia quidem Cleander Perenni successerat, in praefectura uero Niger, qui sex tantum horis praef. praet. fuisse perhibetur; 7 mutabantur enim praef. praet. per horas ac dies Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente; 8 fuit Marcius Quartus praef(ectus) praet(orio) diebus quinque. Horum successores ad arbitrium Cleandri aut retenti sunt aut occisi; 9 ad cuius nutum etiam libertini in senatum atque in patricios lecti sunt tuncque primum uiginti quinque consules in unum annum uenditaeque omnes prouinciae. 10 Omnia Cleander pecunia uenditabat: reuocatos de exilio dignitatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. 11 Qui tantum per stultitiam Commodi potuit, ut Byrrum, sororis Commodiuirum, reprehendentem nuntiantemque Commodo, quae fiebant, in suspicionem regni adfectati traheret et occideret multis aliis, qui Byrrum defendebant, pariter interemptis. 12 Praefectus etiam Aebutianus inter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse delegerat, praefectus est factus. 13 Tuncque primum tres praef. praet. fuere, inter quos libertinus, qui a pugione appelatus est. [7] VII. 1 Sed et Cleandro dignus tandem uitae finis inpositus. Nam cum insidiis illius Arrius Antoninus fictis criminibus in Attali gratiam, quem in proconsulatu Asiae damnauerat, esset occisus nec eam tum inuidiam populo saeuiente Commodus ferre potuisset, plebi ad poenam donatus est, 2 cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariter interempti sunt. 3 Cleander inter cetera etiam concubinas eius constuprauit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus interempti sunt. 4 In cuius locum Iulianus et Regillus subrogati sunt, quos et ipsos postea poenis adfecit. 5 His occisis interemit Seruilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et Petronios Mamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum 6 et post eos sex simul ex consulibus, Allium Fuscum, Caelium Felicem, Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, Pactumeium Magnum cum suis, 7 atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et Iulium Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos. 8 Destinauerat et alios quattuor decem occidere, cum sumptus eius uires Romani imperii sustinere non possent. [8] VIII. 1 Inter haec Commodus senatu semet ridente, cum adulterum matris consulem designasset, appellatus est Pius; cum occidisset Perennem, appelatus est Felix, inter plurimas caedes multorum ciuium quasi quidam nouus Sylla. 2 Idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse etiam quandam contra se coniurationem dicitur, ut multos occideret. 3 Nec alia ulla fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se etsuos interemit, sororis Lucillae; 4 appellatus est Commodus etiam Brittannicus ab adulatoribus, cum Brittanni etiam imperatorem contra eum deligere uoluerint. 5 Appellatus est etiam Romanus Hercules, quod feras Lanuuium in amphitheatro occidisset; erat enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret. 6 Fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam coloniam Commodianam uocari uoluerit; qui furor dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus. 7 Voluit etiam in circo quadrigas agitare. 8 Dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendis dedit. 9 Et eo quidem tempore, quo ad senatum rettulit de Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem, quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum uocauit, Commodum Herculem et deum appellans. [9] IX. 1 Simulauit se et in Africam iturum, ut sumptum itinerarium exigeret, et exegit eumque in conuiuia et aleam conuertit. 2 Motilenum, praef. praetorii, per ficus ueneno interemit. accepit statuas in Herculis habitu, eique immolatum est ut deo. 3 Multos praeterea parauerat interimere. Quod per paruolum quendam proditum est, qui tabulam e cubiculo eiecit, in qua occidendorum erant nomina scripta. 4 Sacra Isidis coluit, ut et caput raderet et Anubim portaret. 5 Bellonae seruientes uere exsecare brachium praecepit studio crudelitatis. 6 Isiacos uero pineis usque ad perniciem pectus tundere cogebat. Cum Anubin portaret, capita Isiacorum grauiter obtundebat ore simulacri. Claua non solum leones in ueste muliebri et pelle leonina, sed etiam homines multos adflixit. Debiles pedibus et eos, qui ambulare non possent, in gigantum modum formauit, ita ut a gentibus de pannis et linteis quasi dracones tegerentur, eosdemque sagittis confecit. Sacra Mithriaca homicidio uero polluit, cum illic aliquid ad speciem timoris uel dici uel fingi soleat. [10] X. 1 Iam puer et gulosus et impudicus fuit. Adulescens omne genus hominum infamauit, quod erat secum, et ab omnibus est infamatus. 