[8,0] LIBER OCTAVUS. [8,1] I. Arbitror, immo certus sum fastidiosam plurimis styli huius prolixitatem fore, maxime quia morum nostrorum uitia castigat. Omnes enim admodum se laudari uolunt: nulli grata reprehensio est. Immo, quod peius multo est, quamlibet malus, quamlibet perditus, mauult mendaciter praedicari quam iure reprehendi, et falsarum laudum irrisionibus decipi quam saluberrima admonitione seruari. Et cum haec ita sint, quid agendum est? Nunquid uoluntati improborum hominum seruiendum? aut si sibi etiam illi friuolas laudes deferri uolunt, decet nos friuola atque irridenda deferre? maxime cum a fidelibus uiris ne illi quidem irrideri debeant qui se irrideri uolunt, sicut ne illi quidem mendaciter praedicari qui se cupiunt titulo etiam falsae laudis ornari: quia non tam illud quod unusquisque illorum cupiat audire, quam quid nos dicere deceat considerandum est; praecipue cum propheta dicat: Vae his qui dicunt dulce amarum et amarum dulce. Ac per hoc modis omnibus tenenda ueritas, ut quod in re est, hoc et in uerbis sit: quae in se dulcedinem habent, dulcia; quae amaritudinem, amara dicantur; praesertim nunc in negotio sacro, ubi a plurimis nostrae iniquitates Deo ascensentur, et ne accusabiles ipsi esse uideantur, Deum accusare praesumunt. Cum enim eum incuriosum et negligentem, resque humanas aut non ex iudicio gubernare aut etiam nec gubernare blasphement; quid aliud utique Deum quam inertiae et abusionis et iniquitatis accusant? O humanae insipientiae caecitatem! O insanae temeritatis furorem! Deum ergo, o homo, incuriosum ac negligentem uocas? Si quemlibet ingenuorum hominum hac contumelia laederes, iniuriarum insolentium reus esses; certe si illustriorem quempiam ac sublimiorem, etiam censuram iuris publici sustineres. Pupillis enim uel maxime prodigis haec obiiciuntur opprobria, perditorum hoc adolescentium speciale conuicium est, ut abusores scilicet et incuriosi ac negligentes rerum suarum esse dicantur. O sacrilegae uoces, o profanae procacitates! Deum ergo hoc esse dicimus quod etiam inter homines non nisi perditissimos nuncupamus? Quamuis non sola ista dicantur. Nota quippe ei, ut ante iam dixi, etiam iniquitatis impingitur. Si enim nos quae patimur non meremur, et indigni miseriarum praesentium tolerantia sumus, iniustum utique Deum dicimus, qui nos iubeat mala indigna tolerare. Sed non tam, inquis, iubet quam permittit. Acquiescamus hoc ita esse. Sed quam longe, quaeso, est a iubente permittens? Qui enim scit nos ista perferre, et prohibere potest ne perferamus, probat absque dubio debere perferre quaecunque patitur sustinere. Unde uidemus quia iudicii est sui iusta permissio et sententia superna, quod patimur. Cum enim sint omnia ditionis sacrae, et nutus Dei cuncta moderetur, quidquid malorum quotidie poenarumque perferimus, censura est diuinae manus: quam utique censuram nos inardescere facimus et peccatis nostris iugiter commouemus: nos coelestis irae ignem accendimus, et excitamus incendia quibus ardeamus. Ut recte utique, quoties mala ista perferimus, etiam ad nos dici illud propheticum possit: Ite in flammam ignis quam accendistis. Ac per hoc, iuxta sententiam sacram, ipse sibi parat peccator quisque quod patitur. Nihil est itaque quod calamitatibus nostris Deo imputare possimus. Nos calamitatum nostrarum auctores sumus. Deus enim pius est ac misericors, et qui, ut scriptum est, neminem uelit perire uel laedere. Nos ergo aduersum nos omnia facimus. Nihil itaque, nihil est in nos crudelius nobis: nos, inquam, nos etiam Deo nolente cruciamus. Sed uidelicet aduersum me ipsum dicere uideor, qui cum superius dixerim ob peccata nostra nos puniri a Deo, nunc dicam nos puniri a nobis ipsis. Utrumque uerum est. A Deo quippe punimur; sed ipsi facimus ut puniamur. Cum autem punire nos ipsi facimus, cui dubium est quin ipsi nos nostris criminibus puniamus? Quia quicunque dat causam qua puniatur, ipse se punit, secundum illud: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. Ergo si funibus peccatorum suorum peruersi homines alligantur, ipse se absque dubio alligat peccator quisque, cum peccat. [8,2] II. Sed quia de impuritate Afrorum iam multa diximus, nunc de blasphemiis saltem pauca dicamus. Professa enim illic iugiter plurimorum