[2,0] LIBER SECUNDUS. 1 Regina ut subitos imo sub pectore motus Sensit, et adflatu diuini Numinis aucta est: haud mora, digressu uolucris suspensa ministri, exsurgit; montesque procul contendit in altos festinans; ea cura animo uel prima recursat, matronam defessam aeuo, cui nulla fuissent dona uteri (mirum dictu!) iam segnibus annis foecundam, sextique grauem sub pondere mensis protinus adfari, uocemque audire loquentis, 10 et spectare oculis sterili data pignora matri. Ergo adcincta uiae, nullos studiosa paratus induitur, nullo disponit pectora cultu: tantum albo crines iniectu uestis inumbrans, qualis stella nitet, tardam quae circuit Arcton, hiberna sub nocte: aut matutina resurgens Aurora: aut ubi iam Oceano Sol aureus exit. Quaque pedes mouet, hac casiam terra alma ministrat, pubentesque rosas, nec iam moestos hyacinthos, narcissumque, crocumque, et quidquid purpureum uer 20 spirat hians, quidquid florum per gramina passim subgerit, immiscens uarios natura colores. Parte alia celeres sistunt uaga flumina cursus: exsultant uallesque cauae, collesque supini: et circumstantes submittunt culmina pinus; crebraque palmiferis erumpunt germina siluis. Omnia laetantur: cessant Eurique, Notique: cessat atrox Boreas: tantum per florea rura regna tenent Zephyri, caelumque tepentibus auris mulcent, quaque datur, gradientem uoce salutant. 30 Ut uentum ad sedes, uultu longaeua uerendo obcurrit coniux iusti senis: atque repente plena Deo, subitoque uteri concussa tumultu, excipit amplexu uenientem, ac talibus infit: "O decus, o laudis, mulier, dux praeuia nostrae, caelitibus sola humanum quae digna reperta es conciliare genus, coetusque adtollere ad astra femineos: gremium cuius diuinus obumbrat palmes, inexhaustis terras qui compleat uuis: quis me, quis tanto superum dignatur honore? 40 Tune procul uisura humiles, Regina, penates uenisti? tune illa mei pulcherrima Regis Mater ades? uiden' ut nostra puer excitus aluo, (cum mihi uix primas uocis sonus ambiat aures) iam salit, et Dominum (ceu praecursurus) adorat? Felix, Virgo, animi, felix, cui tanta mereri credulitas dedit una: in te nam plena uidebis omnia, quae magni uerax tibi dixit Olympi aliger, arcano delapsus ab aethere cursu." Illa sub haec: "Miranda alti quis facta Tonantis, [2,50] O mater, meritas caelo quae tollere laudes uox queat? Exsultant dulci mea pectora motu auctori tantorum operum: qui me ima tenentem, indignamque humilemque suis respexit ab astris. Munere quo gentes felix ecce una per omnes iam dicar: nec uana fides: ingentia quando ipse mihi ingenti cumulauit munera dextra Omnipotens, sanctumque eius per saecula nomen, et quae per magnas clementia didita terras exundat, qua passim omnes sua iussa uerentes 60 usque fouens, nullo neglectos deserit aeuo. Tum fortem exsertans humerum, dextramque coruscam, insanos longe fastus, mentesque superbas dispulit, adflixitque super: solioque potentes deturbans dedit in praeceps, et ad ima repressit. Extollensque humiles, aliena in sede locauit: pauperiemque, famemque fugans, impleuit egenos diuitiis: uacuos contra nudosque reliquit, qui nullas opibus metas posuere parandis. Postremo Sobolem (neque enim dare maius habebat), 70 aeternam Genitor Sobolem, saeclisque priorem omnibus, aequalemque sibi, de sanguine fidi suscepit pueri, tantis quod honoribus unum deerat adhuc, non ille animi, morumque suorum oblitus. Quippe id meditans promiserat olim sacrificis proauorum atauis, stirpique nepotum." Haec uirgo. At senior, nullus cui uocis ademptae usus erat, supplex nunc gressum obseruat