[45,0] EPISTULA XLV {Corpus des Lettres d'Érasme}. (Paris, 1494 auant le 24 septembre.) Robertus Gaguinus Herasmo S. Scribis ad me longa, Herasme, epistola, ob id precipue, Ut michi aliqua te beniuolentia insinues atque eius rei causa preludio quodam agis, quasi a me difficile impetraturus sis quod uideris expectare. Itaque ad patrocinium tibi assumis copiam superexundantem laudum ; quas, si de me recte predices, ipse Iudices, Non siquidem ita gnarus sum, ut quid desit quam quid michi assit magis intelligam. Nam quod proxime sibi quisque habitat sibique maxime carus est, nemo se satis considerat. Quesiui, fateor, diligenter litteras et doctrinam, sed non comparaui ; similis non satis consuiti institoris qui per nundinas circumlatus, postquam multas merces est contemplatus, nullas tandem, pecunie inops, domum uehit. Et que mea inculta lectitasse te per uoluptatem opera dicis, talia esse arbitrer quales precoces et nondum satis maturos fructus quos in mercatum proferri uides, qui leuandi fastidiosi stomachi causa mala ualetudine laborantibus primis mensis dantur. Irritant quidem gustum, parum conferant alimenti. Quod etsi uerum est, tamen alios de me iudicium ut lubet facere non impedio. Illud michi molestum est plenam tue disertionis uenam in mee laudis exiguum riuum suiuisse, ut ad Nasice integritatem et Nestoris eloquentie splendorem me tantillum discipulum et adhuc discentem efferres. Vis, Herasme, dicam ingenue que sentio? Cogit dicendi artificium uberem undique sibi ad eloquendum materiem ; nec facile suis limitibus cohibetur scaturiens semper et profluum. Sed est, inquit Oratius?, modus in rebus, sunt certi denique fines. Vellem propterea, Herasme, in scribendis de me laudationibus contractîor fuisses, non luxuriasses ; non quod ruborem michi laus effundat, sed quod quicquid supra meritum a dicente prouectum est, assentationi aut mendacio datur. Verum itaque scribam. Quantum per tuas litteras perque lyricas cantationes? coniectare licet, eruditum te iudico; quamobrem non minus tuam amicitiam expecto quam tu meam. Studiorum enim similitudo glutinum est caritatis. Ad quam si humanitas uila, si doctrine quippiam, ut ipse existimas, michi accessit, iliud liberaliter edico patere tuo amori ad meum pectus et charitatem aditum non secus ac meis amicis edium mearum ualeas. Tolle uerborum et blandimenti omnem fucum ; reuelata fronte accede, ea iudicii retenta tibi liberalitate, ut me ames, si ita censes ; sin secus, posthabeas. Vale.