[0] De puritate conceptionis Virginis Mariae aduersus Vincentium de Castro Novo. 1 Est mihi mens aequis in te procurrere telis, Qui sopita diu reproba bella moues. Horrida, constans est, terras portenta tulisse : Durior insurgis omnibus Hydrigenis. Nec Lernaea tuum natalem prodit origo, Te genuit Stygio torua Megaera lacu, Atque humili tectum uirus diffundere cappa, Te scelerum et mortis conditor edocuit. Dum uultu praetendis ouem, dum membra cucullo 10 Contegis, introrsum uipera saeua furit. In Christi matrem uasto procurris hiatu, Ut lupa praelonga discruciata fame. Undique fulgentem puro candore Mariam Impius obscoena proluis illuuie, Et circumlato mundi per Regna libello, Scribis originei criminis esse ream. Talia dum regeris stomachanti pectore probra, Totus in aduersum prouocor ire pugil. Parua Gyganteam pastoris fundula molem 20 In caput excussa glande dedit barathro. Ille sacer fidit superare Georgius Anguem Cui stabat uirgo sorte futura cibus : Nec meus exsertis cedet mucronibus ardor, Quae sua sunt Virgo bella Maria geret. Consere, Diua, manus, atque instrue brachia pilis, Ardet equus laxis currere carceribus. Traditur Eoo cum surgit ab aequore Tytan Esse uoluptatis, non sine uere, locus. Magnus ubi rerum princeps et conditor orbis 30 Legibus adiectis uiuere iussit Adam. Sacra loci medio, praestabat fructibus arbos, Certa boni custos, certa ministra mali. Huius erat uetitum fructus libare parentes, Caetera cedebant usibus horticolae. Credula sed mulier infelix Eua marito Exhibet exemptum quem probet ipse cibum. Ille suadenti ne dura fronte repugnet, Vescitur, Authoris immemor atque sui. Mox puduit facti, sensitque expertus, oriri 40 In semet uarias a ratione uias. Nam concorde prius membrorum lege, coibat Totum hominis regnum, spes erat una Deus; Pellitur inde nocens et cogitur exul aratro Poscere humum frugem, quam miser esse queat. Hinc nata est soboles aeterno obnoxia letho Cui fuit et Superum curia clausa diu, Donec ab excelso est demissus Patre Redemptor, Qui se carne hominem proderet ipse Deus. — "Prima hominis labes infecit semine prolem : 50 Solus habet Christus tergere morte reos"; Perfidus his saeuum iaculis Vincentius agmen Armat, et emisso milite pila uibrat. "Omnis", ait, "series hominum pro sorde paterna Inficitur, tantae ceu rea nequitiae. Hinc Deus aequata damnauit lege nepotes, Subiiciens culpa, quos generaret Adam". Fallere, Vincenti; cohibetur limite nullo Conditor, et liber omnia uult et agit. lllaqueat, soluit, punit, miseretur, ut orbis 60 Rector et antistes, arbiter et dominus. Furari scelus est; sed nonne AEgyptia Moses Vasa ferens, furti nescius excipitur? Nunquid et Ille Iacob, dextram mentitus Esaü, Dum fallit patrem, dona beatus habet? Quae daret ulla locum fraternae sanctio fraudi? En Deus impune praeterit acta Iacob. Non turpe est quodcunque iubet complere Creator, Qui coelum et terras, lege solutus, agit. Sic ualuit ritum nascendi et mentis habendae 70 Dispensare potens in Genitrice Deus. Maiestatis erat noxa subducere Matrem Quae sola in cunctis libera faece foret. Talis honor decuit uenturi Regis alumnam, Et matri gnatus debuit esse pius. Prodiit Edictum Romam cum Caesar agebat, Impositis scribi censibus omne solum: Quis neget Augustum potuisse remittere Troiae Vectigal, Latio ne daret aera Remo? Tempus ubi aduenit peccatis soluere sontes 80 Et carnis sanxit Christus habere togam, Conuersa est Natura: parit longaeua uirago, Non satus inclusum uentre salutat Herum. Nescia concubitus, supero stillamine uirgo Fert hominem pura uirginitate Deum. Nec dolor a partu, nec anus industria Matri Obsequitur, gaudet