[4,0] ADVERSUS AVARITIAM - LIBER QUARTUS. [4,1] Non me praeterit, domina mi Ecclesia, nutrix beatae spei, haec quae libellis superioribus diximus, nonnullis filiis tuis Christum parum amantibus displicere. Sed nos uoluntates eorum non magni pendimus: quia nec mirum est ut eis loquentia de Deo uerba non placeant, quibus ipse forsitan Deus non placet; nec exspectandum ut insinuatorem salutis atque animarum sermonem ament, qui salutem ipsam atque animas suas non amant. Sufficiunt itaque, sicut in aliis, ita etiam in hac parte nobis sensus tantum et iudicia sanctorum; quibus idem aeque apud nos sentientibus, certi profecto sumus etiam Deum ipsum sentire nobiscum: quia cum in sanctis suis spiritus Dei maneat, absque dubio Deus illic est ubi illa pars fuerit a qua Dei spiritus non recedit. Prauorum ergo hominum, id est, paganorum uel mundialium, sensus aut parui aestimandi sunt, aut nihili omnino faciendi. Quia si hominibus, inquit Apostolus, placere uellem, Christi seruus non essem. Illud durius ac molestius, quod quidam, ut arbitror, filiorum tuorum sub religionis titulo a religione dissentiunt, et habitu magis saeculum reliquere quam sensu: quorum, ni fallor, sententia hoc habet atque asserit, omni omnino homini Christiano propinquitatem in exitu magis considerandam esse quam Christum. Et quia profana penitus per se erat exsecrabilisque sententia, uelare, ut puto, infidelissimam praedicationem quasi umbratili quadam adiectione conantur, dicentes cunctos qui credunt Deum, sanos tantum atque incolumes officiosos Christo esse debere; caeterum iam exeuntes a saeculo, carnalis magis propinquitatis quam diuini officii oportere meminisse. Quasi uero homines Christianos alios esse oporteat incolumes, alios de hoc saeculo recedentes; et alios se cuncti exhibere Christo debeant in sospitate, alios in morte; alios in superiore uita, alios in posteriore. Quod si ita est, ergo alterum quis habiturus est Christum iuuenis, alterum senex; et totiens debent homines demutari fide, quotiens demutantur aetate. Si enim erga Dei cultum alter quispiam futurus est uigens, alter infirmus, alter sanus, alter aegrotans; ergo prout status fuerit humani corporis inaequalis, ita erit homini etiam Deus ipse mutabilis; et quotiens fuerit in homine ualetudo contraria, totiens erit etiam religio diuersa. Quasi uero qui incolumes Christi esse debent, morientes Christi esse non debeant. Et ubi illud est: Qui perseuerauit in finem, hic saluus erit? Aut illud in Prouerbiis saeris diuini sermonis oraculum. Sapientia in exitu canitur. Quo utique ostenditur, licet salubris sit in omni aetate sapientia, praecipue tamen omnes in exitu suo debere esse sapientes: quia laudari penitus anteactae aetatis prudentia non merebitur, nisi bono fine claudatur. Sapientia enim in exitu canitur. [4,2] Sufficit, inquit pestilens praedicatio, sufficit praeteritum opus homini, etiamsi in fine nihil faciat. Ego multo plus addo, aut non minus eis; si potest, morte uicina aut certe plus multo esse faciendum. Primum, quia de bono opere nihil nimis est. Deinde, quod ad tribunal Dei pergens, magis placare iudicem debet, quasi iam in iudicio constitutus. Postremo, quod si aliqua ante exitum bona fecit, multo magis facere iam in exitu suo debet, ne deterior scilicet superioribus uitae actibus finis esse uideatur. Si autem bonis operibus parum studuit, multo utique magis facere eum uel in exitu suo conuenit; ut quod uita anteriore non reddidit, saltem in extremitate persoluat; et qui ex hoc reus est quod ante neglexit, uel per hoc excusari aliquatenus Domino suo possit quod praeteritam inhumanitatem ultima saltem deuotione compenset. Sed ad superiora redeamus. Sapientia, inquit sermo diuinus, in exitu canitur.Cur eam non dixit cani in pueritia, non in iuuentute, non