[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] I. Scio infidelissimos quosque et ueritatis diuinae incapaces dicere aduersum haec posse quae diximus: Si tantus sit Christianorum infidelium reatus ut plus peccent praetermittentes mandata Domini quae sciant, quam paganae gentes quae nesciant, salubriorem his fuisse ignorantiam quam agnitionem, et contra eos esse admodum quod agnouerint ueritatem. Quibus hoc respondendum est, non ueritatem his obesse, sed uitia; nec legem nocere, sed mores. Denique da mores bonos, et legis scita pro nobis sunt. Tolle uitia, lex prodest. Scimus enim, inquit Apostolus, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur. Legitime itaque lege utere, et legem tibi bonam ipse fecisti. Scimus enim, inquit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur: sciens hoc, quod iusto lex non est posita. Ac per hoc iustus esse incipe, et eris liber a lege: quia non potest lex uenire contra mores, quae iam habetur in moribus. Scimus enim, inquit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur: sciens hoc, quod iusto lex non est posita, sed iniustis, et non subditis, sed sceleratis et impiis et peccatoribus; et si quod aliud sanae doctrinae aduersatur. Ac per hoc non tam lex tibi, o homo, quam tu legi aduersaris; nec lex contra te bene praecipiendo, sed tu contra legem male uiuendo agis. Immo illa pro te est, tu contra illam. Illa enim tibi consulit sancta dicendo, tu contra illam uenis praua faciendo; nec contra illam tantum, sed etiam contra te; hoc ipso enim quod contra illam et contra te, quia in illa salus et uita tua est: ac per hoc dum legem diuinam deseris, salutem propriam derelinquis. Non aliter ergo nos de Dominica lege querimur quam queri de optimo medico impatiens aegrotus solet: qui cum ingrauescere sibi morbos uitio suo fecerit, imperitiam medentis accusat. Quasi uero curare ullam infirmitatem praecepta possint, si ei non obedierit infirmus; aut sanare quemquam obseruantia ualeat quam medicus ei imperat, si eam sibi aegrotus ipse non praestat. Quid iuuant stomachum absinthia, si statim dulcia subsequantur? Quid conferunt phrenetico silentia circumstantium, quem suus clamor occidit? Aut quid prodesse poterit antidotum, cui superfunditur uenenum? Et nobis itaque lex est antidotum, sed uitiositas uenenum. Sanare nos non potest legis antidotum, quos occidunt uenena uitiorum. Sed iam de his et antea satis diximus; et si ita res postulauerit, etiam post haec iuuante Deo aliqua dicemus. [5,2] II. Interim quia duo superius barbarorum genera uel sectas esse memorauimus, paganorum atque haereticorum, quia de paganis iam, ut arbitror, satisfecimus, de haereticis quoque, ut causa poscit, subiiciamus. Potest enim quispiam dicere: Etiamsi a paganis lex diuina non exigat ut mandata faciant quae non sciunt, certe ab haereticis exigit qui sciunt: eadem enim etiam illos legere quae nos legimus, eosdem apud illos prophetas Dei, eosdem apostolos, eosdem euangelistas esse; ac per hoc aut non minus ab illis legem negligi quam a nobis, aut etiam multo magis: quia cum eadem legant scripta quae nostri, multa faciunt deteriora quam nostri. Utrumque ergo uideamus. Eadem, inquis, legunt illi quae leguntur a nobis. Quomodo eadem, quae ab auctoribus quondam malis et male sunt interpolata et male tradita? ac per hoc iam non eadem, quia non possunt penitus dici ipsa quae sunt in aliqua sui parte uitiata. Incolumitatem enim non habent quae plenitudinem perdiderunt, nec statum suum omnino seruant quae sacramentorum uirtute priuata sunt. Nos ergo tantum Scripturas sacras plenas, inuiolatas, integras habemus, qui eas uel in fonte suo bibimus, uel certe de purissimo fonte haustas per ministerium purae translationis haurimus. Nos tantummodo bene legimus. Atque utinam quam bene legimus, tam bene adimpleremus! Sed uereor quod qui non bene obseruamus, nec bene lectitemus: quia minor reatus est sancta non legere, quam lecta uiolare. Caeterae quippe nationes aut non habent legem Dei, aut debilem et conuulneratam habent; ac per hoc, ut diximus, non habent quae sic habent. Nam etsi qui gentium barbararum sunt qui in libris suis minus uideantur Scripturam sacram interpolatam habere uel laceram, habent tamen ueterum magistrorum