Virgo puerperio. Bellua Vincenti, ignoras haec, lege soluta, Facta Deo auctore, cui fauet omne quod est? Signa prius tanti exstabant ingentia miri : 90 Arida gestanti florida uirga fuit, Transit ab AEgypto populus qua stagna fluebant, Nec secus ac muro clausa fuere freta. Libera sic oritur Virgo, nec originis humor Inquinat, hanc Stygia sic reueretur aqua. "Cur ita?" — Siste pedem, Vincenti, uera docebo, Nec te discruciet qua furis impietas. Haec una est Virgo qua ceruix tunditur anguis Credula cui miseris auribus Eua fuit. Principium uitiis tulit Eua, Maria medelam ; 100 Haec uitae porta est, mortis ut illa fuit. Eua parens scelerum rubuit se noscere nudam, Hanc contra uitium praestruit Omnipotens. Mirandis rebus decuit miranda preire, Nuntia candoris quo pia Virgo nitet. Ecce iterum insanis, et Christi sanguine lotam Clamas; admitto, sic tenet alma fides. Solius est Christi dono genus omne redemptum, Nec tanto eximitur munere munda Parens. Ille nec Angelicus qui stat clarissimus ordo 110 Hoc tanto fructu se caruisse feret. Sed pluris longe est lapsu seruare cadentem, Tergere quam lapsi foetida terga luto. Gratior est ueniens prae morbo cura medentis, Quam febrem passo mox reuocata salus. "De supera mente, nil," inquis, "dicere fas est, Cum diuina fidem littera nulla facit". Cur ergo assumptam carnis cum mole fateris? Id nullo ueteri pagina teste probat. Sed nonne assentis surgentem e funere Gnatum Mox Matri uisum? quae tibi lex? pietas. 120 Pleraque sunt sacris sine testibus edita, quorum Stat mensura fides, et pia relligio. Omnia non lege quaecunque Ecclesia seruat Procedunt, constat moribus esse locum. Ducitur humano persaepe Ecclesia iussu Cui resilire nefas est, obedire salus. Nunc age, Vincenti, et uim nostram, perfide, senti, Quam regit et firmat intemerata fides. Quae magis est Christi uel mors uel uita putanda? Quaeque sacris colitur et celebranda datur. 130 Quidni igitur uitae sanctos concedis honores Sicut et exstincto munda sepulchra damus? A cruce pendentis pia curans funera Ioseph Sindone candenti corpus inane refert. Et quo nulla prius sanies illata fuisset Exanimem busto condit odorifero. Tu, scelus, hospitium formandae carnis Iesu Peccati macula polluis et temeras; Te pudeat uiuum uitiato inferre locello Quem foede euectum nobilis urna capit. 140 Eua, nocens mater, gentem enixura caducam, Candida de puro prodiit osse uiri. Spirituum genitrix, recreandi sarculus orbis, Venerit in tenebris sordida? non fateor. Sanctus et Omnipotens, Vincenti, crede, parauit Augustum prorsus coelitus accubitum. Nec binas iactes nascendi existere formas, Seminis et fusae per sua septa animae. Neutrum, regnantis preuentu, culpa subegit, Protegit a Borea praeuia dextra facem. 150 Et tua despicimus, Vincenti, instantia, dum uis Anxius accepti scire minuta boni. "Scilicet", ut perhibes, "punctum signetur oportet Lumen ubi primum coepit, et enituit. Prae facto res est, praecedunt uasa liquorem: Ergo preit luci sanctificanda parens ; Ergo Maria priusquam lumine clara niteret, Fusca fuit labe carnis origineae". In cirpo nodum et festucam in stramine quaeris, Quaeris et in liquido lumen et astra polo. 160 Ingens artificis suspendit gratia legem, Purius ut matrem fingeret aetheream. Principio tota laxa caligine fulsit, Et plane irradians praeualuit nebulis. Haud aliter fulgor, suppulsa nube, coruscus Promicat, et pura lampade lustrat humum. Aspice dum mentem carni Deus indit ab alto, Et creat et fundit uiuificatque simul : Sic uitam et lumen, uno spiramine, Matri Contulit, instantis nulla minuta sequens. 