in statu rerum incolumium, non in prosperitatibus secundorum? Scilicet quia in his omnibus quidquid laudatur incertum est. Quandiu enim quis subiacet mutationi, non potest cum securitate laudari; et ideo, ut ait, Sapientia in exitu canitur. Exiens enim quis de incertis periculorum, certum merebitur euasa omnium rerum uarietate suffragium: quia tum stabilis et firma laus est, quando meritum iam non potest perire laudati. Sapientia, inquit, in exitu canitur. Quid est, quaeso, sapientia Christiani? Quid, nisi timor et amor Christi? Initium enim, inquit, sapientiae timor Domini; et alibi: Perfecta, inquit, dilectio foras mittit timorem. Ergo, ut uidemus, initium sapientiae est in timore Christi, perfectio in amore. Itaque si sapientia Christiani timor est atque amor Domini, ita demum uere sapientes sumus si Deum semper ac super omnia diligamus; et hoc cum omni tempore, tum praecipue in exitu nostro, quia Sapientia in exitu canitur. [4,3] Si ergo sapientia per hoc maxime in exitu canitur, si Deus super omnia diligatur, quae igitur insania est, ut dicat aliquis Christum carnali propinquitati praeponi ab incolumibus oportere, a morientibus non debere? Cur enim eum praeferant incolumes, si non debent praeferre inorientes? Aut si potest quispiam religiose agnatos atque affines suos Christo in morte praeponere, cur non religiose etiam ante praeponebat? Aut si est ulla hora in uita ultima qua quis plus alios diligere debeat quam seipsum et Deum, cur non et in uita anteriore plus diligat? Ac sic fit ut soluantur omnia, et euanescant, et intereant, neque ullum quis uiliorem habeat quam seipsum, neque ullum inferiorem quam Deum. Si enim ullum est tempus quo ab aliquo possit Deus affinibus aut propinquis iure postponi, nullum est quo possit iure praeponi. Sin autem, quod uerum est, nullum est omnino tempus quo non debeat anteponi, nullum est omnino tempus quo possit iure postponi. Nullum utique. Et ideo ne in extremis quidem: quia etiam iustum hominem propheta, in die qua errauerit, dicit esse periturum. Itaque si omnis error errantis perditione multatur, et his quoque erroribus uita hominum periclitatur quibus usitate atque communiter innocentia humana polluitur; quid futurum existimamus ubi in Deum ipsum detestabili infidelitate peccatur? Si enim, inquit Apostolus, omnis inobedientia iustam accipit mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem. Nullus autem salutem ueram plus negligit quam qui Deo aliquid anteponit. Cum enim salus nostra munus ac misericordia Dei sit, quae ei ratio consequendae salutis est qui Deum ipsum despicit, in cuius misericordia salus nostra consistit? Aut cum iudex et uiuorum sit Deus et mortuorum, quae ei spes in Dei iudicio esse poterit qui eum etiam moriens iudicio suo spreuerit a quo est statim mortuus iudicandus? Et ideo, ut Scriptura diuina ait, in quo iudicio iudicat, in eo iudicabitur de eo, hoc est, quo iudicio iudicat de Deo, eo ipse iudicabitur a Deo; neque iniquum putare poterit si eum cunctis in futuro Dominus postposuerit, qui in praesenti Deum cunctis ipse postponit; nec queri potest si eum omnibus Deus aestimet damnabiliorem, cum ipse omnibus Deum aestimet uiliorem. [4,4] Sed dicit aliquis non se hoc animo ista facere quo aut contemnat Deum aut uilem putet, sed quo uel amet eos quos haeredes instituit, uel honoret. Acquiescamus hoc ita esse: omnibus ferme etiam aliis flagitiosissimis et criminosissimis reis excusatio ista suppetit. Nam dicere et fornicatoribus licet non se hoc animo fornicari quod Deum spernant, sed quia calore corporis atque infirmitate uincantur. Et homicidae id affirmare possunt, non se contemptu Dei humanum sanguinem fundere uel odio, sed cupiditate tantum scelera praestare. Sed quid prodest malis haec excusatio, cum scilicet