euntis, uirgineosque pedes, tactaeque dat oscula terrae: nunc laetus tollit duplices ad sidera palmas, 80 quoque potest, solo testatur gaudia nutu: ostenditque manu uatum tot scripta priorum: quae quis, agente Deo, quondam, dum uita manebat, edidit, et populis liquit celebranda futuris. Scilicet effusum tacitis de nubibus imbrem lanigerum in tergus: germenque e stirpe uetustae arboris exsurgens: incombustumque sonoro igne rubum: et priscis stellam de patribus ortam. Quae dum cuncta graui uenturi haud inscia uisu percurrit relegens, alto cum corde uolutat 90 conceptus Virgo insolitos, et ab aethere lapsam progeniem, pluuiae in morem, quae uellere molli excepta, haud ullos sonitus, nec murmura reddit. Seque rubum, uirgamque, alto se denique missam sidus grande mari prorsum agnoscitque uidetque: non tamen ausa loqui tanto aut se ducere dignam munere: sed tacito affectu tibi, maxime diuum, grates, Rector, agit, mentemque ad sidera tollit. Et iam Luna cauum ter luce repleuerat orbem, ter solitas de more intrarat caeca latebras: [2,100] cum Virgo in patriam reditum parat, omnia quando certa uidet. Subeunt dilectae grata parentis adloquia, adsuetaeque piis sermonibus aedes: quaeque salutantis uoces ac uerba ministri audiit, et primos excepit cella uolatus: cella choris superum lustrata, et cognita caelo. Ergo iter inceptum, caris digressa propinquis, Accelerat: relegitque uiam per nota locorum. Nec mora, nec requies usquam: nec lumina flectit, (Caelicolum quamuis sacro circumdata coetu) 110 donec ad optatum peruenit sedula limen. Atque ibi, dum consueta suo cum pectore uersat gaudia, paulatim maturi tempora uentris aduentare uidet: scires iam Numen in illa grande tegi; nullos adeo sentire dolores dat superum Genitor, nullaque ex parte grauari. Interea terra parta iam pace, marique, Augustus pater aeratis bella impia portis clauserat, et ualidis arctarat uincta catenis: dumque suas regnator opes, uiresque potentis 120 imperii, exhaustasque armis ciuilibus urbes nosse cupit; magnum censeri iusserat orbem, describi populos late, numerumque referri cunctorum ad sese capitum, quae maxima tellus sustinet, et rapido complectitur aequore Nereus. Ergo omnes lex una mouet: sua nomina mittunt, qui montes, Aurora, tuos, regna illa feracis Armeniae, qui conualles, atque alta Niphatae saxa tenent, longe pictis gens nota pharetris, gens fines lustrare suos non segnis, et arcu, 130 qua uagus Euphrates, qua deuius exit Araxes, felices tractus, et late munere diuum concessos defendere agros bene olentis amomi. Censetur Tauri passim, censetur Amani Incola: praedatorque Cilix: et Isaurica quisquis rura domat: quicumque tuas, Pamphylia, siluas: quique Lycaoniam, felicia iugera, quique flauentem curuis Lyciam perrumpit aratris. Iam clari bello Leleges, populique propinqui iussa obeunt: gens quaeque suo dat nomina ritu. 140 Qui Ceramon, bimaremque Gnidon: quique alta tuentur moenia, dispositis ubi circumsepta columnis tollit se niuei moles operosa sepulcri, barbara quam rapto posuit regina marito: et quos Maeandri, toties ludente recursu, unda rigat, rigat ipse suo mox amne Cayster, herboso niueos dum margine pascit olores: quosque metalliferis ueniens Pactolus ab antris circuit, et rutila non parcior Hermus arena: Mysorum manus omnis, Apollineaeque Celenae: [2,150] Idaque, Rhoetaeaeque arces, celebrataque Musis Pergama, Sigaeumque iugum, Priameia quondam regna armis, ducibusque, ducum nunc nota sepulcris: Quae nauta, angustum dum praeterit Hellespontum, ostendens sociis: "Hoc, inquit, litore flentes Nereides steterant, passis