170 Extrema dum gente petunt connubia reges, Nonne uides prompte libera multa dari? Nuntius it praepes, qui flumina, castra, meatus, Reginae expandat, tota tributa uetet. Plebs omnis festiua canit, uacat ipse Senatus, Una omnes nuptam plausibus excipiunt. Stans naui exactor non instat quaerere naulum, Non hiat ad stipem ianitor aedituus. Praeterit interea immunis regina tributum, Libera fit sponsi munere tota sui. 180 Haud minus adscitam thalamis regalibus, Annae Progeniem rerum machina laeta colit. Serua Dei Natura audit quaecunque iubetur, Et tremit aegra caro, se retegente Deo. Callidus et culpae coluber suggestor iniquae Temperat occultis prodere se latebris. Hoc more exsurgens terris liberrima Virgo, Exsuperat tenebras sydere fulgidior. Ulla nec infecit gignendam foeda libido : Qua prurire patres qui potuere sacri? 190 Cur neget alma fides sudoris more liquari Semina posse uiris, dum pia uota gerunt? Atque equidem credo, salua pietate, Mariam Pruritu nullo germinis esse satam. Si potis est iactum stertenti abducere semen Incubus, et foetus inde fouere nouos, Cur hominis uirtus, usu firmata pudico, Necnon et iugi trita labore caro, Non sese excutiat dum format semine prolem, Et reddit casto debita iura thoro? 200 Adsit praesertim si magni iussio Regis, Qualis in amplexu cum tulit Anna uirum. Ille uacat noxa, nec stat pollutus Oseas, Castus in assumpta dum meretrice coit. Stat uirtus Domini fortis disrumpere coelos, Et te nubifragis perdere fulguribus. Ecce adeo aegrotum crucians agit ignea febris, Afflicto ut maneat nullus in ore sapor; Et fidei plerosque calor pietasque perurit, Iam nudo ut prunas spernere calce queant. 210 Cantauit Daniel flammis circumdatus hymnos; Num cratem martyr pertulit intrepidus? Gratia cur nequeat, arctato fomite luxus, Claudere dissuetis regna libidinibus? Stoicus exacte scrutatus plurima, certat Munere uirtutis sistere sic animos, Ut nullo insultu titubent. Tanti ualet usus, Suetus et a teneris uincere dura labor. Sopit et ars carnem quam scindere durus aliptes Audeat; illa nihil sentit, abitque dolor. 220 Adde quod et patulo spectamus lumine multa, Ectasis haec eadem cernere saepe negat, Constitit ad modulos ceu saxum immobile nupta, Nec dulci fracta est carmine Caecilia. Non titillat odor spirans opobalsama nares, Cum male mundus olet, et bene Christus olet. Tangimus, olfacimus, audimus, uescimur, atque Possumus illaesi cernere criminibus. Quid causae dicas, cur non domet ignea uirtus Lasciuum in membris atque petulca liget ? 230 Sacro igitur compluta caro diuinitus imbri, Dans operam gnatis, non cupit, et generat. Non dederim cunctis hoc munus, sed quibus alget Mens uitio, et totam spiritus intus alit. Scilicet ut quicquam factu mirabile pangat, Quod uere exhibuit in Genitrice Deus : Sicut opus moriens nimium memorabile fecit, Sic longe stupidum praebuit adueniens. Insultas iterum, et planta sublatus inani, In iugulum sicam, si patiamur, agis. 240 "Excisa est", inquis, "non munda carne Puella » Peccatoris Adae, quo cadit et soboles". Bellua, quid ringis? Lucas testatur Adina Mole satum Iesum, nunquid et ille ruit ? Non cecidisse Deum summœ uirtutis habetur, Hanc stare integram muneris esto Dei. "Sed prior est gnato, prius et genus omne parentum est, Certa quibus Christi passio facta salus. Nunquid et illa mori prae gnato Virgo ualebat? Quem dabis absumptae, dum cadit orbe, locum"? 250 An Geniti potuit funus praecedere Mater? Non. Erat affixi congemitura necem. Quae si rapta solo stamen praescinderet aeui, Quo migrauit Enoch, forte migrasset ouans; Aut sede illustri Superis comitata maneret, Dum peteret Gnatus regna beata Patris. Hoc tamen arcanis clausurn penetralibus esto, In flammam prudens mittere nolo manum. Caetera quis pugnas temerarius undique pila Confringam, ut poenas des celer, et miseras. 