2 Inridentes se feris obiciebat. Eum etiam, qui Tranquilli librum uitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis habuerat, quem et Caligula. 3 Si quis sane se mori uelle praedixisset, hunc inuitum praecipitari iubebat. 4 In iocis quoque perniciosus. Nam eum, quem uidisset albescentes inter nigros capillos quasi uermiculos habere, sturno adposito, qui se uermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat obtunsione oris. 5 Pinguem hominem medio uentre dissicuit, ut eius intestina subito funderentur. 6 Monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos oculos tulisset aut singulos pedes fregisset, appellabat. 7 Multos praeterea passim extinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant, alios quia nobiles et speciosiores erant. 8 Habuit in deliciis homines appellatos nominibus uerendorum utriusque sexus, quos libentius suis osculis applicabat. 9 Habuit et hominem pene prominentem ultra modum animalium, quemonon appellabat, sibi carissimum. quem et ditauit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit. [11] XI. 1 Dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse nec abstinuisse gustum aliis, ut putabat, inrisis. 2 Duos gibbos retortos in lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promouit ac ditauit. 3 Praef. praet. suum Iulianum togatum praesente officio suo in piscinam detrusit. Quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit quatientem cymbala deformato uultu genere leguminum coctorum. 4 Ad conuiuium propter luxuriae continuationem raro uocauit. 5 Lauabat per diem septies atque octies et in ipsis balneis edebat. 6 deorum templa pollutus stupris et humano sanguine. 7 Imitatus est et medicum, ut sanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus. 8 Menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Inuictum, pro Nouembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores uocabant. 9 Amazonius autem uocatus est ex amore concubinae suae Marciae, quam pictam in Amazone diligebat, propter quam et ipse Amazonico habitu in harenam Romanam procedere uoluit. 10 Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepiteo gaudio, quasi acciperet triumphalia. 11 Iudum semper ingressus est et, quotiens ingrederetur, publicis monumentis indi iussit. 12 Pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies. 13 Nominatus inter Caesares quartum iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominauit, Pudente et Pollione conss. 14 Appellatus Germanicus idibus Herculeis Maximo et Orfito consulibus. [12] XII. 1 Adsumptus est in omnia collegia sacerdotalia sacerdos XIII. kl- Inuictas Pisone Iuliano consulibus. 2 Profectus in Germaniam XIIII. kal- Aelias, ut postea nominauit. 3 Isdem conss. togam uirilem accepit. 4 Cum patre appellatus imperator V. kal- Exsuperatorias Pollione iterum {a}et Apro consulibus. 5 Triumphauit X. kal- Ian. isdem consulibus. 6 Iterum profectus III. Non- Commodias Orfito et Rufo consulibus. 7 Datus in perpetuum ab exercitu et senatu in domo Palatina Commodiana conseruandus XI. kal- Romanas Praesente iterum consule. 8 Tertio meditans de profectione a senatu et populo suo retentus est. 9 Vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano iterum consule. 10 Inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patre trecenties sexagies quinquies, 11 item postea tantum palmarum gladiatoriarum confecisse uel uictis retiariis uel occisis, ut mille contingeret. 12 Ferarum autem diuersarum manu sua occidit, ita ut elephantos occideret, multa milia. et haec fecit spectante saepe populo Romano. [13] XIII. 1 Fuit autem ualidus ad haec, alias debilis et infirmus, uitio etiam inter inguina prominenti, ita ut eius tumorem per sericas uestes populus Romanus agnosceret. 2 Versus ideo multi scripti sunt, de quibus etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur. 3 Virium ad conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum conto transigeret et orygis cornu basto transmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret. 4 Inpudentiae tantae fuit, ut cum muliebri ueste in amphitheatro uel theatro sedens publice saepissime biberit. 