traditione corruptam, ac per hoc traditionem potius quam Scripturam habent, quia hoc non retinent quod ueritas legis suadet, sed quod prauitas malae traditionis inseruit. Barbari quippe homines, Romanae, immo potius humanae eruditionis expertes, qui nihil omnino sciunt nisi quod a doctoribus suis audiunt; quod audiunt, hoc sequuntur: ac sic necesse est eos qui totius litteraturae ac scientiae ignari, sacramentum diuinae legis doctrina magis quam lectione cognoscunt, doctrinam potius retinere quam legem. Itaque eis traditio magistrorum suorum et doctrina inueterata quasi lex est, quia hoc sciunt tantummodo quod docentur. Haeretici ergo sunt, sed non scientes. Denique apud nos sunt haeretici, apud se non sunt. Nam in tantum se catholicos esse iudicant, ut nos ipsos titulo haereticae appellationis infament. Quod ergo illi nobis sunt, hoc nos illis. Nos eos iniuriam diuinae generationi facere certi sumus, quod minorem Patre Filium dicant. Illi nos iniuriosos Patri existimant, quia aequales esse credamus. Veritas apud nos est, sed illi apud se esse praesumunt. Honor Dei apud nos est, sed illi hoc arbitrantur honorem diuinitatis esse quod credunt. Inofficiosi sunt, sed illis hoc est summum religionis officium. Impii sunt, sed hoc putant ueram esse pietatem. Errant ergo, sed bono animo errant, non odio, sed affectu Dei, honorare se Dominum atque amare credentes. Quamuis non habeant rectam fidem, illi tamen hoc perfectam Dei aestimant charitatem. Qualiter pro hoc ipso falsae opinionis errore in die iudicii puniendi sint, nullus potest scire nisi iudex. Interim idcirco eis, ut reor, patientiam Deus commodat, quia uidet eos, etsi non recte credere, affectu tamen piae opinionis errare; maxime cum sciat eos ea facere quae nesciunt, nostros autem negligere quod credunt: ac per hoc illos magistrorum peccare uitio, nostros suo; illos ignorantes, nostros scientes; illos id facere quod putent rectum, nostros quod sciant esse peruersum. Et ideo iusto iudicio illos patientia Dei sustinet, et nos animaduersione castigat; quia ignosci aliquatenus ignorantiae potest, contemptus ueniam non meretur. Sic enim scriptum est: Seruus qui nescit uoluntatem domini sui, et non facit eam, uapulabit paucis. Qui autem scit eam, et non facit eam, uapulabit multis. [5,3] III. Non ergo miremur quod multis caedimur; quia non inscientia, sed rebellione peccamus. Scientes enim bona, non bene agimus, et discretionem recti ac praui intelligentes, praua sectamur; legem legimus, et legitima calcamus, et ad hoc tantum praeceptorum sacrorum scita cognoscimus, ut grauius post interdicta peccemus. Deum colere nos dicimus, et diabolo obtemperamus. Et post haec uolumus ut bona a Deo accipiamus, cum malis mala semper addamus; fieri uoluntatem nostram a Deo cupimus, cum Dei nos facere nolimus. Quasi superiores nos Deo agimus. Volumus ut uoluntati nostrae Deus iugiter pareat, cum omnes nos uoluntati eius iugiter repugnemus. Sed ille iustus est, licet nos simus iniusti. Castigat enim quos castigandos putat, patitur quos putat esse patiendos. Utrumque ad unam rem uult proficere ut et castigatio in catholicis peccandi refrenet libidinem, et quandoque haereticos patientia Dei faciat plenam fidei noscere ueritatem, maxime cum sciat eos forsitan catholica non indignos fide, quos uideat catholicis uitae comparatione praestare. Omnes autem isti de quibus loquimur, aut Vandali sunt aut Gothi. Nam de Romanis haereticis, quorum innumera multitudo est, nihil dicimus, neque aut Romanis eos aut barbaris comparamus, quia et infidelitate Romanis sunt deteriores, et foeditate uitae barbaris turpiores. Sed hoc nos non solum non iuuat, sed etiam supra id quod a nobis ipsis grauamur grauat, quia et ii quos tales causamur esse, Romani sunt. Unde intelligere possumus quid mereatur omnis Romana respublica, cum pars Romanorum offendat Deum uita, pars et infidelitate pariter et uita. Saluo eo quod etiam ipsae quondam haereses barbarorum de Romani magisterii prauitate fluxerunt, ac perinde etiam hoc nostrum crimen est, quod populi barbarorum haeretici esse coeperunt. [5,4] IV. Porro autem quantum ad conuersatioem Gothorum aut Vandalorum pertinet, quid est in quo eis aut praeponere nos aut etiam comparare possimus? Ac