[31] XXXI. Et consequenter: "Spiritus est, inquit, qui uiuificat; caro non prodest quidquam". Carnem dicit quidquam non prodesse, illo modo sicut infideles intelligebant; alioquin uitam praebet, sicut a fidelibus per mysterium sumitur. Et hoc quare? Ipse manifestat cum dicit: "Spiritus est qui uiuificat". In hoc itaque mysterio corporis et sanguinis, spiritualis est operatio, quae uitam praestat, sine cuius operatione mysteria illa nihil prosunt, quoniam corpus quidem pascere possunt, sed animam pascere non possunt. [32] XXXII. Hic iam illa suboritur quaestio, quam plurimi proponentes loquuntur, non in figura, sed in ueritate ista fieri. Quod dicentes, sanctorum scriptis Patrum contraire comprobantur. [33] XXXIII. Sanctus Augustinus, doctor Ecclesiae praecipuus, in libro de Doctrina Christiana tertio, taliter scribit: « Nisi manducaueritis, inquit Saluator, carnem filii hominis, et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis". Facinus uel flagitium uidetur habere. Figura ergo est praecipiens passioni Domini esse communicandum, et fideliter recondendum {Apud sanctum Augustinum, atque suauiter atque utiliter recondendum} in memoria quod pro nobis eius caro crucifixa et uulnerata sit.» [34] Cernimus quod doctor iste mysteria corporis et sanguinis sub figura dicit a fidelibus celebrari: nam carnem illius sanguinemque eius sumere carnaliter non religionis dicit esse, sed facinoris. De quibus fuerant illi qui in Euangelio dicta Domini non spiritualiter, sed carnaliter intelligentes, recesserunt ab eo, et iam cum illo non ibant. [35] XXXV. Idem in epistola ad Bonifacium episcopum scribens, inter aliqua sic ait: « Nempe saepe ita loquimur, ut Pascha propinquante, dicamus crastinam uel perendinam Domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe ipso die Dominico dicimus: Hodie Dominus resurrexerit, cum ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum quibus haec gesta sunt similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies, qui non est ipse, sed reuolutione temporis similis eius, et dicatur illo die fieri propter sacramenti celebrationem, quod non die, sed iam olim factum sit. Non semel immolatus est Christus in seipso? et tamen in sacramento non solum per omnes Paschae solemnitates, sed omni die populis immolatur: nec utique mentitur qui interrogatus cum responderet immolari. Si enim sacramenta quamdam similitudinem rerum earum quarum sacramenta sunt non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac ipsa autem similitudine plerumque iam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est. » [36] XXXVI. Cernimus quod sanctus Augustinus dicit aliud sacramenta, et aliud res quarum sunt sacramenta. Corpus autem, in quo passus est Christus; et sanguis eius de latere qui fluxit, res sunt. Harum uero rerum mysteria dicit esse sacramenta corporis et sanguinis Christi, quae celebrantur ob memoriam Dominicae passionis, non solum per omnes Paschae solemnitates singulis annis, uerum etiam singulis in anno diebus. [37] XXXVII. Et cum unum sit corpus Dominicum, in quo semel passus est; et unus sanguis, qui pro salute mundi fusus est: attamen sacramenta ipsarum rerum uocabula sumpserunt, ut dicantur corpus et sanguis Christi, cum propter similitudinem rerum quas innuunt, sic appellentur: sicut Pascha et Resurrectio Domini uocantur, quae per singulos annos celebrantur, cum semel in seipso passus sit et resurrexerit, nec dies illi iam possint reuocari, quoniam praeterierunt. Appellantur tamen illorum uocabulo dies quibus memoria Dominicae passionis siue resurrectionis commemoratur, idcirco quod illorum similitudinem habeant dierum quibus Saluator semel passus est et semel resurrexit. [38] XXXVIII. Unde dicimus: Hodie, uel cras, uel perendie, Domini Pascha est, uel Resurrectio; cum dies illi, quibus haec gesta sunt, multis iam annis praeterierint. Sic etiam dicamus Dominum immolari quando passionis eius sacramenta celebrantur, cum semel pro salute mundi sit immolatus in semetipso, sicut Apostolus ait: Christus passus est pro nobis, uobis relinquens exemplum ut sequamini uestigia eius. Non enim quod quotidie in seipso patiatur quod semel fecit. Exemplum autem nobis reliquit quod in mysterio Domini corporis et sanguinis quotidie credentibus praesentatur, ut quisquis ad illud accesserit, nouerit se passionibus eius sociari debere, quarum imaginem in sacris mysteriis praestolatur, iuxta illud Sapientiae: Accessisti ad mensam potentis; diligenter attende quae tibi sunt apposita, sciens quia talia te oportet praeparare. Accedere ad mensam potentis, est diuini participem libaminis fieri: consideratio uero appositorum, Domini corporis et sanguinis est intelligentia. Quibus quisquis participat, aduertat se talia debere praeparare, ut eius imitator existat commoriendo, cuius memoriam mortis, non solum credendo, uerum etiam gustando confitetur. [39] XXXIX. Item beatus Apostolus ad Hebraeos: Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus. Qui non habet necessitatem, quemadmodum sacerdotes, quotidie hostias offerre prius pro suis delictis, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, se offerendo Dominus Iesus Christus. Quod semel fecit, nunc quotidie frequentat: semel enim pro peccatis populi se obstulit, celebratur tamen haec eadem oblatio singulis per fideles diebus, sed in mysterio, ut quod Dominus Iesus Christus semel se offerens adimpleuit, hoc in eius passionis memoriam quotidie geratur per mysteriorum celebrationem. [40] XL. Nec tamen falso dicitur quod in mysteriis illis Dominus uel immoletur uel patiatur quoniam illius mortis atque passionis habens similitudinem, quarum existunt repraesentationes. Unde Dominicum corpus et sanguis Dominicus appellantur, quoniam eius sumunt appellationem, cuius existunt sacramentum. Hinc beatus Isidorus in libris Etymologiarum sic ait: « Sacrificium dictum, quasi sacrum factum, quia prece mystica consecratur in memoriam pro nobis Dominicae passionis. Unde hoc, eo iubente, corpus Christi et sanguinem dicimus quod dum fit ex fructibus terrae, sanctificatur et fit sacramentum, operante inuisibiliter Spiritu Dei. Cuius panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistiam dicunt, quod Latine bona gratia interpretatur: et quid melius sanguine et corpore Christi? (Panis uero et uinum ideo corpori et sanguini comparantur, quia sicut huius uisibilis panis uinique substantia exteriorem nutrit et inebriat hominem, ita Verbum Dei, qui est panis uiuus, participatione sui fideles recreat mentes.) »