cum moesta capillis ipsa suum de more Thetis clamaret Achillem." His et Bithynae classes, et Pontica late accedit regio: paret scopulosa Carambis: parendi studio feruet simul alta Sinope: 160 feruet Halys: quique immensis procul amnibus auctus Cappadocum medios populos discriminat Iris: Thermodonque, Halybesque, adtritaque saxa Prometheo. Praeterea qua se Thracum Mauortia tellus Pandit, et algentem Rhodope procurrit in Haemum: qua Macetum per saxa ruit torrentibus undis Axius, umbrosaeque tegunt Halyachmona ripae: quaque iacet diris omen Pharsalia bellis, et bis Romana ferales clade Philippi, conueniunt populi certatim, et iussa facessunt. 170 Vos etiam uestros his adiunxistis alumnos, uicinae passim uacuis iam moenibus urbes, antiquae Graiorum urbes, gens optima morum formatrix, clara ingeniis et fortibus ausis: seu quae litoreos tractus, montesque tenetis: seu quae per medias dispersae exsurgitis undas. Tum latus Epiri, qua formidabile nautis adtollunt summo caput Acroceraunia caelo. Urget opus: iamque Alcinoi dat regia censum: Illyricaeque manus; impacatique Liburni, 180 litoraque Ionio passim pulsata profundo. Nec tu, cui late imperium terraeque, marisque bellatrix peperit uirtus, et Martius ardor, non populos, non ipsa tuas, terra inclyta, gentes describis, terra una armis, et foeta triumphis, una uiris longe pollens, atque aemula caelo: nubiferae quam praeruptis anfractibus Alpes praecingunt, mediamque pater secat Apenninus, et geminum rapido fluctu circumtonat aequor. Descripsere suos (quamuis non axe sub uno) 190 hinc Rhenus pater indigenas, hinc latior undis Danubius, qu, siluarum per uasta uolutus, pascere non populos, non lambere desinit urbes, donec ad optatam rapido uenit agmine Peucen. Quin et proceras scrutatur Gallia siluas, Gallia Caesareis Latio dignata triumphis: quam Rhodanus, quam findit Arar, quam pemeat ingens Sequana, piscosoque interluit amne Garumna. Tum quas piniferis gentes praerupta Pyrene rupibus Herculeas prospectat ad usque columnas, [2,200] cogit Anas, cogit ripa formosus utraque Duria, et albenti Baetis praecinctus oliua, auratamque Tagus uoluens sub gurgite arenam, quique suo terras insignit nomine Iberus. Parte alia, uastas circumuocat Africa uires: Getuli, Maurique duces rimantur opaci Atlantis nemora, et dispersa mapalia siluis. Scribitur et uacuis ut quisque inuentus arenis, seu pastor, seu subcinctis uenator in armis obseruans saeuos latebrosa ad tesqua leones. 210 Massylum quicumque domos, quicumque repostos Hesperidum lucos, munitaque montibus arua incolit, et ramis natiuum decutit aurum, et qui uertentes immania saxa iuuencos flectit arans, qua deuictae Carthaginis arces procubuere, iacentque infausto in litore turres euersae. Quantum illa metus, quantum illa laborum urbs dedit insultans Latio et laurentibus aruis! nunc passim uix relliquias, uix nomina seruans, obruitur propriis non agnoscenda ruinis. 220 Et querimur, genus infelix, humana labare membra aeuo, cum regna palam moriantur et urbes. Iamque Macas idem ardor habet: uenere uolentes Barcaei: uenere suis Nasamones ab aruis: nauifragas qui per Syrtes, infidaque circum litora, moerentum spoliis onerantur, et altos insiliunt nudi cumulos exstantis arenae, inque suas uertunt aliena pericula praedas. Postremo Psylli, Garamanticaque arua tenentes: quique Cyrenaeas suspendunt uomere glebas, 230 laudatasque legunt succis praestantibus herbas. Quique Iouis palmeta, Hasbytarumque recessus: Marmaricas qui late oras, qui pascua seruant Aegypti, Meroesque, sacer quos Nilus inundat, Nilus ab