nihil intersit qua se quispiam dicat peccare causa, cum sit omne peccatum Diuinitatis iniuria? Acquiescamus tamen, ut supra dixi, hoc ita esse, nec ex contemptu Dei res suas quempiam alii magis quam Deo tradere, sed uel honore haeredis sui se ad hoc trahi, uel certe amore compelli. Sed quid facimus quod hoc ipso magis incuria Dei probatur atque contemptus? Si enim, o quisquis es, per id quod haeredibus tuis uel quibuscumque res proprias derelinquis, et honorare te eos indicas et amare; Deum utique, cui non relinquis, nec honorare te indicas nec amare. Ac per hoc quidquid pro te dixeris, contra te est, et ad contemptum atque ad contumeliam Dei pertinet amor et honorificentia caeterorum. Cum enim aliis ideo relinquas quia eos honoras, Deum cui non relinquis, utique non honoras; cum aliis ideo relinquas multa quoniam amas, Deo ideo non relinquis profecto quia non amas. Ecce enim assistit tibi morienti atque testanti homo pariter ac Deus. Res aperta est et non dubia: quem elegeris, praetulisti. Si in uno est honor solo, necesse est in alio inueniatur esse despectio. Si homo qui praefertur gaudet se a te diligi, necesse est ut se doleat Deus, qui praetermittitur, non amari. Sed putas Deum uidelicet munificentia hominis non egere; et ideo quid necesse est, inquit, ab homine ei quippiam tribui, qui ipse cuncta omnibus dedit? Utrum egeat munificentia nostra Dominus an non egeat, aut quomodo uel egeat uel non egeat, iam uidebimus. Interim, quia ab eo cunctis cuncta praestari etiam tu negare non ausus es, hoc dignior est absque dubio largitate nostra quia nobis ipse ante largitus est; hoc iustius ei officiis respondere tentamus, quo beneficiis illius magis impares sumus. Nam et natura ipsa hominum consuetudoque communis hac quasi generali cunctos lege constringit, ut a quibus aliquid liberalitatis accepimus, plus eis gratiae debeamus: arctat quippe nos ad retributionem dati accepta largitio. Ante usum enim ac munificentiam liberalitatis alienae liber est quispiam, beneficiorum fenore non grauatus. Coguntur autem omnes ipsa conscientia sua ad repensationem uicissitudinis, postquam esse coeperint debitores. Ita ergo et Deo hoc maiora debemus, quod ab eo cuncta percepimus; et hoc respondere beneficiis illius minus possumus, quod ei etiam si quod debemus redhibere cupiamus, tamen de suo reddimus. Ac per hoc non est quod placere sibi quisquam largitione sua debeat. Sicut sua non sunt cuncta quae a Domino suo accipit, sic sua non sunt cuncta quae reddit. Et ideo perfidiae quidem poena debetur ei qui negauerit Deo quae sunt sibi ab eodem commodata; imputare autem largitionem non potest qui reddiderit accepta. [4,5] Sed Deus, inquis, non eget retributione. Nihil minus quam ut non egeat. Non eget enim iuxta potentiam suam, sed eget iuxta praeceptionem suam; non eget secundum maiestatem suam, sed eget secundum legem suam; et in seipso quidem non eget, sed in multis eget; non quaerit in se munificentiam, sed in suis quaerit; et ideo non eget quidem iuxta omnipotentiam, sed eget iuxta misericordiam; non eget deitate pro semetipso, sed eget pietate pro nobis. Quid enim dicit ad pios ac largos dispensatores Deus? Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod uobis paratum est a constitutione mundi. Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere. Et alia in hunc modum. Et ne hoc causae de qua nunc loquimur, parum forsitan uideretur, adiecit rerum diuersitatem, auaris et infidelibus dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum quem parauit Pater meus diabolo et angelis eius. Esuriui enim, et non dedistis mihi bibere; nudus fui, et non operuistis me. Ubi ergo sunt qui dicunt Dominum Iesum Christum officio nostrorum munerum non egere? Ecce et esurire se pariter et sitire et algere commemorat. Respondeat quilibet horum, si non eget qui esurire se queritur, si non eget qui se sitire testatur. Ego plus addo aliquid, Christum non solum egere cum caeteris, sed plus multo egere quam caeteros: in omni enim pauperum numero non est uniuersorum una paupertas. Sunt enim quidam quibus etiam si uestimenta desunt, alimenta non desunt; multi sunt hospitio egentes, uestibus non egentes; multi domo carentes, sed non substantia; sunt denique quibus etsi desint multa, non desunt omnia. Christus tantummodo solus est, cui nihil est quod in omni humano genere non desit. Nullus suorum exsulat, nullus frigore ac nuditate torquetur, cum quo ille non algeat. Solus cum esurientibus esurit, solus cum sitientibus sitit. Et ideo, quantum ad pietatem illius pertinet, plus quam caeteri eget: omnis enim egestuosus pro se tantum et in se eget: solus tantummodo Christus est qui in omnium pauperum uniuersitate mendicet. Et cum haec ita sint, quid ais, o homo, qui Christianum te esse dicis, cum Christum egere uideas, tu facultates tuas quibuscumque non indigentibus derelinquis? Christus pauper est, et tu opes diuitum cumulas? Christus esurit, et tu delicias affluentibus paras? Christus etiam aquam sibi deesse queritur, et a te apothecae ebriosorum uino replentur? Christus rerum omnium egestate conficitur, et a te luxuriosis copiae coaggregantur? Christus tibi pro muneribus a te datis praemia sempiterna promittit, et tu nil praestaturis cuncta largiris? Christus tibi et pro bonis bona immortalia et pro malis mala aeterna proponit; et tu nec bonis coelestibus flecteris, nec malis perennibus commoueris? et credere te Domino tuo dicis, cuius nec remunerationem desideras, nec iracundiam contremiscis? [4,6] Non credis igitur, sicut iam diximus libro superiore, non credis; ac licet de conuersorum uenerabili choro esse uidearis, licet religionem uestibus simules, licet fidem cingulo asseras, licet sanctitatem pallio mentiaris, non credis omnino, non credis. Et hoc tam uiris istiusmodi quam feminis dixi: non credunt. Induat sibi quamuis quilibet habitum sancti nominis et titulum sacrae religionis inscribat; si de substantia sua aliis magis quam sibi consulit, profecto non credit. Nemo est enim credens qui facultates suas aliis prodesse malit quam sibi; nemo est qui beatitudinem aliis miseria sua emere contentus sit; nemo est qui ut aliis paret delicias temporarias, subire egestates cupiat sempiternas. Et ideo qui patrimonio suo aliis magis quam sibi consulit, profutura sibi quae Deo dederit omnino esse non credit. Dicat enim mihi quilibet horum, cur facultates suas aliis derelinquit. Nunquid non ideo quia profuturas cui reliquerit esse non ambigit? Ideo absque dubio. Igitur, quicumque ille es, si ea quae alii relinquis, ideo relinquis quia profutura ei cui reliqueris certus es; sic profecto si quaecumque religiosis muneribus prorogasses profutura esse tibi crederes, tibi absque dubio peculiariter deputares: quia quanto te plus amas quam eos quibus reliquis tanto magis tibi relinqueres si profutura ea tibimet uel tenui opiniuncula iudicares. Non enim te odisti, ut prodesse tibi nolis; sed quae pauperibus dereliqueris, profutura tibi esse non credis; et inde est quod aliis magis quam tibi consulis, quia profuturum tibi opus religiosum esse non credis. Sicut credis itaque, sic recipies. Tu Saluatorem perparuipendis, et te Saluator nihili. Tu Christum postponis aliis, et te omnibus Christus. Tibi in comparatione etiam hominum perditorum uilis est Dominus, et tu eris inter periturorum ultimos deputandus. [4,7] Sed blandiris tibi forsitan, ut iam ante dixi, aliquo religiosae professionis intuitu. Magis es debitor, quia proposito sanctitatis maiora promittis; et ideo plus tolerabis supplicii, quia minus solueris