primum ut de affectu et charitate dicam (quam praecipuam Dominus docet esse uirtutem, et quam non solum per omnes Scripturas sacras, sed etiam per se ipse commendat dicens: In hoc scietur quod discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis omnes se fere barbari, qui modo sunt unius gentis et regis, mutuo amant, omnes pene Romani se mutuo persequuntur. Quis enim ciuis non inuidet ciui? Quis enim plenam uicino exhibet charitatem? Omnes quippe a se, etsi loco non absunt, affectu absunt; etsi habitatione iunguntur, mente disiuncti sunt. Atque utinam hoc, licet sit pessimum malum, utinam ciues tantum atque uicini! Illud est grauius, quod nec propinqui quidem propinquitatis iura conseruant. Quis enim se proximis suis proximum reddit? Quis soluit charitati, quod se agnoscit debere uel nomini? Quis hoc est animo quod uocatur? Quis tam propinquus corde quam sanguine, in quo non luridus maleuolentiae zelus ardet, cuius non sensum liuor inuasit, cui non prosperitas aliena supplicium est? Quis non bonum alterius, malum suum credit? Cui ita sufficit felicitas sua, ut etiam alium uelit esse felicem? Nouum et inaestimabile nunc in plurimis malum est. Parum alicui est si ipse sit felix, nisi alter fuerit infelix. Iam uero illud quale, quam saeuum, quam ex hac ipsa impietate descendens, quam alienum a barbaris, quam familiare Romanis, quod se inuicem exactione proscribunt: immo non inuicem: nam hoc tolerabilius ferme esset si pateretur quisque quod fecerat; illud grauius est, quod plurimi proscribuntur a paucis, quibus exactio publica peculiaris est praeda, qui fiscalis debiti titulos faciunt quaestus esse priuatos; et hoc non summi tantum, sed pene infimi; non iudices solum, sed etiam iudicibus obsequentes. Quae enim sunt non modo urbes, sed etiam municipia atque uici; ubi non quot curiales fuerint, tot tyranni sint? Quanquam forte hoc nomine sibi gratulentur, quia potens et honoratus esse uideatur. Nam et latrones ferme omnes gaudent et gloriantur, si atrociores admodum quam sunt esse dicantur. Quis ergo, ut dixi, locus est ubi non a principalibus ciuitatum uiduarum et pupillorum uiscera deuorentur, et cum his ferme sanctorum omnium? Nam et hos quasi uiduas ac pupillos habent, quia tueri se aut pro studio professionis suae nolunt, aut pro innocentia atque humilitate non possunt. Nemo itaque horum tutus est, neque ulli admodum praeter summos a uastatione latrocinii populantis immunes, nisi qui fuerint ipsis latronibus pares in hac conditione; immo in hoc scelus res deuoluta est, ut nisi quis malus fuerit, saluus esse non possit. [5,5] V. Sed uidelicet cum tot sint qui bonos uastant, sunt fortasse aliqui qui in hac uastatione succurrant; qui, ut scriptum est, eripiant egenum et pauperem de manu peccatoris. Non est qui faciat bonum, non est pene usque ad unum. Ideo dixit, pene usque ad unum quia tanta est raritas bonorum, ut pene unus esse uideatur. Quis enim uexatis atque laborantibus opem tribuat, cum improborum hominum uiolentiae etiam sacerdotes Domini non resistant? Nam aut tacent plurimi eorum, aut similes sunt tacentibus, etiamsi loquantur; et hoc multi non inconstantia, sed consilio, ut putant, atque ratione. Exsertam enim ueritatem proferre nolunt, quia eam aures improborum homines sustinere non possunt; nec solum refugiunt, sed etiam oderunt et exsecrantur, et non modo auditam non reuerentur aut metuunt, sed maiore etiam superbientis peruicaciae perduellione contemnunt. Et ideo tacent etiam qui loqui possunt, dum ipsis interdum malis parcunt; nec uolunt eis uim apertae promere ueritatis, ne faciant eos ingesta acrius ueritate peiores. Inter haec uastantur pauperes, uiduae gemunt, orphani proculcantur, in tantum ut multi eorum et non obscuris natalibus editi et liberaliter instituti ad hostes fugiant, ne persecutionis publicae afflictione moriantur; quaerentes scilicet apud barbaros Romanam humanitatem, quia apud Romanos barbaram inhumanitatem ferre non possunt. Et quamuis ab his ad quos confugiunt discrepent ritu, discrepent lingua, ipso etiam, ut ita dicam, corporum atque induuiarum barbaricarum fetore dissentiant, malunt tamen in barbaris pati cultum dissimilem, quam in Romanis iniustitiam saeuientem. Itaque passim uel ad Gothos, uel