260 "Dirae", inquis, "pestes quas fert humana propago Vexauere ream : mors, sitis, aestus, hyems, Cura, labor, somnus, dolor, aegra senecta famesque, Fomitis est tantum noxa repressa mali. Criminis haec signant tractus, quo culpa nepotes Aurigante malo ducit, agitque suos". His quoque, Vincenti, poteris transfigere Christum : Esuriit, frixit, languit, emoritur. Iam neruum intorque, feries uibramine eodem Et matrem et genitum. Nunquid uterque cadit? 270 Morborum genus est humano in corpore duplex, Unum quale tibi nascitur a proauis, Naturae commune malum, quod propria nulla Culpa facit : sed edax est uitians caries. Nempe fames et mors, nullo peccante, maneret, Nam pugnace quod est conditione, fluit. Has sine labe tulit praecellens foemina poenas, Quippe quod ad meritum talia semper agunt. Alterius, quod fit ad crimen semita, morbi (Fomes, ut, et rerum nescia pigrities), 280 Expers Virgo fuit, quamquam pro lege fatemur, Illa sequi; imperium sed tenet omne Deus. Rursus id oppugnas, similemque accedere Gnato Matrem indignaris undique si micuit. Altera sed Gnati Genitricis et altera lux est, Ille stat, et semet fingit ut Omnipotens, Cui nihil et quicquid nihilo fit paret, et audit, Nam sunt cuncta Deo, ceu sua ferra fabro. Cum pius accessit nostras legatus ad umbras, Protinus haec carnis par homo sustinuit, 290 Non sordem aut miseri subolentia probra parentis, Sed quibus extabat corpore pressus homo. Maiestas potuit foeno sarcire togellam, Foetida quam prorsus mendula nulla notet. Quod de se nequeat limo formanda Puella, Ni iuuet hanc cui sit mater habenda, Deus. Ille sua solus natura est criminis expers, Haec, praefulta pio lumine, sorde caret. Hinc sibi fecisse congaudet magna Potentem, Dum Vatis matrem uisitat Elizabeth. 300 Magna humilis dixit, quae prorsus maxima constant, Namque aliis retro praestita magna legis. Ecce duos tradunt diuina uolumina uates, Vix fretos animis mente fuisse sacros. Grandia si magnis, cur maxima quaeque negemus Praebita maiori, quae preit una Deos, Quam uestit pulcher radiorum lampade Phoebus, Cuius obit nitidos Luna corusca pedes? Propterea totam conclamant cantica pulchram, Prorsus et infectae faecis habere nihil. 310 Haec illa est, ueterum pulchre signata figuris, Foemina, quae uincat Zeuxis, et artis opus, Cui cedit Rachel, cedit pulcherrima Iudith, Et formosa Esther cesserit, et Noemi. Nec Sarra Abrahami, quam uis miranda, preibit. Foemineum superat omne Maria decus, Trinaque cum tantum referantur monstra reatus, Fomitis et ueniae scilicet, et sceleris, Primi uis nulla est, uenialis nulla fauilla Obfuit. An sceleris? furcifer, hoc uideas. 320 Dum loquimur crimen et mortis noxa remordet, Sit procul a nostris candida Virgo probris. Credimus hanc tantam Coeli sub numine Matrem Mens poterit quantam noscere, ducta fide. Plura quid oblatras, quid frendes, perfuga nequam ? Sentio quo refugis, qua struis arce dolos. Vos, o sancta cohors Doctorum, in proelia longo Agmine deductos percupit esse duces. Ipse libens uobis dum uiuo, et perfruor aura Obsequar, et iuuenis uos reuerebor auos. 330 Hoc tamen impetrem sinite, atque ignoscite, Diui, Dum pietate calens Virginis arma sequor. Saeuus ut hostis auet, si spicula mittitis arcu, Lethiferum Diuae scorpio uulnus aget. Fit rea, fit castris non digna aliquando supernis, Sed nec amata Deo, putris ut unda mero, Quod foedum et turpe est, nec fida admitteret auris, Publica nec recipit, parcite, uestra fides. Sentio quae uobis sententia sederit olim, Omnia communi subdere lege placet. 