aethereo ducens cunabula caelo. Nec minus et casta senior cum Virgine custos ibat, ut in patria nomen de more genusque ederet, et iussum non segnis penderet aurum. Ille domum antiquam, et regnata parentibus arua inuisens, secum proauos ex ordine reges, 240 claraque facta ducum, pulchramque ab origine gentem mente recensebat tacita: numerumque suorum, (quamuis tunc pauper, quamuis incognitus ipsis agnatis) longe adueniens explere parabat. Iam fines, Galilaea, tuos emensus, et imas Carmeli ualles, quaeque altus uertice opacat rura Thabor, sparsamque iugis Samaritida terram palmiferis; Solymas a laeua liquerat arces: cum simul e tumulo muros, ac tecta domorum prospexit, patriaeque agnouit moenia terrae. [2,250] Continuo lacrimis urbem ueneratur obortis intenditque manus, et ab imo pectore fatur: "Bethlemiae turres, et non obscura meorum regna Patrum, magnique olim saluete penates, tuque o terra, parens regum, uisuraque Regem, cui Sol et gemini famulantur cardinis axes, salue iterum: te uana Iouis cunabula, Crete horrescet, ponetque suos temeraria fastus: moenia te Dircaea trement: ipsamque pudebit Ortygiam geminos Latonae extollere partus. 260 Parua loquor: prono ueniet diademate supplex illa potens rerum, terrarumque inclyta Roma, et septemgeminos submittet ad oscula montes." Dixit, et extrema mouit uestigia uoce: maturatque uiam senior, tardumque fatigat uectorem, et uisas gressum molitur ad oras. Et iam prona dies fluctus urgebat Iberos, purpureas pelago nubes aurumque relinquens. Ecce autem magnis plenam conuentibus urbem protinus, ut uenere, extremo e limine portae 270 adspiciunt: mistum confluxerat undique uulgus, turba ingens: credas longinquo ex aequore uectas ad merces properasse: aut deuastantibus arua hostibus, in tutum trepidos fugisse colonos. Cernere erat, perque anfractus, perque arcta uiarum, cuncta replesse uiros, confusoque ordine matres: permistos pecori agricolas; hos iungere plaustra: hos intendere uela: alios discumbere apertis porticibus: resono compleri cuncta tumultu: accensos uariis lucere in partibus ignes. 280 Quae pater admirans, tacito dum singula uisu percurrit, circumque domos, et limina lustrat, nec superesse locum tecto uidet: "Ibimus, inquit, quo Deus, et quo sancta uocant oracula patrum." Est specus haud ingens paruae sub moenibus urbis; Incertum, manibusne hominum, genione potentis naturae formatus, ut haec spectacula terris praeberet, tantosque diu seruatus in usus, hospitio caelum acciperet; cui plurima dorso incumbit rupes, pendentibus undique saxis 290 aspera: et exesae cingunt latera ardua cautes: defunctis operum domus haud ingrata colonis. Huc heros tandem, superata ambage uiarum, sic monitus, ducente Deo, cum Coniuge sancta deuenit, multaque senex se nocte recepit. Ac primum siccis ramalibus excitat ignem: stramineoque toro comitem locat: aegra cubantis membra super uestem inuoluens: mox adligat ipsos permulcens, iam non duros, iam sponte sequentes quadrupedes, ut forte aderat foenile saligna [2,300] subfultum crate, et palmarum uimine textum. Nunc age, Castaliis quae nunquam audita sub antris, Musarumue choris celebrata, aut cognita Phoebo, expediam: uos secretos per deuia calles, Caelicolae, uos (si merui) monstrate recessus intactos. Ventum ad cunas, et gaudia caeli, mirandosque ortus, et tecta sonantia sacro uagitu. Stat ferre pedem, qua nulla priorum obuia sint oculis uatum uestigia nostris. Tempus erat, quo nox, tardis inuecta quadrigis, 310 nondum stelliferi mediam peruenit Olympi ad metam, et tacito scintillant sidera motu: cum