ad Bacaudas, uel ad alios ubique dominantes barbaros migrant, et commigrasse non poenitet. Malunt enim sub specie captiuitatis uiuere liberi, quam sub specie libertatis esse captiui. Itaque nomen ciuium Romanorum, aliquando non solum magno aestimatum, sed magno emptum, nunc ultro repudiatur ac fugitur; nec uile tantum, sed etiam abominabile pene habetur. Et quod esse maius testimonium Romanae iniquitatis potest, quam quod plerique et honesti et nobiles, et quibus Romanus status summo et splendori esse debuit et honori, ad hoc tamen Romanae iniquitatis crudelitate compulsi sunt ut nolint esse Romani? Et hinc est quod etiam hi qui ad barbaros non confugiunt, barbari tamen esse coguntur: scilicet ut est pars magna Hispanorum, et non minima Gallorum, omnes denique quos per uniuersum Romanum orbem fecit Romana iniquitas iam non esse Romanos. [5,6] VI. De Bacaudis nunc mihi sermo est, qui per malos iudices et cruentos spoliati, afflicti, necati, postquam ius Romanae libertatis amiserant, etiam honorem Romani nominis perdiderunt. Et imputatur his infelicitas sua, imputamus his nomen calamitatis suae, imputamus nomen quod ipsi fecimus. Et uocamus rebelles, uocamus perditos, quos esse compulimus criminosos. Quibus enim aliis rebus Bacaudae facti sunt, nisi iniquitatibus nostris, nisi improbitatibus iudicum, nisi eorum proscriptionibus et rapinis, qui exactionis publicae nomen in quaestus proprii emolumenta uerterunt, et indictiones tributarias praedas suas esse fecerunt, qui in similitudinem immanium bestiarum non rexerunt traditos sibi, sed deuorarunt, nec spoliis tantum hominum, ut plerique latrones solent, sed laceratione etiam et, ut ita dicam, sanguine pascebantur? Ac sic actum est ut latrociniis iudicum strangulati homines et necati inciperent esse quasi barbari, quia non permittebantur esse Romani: acquieuerunt enim esse quod non erant, quia non permittebantur esse quod fuerant; coactique sunt uitam saltem defendere, quia se iam libertatem uidebant penitus perdidisse. Aut quid aliud etiam nunc agitur quam tunc actum est, id est, ut qui adhuc Bacaudae non sunt, esse cogantur? Quantum enim ad uim atque iniurias pertinet, compelluntur ut uelint esse, sed imbecillitate impediuntur ut non sint. Sic sunt ergo quasi captiui iugo hostium pressi. Tolerant supplicium necessitate, non uoto. Animo desiderant libertatem, sed summam sustinent seruitutem. [5,7] VII. Ita ergo et cum omnibus ferme humilioribus agitur. Una enim re ad duas diuersissimas coarctantur. Vis summa exigit ut aspirare ad libertatem uelint, sed eadem uis posse non sinit quae uelle compellit. Sed imputari his potest forsitan quod hoc uelint homines qui nihil magis cuperent quam ne cogerentur hoc uelle. Summa enim infelicitas est quod uolunt. Nam cum his multo melius agebatur si non compellerentur hoc uelle. Sed quid possunt aliud uelle miseri, qui assiduum, immo continuum exactionis publicae patiuntur excidium, quibus imminet semper grauis et indefessa proscriptio, qui domos suas deserunt, ne in ipsis domibus torqueantur, exsilia petunt, ne supplicia sustineant? Leniores his hostes quam exactores sunt. Et res insa hoc indicat. Ad hostes fugiunt ut uim exactionis euadant. Et quidem hoc ipsum, quamuis durum et inhumanum, minus tamen graue atque acerbum erat, si omnes aequaliter atque in commune tolerarent. Illud indignius ac poenalius, quod omnium onus non omnes sustinent, immo quod pauperculos homines tributa diuitum premunt, et infirmiores ferunt sarcinas fortiorum. Nec alia causa est quod sustinere non possunt, nisi quia maior est miserorum sarcina quam facultas. Res diuersissimas dissimillimasque patiuntur, inuidiam et egestatem. Inuidia est enim in solutione, egestas in facultate. Si respicias quod dependunt, abundare arbitreris; si respicias quod habent, egere reperies. Quis aestimare rem huius iniquitatis potest? Solutionem sustinent diuitum et indigentiam mendicorum. Plus multo est quod dicturus sum. Adiectiones tributarias ipsi interdum diuites faciunt, pro quibus pauperes soluunt. Sed dicis: Cum ipsorum maximus census sit, et ipsorum maximae pensiones, quomodo id fieri potest, ut ipsi sibi augere debitum uelint? Neque ego id dico quod sibi augeant. Nam et ideo augent, quia non