5 Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic uiueret, per legatos Mauri, uicti Daci Pannoniae quoque conpositae, Brittannia, in Germania et in Dacia imperium eius recusantibus prouincialibus; 6 quae omnia ista per duces sedata sunt. 7 Ipse Commodus in subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multis subscriberet, in epistolis autem plurimis "Vale" tantum scriberet. 8 Agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum uertisse dicuntur. [14] XIV. 1 Per hanc autem neglegentiam, cum et annonam uastarent hi, qui tunc rem p- gerebant, etiam inopia ingens Romae exorta est, cum fruges non deessent. 2 Et eos quidem, qui omnia uastabant, postea Commodus occidit atque proscripsit. 3 Ipse uero saeculum aureum Commodianum nomine ad simulans uilitatem proposuit, ex qua maiorem penuriam fecit. 4 Multi sub eo et alienam poenam et suam salutem pecunia redemerunt. 5 Vendidit etiam suppliciorum diuersitates et sepulturas et inminutiones malorum et alios pro aliis occidit. 6 Vendidit etiam prouincias et administrationes, cum hi, per quos uenderet, partem acciperent, partem uero Commodus. 7 Vendidit nonnullis et inimicorum suorum caedes. Vendiderunt subeo etiam euentus litium liberti. 8 Praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de his praefectis, quos ipse fecerat, triennium nullus impleret, quorum plurimos interfecit uel ueneno uel gladio. Et praefectos urbi eadem facilitate mutauit. [15] XV. 1 Cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu eorum semper fecisset. 2 Eclectus cubicularius cum uideret eum tam facile cubicularios occidere, praeuenit eum et factioni mortis eius interfuit. 3 Spectator gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos humeros aduelans. 4 Habuit praeterea morem, ut omnia quae turpiter, quae inpure, quae crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi iuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. 5 Commodianum etiam p- R- dixit, quo saepissime praesente gladiator pugnauit. 6 Sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus fauisset, in risum se credens populum Romanum a militibus classiariis, qui uela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat. 7 Urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam; quod factum esset, nisi Laetus praef- praet- Commodum deterruisset. 8 Appellatus est sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties uicies Palus primus secutorum. [16] XVI. 1 Prodigia eius imperio et publice et priuatim haec facta sunt: crinita stella apparuit. 2 Vestigia deorum in foro uisa sunt exeuntia. Et ante bellum desertorum caelum arsit. Et repentina caligo ac tenebra in circo kalendis Ianuariis oborta. Et ante lucem fuerant etiam incendiariae aues ac dirae. 3 De Palatio ipse ad Caelium montem in Vectilianas aedes migrauit negans se in Palatio posse dormire. 4 Ianus geminus sua sponte apertus est et Anubis simul acrum marmoreum moueri uisum est. 5 Herculis signum aeneum sudauit in Minucia per plures dies. Bubo et iam supra cubiculum eius deprehensa est tam Romae quam Lanuuii. 6 Ipse autem prodigium non leue sibi fecit: nam cum in gladiatoris occisi uulnus manum misisset, ad caput sibi detersit et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatores, non togatos ad munus conuenire, quod funeribus solebat, ipse in pullis uestimentis praesidens. 7 Galea eius bis per portam Libitinensem elata est. 8 Congiarium dedit populo singulis denarios septingenos uicenosquinos. Circa alios omnes parcissimus fuit, quod luxuriae sumptibus aerarium minueret. 9 Circenses multos addidit ex libidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret. [17] XVII. 1 His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praef- et Marcia concubina eius inierunt coniurationem ad occidendum eum. 2 Primumque ei uenenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quo exerceri solebat, eum strangularunt. 3 Fuit forma quidem corporis iusta, uultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore tonsoris. 4 Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur, senatus et populus postulauit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum Hadriani translatum est. 5 Opera eius praeter Iauacrum, quod Cleander nomine ipsius fecerat, nulla exstant. 6 Sed nomen eius alienis operibus incisum senatus erasit. 7 Nec patris autem sui opera perfecit. Classem Africanam instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent. 8 Ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatam appellauit, cum classem quoque Africanam Commodianam Herculeam appellasset. 