siluaeque, urbesque silent, cum fessa labore accipiunt placidos mortalia pectora somnos: non fera, non uolucris, non picto corpore serpens dat sonitum, iamque in cineres consederat ignis ultimus: et sera perfusus membra quiete scruposo senior caput adclinauerat antro. Ecce autem nitor ex alto nouus emicat, omnemque exsuperat ueniens atrae caliginis umbram 320 auditique chori superum, et caelestia curuas agmina pulsantum citharas, ac uoce canentum. Agnouit sonitum partusque instare propinquos haud dubiis Virgo sensit laetissima signis. Protinus erigitur stratis, caeloque nitentes adtollit uenerans oculos, ac talia fatur: "Omnipotens Genitor, magno qui sidera nutu, aeriosque regis tractus, terrasque, fretumque, ecquid adest tempus, quo se sine labe serenam efferat in lucem Soboles tua? quo mihi tellus 330 rideat et teneris depingat floribus arua? En tibi maturos fructus, en reddimus ingens depositum: tu, ne qua pio iactura pudori obrepat, summo defende, et consule caelo. Ergo ego te gremio reptantem, et nota petentem ubera, care puer, molli studiosa fouebo amplexu: tu blanda tuae dabis oscula matri adridens: colloque manum, et puerilia nectes brachia, et optatam capies per merabra quietem." Sic memorat, fruiturque Deo: comitumque micanti 340 Agmine, diuinisque animum concentibus explet. Atque olli interea, reuoluto sidere, felix hora propinquabat. Quis me rapit? Accipe uatem, Diua, tuum; rege, Diua, tuum: feror arduus altas in nubes: uideo totum descendere caelum spectandi excitum studio. Da pandere factum mirum, indictum, insuetum, ingens: absistite, curae degeneres, dum sacra cano. Iam laeta laborum, iam non tacta metu, saecli Regina futuri stabat adhuc, nihil ipsa suo cum corde caducum, [2,350] nil mortale putans: illam Natusque Paterque quique prius quam Sol caelo, quam Luna niteret, Spiritus obscuras ibat super igneus undas, stant circum, et magnis permulcent pectora curis. Praeterea redeunt animo quaecumque uerendus dixerat interpres: acti sine pondere menses, seruatusque pudor: clausa cum protinus aluo (o noctem superis laetam, et mortalibus aegris!), sicut erat foliis, stipulaque innixa rigenti, diuinum, spectante polo, spectantibus astris, 360 edit onus. Qualis rorem cum uere tepenti per tacitum matutinus desudat Eous: et passim teretes lucent per gramina guttae: terra madet, madet adspersa sub ueste uiator horridus, et pluuiae uim non sensisse cadentis admirans, gelidas udo pede proterit herbas. Mira fides! Puer aethereas iam lucis in auras prodierat: foenoque latus male fultus agresti, impulerat primis resonum uagitibus antrum. Alma Parens nullos intra praecordia motus, 370 aut incursantes deuexi ponderis ictus senserat; haerebant immotis uiscera claustris. Haud aliter, quam cum purum specularia Solem Admittunt: lux ipsa quidem pertransit, et omnes irrumpens laxat tenebras, et discutit umbras; illa manent inlaesa, haud ulli peruia uento, non hiemi, radiis sed tantum obnoxia Phoebi. Tunc Puerum tepido Genitrix inuoluit amictu, exceptumque sinu, blandeque ad pectora pressum detulit in praesepe: hic illum mitia anhelo 380 ore fouent iumenta. O rerum occulta potestas! Protinus agnoscens Dominum procumbit humi bos cernuus, et mora nulla, simul procumbit asellus submittens caput, et trepidanti poplite adorat. Fortunati ambo! non uos aut fabula Cretae Polluet, antiqui referens mendacia furti, Sidoniam mare per medium uexisse puellam: aut sua dum madidus celebrat portenta Cithaeron, infames inter thyasos, uinosaque sacra arguet obsequio senis insudasse profani: 390 solis quippe Deum uobis, et