sibi augent. Dicam quomodo. Veniunt plerumque noui nuntii, noui epistolarii a summis sublimitatibus missi qui commendantur inlustribus paucis ad exitia plurimorum. Decernuntur his noua munera, decernuntur nouae indictiones. Decernunt potentes quod soluant pauperes, decernit gratia diuitum quod perdat turba miserorum. Ipsi enim in nullo sentiunt quod decernunt. Sed non possunt. inquis, non honorari et liberalius accipi qui fuerint a maioribus missi. Estote ergo uos diuites primi in conferendo, qui estis primi in decernendo. Estote primi in largitate rerum, qui primi estis in liberalitate uerborum. Qui das de meo, da et de tuo. Tametsi rectissime, quisquis ille es qui solus uis capere gratiam, solus patereris expensam. Sed acquiescimus pauperes uestrae, diuites, uoluntati. Quod paucis iubetis, soluamus omnes. Quid tam iustum, quid tam humanum? Grauant nos nouis debitis decreta uestra. Facite saltem debitum ipsum uobis nobiscum esse commune. Quid enim iniquius esse aut quid indignius potest, quam ut soli sitis immunes a debito, qui cunctos facitis debitores? Et quidem miserrimi pauperes sic totum hoc quod diximus soluunt, quod qua re uel qua ratione soluant penitus ignorant. Cui enim licet discutere cur soluat, aut cui permittitur explorare quid debeat? Sed tunc id euidentissime proditur, cum inuicem sibi diuites irascuntur, cum indignantur aliqui eorum quod sine consilio ac tractatu suo aliqua decreta sint. Tunc a quibusdam eorum audias dici: O facinus indignum! Duo aut tres statuunt quod multos necet: a paucis potentibus decernitur quod a multis miseris dependatur. Honori enim suo unusquisque diuitum praestat, ut nolit aliquid se absente decerni, non iustitiae, ut iniqua nolit se praesente constitui. Denique quod in aliis reprehenderant, ipsi postea aut pro contemptus praeteriti ultione, aut pro potestatis praesumptione constituunt. Ac per hoc infelicissimi pauperes sic sunt quasi inter concertantes procellas in medio mari positi. Nunc istorum scilicet, nunc illorum fluctibus obruuntur. [5,8] VIII. Sed uidelicet qui in hac parte iniqui sunt, in alia moderati inueniuntur et iusti, ac prauitatem unius rei alterius probitate compensant. Nam sicut in onere nouarum indictionum pauperes grauant, ita in nouorum remediorum opitulatione sustentant: sicut tributis nouis minores maxime deprimuntur, sic remediis nouis maxime subleuantur. Immo par est iniquitas in utroque. Nam sicut sunt in aggrauatione pauperes primi, ita in releuatione postremi. Si quando enim, ut nuper factum est, defectis urbibus minuendas in aliquo tributarias functiones potestates summae existimauerint, illico remedium cunctis datum soli inter se diuites partiuntur. Quis tunc pauperum meminit? Quis ad communionem beneficii humiles et egestuosos uocant? Quis eum qui primus est semper in sarcina, uel ultimo esse loco patitur in medela? Et quid plura? Tributarii omnino pauperes non putantur, nisi cum his tributi cumulus imponitur. Extra numerum autem tributariorum sunt, cum remedia diuiduntur. Et putamus quod poena diuinae seueritatis indigni sumus, cum sic nos semper pauperes puniamus? aut credimus, cum iniqui nos iugiter simus, quod Deus iustus in nos omnino esse non debeat? Ubi enim aut in quibus sunt, nisi in Romanis tantum, haec mala? Quorum iniustitia tanta, nisi nostra? Franci enim hoc scelus nesciunt. Chuni ab his sceleribus immunes sunt. Nihil horum est apud Vandalos, nihil horum apud Gothos. Tam longe enim est ut haec inter Gothos barbari tolerent, ut ne Romani quidem qui inter eos uiuunt ista patiantur. Itaque unum illic Romanorum omnium uotum est, ne umquam eos necesse sit in ius transire Romanorum. Una et consentiens illic Romanae plebis oratio, ut liceat eis uitam quam agunt agere cum barbaris. Et miramur si non uincuntur a nostris partibus Gothi, cum malint apud eos esse quam apud nos Romani? Itaque non solum transfugere ab eis ad nos fratres nostri omnino nolunt, sed ut ad eos confugiant, nos relinquunt. Et quidem mirari possim quod hoc non omnes omnino facerent tributarii pauperes et egestuosi, nisi quod una tantum causa est quare non faciunt, quia transferre illuc resculas atque habitatiunculas suas familiasque non possunt. Nam cum plerique eorum agellos ac tabernacula