[0] Salimbene de Adam, Chronica, pp. 318-323 : [318] Reuertamur iam nunc ad cursum nostrum, ut de rege Francie prosequamur. Igitur, anno Domini millesimo CCXLVIII, circa festum Pentecostes siue post, ab Altisiodoro ad conuentum Senonensem descendi, quia prouinciale capitulum administrationis Francie ibi celebrari debebat et dominus Lodouicus rex Francie illuc erat uenturus. Congregato itaque capitulo, minister Francie cum diffinitoribus ad fratrem Iohannem de Parma, generalem ministrum, qui in illa domo erat, accessit dicens ei: «Pater, nos examinauimus et approbauimus XL fratres, qui ad capitulum uenerant pro habendo predicationis offitio, et dedimus eis et emisimus eos ut redeant ad loca sua, ne ex multitudine fratrum domus capituli sit grauata». Quibus generalis minister respondit quod insipienter et male fecerant, quia hoc non conceditur ministris prouincialibus et diffinitoribus, nisi in absentia generalis. Et addidit: «Examinationem quam de eis fecistis iam habeo approbatam, sed uolo quod omnes reuocentur et a me offitium predicationis habeant, secundum quod in regula continetur». Et factum fuit ita. Et fuerunt postea in loco capituli usque ad finem eius. Et quia rex Francie de Parisius erat egressus et ad capitulum ueniebat, cum iam apropinquaret domui, egressi sunt omnes fratres Minores obuiam ei, ut honorifice reciperetur ab eis. Et frater Rigaldus ex Ordine Minorum, magister cathedratus Parisius et Rotomagensis archiepiscopus, indutus pontificalibus paramentis egressus est domum et ibat festinanter ad regem querendo et dicendo: «Ubi est rex? Ubi est rex?». Et ego sequebar eum. Nam solus et attonitus ibat cum mittra in capite et baculo pastorali in manu. Moram enim contraxerat in preparando se, ita quod alii fratres iam erant egressi et stabant hinc inde per stratam uersis uultibus e regione, regem uenturum uidere uolentes. Et miratus sum ultra modum in memet ipso dicens: «Certe legi non semel neque bis quod Senones Galli usque adeo fuerunt potentes, quod duce Brenno Romam ceperunt. Nunc autem mulieres eorum pro maiori parte pedisseque esse uidentur». Et si rex Francie per Pisas uel per Bononiam transitum fecisset, totus flos dominarum de ciuitatibus nominatis obuius occurrisset. Tunc recordatus sum quod uera est Gallicorum consuetudo. Nam in Francia solummodo burgenses in ciuitatibus habitant, milites uero et nobiles domine morantur in uillis et possessionibus suis. [319] {De qualitate regis Francie quantum ad corpus, et de deuotione eius quantum ad animam.} Erat autem rex subtilis et gracilis, macilentus conuenienter et longus, habens uultum angelicum et faciem gratiosam. Et ueniebat ad ecclesiam fratrum Minorum non in pompa regali, sed in habitu peregrini, habens capsellam et burdonem peregrinationis ad collum, qui optime scapulas regias decorabat. Et ueniebat non eques, sed pedes; et fratres sui germani, qui tres comites erant, quorum primus Robertus, ultimus Karulus dicebatur, qui fecit magna et laude dignissima, consimili humilitate et habitu sequebantur, ut uere illud propheticum dicere possent: Hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri inuocabimus. Nec curabat rex de comitiua nobilium, sed magis de orationibus et suffragiis pauperum. Et ideo adimplebat quod Ecclesiasticus IIII docet: Congregationi pauperum affabilem te facito. Reuera magis erat dicendus monachus quantum ad deuotionem cordis, quam quantum ad arma bellica miles. Ingressus itaque ecclesiam fratrum, deuotissime facta genuflexione coram altari, orauit. Et cum egrederetur ecclesiam et adhuc super hostium staret, eram iuxta eum. Et ecce oblatus est ei et ex parte thesaurarii Senonensis ecclesie representatus magnus lucius uiuus in aqua in conca lignea de abiete, quam Tussci bigonçam appellant, in qua lauantur et balneantur infantes cum in cunabulis nutriuntur, siquidem carus et pretiosus piscis in Francia lucius reputatur. Et regratiatus est rex tam mittenti quam exenium presentanti. Deinde dixit rex intelligibili uoce quod nullus ingrederetur domum capituli nisi esset miles, exceptis fratribus, quibus loqui uolebat. [320] {Quod rex Francie postulauit suffragia fratrum, et fuerunt sibi concessa.