340 Non arctare Dei mundi moderantis habenas Mens est, ut nequeat soluere quae uoluit. Pura sacerdoti praecincto altaribus olim Cydaris, et candens linea uestis erat. Quem uetitum scimus foedum tractare cadauer, Nec sinere extinctis sacra nigrare focis. Pontificem sic credo nouum, qui sanctior esset, Coelitus et Patri uictima digna foret, Verbiparae thalamum uelis ornasse coruscis, Unde sit a puro factus ad astra gradus, 350 Primo mortiferam qui nec contingeret aluum, Sed fieret mortis, morte Redemptor homo. Quid panem Angelicum foedo prohibetis ab ore, Si carnem impuram primitus incoluit? Una fidem seruat Christo moriente Maria, Una habeat terris libera colla iugo; Una fores Coeli uobis concepta reclusit, Unam prae reliquis concio uestra colat : Ne si contactam dicetis origine Matrem, Christus ab immundo sanguine membra ferat. 360 Quae fuit atra situ contaminat olla liquorem, Et tristem subolet illita crusta picem. Virgineos igitur fermenti nullus amator Asperet exortus. Sit mera, sit simila. Non uos oblectet duplex conceptus, ut hostis Suggerit: omne tulit gratia praeueniens, Et pius antiquae posuit retinacula legi, Dum nouus ex ueteri conditur alter homo. Lux comes e superis totos radiauit in artus, Et brumam impendentem expulit Astripotens. 370 Sic praecenta diu sacrorum oracula Vatum, Edita sic coelo signa relata probant. Cui Natura dedit miris compagibus artus, Addidit et lucis munera uis domini. Perspice, Vincenti, quo me pius euehit ardor : Eloquar audenti carmine quod sapio. Congruit hoc Gnato penitus lucescere Matrem; Si decuit, uoluit; si uoluit, quid obest? Quod decuisse liquet, ratio nec pugnat, idipsum Et dico, et clamo uelte necesse Deum. 380 Qui legem tulerat uenerari corde parentes Omnino in Matrem iure benignus erit. Belliger ut Iosue tutetur ab hoste Gabaon, Stare polos iussit, Sol retroflexit iter, Nec Ducis edictum spreuit regnator Olympi, Hostibus exitium fit remorata dies. A Pharaone uolens populum seruare Creator Fert elementa suo cedere quaeque foro. Nilus agens ranas fundit pro pisce cruorem, Dira locusta solum, corpora uermis edit. 390 Haec Natura negat, prohibet lex, obstrepit usus, Esse tamen cernis praeside facta Deo. Sic pater Omnipotens, populi pereuntis amator, Dum studet oppressis, et dare tutor opem, Legibus imperitat, iubet in statione teneri Progressus rerum, dum sibi constet opus. Attamen interea superi de numinis actis Disputat argutus, si Deus astra regit; Os sursum profert, coelos et sydera supra Scandere conatus pone tribunal Eloy, 400 Atque iterum humano rimatus robore turrim, Concrepat, ut Nembroth, uocibus omnigenis. Nec recipit demens, ut noctua sole laborat, Lucifer ut toto fulminet astra polo. Ardua scrutantem sublimis gloria fallit, Numinis obiectu mens hebetata iacet. Dicite quos torpet scrupus tam caeca uidendi, Qua magnes ferri pondera ui rapiat. Qua breuis echinus, nec enim plus ille pedalis, Mercibus oppletam distinet arte ratem, 410 Nam neque uis hominum, sed nec uiolentior Auster Pisciculus nauem dum remoratur agat; Cur pelago in summo cohibet torpedo natantes, Hanc licet obductam celet arena freti. Vulgatum referam, sed uirtus cognita nulli : Miretur quiuis Crantor et Empedocles. Reticulum pendens quo numine texit aragne, Qui mella et ceras floribus edit apis? Ethiopi cibus est draco, nutrit edentem, Confestim est aliis pestifer interitus. 