sponsionis. Seruus enim, inquit sermo diuinus, qui nescit uoluntatem domini sui, et non facit eam, uapulabit paucis; qui autem scit, et non facit eam, uapulabit multis. Et tu specie professionis, grandia specie polliceris, et rebus nulla restituis. Falsarii criminis reus es, Deo cuncta mentiris. Nec immerito sacer sermo iudicium de templo Dei incipiendum esse testatur. Iudicium enim, inquit, de domo Domini. Alibi quoque: A sanctis, inquit, meis incipite. Sed ad superiora redeamus. Ite, inquit auaris atque incredulis Deus, ite in ignem aeternum quem parauit Pater meus diabolo et angelis eius. Ad liberandum te ab hoc malo quibusdam forsitan bonis corporalibus putas? Pudicitiam quippe amasse te iactas. Sed memento quia et illos quos in Euangelio immortalibus poenis Saluator tradidit, impudicitiae non notauit. Sobrietatem tibimet placuisse commemoras? Nec illi de quibus Scriptura loquitur, ebrietatis crimine puniuntur. Ieiunasse te dicis? Nec illos prandia reos esse fecerunt. Sed uidelicet magna causa est qua tibi abstinentia ac ieiunio tuo placeas, qui ad hoc ieiunasti, ad hoc parce exiliterque uixisti, non ut post mortem tuam egenos facultatibus tuis pasceres, sed ut censum cuiuscumque haeredis diuitiis ampliares. Magnos uidelicet abstinentiae fructus capis. Minus enim panis tu manducasti, ut auri alius plus haberet. Tibi uenter frugalitate decreuit, ut cuiuscumque hominis fortasse uitiosi thesaurus cresceret. Cum ergo ad iudicium Dei ueneris, iure imputare ei ieiunium tuum poteris dicens: Ieiunaui, Domine, et abstinui, ac diu me ab omnium deliciarum fruge suspendi. Et res hoc probat. Ecce enim nunc haeredes mei de meo affluunt, immensarum diuitiarum copiis exabundant. Et ut aliquid etiam de euangelica lectione praesumas, hoc quod Saluator dixit de perditissimo illo diuite, potes et tu de haeredibus tuis dicere: Induuntur purpura et bysso, et epulantur quotidie splendide, incubant defossis a me talentis, premunt argenti et auri congestas strues, materiam quoque his uoluptatum omnium praeparaui: distenduntur deliciis a me relictis. Ergo diu abstinui ut nunc illi ebriarentur. Crapula est illorum frugalitas mea. Natant tricliniorum redundantium pauimenta uino; falerno nobili lutum faciunt; mensae eorum ac toreumata mero iugiter madent, semper uda sunt. Luxuriant in peristromatis quae ego feci, fornicantur in sericis quae reliqui. Et cum haec omnia pro te dixeris, quomodo non aeternam a Christo remunerationem mereri poteris, cui in talibus sanctis tantarum deliciarum copiam praepararis? [4,8] O quanto melius, quaecumque illa es, quanto melius et salubrius pauper fueras et egestuosa quam diues! Paupertas enim te Deo insinuare potuisset; diuitiae ream esse fecerunt. Rectius ergo per indigentiam salua fueras, quam per opes tuas et te et alios praegrauasses: te scilicet, dum male aliis relinquis; alios dum a te relicta et ipsi usu inhumanissimo male possident, et post se male aliis derelinquunt. Si uis ergo, quaecumque illa es, si uis tibi esse consultum, si uis aeternam habere uitam, et cupis uidere dies bonos, relinque substantiam tuam indigentibus sanctis, relinque claudis, relinque caecis, relinque languentibus; sint facultates tuae alimenta miserorum, sit opulentia tua pauperum uita; ut illorum refrigeria praemia tua sint, ut illorum refectio te reficiat. Si enim illi de tuo edent, tu saturaberis; si illi de tuo biberint, tu sitis tuae aestum ardoremque restingues: te illorum uestitus uestiet, te illorum apricitas delectabit. Non ergo uile ac despicabile putes, si substantiam tuam miseris atque egentibus derelinquas: Christum in illis facies haeredem. Et quid dicam de Christi nomine? Christum quidem haeredem facies, sed tu haereditatis emolumenta percipies. Quaecumque enim Christo reliqueris, per Christum