sua deserant ut uim exactionis euadant, quomodo non quae compelluntur deserere uellent, sed secum, si possibilitas pateretur, auferrent? Ergo quia hoc non ualent quod forte mallent, faciunt quod unum ualent. Tradunt se ad tuendum protegendumque maioribus, dedititios se diuitum faciunt, et quasi in ius eorum ditionemque transcendunt. Nec tamen graue hoc aut indignum arbitrarer, immo potius gratularer hanc potentum magnitudinem quibus se pauperes dedunt, si patrocinia ista non uenderent, si quod se dicunt humiles defensare, humanitati tribuerent, non cupiditati. Illud graue ac peracerbum est, quod hac lege tueri pauperes uidentur ut spolient, hac lege defendunt miseros ut miseriores faciant defendendo. Omnes enim qui defendi uidentur, defensoribus suis omnem fere substantiam suam priusquam defendantur addicunt; ac sic, ut patres habeant defensionem, perdunt filii haereditatem. Tuitio parentum mendicitate pignorum comparatur. Ecce quae sunt auxilia ac patrocinia maiorum. Nihil susceptis tribuunt, sed sibi. Hoc enim pacto aliquid parentibus temporarie attribuitur, ut in futuro totum filiis auferatur. Vendunt itaque, et quidem grauissimo pretio uendunt maiores quidam cuncta quae praestant. Et quod dixi uendunt, utinam uenderent usitato more atque communi! aliquid forsitan remaneret emptoribus. Nouum quippe hoc genus uenditionis et emptionis est. Venditor nihil tradit, et totum accipit. Emptor nihil accipit, et totum penitus amittit. Cumque omnis ferme contractus hoc in se habeat ut inuidia penes emptorem, inopia penes uenditorem esse uideatur, quia emptor ad hoc emit ut substantiam suam augeat, uenditor ad hoc uendit ut minuat: inauditum hoc commercii genus est; uenditoribus crescit facultas, emptoribus nihil remanet nisi sola mendicitas. Nam illud quale, quam non ferendum, atque monstrigerum, et quod non dicam pati humanae mentes, sed quod audire uix possunt; quod plerique pauperum atque miserorum spoliati resculis suis, et exterminati agellis suis, cum rem amiserint, amissarum tamen rerum tributa patiuntur, cum possessio ab his recesserit, capitatio non recedit? Proprietatibus carent, et uectigalibus obruuntur. Quis aestimare hoc malum possit? Rebus eorum incubant peruasores, et tributa miseri pro peruasoribus soluunt. Post mortem patris, nati obsequiis iuris sui agellos non habent, et agrorum munere enecantur. Ac per hoc nil aliud sceleribus tantis agitur, nisi ut qui priuata peruasione nudati sunt, publica afflictione moriantur, et quibus rem depraedatio tulit, uitam tollat exactio. Itaque nonnulli eorum de quibus loquimur, qui aut consultiores sunt, aut quos consultos necessitas fecit, cum domicilia atque agellos suos aut peruasionibus perdunt aut fugati ab exactoribus deserunt, quia tenere non possunt, fundos maiorum expetunt, et coloni diuitum fiunt. Ac sicut solent aut hi qui hostium terrore compulsi ad castella se conferunt, aut hi qui perdito ingenuae incolumitatis statu ad asylum aliquod desperatione confugiunt; ita et isti qui habere amplius uel sedem uel dignitatem suorum natalium non queunt, iugo se inquilinae abiectionis addicunt, in hanc necessitatem redacti ut extorres non facultatis tantum, sed etiam conditionis suae, atque exsulantes non a rebus tantum suis, sed etiam a se ipsis, ac perdentes secum omnia sua, et rerum proprietate careant, et ius libertatis amittant. [5,9] IX. Et quidem, quia ita infelix necessitas cogit, ferenda utcumque erat extrema haec sors eorum, si non esset aliquid extremius. Illud grauius et acerbius, quod additur huic malo saeuius malum. Nam suscipiuntur ut aduenae, fiunt praeiudicio habitationis indigenae; et exemplo quodam illius maleficae praepotentis quae transferre homines in bestias dicebatur, ita et isti omnes qui intra fundos diuitum recipiuntur, quasi Circei poculi transfiguratione mutantur. Nam quos suscipiunt ut extraneos et alienos, incipiunt habere quasi proprios; quos esse constat ingenuos, uertuntur in seruos. Et miramur si nos barbari capiunt, cum fratres nostros nos faciamus esse captiuos? Nil ergo mirum est quod uastationes sunt atque excidia ciuitatum. Diu id plurimorum oppressione elaborauimus ut captiuando alios, etiam ipsi inciperemus esse captiui. Sentimus enim, etsi tardius