420 Hoc callet nemo, quiuis bonus ambigit auctor, "Vis facit hoc", aiunt, "indita, caeca, latens". O caecas mentes studiorum, extantia coram Linquimus, et longe condita discutimus! Naturae legum expertem, penetralia quaedam Ingressum, et magni promere scita Dei! Abstrusa introrsum rebus uis tota latet uos, Quis mentem primam calculet et penetret? Quis uestrum penitus sensim illabentia menti Senserit acta Dei, aut experiatur opus? 430 Dicitis : Hoc fiet; et stat deducere uotum; Mox conuersi aliud uoluitis et facitis. Pectora mens ut uult coelestis, credite, uersat, Libera nec uestris subiacet insidiis. Non tam nigra tegit solem quandoque procella, Quam mentem recutit celsius orbe iubar. Ast semel effracta, Vincenti, pila retorques, Atque redis iterum unde repulsus eras. "Est data lex, fateor; legem suspendere quisnam Latorem nollit, cum pius instat honor? 440 Credite, non nostrum est uires et sensa Creantis , Noscere, sed quod agit prendere, facta sequi". Stant in subsidiis quorum uirtute fouemur, Basileae Patres, docta ferire cohors, Quae numero et rerum sublimi robore praestans, Et ueri et fidei certa magistra manet. Huic tuus ille senum posita ceruice maniplus Cederet, et Synodi se daret arbitrio. Diuus Aquinates quem sumis ad arma patronum Nutat, et ambiguo te pugione tegit. 450 Nunc mundam affirmat, nunc scribit origine laesam: Quo pede uis constet, quem uariare uides? Sed prostratus adhuc nescis consistere, quaeris Si Christi septem diceret illa preces, An sibi dissolui Virgo peccata rogaret. Vah, miser argutor, quam ferus obstrepitas! Ecce sacro quisque lotus baptismate, supplex, Pectus et ora manu tundit et illachrymat: Nonne renatus eget mox sorde lauari? Venerat ex lauacro sydere dignus homo. 460 Candida, cui nulla est felix Ecclesia ruga, Dum petit eximere debita, quid repetit? Non admissa gemit, uenturi prouida mater Gnatorum culpis condolet, et metuit. Hoc caput eius agit immunis crimine Christus, Et delicta patrem soluere moestus auet. Sic Virgo indulgens, aliorum debita radi Posceret, et poterat nostra putare sua, Nam communis erat per Christi facta Redemptrix, Omnibus ergo dolens et fuit et meruit. 470 Mens humilis quam plena Deo est, tam certat haberi Parua, timens culpam, non sibi tuta manet; Namque scit ante Deum cunctos sordescere coelos, Est ideo trepidae sedula cura sui. Iam si forte fuga timide dilapsus abibis, Protinus a tergo uerbera mille feres, Ante sed obstringam rutilo te fulgure ueri, Et qui lippus ades, iam quoque caecus eas. Producam testes hesterna gente citatos, Helsinum imprimis, relligione Ducem. 480 Hic datus orator Anglis auertere Dacos, Dum mediis certat fluctibus ire citus, Et praeuecta ratis Euro uexatur et unda, Incertus uitae suspicit astra gemens. Rumpi uela uidet nec mali sistere robur, Et male compactum nauis hiare latus; Imbribus et crebra quassari grandine nautas, Spe nulla saeuo turbine cuncta premi. Haec inter pauitans animoque aegerrimus, iras Horrebat coeli, mitis ut agna lupi; 490 Credidit infelix moribundo busta parari, Et pelago undanti uerba suprema dare. Dum flet egenus opis, miseris et questibus auras Verberat, has Diuae concipit ore preces : "Virgo, salus miserum, propera subducere uentos, Et tranquilla refer aequora fluctiuagis". Talibus acta, Senem Virgo iubet aethere labi, Conscius ut peragat quae pia gesta uelit. Peruolat ille citus insigni uertice Praesul, Et Patris Helsini constitit ante ratem, 500 Atque diu tremulum et certum iam cedere morti Affatus Senior : — "Fortiter", inquit, "age. Nulla tibi ex tantis grassans quas turbo minatur Poena nocet, si das dum loquor, abba, fidem. Virgo potens pelagi, statio requiesque grauatis, Annuit; euades, fide, repelle metum. Concipe iam uotis Sanctae solemnia Matri Annua, quae sexto ferre Decembris idus, Helsine, et studeas et plebi indicere cures, Atque aris supplex thura Sabea feras. 