[3,0] RELATIO III : De ara Victoriae. Dominis imperatoribus Valentiniano, Theodosio et Arcadio semper augustis Symmachus u{ir} c{larissimus} p{raefectus} u{rbi}. [3,1] {Prooemium} 1. Ubi primum senatus amplissimus semperque uester, subiecta legibus uitia cognouit et a principibus piis uidit purgari famam temporum proximorum, boni saeculi auctoritatem secutus euomuit diu pressum dolorem atque iterum me querelarum suarum iussit esse legatum. Cui ideo diui principis denegata est ab inprobis audientia quia non erat iustitia defutura, domini imperatores Valentiniane, Theodosi et Arcadi incliti uictores ac triumphatores, semper augusti. 2. Gemino igitur functus officio et ut praefectus uester gesta publica prosequor et ut legatus ciuium mandata commendo. Nulla est hic dissensio uoluntatum, quia iam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi maius imperio est. Quis ferat obfuisse rei publicae priuata certamina? Merito illos senatus insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt, noster autem labor pro clementia uestra ducit excubias. Cui enim magis commodat, quod instituta maiorum, quod patriae iura et fata defendimus quam temporum gloriae? Quae tum maior est, cum uobis contra morem parentum intellegitis nil licere. [3,2] {Pars I} 3. Repetimus igitur religionum statum, qui rei publicae diu profuit. Certe dinumerentur principes utriusque sectae, utriusque sententiae: Pars eorum prior caerimonias patrum coluit, recentior non remouit. Si exemplum non facit religio ueterum, faciat dissimulatio proximorum. Quis ita familiaris est barbaris, ut aram Victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus, et aliarum rerum ostenta uitamus. Reddatur saltem nomini honor, qui numini denegatus est. Multa Victoriae debet aeternitas uestra et adhuc plura debebit. Auersentur hanc potestatem, quibus nihil profuit, uos amicum triumphis patrocinium nolite deserere! Cunctis potentia ista uotiua est. Nemo colendam neget quam profitetur optandam. 4. Quodsi huius ominis non esset iusta uitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstineri. Praestate, oro uos, ut ea, quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito diui Constantii factum diu non stetit. Omnia uobis exempla uitanda sunt, quae mox remota didicistis. Aeternitatem curamus famae et nominis uestri, ne quid futura aetas inueniat corrigendum. 5. Ubi in leges uestras et uerba iurabimus? Qua religione mens falsa terrebitur, ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem deo plena sunt nec ullus perfidis tutus est locus, sed plurimum ualet ad metum delinquendi etiam praesentia numinis urgueri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem conuenit singulorum neque aliud magis auctoritatem facit sententiis nostris quam quod omnia quasi iuratus ordo decernit. Patebit ergo sedes profana periuriis et hoc incliti principes mei probabile iudicabunt, qui sacramento publico tuti sunt? 6. Sed diuus Constantius idem fecisse dicitur. Cetera potius illius principis aemulemur, qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deuiasset. Corrigit enim sequentem lapsus prioris et de reprehensione antecedentis exempli nascitur emendatio. Fas fuit, ut parens ille clementiae uestrae in re adhuc noua non caueret inuidiam. Nunc potest etiam nobis eadem defensio conuenire, si imitemur, quod meminimus improbatum? 7. Accipiat aeternitas uestra alia eiusdem principis facta, quae in usum dignius trahat. Nihil ille decerpsit sacrarum uirginum priuilegiis, decreuit nobilibus sacerdotia, Romanis caerimoniis non negauit inpensas et per omnes uias aeternae urbis laetum secutus senatum uidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deorum nomina, percontatus templorum origines est, miratus est conditores cumque alias religiones ipse sequeretur, has seruauit imperio. 8. Suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios custodes urbibus cultus mens diuina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis fatales genii diuiduntur. Accedit utilitas, quae maxime homini deos adserit. Nam cum ratio omnis in operto sit, unde rectius quam de memoria atque documentis rerum secundarum cognitio uenit numinum? Iam si longa aetas auctoritatem religionibus faciat, seruanda est tot saeculis fides et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos. 9. Romam nunc putemus adsistere atque his uobiscum agere sermonibus: Optimi principum, patres patriae, reueremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit! Utar caerimoniis auitis; neque enim paenitet. Viuam meo more, quia libera sum! Hic cultus in leges meas orbem redegit, haec sacra Hannibalem a moenibus, a Capitolio Senonas reppulerunt. Ad hoc ergo seruata sum, ut longaeua reprehendar? 10. Videro, quale sit, quod instituendum putatur; sera tamen et contumeliosa emendatio senectutis. Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est, quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune caelum est, idem nos mundus inuoluit. Quid interest, qua quisque prudentia uerum requirat? Uno itinere non potest perueniri ad tam grande secretum. Sed haec otiosorum disputatio est. Nunc preces, non certamina offerimus. [3,3] {Pars II} 11. Quanto commodo sacri aerarii uestri Vestalium uirginum praerogatiua detracta est? Sub largissimis imperatoribus denegetur, quod parcissimi praestiterunt? Honor solus est in illo ueluti stipendio castitatis. Ut uittae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacerdotii uacare muneribus. Nudum quoddam nomen inmunitatis requirunt, quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt, siquidem saluti publicae dicata uirginitas crescit merito, cum caret praemio. 12. Absint ab aerarii uestri puritate ista conpendia! Fiscus bonorum principum non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augeatur! Illud tenue lucrum conpensat inuidiam? Atqui auaritia in mores uestros non cadit. Hoc miseriores sunt, quibus subsidia uetera decerpta sunt; etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis iniuriam, quod desiderium non mouet auferentis. 13. Agros etiam uirginibus et ministris deficientium uoluntate legatos fiscus retentat. Oro uos, iustitiae sacerdotes, ut urbis uestrae sacris reddatur priuata successio. Dictent testamenta securi et sciant sub principibus non auaris stabile esse, quod scripserint. Delectet uos ista felicitas generis humani. Coepit causae huius exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones ad Romana iura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas? 14. Capiunt legata liberti, seruis testamentorum iusta commoda non negantur, tantum nobiles uirgines et fatalium sacrorum ministri excludentur praediis hereditate quaesitis? Quid iuuat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem caelestibus fulcire praesidiis, armis uestris, aquilis uestris amicas adplicare uirtutes, pro omnibus efficacia uota suscipere et ius cum omnibus non habere? Itane melior est seruitus, quae hominibus inpenditur? Rem publicam laedimus, cui numquam expediit, ut ingrata sit. 15. Nemo me putet tueri solam causam religionum! Ex huiusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda. Honorauerat lex parentum Vestales uirgines ac ministros deorum uictu modico iustisque priuilegiis. Stetit muneris huius integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem uilium baiulorum sacra castitatis alimenta uerterunt. Secuta est hoc factum fames publica et spem prouinciarum omnium messis aegra decepit. 16. Non sunt haec uitia terrarum. Nihil inputemus austris! Nec rubigo segetibus obfuit nec auena fruges necauit: Sacrilegio annus exaruit. Necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur. Certe si est huius mali aliquod exemplum, inputemus tantam famem uicibus annorum: Grauis hanc sterilitatem causa contraxit. Siluestribus arbustis uita producitur et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia conuolauit. 17. Quid tale prouinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? Quando in usum hominum concussa quercus, quando uulsae sunt herbarum radices, quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua, cum populo et uirginibus sacris communis esset annona? Commendabat enim terrarum prouentum uictus antistitum et remedium magis quam largitas erat. An dubium est semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium uindicauit? 18. Dicet aliquis sumptum publicum denegatum alienae religionis inpendiis. Absit a bonis principibus ista sententia, ut quod olim de communi quibusdam tributum est, in iure fisci esse uideatur. Nam cum res publica de singulis constet, quod ab ea proficiscitur, fit rursus proprium singulorum. Omnia regitis, sed suum cuique seruatis plusque apud uos iustitia quam licentia ualet. Consulite certe munificentiam uestram, an adhuc publica uelit existimari, quae in alios transtulistis! Semel honori urbis delata conpendia desinunt esse tribuentium et, quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum. 19. Inanem igitur metum diuino animo uestro temptat incutere, si quis adserit conscientiam uos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis inuidiam. Faueant clementiae uestrae sectarum omnium arcana praesidia et haec maxime, quae maiores uestros aliquando iuuerunt. Vos defendant, a nobis colantur. Eum religionum statum petimus, qui diuo parenti numinis uestri seruauit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit heredes. [3,4] {Peroratio} 20. Spectat senior ille diuus ex arce siderea lacrimas sacerdotum et se culpatum putat more uiolato, quem libenter ipse seruauit. Praestate etiam diuo fratri uestro alieni consilii correctionem, tegite factum, quod senatui displicuisse nesciuit, siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum iudicium publicum perueniret. Pro existimatione est temporum superiorum, ut non dubitetis abolere, quod probandum est principis non fuisse.