multo quam merebamur, sentimus tandem illa quae fecimus, et, iuxta sermonem sacrum, labores manuum nostrarum manducamus, ac iusto iudice Deo soluimus quae debemus. Miserti quippe exsulum non sumus; ecce ipsi exsules sumus. Peregrinos fraude cepimus; ecce ipsi peregrinamur atque fraudamur. Praeiudiciis temporum ingenui status homines circumuenimus; ecce ipsi nuper quidem in alieno solo uiuere coepimus, sed praeiudicia iam timemus. Et o quanta est infidelis malarum mentium caecitas! damnationem perferimus iudicantis Dei, et necdum nos agnoscimus iudicari. Et mirantur aliqui sanctorum, quod exemplo nostro caeteri non emendentur qui nihil adhuc tale tolerarunt, cum tormentis nostrarum iniquitatum nec ipsi quidem qui iam a Deo plectimur, corrigamur. O superbiam non ferendam! Plurimi poenas peccatorum suorum perferunt, et intelligere causas poenarum nemo dignatur. Sed est causa euidens quae hanc superbiam facit; scilicet, quia etsi aliqua iam patimur, nondum tamen patimur quae meremur. Tanta est enim misericordia Dei ut etsi nos pati uult aliqua de piaculis nostris, nolit tamen cuncta tolerare: quia castigat malos, non reddit mala; et agnoscere nos peccata nostra mauult quam sustinere. Scilicet ut piis ac salubribus flagellis ostendat nobis quae ferre mereamur, iuxta illud scilicet beati Apostoli dictum quo ait: Ignoras quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiem autem tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae. Et uere ita agimus, ut dicit Apostolus. Deus enim nos uocat ad poenitentiam, sed nos thesaurizamus iram. Deus nos inuitat ad ueniam, sed nos quotidie cumulamus offensam. Vim Deo facimus iniquitatibus nostris, ipsi in nos iram Diuinitatis armamus. Cogimus ad ulciscendas criminum nostrorum immanitates nolentem Deum. Prope est ut eum non permittamus ut parcat. Nam cum in eum nullum unquam iniustitiae signum cadere aut apparere possit, sic agimus ut si enormitates nostrorum scelerum non ulciscitur, iniustus esse uideatur. [5,10] X. Sed uidelicet peccator fuit aliquando aliquis, fortasse iam non est? An est ullus criminum modus, et non prius est ut de uita homines quam de iniquitate discedant? Quis enim non cum ipsis iniquitatibus suis moritur, et cum ipsis admodum atque in ipsis sceleribus sepelitur? Ut uere de his propheticum illud rectissime dici possit: Sepulcra eorum, domus eorum in aeternum; et comparati sunt iumentis insipientibus, et similes facti sunt illis. Atque utinam iumentis! Melius quippe fuerit belluina imprudentia deuiasse. Illud peius et criminosius, quia non ignorantia Dei, sed despectione peccarunt. Atque hoc uidelicet laici tantummodo, non quidam etiam clericorum? saeculares tantummodo, non multi etiam religiosi? immo sub specie religionis uitiis saecularibus mancipati: qui scilicet post ueterum flagitiorum probra et crimina titulo sibimet sanctitatis inscripto, non conuersatione alii, sed professione nomen tantum demutauere, non uitam et summam diuini cultus habitum magis quam actum existimantes, uestem tantummodo exuere, non mentem. Unde illi se minore inuidia criminosos putant; qui cum poenitentiam quasi egisse dicantur, sicut mores pristinos, ita etiam habitum non relinquunt. Nam taliter ferme omnia agunt, ut eos non tam putes antea poenitentiam criminum egisse quam postea ipsius poenitentiae poenitere, nec tam prius poenituisse quod male uixerint quam postea quod se promiserint bene esse uicturos. Sciunt me uerum loqui, et testimonium mihi etiam conscientia sua dicunt, cum multi alii, tum praecipue illi nouorum honorum religiosi ambitores, et post acceptum poenitentiae nomen, amplissimae ac prius non habitae potestatis emptores. Adeo non saeculares tantum, sed plus etiam quam saeculares esse uoluerunt; ut non sufficeret eis quod ante fuerant, nisi plus essent postea quam fuissent. Quomodo igitur tales isti poenitentiam se egisse non poenitent; sicut etiam illi de conuersione ac Deo aliquid cogitasse, qui a coniugibus propriis abstinentes, a rerum alienarum peruasione non abstinent, et cum profiteantur continentiam corporum, incontinentia debacchantur animorum. Nouum prorsus conuersionis genus. Licita non faciunt, et inlicita committunt. Temperant a concubitu, et non temperant a rapina. Quid