omnia possidebis. Sed haec tu, ut reor, friuola esse iudicas, et quasi somnia quaedam ac deliramenta contemnis. Non enim credis Christum uera dixisse. Et res probat, nequaquam te ei credere. Nam qui mandata eius nec in postremis facis, aut nulla esse omnino aestimas, aut falsa esse condemnas. In quo quidem lugere omnes sanctos ac flere conuenit, nulli te et alios tui similes, nulli minus quam Christo credere. Si tibi quicumque ex cauponibus quid promitteret, fidem promittenti non abnegares: si mutuum a te quipiam propola aut salgamentarius postularet, redditurum eum non diffideres quae dedisses. Mendacibus denique interdum atque periuris, cautione facta et dato fideiussore, res creditur. Christus tibi et fidelissimam cautionem et fideiussores optimos dedit, cautionem scilicet in Euangelio, fideiussores apostolos suos, et, si id parum est patriarchas, prophetas, martyres suos, totam denique diuinarum seriem litterarum; et non credis ei, nec fidem commodas? Quem rogo tam prodigum inter homines ac tam miserum inuenire possis cui fidem sub tot fideiussoribus denegares? Das itaque res tuas diuitibus, et egenis negas; das luxuriosis, et negas sanctis; das cuicumque fortasse perdito, et negas Christo. Prout ergo iudicasti, sic iudicaberis; sicut elegeris, sic recipies. Non habebis cum Christo partem quem despexisti: cum his habebis quos ei praetulisti. [4,9] Sed dicit fortasse aliquis ex infidelium numero non dignam esse causam quae uel Deum moueat, uel homines in aeternum periculum trahat. Scio quidem quod omnes rei ueniabiles putant semper reatus suos. Nam et furta furibus leues culpae sunt, et innocua ebriosis uidetur ebrietas, et apud impudicos fornicatio scelus non est; quia nullum omnino tam grande crimen est quod non cuius facinore committitur, eius sententia subleuetur. Sed si quis uult ex peccatoribus scire, quam grauiter censenda a Deo sint magna crimina, discat qualiter in semet ipsis puniant sancti etiam leuia peccata, conscii scilicet iam ex ipsius Dei dictis futuri examinis, ac per Domini sui uerba etiam iudicia rimantes; et ideo semper in Dei opere, semper in compunctione, semper in cruce positi. Beati qui, cum omnium misereantur, sibi nunquam penitus ignoscunt, in nullo sibi parcentes, sed totos se admodum Deo impendentes, et ideo in futuro iudicio digni praemio, quia hic apud se iugiter in reatu. Nam de misericordia eorum ac largitate quid dicam, quae uirtus apud eos quasi uirtutum omnium initiatrix est? Plerique enim eorum haec habent quasi exordia, et quasi incunabula conuersionis suae, ut prius quam limen sanctae professionis introeant, de propriis sibi facultatibus nil relinquant, secundum illud scilicet Domini nostri dictum quo ait: Vende omnia bona tua, et da pauperibus, et ueni sequere me. Et illi itaque secuturi uocantem Deum, prius uendunt omnia quam sequantur. Diuitias enim onerum atque impedimentorum loco esse ducentes, expeditos se non putant ad sequendum Deum, nisi omnia prius carnalium sarcinarum impedimenta proiecerint, simul, ut more hominum commigrantium, prius ad locum habitaculi destinati res suas transferant quam seipsos: scilicet ut cum ea quae ad se pertinent uniuersa transtulerint, tunc ipsi in plenam ac refertam bonis immortalibus domum, praemissa rerum facultate, commigrent; securi absque dubio nihil sibi postea defuturum, qui exituri de habitaculo uili et contemptibili ac iam iamque ruituro, nihil illic de suo penitus reliquerint quod periret. Haec ergo sanctorum spes, haec fiducia est. Sic sibi opulenta rerum transmissione prospiciunt, ut aeternis immortalium facultatum copiis perfruantur. Caeterum tu, quicumque ille es aut quaecumque, quae animae tuae ac salutis oblita, ipsa te resculis tuis spolias, quomodo in futuro quasi condita ac parata reperies