} Cum autem essemus in capitulo congregati, rex cepit dicere facta sua recommendando se et fratres suos et dominam reginam, matrem suam, et totam suam societatem, et deuotissime genuflectendo petiit orationes et suffragia fratrum. Et aliqui fratres de Francia qui erant iuxta me ex deuotione et pietate quasi inconsolabiliter flebant. Post regem uero cardinalis Romane curie, scilicet dominus Oddo, qui condam Parisiensis cancellarius fuerat et cum rege transfretare debebat, exorsus est loqui et paucis uerbis nos expediuit, faciens quod Ecclesiasticus VII docet: Coram rege noli uelle uideri sapiens. Et iterum Iob XXIX: Verbis meis nichil addere audebant. Item Prouer. XXX: Ne addas quicquam uerbis illius et arguaris inueniarisque mendax. Post istos duos, locutus est frater Iohannes de Parma, generalis minister, cui ex offitio incombebat responsio, dicens: «Ecclesiasticus docet, XXXII: Loquere maior natu, decet enim te. Primum uerbum diligentis scientiam. Rex noster et dominus et pater et benefactor, et qui congregationi pauperum affabilem se fecit, uenit ad nos humiliter et utiliter, curialiter et benigne, et primo locutus est nobis sicut eum decebat; nec petit a nobis aurum et argentum, quibus per Dei gratiam eraria sua sufficienter abundant, sed postulat orationes et suffragia fratrum, et pro tali negotio pro quo multipliciter commendandus uidetur. Quia reuera hanc peregrinationem et crucis signationem assumpsit dominus rex ad honorem Domini nostri Iesu Christi et ad dandum Terre Sancte succursum et ad debellandum hostes et inimicos fidei et crucis Christi et ad honorem uniuersalis Ecclesie et totius fidei Christiane et pro salute anime sue et omnium qui secum transfretare debebunt. Quapropter, quia fuit precipuus Ordinis benefactor et defensor, non solum Parisius, uerum etiam in toto regno suo, et quia ita humiliter uenit ad nos cum tam digna societate pro tali negotio ad suffragia Ordinis postulanda, dignum et congruum est ut rependamus ei aliqua beneficia. Et quia fratres de Francia promptiores sunt ad negotium istud suscipiendum et plus intendunt facere quam ego scirem imponere, ideo illis nullam legem impono. Quia uero ego inchoaui Ordinem uisitare, disposui in mente mea cuilibet sacerdoti pro rege et pro tota sua societate IIII missas imponere: unam de Sancto Spiritu, aliam de Cruce, tertiam de beata Virgine et quartam de Trinitate. Et si contingat quod filius Dei uocet eum de hoc mundo ad patrem, adhuc per fratres superaddentur maiora. Et si non respondi sufficienter secundum desiderium suum, ipse rex sit dominus precipiendi, quia ex parte nostra non deest qui impleat sed qui iubeat». Audiens hec rex regratiatus est generali ministro et in tantum acceptauit responsionem suam, quod uoluit eam litteris generalis et sigillo confirmatam habere. Et factum fuit ita. [321] {Quod rex Francie comedit cum fratribus et fecit expensas.} Porro illa die rex fecit expensas et comedit cum fratribus. Et comedimus in refectorio; et comederunt ibi tres fratres regis et cardinalis Romane curie et generalis minister et frater Rigaldus, archiepiscopus Rotomagensis, et prouincialis minister Francie et custodes et diffinitores et discreti et quotquot de corpore capituli erant et fratres hospites quos nominamus forenses. {De humilitate quam ostendit generalis minister comedendo seorsum in alia mensa.} Cognoscens itaque generalis minister quod cum rege erat nobilis et digna societas, scilicet tres comites et Romane Ecclesie legatus et cardinalis et Rotomagensis archiepiscopus, noluit se obstentare in faciendo opere suo, iuxta uerbum quod scriptum est, Eccli. XI: In die honoris tui ne extollaris, quamquam inuitaretur ut iuxta regem discumberet, sed magis uoluit opere implere quod Dominus docuit uerbo et monstrauit exemplo, scilicet curialitatem et humilitatem. Ait enim in Euangelio Dominus, Luc. XIIII: Cum inuitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit inuitatus ab illo, et ueniens is qui te et illum uocauit dicat tibi: Da huic locum. Et tunc incipies cum rubore nouissimum locum tenere. Sed, cum uocatus fueris, uade, recumbe in nouissimo loco, ut, cum uenerit qui te inuitauit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus, quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Iterum alia Scriptura dicit, Eccli. XIII: Aduocatus a potentiore discede; ex hoc enim magis te aduocabit. Non improbus sis, ne impingaris. Iterum alia Scriptura dicit, Prouer. XXV: Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris. Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. Elegit igitur frater Iohannes et discubuit in mensa humilium, sed nobilitata est ex presentia sua, et multi edificati ex hoc habuerunt bonum exemplum. Et sicut nobilitat uiles frons generosa dapes, sic ex presentia humilis humiliter discumbentis locus siue mensa magnifice decoratur. Considera etiam quod Deus non omnia luminaria celi posuit in una parte tantum, sed in diuersis locis ad maiorem pulcritudinem et utilitatem diuersimode collocauit. Porro illa die rex impleuit Scripturam que dicit, Eccli. IIII: Congregationi pauperum affabilem te facito. Et iterum dicit Eccli. IX: Viri iusti sint tibi conuiue, et in timore Dei sit tibi gloriatio, et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in preceptis Altissimi. [322] {De prandio regis Francie magnifice preparato; et quod declinabat de strata, ut iret ad suffragia religiosorum poscenda.} Habuimus igitur illa die primo cerasas, postea panem albissimum; uinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et precipuum ponebatur. Et iuxta morem Gallicorum erant multi qui nolentes inuitarent et cogerent ad bibendum. Postea habuimus fabas recentes cum lacte decoctas, pisces et cancros, pastillos anguillarum, risum cum lacte amigdalarum et puluere cynamomi, anguillas assatas cum optimo salsamento, turtas et iuncatas et fructus necessarios habuimus abundanter atque decenter. Et omnia curialiter fuerunt apposita et sedule ministrata. Sequenti die rex agressus est iter suum. Ego uero finito capitulo secutus sum regem. Habebam enim obedientiam a generali ministro eundi in prouinciam Prouincie ad morandum. Et facile fuit michi ipsum regem repperire, quia de strata publica declinabat frequenter, ut iret ad heremitoria fratrum Minorum et aliorum religiosorum hinc inde a dextris et a sinistris, ut se eorum orationibus commendaret. Et hoc negotium semper exercuit quousque peruenit ad mare et arripuit iter uadens ad Terram Sanctam. [323] {De humilitate regis Francie, quam fecit iuxta uerbum quod scriptum est : Humiliaui in terra uitam meam.} Cum autem uisitassem fratres de Altisiodoro, de quorum conuentu fueram, iui una die Vergelíacum, quod est in Burgundia nobile castrum, in quo corpus Magdalene credebatur tunc esse; et in crastinum erat dies Dominica; et summo mane rex uenit ad fratres ad suffragia fratrum poscenda, iuxta uerbum quod scriptum est, Prouer. XI: Bene consurgit diluculo qui querit bona. Et totam comitiuam suam rex dimisit in castro, a quo fratres ualde parum distabant. Et duxit rex secum solummodo tres fratres suos et aliquos seruientes qui equorum essent custodes. Et facta genuflexione et reuerentia coram altari, fratres respitiebant sedilia et ligna, in quibus sederent; rex uero sedit in terra et in puluere, ut uidi oculis meis (ecclesia enim illa pauimentata non erat); et uocauit nos ad se dicens: «Venite ad me, fratres mei dulcissimi, et audite uerba mea». Et fecimus circulum circa eum in terra cum eo sedendo, et fratres sui germani similiter. Et fecit recommendationem suam et poposcit orationes et suffragia fratrum, secundum formam superius iam descriptam. Et post responsionem sibi factam egressus est ecclesiam, ut iret uiam suam. Et dictum est ei quod Karolus feruenter orabat. Et rex gaudebat et patienter expectabat fratrem orantem nec ascendebat equum. Et alii duo fratres comites forinsecus similiter expectabant cum rege. Et Karulus erat iunior frater et comes Prouincie; habebat enim sororem regine uxorem. Et faciebat multas genuflexiones ad altare quod erat in ala ecclesie iuxta egressum. Et ego uidebam et Karulum feruenter orantem et regem iuxta hostium exterius patienter expectantem, et multum fui edificatus.