pignora caeli nosse datum, solis cunabula tanta tueri. Ergo dum refugo stabit circumdata fluctu terra parens; dum praecipiti uertigine caelum uoluetur; Romana pius dum templa sacerdos rite colet; uestri semper referentur honores: semper uestra fides nostris celebrabitur aris. Quis tibi tunc animus, quae sancto in corde uoluptas, O Genitrix, cum muta tuis famulantia cunis, ac circum de more sacros referentia ritus [2,400] adspiceres Domino genua inclinate potenti, et sua commotum trahere ad spectacula caelum? Magne Pater, quae tanta rudes prudentia sensus leniit? informi tantos quis pectore motus exciuit calor, et pecudum in praecordia uenit? ut quem non reges, non accepere tot urbes, non populi, quibus una aras et sacra tueri cura fuit; iam bos torpens, iam segnis asellus auctorem late possessoremque salutent? Vocibus interea sensim puerilibus heros 410 Excitus, somnum expulerat, noctemque fugarat ex oculis, iamque Infantem uidet, et uidet ipsam maiorem adspectu, maiori et lumine Matrem fulgentem, nec quoquam oculos, aut ora mouentem, sublimemque solo, superum cingente caterua aligera. Qualis, nostrum cum tendit in orbem, purpureis rutilat pennis nitidissima Phoenix, quam uariae circum uolucres comitantur euntem: illa uolans, Solem natiuo prouocat auro fulua caput, caudam et roseis interlita punctis 420 caeruleam: stupet ipsa cohors plausuque sonoro per sudum strepit innumeris exercitus alis. Miratur lucem insolitam, miratur ouantes Caelicolum cantus senior: tum uictus, et amens, adtonitusque animi, tantisque ardoribus impar corruit, et geminas uultum demisit in ulnas: adfususque diu telluri immobilis haesit. Hic illum superi iuxta uidere iacentem, uidit Dia Parens: nec longum passa seniles obduci tenebris oculos: dat surgere, et aegrum 430 sustentare genu, tremulisque insistere plantis, diuinosque pati uultus, superique nitorem ignis, et aethereas uibrantia lumina flammas. Ille, ubi paulatim uires, animumque resumpsit; nodoso incumbens baculo, modulantia primum agmina, Reginamque deum de more salutat. Mox ipsum accedens praesepe uluaque palustri impositum spectans Dominum terraeque, marisque, (o timor, o mentis pietas!) puerilia membra non ausus tractare manu, cunctatur: ibi auram, 440 insperatam auram diuino efflantis ab ore ore trahens, subito correptus numinis haustu, adflatusque Deo, sic tandem uoce quieta incipit, et lacrimis oculos subfundit obortis: "Sancte Puer, non te Phariis operosa columnis atria, non uariata Phrygum uelamina textu excepere (iaces nullo spectabilis auro), angustum sed uix stabulum, male commoda sedes, et fragiles calami, lectaeque paludibus herbae fortuitum dant ecce torum: laqueata tyrannos [2,450] tecta, et regifico capiant aulaea paratu: te Pater aeterno superum ditauit honore illustrans: tibi siderei domus aurea caeli plaudit, inexstinctosque parat Natura triumphos. Et tamen hanc sedem Reges, haec undique magni antra petent populi: longe quos caerula Calpe litore ab occiduo, nigrisque impellet ab Indis Sol oriens: quos et Boreas et feruidus Auster diuerso inter se certantes cardine mittent. Tu pastor, tu dispersas reuocare per agros 460 missus oues late, pectusque obferte periclis. Prodigus ah nimium uitae, per tela, per hostes obscurum nemus irrumpens, rabida ora luporum compesces, saturumque gregem sub tecta reduces. O mihi certa fides superum, decus addite terris, Nate Deo, Deus ipse, aeterno e lumine lumen: te te ego, te circum Genitrix, laetique ministri concinimus, primique tuos celebramus honores, 468 longaque perpetuis indicimus orgia fastis."