quae hic aut non indigentibus aut etiam abundantibus deputaris? Quomodo reddenda tibi a Deo credis quae Deo ipse non credis? Postremo, quomodo reddi uis quae credere non uis? Nemo enim sibi solui uult quae non commodat; nec tam stultus est ut quae non fenerauerit, putet esse reddenda. Et ideo tu nequaquam a Deo quasi reddendum sperare poteris quod Deo utique non credens, reddere tibi Deum ipse nolueris. Unde compleatur dictum in te diuinum illud necesse est, quia reliquisti aliis uel alienis diuitias tuas, sepulcrum tuum erit domus tua in aeternum. Et illud quod Saluator ad similem tui loquitur: Quia tepidus es, et neque feruens neque frigidus, incipiam te euomere ex ore meo. Et illud dicis: Diues sum, et diuitias habeo, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et pauper, et caecus, et nudus. Nemo itaque sibi in uita, in morte, in actu, in dono, in testamento suo hominem Deo praeferens, de uitae ac professionis praerogatiua aliquid blandiatur. Poenalis est hominis ac perniciosa ista securitas: praesumptae spes, sarcinae sunt reatus: usurpata absolutio damnationem parit. Quicumque sibi se excusat, accusat Deo, secundum illud: Nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit. Nemini itaque facilis sua causa sit. Nullus difficilius euadit, quam qui se euasurum esse praesumpserit. [4,10] Dura haec forsitan atque austera uideantur. Quidni? Omnis enim disciplina, ut ait sermo diuinus, non est gaudii, sed moeroris. Dura haec et austera sunt. Sed quid facimus? Non licet rerum mutare naturas; et enuntiari aliter ueritas non potest quam uis ipsa exigit ueritatis. Dura haec quidam putant, scio, et satis certus sum. Sed quid facimus? Nisi duris non itur ad regnum. Arcta enim, inquit Dominus, et angusta uia est quae ducit ad uitam; et Apostolus: Existimo, inquit, quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. Indignum esse ad futurae gloriae comparationem omne opus dicit humanum. Et ideo nihil durum aut austerum Christianis uideri debet: quia quantalibet pro sempiterna beatitudine Christo offerant, uile est quod datur, ubi tam grande est quod accipitur. Nihil magnum in terris ab homine Deo soluitur, ubi quod est in coelo maximum comparatur. Durum est auaris ut largiantur sua. Quid mirum? Totum durum est quidquid imperatur inuitis. Quod genera praeceptorum sunt, tot aduersariorum. Si largitatem esse in hominibus iubet Dominus, auarus irascitur; si parcimoniam exigit, prodigus exsecratur; sermones sacros improbi hostes suos ducunt, horrent raptores quidquid de iustitia scribitur, horrent superbi quidquid de humilitate mandatur, aduersantur ebriosi ubi sobrietas indicitur, detestantur impudici ubi castitas imperatur. Aut nihil ergo dicendum est, aut quidquid dictum fuerit, cuicumque supradictorum hominum displicebit. Mauult quilibet improbus exsecrari legem quam emendare mentem; mauult praecepta odisse quam uitia. Inter haec, quid agant quibus loquendi a Christo officia mandantur? Deo displicent, si tacent; hominibus, si loquuntur. Sed, ut Iudaeis apostoli responderunt: Expedit magis Deo obedire quam hominibus. Do tamen consilium omnibus quibus grauis et onerosa est lex Dei, si accipere non recusant, quemadmodum placere eis possint quae Deus praecipit. Cuncti enim qui oderunt mandatum sacrum, causam odii in seipsis habent. Omne fastidium non in praeceptis est legis, sed in moribus suis. Lex quippe bona est, sed mores mali. Ac per hoc mutent homines propositum et affectum suum. Si mores suos probabiles esse fecerint, nihil eis ex eo quod lex bona praecipit, displicebit. Quando enim bonus quis esse coeperit, non potest non diligere legem Dei: quia hoc intra se habet lex Dei sancta, quod sancti homines in moribus. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu tuo. Amen.