agis, stulta persuasio? Peccata interdixit Deus, non matrimonia. Non conueniunt uestris studiis facta uestra. Non debetis esse amici criminum, qui dicitis uos sectatores esse uirtutum. Praeposterum est quod agitis. Non est hoc conuersio, sed auersio. Quia iam pridem, ut fama est, opus etiam honesti matrimonii reliquistis, tandem a scelere cessate. Et quidem iustum est, ut ab omni scelere. Sed tamen si non ab omni, quia hoc fortasse durum et impossibile esse creditis, certe uel a maximo et prodigioso. Esto, iuxta te, quicumque ille es, uicini stare non ualeant. Esto, pauperes habitare non possint. Esto, sis persecutor multorum inopum uastatorque miserorum. Esto afflictar omnium, dummodo extraneorum. Tandem, quaeso, uel tuis parce; et si non omnibus tuis, quia etiam hoc forsitan onerosum tibi et graue iudicas si tuis omnibus parcas, parce saltem uel illis tuis qui te non affinibus tantum aliis aut propinquis, sed personis etiam deuinctissimis et pignoribus charissimis praetulerunt. Et quid dicam de pignoribus ac filiis? Praetulerunt te etiam animabus pene ac spebus suis, non quidem laudabiliter; et errorem suum qui ita egit, ipse cognoscit. Sed quid ad te tamen, cui ipsum hoc praestitit quod errauit? Hoc enim plus ei debes, quia dilectionis tuae nimietate peccauit. Caecus quidem factus est affectu tuo, et notatur a cunctis atque reprehenditur. Sed tu tamen hoc magis ei obnoxius factus es, quia se ab omnibus fecit pro tuo amore culpari. [5,11] XI. Quid ergo simile apud barbaros Gothos? Quis eorum amantibus nocet, quis diligentem insequitur, quis chari sui mucrone iugulatur? Tu amantes persequeris, tu offerentibus munera manus amputas, tu diligentes proximos necas; et non metuis, non expauescis? Quid faceres, si iudicium Dei praesens non etiam proxima flagellatione sensisses? Addis insuper et adiungis malis prioribus noua crimina. Considera quae te maneant grauiora facientem, cum minora soleant etiam per daemones uindicari. Contentus esto iam, quaesumus, amicorum tuorum et sodalium latrociniis: sufficiat uexatos fuisse pauperes, sufficiat spoliatos a te fuisse mendicos: pene nullus iuxta te intrepidus, nullus potest esse securus. Facilius praecipitati Alpina rupe torrentes aut incendia uentis exagitata tolerantur. Non sic pereuntes, ut ita dixerim, nautae Gharybdis uoracitate aut Scylleis, ut aiunt, canibus deuorantur. Exturbas possessiunculis suis uicinos tuos, habitatione ac facultate proximos tuos. Numquid, ut scriptum est, super terram solus habitabis? Hoc unum quippe est quod obtinere non poteris. Quamlibet enim cuncta occupes, quamlibet cuncta peruadas, uicinum semper inuenies. Respice, quaeso, alios, quos uelis nolis et ipse suspicis. Respice alios, quos uelis nolis etiam ipse miraris. Altiores sunt caeteris dignitate, et aequales dignatione; maiores sunt potestate, et minores humilitate. Scis profecto etiam ipse ad quem nunc loquimur, de quo loquamur; et idem de quo nunc querimur, debes agnoscere quem hac laude ueneremur. Atque utinam multi essent qui laudarentur! Salubritas esset omnium, generositas plurimorum. Sed esto, tu nolis esse laudabilis; cur uelis, quaeso, esse damnabilis? Cur tibi iniustitia nil amicius, cur auaritia nil iucundius, cur rapacitate nil charius? cur nil iudicas pretiosius quam nequitiam, cur nil praestantius quam rapinam? Disce uel a pagano homine uerum bonum. Charitate enim, inquit, et beneuolentia septum te oportet esse, non armis Fallunt te itaque opiniones tuae, fallit prauae et caecae mentis improbitas. Si uis probus, si uis potens, si uis magnus esse, honestate debes caeteros, non malignitate superare. Legi quondam in quodam loco: Nemo malus, nisi stultus. Si enim saperet, bonus esse mallet. Et tu ergo, si tamen redire adhuc ad sanitatem potes, exue nequitiam, si uis habere sapientiam. Si enim optas uel sapiens omnino esse uel sanus, exuendus tibi omnino et commutandus es. Abdicare itaque a te ipso, ne abdiceris a Christo. Repudia te, ut recipiaris a Christo. Perde te ipse, ne pereas. Qui enim, inquit Saluator, perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Dilige itaque hanc tam salubrem perditionem, ut assequaris ueram salutem. Liberandus enim a Deo omnino non eris, nisi te ipse damnaueris.