510 Nomen erit luci Conceptio fausta Mariae, Tunc et enim uitae limen adepta Dea est". Dixerat; Helsinus spondet solatus honores, — "Et grates", inquit, "candida Mater, ago". Ut promissa fides, repetit coelestia Praesul; Terrentur nimbi, fit uia Lucifero, Mox polus excussa terris caligine fulsit, Rettulit et gratum nauibus aequor iter. Alter adest uerax, fulgens a flumine testis, Quem fluctu absorptum Sequana restituit. 520 Nauigat a stupro tetra dum nocte sacerdos, Immemorem culpae sollicitauit aqua. Pallidus assueto dum ritu Virginis odas Incipit, exturbat fluctus et aura uirum. Exstinctum Furiae festinant tundere plagis, Criminis ut poenas foedus adulter agat. Virgo sed adueniens, hac tantum uoce repressit Daemonas : — "Ite, meus presbyter iste fuit. Dum caneret nobis undoso in flumine laudes, Praeripit huic uitam perfida uestra manus. 530 Ite, animam capiat frigens a morte cadauer : Illa pudens sceleris februet ipsa scelus". His confusa nocens se turba in Tartara condit; Virgo iubet mentem corpus adire suum. Reddita sed postquam defunctum uita reuisit, Affatur miserum sic pia Virgo uirum : "Vade, age, nec posthac uitii te subruat unda; Vita sacerdotem crimine munda decet. Te probri meminisse decet, iam gratus adesto, Munus et acceptum gratior usque cole. 540 Festa dies tibi sit Conceptio nostra perennis; Quam mentor octaua luce Decembris agas". Haec effata redit; sublimem suscipit aether : Presbyter ut iussus tradita festa colit. Plurima conceptum testantur et altera Diuae : Sit satis a binis testibus esse fidem. Qbid tandem solemne pium peccamus agentes? Quid fidei aduersum lux pietatis habet? Creditur haud frustra terras et cuncta nouantem Lege noua Matrem iure creasse nouam! 550 Nouit ut Omnisciens aeterna mente futurum Crimen Adae, pariter sciuit et antidotum, Et quod mortiferum dabat improba culpa parentis, Tota foret uita per reparantis opus. Non igitur decuit labem incurrisse puellam Qua.purganda sciit sordida nostra Deus. Maxima prae multis narratur saepe diebus Phasae Hebraeorum transitus ille maris. Omni Mardoceum celebrat Iudaeus honore, Patronus genti qui fuit ille suae. 560 Atticus est Cecrops uenerandus semper Athenis, Spartanis celebris iure Lycurgus erat. Romulus est Italis miranda laude perennis : Quippe suum authorem patria quaeque colit. Et prohibere audes, Vincenti pessime, fastum Esse diem Matris qua sit ad astra uia? Sanctum ergo est festas uenerari Virginis aras, Et demissa polo credere signa pium. Ipsaque iam late communi foedere sacra Per populos ferri non ratione uacat, 570 Nec sineret pietas fecisse piacula iustos, Est quibus innumeris tam memorata dies. Quid stas attonitus, ceu bellua lapsa cauerna? Quam torue auertis lumina terrificus? Orta Deo quae sunt nunquam dissoluerit aetas, Humanum in puncto soluitur ut nebula. Iam falsi aduenies mundo notissimus auctor, Teque tuosque ferent fulgura dira libros! Exul abi, et circo fugiens discede, madentes Et sudore pigros iam tuba soluit equos. 580 Quin etiam e Superis, tu nostros, Mater, agones, Et tibi certatum protege semper opus. Nulla chori ueteris blando pede Musa canenti Affuit : esse potes uersibus una satis. Ut tuus illuuiem Conceptus, Virgo, perhorret, Sic Iouis et Bromii nomina despueres. Prima per ignotum pressi uestigia circum, Gallus ubi nemo luserat ante pugil. Hinc plus forte aequo uerbis audaculus egi : Vix prima incultus falce nouatur ager. 590 Sacra sequens, humili penetraui Marte duellum, Caetera iam punctim forcis Athleta gerat. Non mea contendo circumdet tempora laurus : 593 Coepta tibi pugna est, grata sit ipsa tibi.