9 Ornamenta sane quaedam colosso addidit, quae postea cuncta sublatasunt. 10 Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset, ac suum inposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum gladiatorium et effeminatum non praetermitteret. 11 Hunc tamen Seuerus, imperator grauis et uir nominis sui, odio, quam uidetur, senatus inter deos rettulit flamine addito, quem ipse uiuus sibi parauerat, Herculaneo Commodiano. 12 Sorores tres superstites reliquit. ut natalis eius celebraretur, Seuerus instituit. [18] XVIII. 1 Adclamationes senatus post mortem Commodi graues fuerunt. 2 Ut autem sciretur, quod iudicium senatus de Commodo fuerit, ipsas adclamationes de Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti : 3 "Hosti patriae honores detrahantur, parricidae honores detrahantur, parricida trahatur. Hostis patriae, parricida, gladiator in spoliario lanietur. 4 Hostis deorum carnifex senatus, hostis deorum parricida senatus: hostis deorum, hostis senatus. Gladiatorem in spoliario. 5 Qui senatum occidit, in spoliario ponatur: qui senatum occidit, unco trahatur: qui innocentes occidit, unco trahatur: hostis parricida, uere uere. Qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. 6 Qui te occisurus fuit, unco trahatur. 7 Nobiscum timuisti, nobis cum periclitatus es. Ut salui simus, Iuppiter optime maxime, serua nobis Pertinacem. 8 Fidei praetorianorum feliciter. praetoriis cohortibus feliciter. Exercitibus Romanis feliciter. 9 Pietati senatus feliciter. 10 Parricida trahatur. Rogamus Auguste, parricida trahatur. Hoc rogamus, parricida trahatur. Exaudi Caesar: delatores ad leonem. exaudi Caesar: Speratum ad leonem. 11 Victoriae populi R- feliciter. Fidei militum feliciter. Fidei praetorianorum feliciter. Cohortibus praetoriis feliciter. 12 Hostis statuas undique, parricidae statuas undique, gladiatoris statuas undique. Gladiatoris et parricidae statuae detrahantur. Necator ciuium trahatur, parricida ciuium trahatur. 13 Gladiotoris statuae detrahantur. 14 Te saluo salui et securi sumus, uere, uere, modo uere, modo digne, modo uere, modo libere. 15 Nunc securi sumus: delatoribus metum. Ut securi simus, delatoribus metum. salui simus, delatores de senatu, delatoribus fustem. Te saluo delatores ad leonem. 16 Te imperante delatoribus fustem. [19] XIX. 1 Parricidae gladiatoris memoria aboleatur, parricidae gladiatoris statuae detrahantur. Impuri gladiatoris memoria aboleatur. Gladiatorem in spoliario. Exaudi Caesar : carnifex unco trahatur. 2 Carnifex senatus more maiorum unco trahatur. Saeuior Domitiano, impurior Nerone. Sic fecit, sic patiatur. Memoriae innocentium seruentur. honores innocentium restituas, rogamus. 3 Parricidae cadauer unco trahatur, gladiatoris cadauer unco trahatur, gladiatoris cadauer in spoliario ponatur. Perroga, perroga, omnes censemus unco trahendum. 4 Qui omnes occidit, unco trahatur. Qui omnem aetatem occidit, unco trahatur. Qui utrumque sexum occidit, unco trahatur. Qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. Qui templa spoliauit, unco trahatur. 5 Qui testamenta deleuit, unco trahatur. Qui uiuos spoliauit, unco trahatur. Seruis seruiimus. 6 Qui pretia uitae exegit, unco trahatur. Qui pretia uitae exegit et fidem non seruauit, unco trahatur. Qui senatum uendidit, unco trahatur. Qui filiis abstulit hereditatem, unco trahatur. 7 Indices de senatu. Delatores de senatu. Seruorum subornatores de senatu. 8 Et tu nobiscum timuisti, omnia scis, et bonos et malos nosti. Omnia scis, omnia emenda, pro te timuimus. O nos felices, te uiro imperante. De parricida refer, refer, perroga. Praesentiam tuam rogamus. 9 Innocentes sepulti non sunt: parricidae cadauer trahatur. Parricida sepultos eruit: parricidae cadauer trahatur." [20] XX. 1 Et cum iussu Pertinacis Liuius La{u}rensis, procurator patrimonii, Fabio Chiloni consuli designato dedisset, per noctem Commodi cadauer sepultum. 2 Senatus adclamauit : "Quo auctore sepelierunt? 3 Parricida sepultus eruatur, trahatur." Cingius Seuerus dixit : "Iniuste sepultus est. Qua pontifex dico, hoc collegium pontificum dicit. 4 Quoniam laeta iam percensui, nunc conuertar ad necesseria : censeo, quae is, qui non nisi ad perniciem ciuium et ad dedecus suum uixit, ob honorem suum decerni coegit, abolenda. 5 Statuas, quae undique sunt, abolendas, nomenque ex omnibus priuatis publicisque monumentis eradendum mensesque his nominibus nuncupandos, quibus nuncupabantur, cum primum illud malum in republica incubuit."