paganitas fuit. Habebant quippe intra muros patrios intestinum scelus, coelestem illam scilicet, Afrorum daemonem dico: cui ideo, ut reor, ueteres pagani tam speciosae appellationis titulum dederunt; ut quia in eo non erat numen, uel nomen esset; et quia non habebat aliquam ex potestate uirtutem, haberet saltem ex uocabulo dignitatem. Quis ergo illi idolo non initiatus, quis non a stirpe ipsa forsitan ac natiuitate deuotus? Nec loquor de hominibus sicut uita ita etiam professione ac uocabulo paganis, et qui sicut profani erant errore, sic nomine. Tolerabilior quippe est et minus nefaria gentilitas in hominibus professionis suae. Illud perniciosius ac scelestius, quod multi eorum qui professionem Christo dicauerant, mente idolis seruiebant. Quis enim non eorum qui Christiani appellabantur, coelestem illam aut post Christum adorabit, aut, quod est peius multo, antequam Christum? Quis non daemoniacorum sacrificiorum nidore plenus diuinae domus limen introiit, et cum fetore ipsorum daemonum, Christi altare conscendit, ut non tam immanis criminis fuisset ad templum Domini non uenire quam sic uenire? Quia Christianus qui ad ecclesiam non uenit, negligentiae reus est; qui autem sic uenit, sacrilegii. Minoris enim piaculi res est si honor Deo non deferatur, quam si irrogetur iniuria. Ac per hoc quicunque ista fecerunt, non dederunt honorem Deo, sed derogauerunt. Nam etiam ipsam quodammodo ecclesiae salutationem idolo praestiterunt: quia secundi loci officiositas honori illius proficit cui principalia deferuntur. Ecce quae Afrorum et maxime nobilissimorum fides, quae religio, quae Christianitas fuit. Dicebantur Christiani ad contumeliam Christi. Cum Apostolus declamet: Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participare et mensae daemoniorum; illis hoc satis non erat ut cum calice Dei calicem biberent daemoniorum, nisi illum etiam praetulissent; nec sufficiebat ut mensam daemonum mensae Dominicae compararent, nisi post superstitionum infamium cultus ad Dei templa uenientes, sacrosanctis Christi altaribus ductu ipsius diabolici spiritus spurcissimum nidorem inhalassent. [8,3] III. At, inquis, non omnes ista faciebant, sed potentissimi quique ac sublimissimi. Acquiescamus hoc ita esse. Sed cum ditissimae quaeque ac potentissimae domus turbam faciant ciuitatis, uides per paucorum potentium sacrilegam superstitionem urbem cunctam fuisse pollutam. Nemini autem dubium est omnes dominorum familias aut similes esse dominis aut deteriores; quamuis hoc usitatius ut deteriores: ac per hoc cum etiam boni domini seruos uel maxime malos habeant, promptum est intelligere quales illic familiae omnes fuerint, cum seruiles animos iam per se malos etiam dominorum faceret nequitia peiores. Esto ergo, illa quae diximus ad potentissimos quosque ac nobilissimos pertinuerunt. Nunquid illa leuiora quae nobilibus ignobilibusque communia? odia scilicet atque exsecrationes sanctorum omnium dico. Sacrilegii quippe genus est, Dei odisse cultores. Sicut enim si seruos nostros quispiam caedat, nos in seruorum nostrorum caedit iniuriam; et si a quoquam filius uerberetur alienus, in supplicio filii pietas paterna torquetur: ita et cum seruus Dei a quoquam laeditur, maiestas diuina uiolatur, dicento id ipsum ad apostolos suos Domino: Qui uos recipit, me recipit; et qui uos spernit, me spernit. Benignissimus scilicet ac piissimus Dominus communem sibi cum seruis suis et honorem simul et contumeliam facit; ne quis, cum laederet Dei seruum, hominem tantum a se laedi arbitraretur, cum absque dubio iniuriis seruorum dominicorum Dei admisceretur iniuria, testante id suis Deo affectu indulgentissimo in hunc modum: Quoniam qui uos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Ad exprimendam teneritudinem pietatis suae, tenerrimam partem humani corporis nominauit; ut apertissime intelligeremus Deum tam parua sanctorum suorum contumelia laedi quam parui uerberis tactu humani uisus acies laederetur. Insectabantur itaque Afri atque oderant seruos Dei, et in eis Deum. [8,4] IV. Sed quaeritur forsitan quibus modis probetur odium illorum. Illis scilicet quibus etiam Iudaeorum odia comprobantur in Christum, cum dicebant ad eum, Samaritanus es tu, et daemonium habes; cum irridebant, cum maledicebant, cum insufflabant in faciem eius, et frendebant dentibus super caput eius. Unde etiam in psalmis dicit Saluator ipse qui pertulit: Omnes qui conspiciebant aspernabantur me, et locuti sunt labiis, et mouerunt caput. Et alibi: Tentauerunt, inquit, me, et deriserunt derisu, frenduerunt in me dentibus suis. Ita igitur et in monachis, id est, sanctis Dei, Afrorum probatur odium; quia irridebant scilicet, quia maledicebant, quia insectabantur, quia detestabantur, quia omnia in illos pene fecerunt quae in Saluatorem nostrum Iudaeorum impietas ante fecit quam ad effusionem ipsam diuini sanguinis perueniret. Sed isti, inquis, sanctos non occiderunt, sicut Iudaeos fecisse legimus. An occiderint, nescio, non affirmo. Sed tamen magna defensio, si hoc tantum in eis de paganorum non fuit persecutione, quod habet persecutio ipsa postremum. Putemus ergo occisos illic non esse sanctos. Sed quid faciemus quod non sunt longe ab occidentibus qui animo occisionis oderunt, praesertim cum Dominus ipse dicat: Qui odit fratrem suum sine causa, homicida est. Quamuis non sine causa persecuti sunt seruos Dei. Nam quis dicere possit quod sine causa, homines scilicet omnibus a se uitae ac morum studiis discrepantes, in quibus nihil uidebant suum, quoniam Dei totum. Maxima enim causa est discordiarum diuersitas uoluntatum: quia fieri aut omnino non potest aut uix potest, ut eam rem in alio quisquam diligat a qua ipse dissentit. Itaque eos non sine causa, ut dixi, oderunt, in quibus omnia sibi aemula atque inimica cernebant. Illi enim uiuebant iugiter in nequitia, isti in innocentia; illi in libidine, isti in castitate; illi in lustris, isti in monasteriis; illi prope iugiter cum diabolo, isti sine cessatione cum Christo. Non sine causa itaque istud fuit quod intra Africae ciuitates, et maxime intra Carthaginis muros, palliatum et pallidum et recisis comarum fluentium iubis usque ad cutem tonsum uidere tam infelix ille populus quam infidelis sine conuicio atque exsecratione uix poterat. Et si quando aliquis Dei seruus, aut de Aegyptiorum coenobiis, aut de sacris Hierusalem locis, aut de sanctis eremi uenerandisque secretis ad urbem illam officio diuini operis accessit, simul ac populo apparuit, contumelias, sacrilegia et maledictiones excepit. Nec solum hoc: sed improbissimis flagitiosorum hominum cachinnis et detestantibus ridentium sibilis quasi taureis caedebatur. Vere ut si quis ea inscius rerum fieri uideret, non aliquem hominem ludificari, sed nouum inauditumque monstrum abigi atque exterminari arbitraretur. [8,5] V. Ecce Afrorum et praecipue Carthaginensium fidem. Tutius quondam apostolis paganas urbes licuit intrare, et minus primum eorum aduentum atque conspectum feri illi ac barbari sacrilegorum coetus detestabantur. Sanctum electionis uas Paulum apostolum de unius Dei cultu ac maiestate dicentem superstitiosissimus licet Atheniensium populus patienter audiuit. Lycaonii autem in tantum etiam admirati sunt, ut cum in apostolis diuinas uirtutes inesse cernerent, esse eos homines non putarent. Intra Carthaginem uero apparere in plateis et compitis Dei seruos sine contumelia atque exsecratione uix licuit. Persecutionem hoc quidem fuisse non putant, quia non et occisi sunt. Latrones quidem hoc prouerbio uti solent, ut quibus non auferant uitam, dedisse se dicant. Sed in urbe illa non tam hominum fuerunt haec beneficia quam legum. Interfici enim indemnatum quemcunque hominem, etiam duodecim tabularum decreta uetuerunt. Ex quo agnoscitur quod magna illic praerogatiua Dominicae religionis fuit, ubi ideo tantum Dei seruis licuit euadere, quia a pagano iure defensi sunt ne Christianorum manibus trucidarentur. Et miramur si nunc Barbaros illi perferunt, cum uideamus quod sancti uiri in illis Barbaros pertulerunt? Iustus ergo est Dominus, et iustum iudicium suum. Quae enim, ut scriptum est, seminarunt, haec et metunt. Ut uere uideatur de improbitate illius gentis dixisse Dominus: Reddite ei secundum opus suum: iuxta omnia quae fecit, facite illi; quia contra Dominum erecta est. Miremur itaque aut indignemur quod aliqua nunc illi ab hominibus mala perferant? Multo illa ma iora sunt quae in Deum ante fecerunt, si iuxta per sonarum diuersitatem aestimentur quae patiantur et quae fecerunt.