[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] CAPUT PRIMUM. Variae quaestiones. Rerum diuersarum permutationibus ac uariorum casuum euentibus attonitae aures, mentesque obtusae seu hebetatae, uniuersorum tunc temporis pene mortalium, tum etiam infestationibus sinistrorum spirituum. Aliquibus tamen reuelationum utilium phantasiae manifestatae fuisse creberrime ferebantur. Cuidam namque monacho una noctium uisum est, hora qua matutinale agitatum est signum, affuisse sibi quemdam teterrimum, qui eidem plura persuadendo inferebat huiuscemodi colloquium: « Cur, inquiens, uos, monachi, tot labores, tot uigilias atque ieiunia, nec non afflictiones, et psalmodias pluresque alias humiliationes exercetis extra communem aliorum hominum usum? Nonne innumerabiles saecularium homines usque ad uitae terminum in diuersis flagitiis perseuerantes, eamdem tamen percepturi quam uos exspectatis requiem? Sufficeret enim dies unus, uel hora, ad promerenda praemia aeternae beatitudinis uestrae iustitiae. Namque tu ipse, miror qua de causa tam sollicitus, mox ut audis signum, uelociter exsurgis a lecto rumpisque dulcem somni quietem, cum posses quieti indulgere uel usque ad tertium signum. Est etiam quod tibi pandam secretum ualde memorabile, licet nostrae sit parti dispendium, uestrae quoque salutare remedium. Nam constat omnibus annis, die qua Christus resurgens ex mortuis uitam reparauit humani generis, ab eodem uniuersa spoliari tartara et suos quoque reduci ad supera. Pro qua re nihil uobis pertimescendum. Quidquid libuerit uoluptatum carnis ac desideriorum securi agere potestis. » Haec nempe et alia perplura, sicuti erat fallacissimus daemon, eidem monacho illudens, friuola retulit, adeoque illum illexit, ut communi fratrum synaxi matutinali defuerit. Illud sane quod de Dominica resurrectione seductorie confinxit, uerba sacri redarguunt Euangelii, quae dicunt: « Multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. » Non, inquiunt, omnia, sed multa. Et ita reuera profitetur fides catholica. Licet enim aliquoties, uera Omnipotentis praescientia disponente, fallacissimi omnino daemones minus irrita praenuntient, tamen, quantum ex illorum deliberatione fit, perfunctoria ac seductoria conflant; uel etiam, si contigerit ex parte quae praesagantur ab eisdem fieri, non plane saluti humanae sunt profutura, nisi forte diuina fiat prouidentia, ob correctionis solertiam. Huiusmodi igitur mihimet nuperrime multoties, Deo propitiante, palam est contigisse. Nam dum aliquando in beati martyris Leodegarii monasterio, quod Cappellis cognominatur, positus degerem, nocte quadam, ante matutinalem synaxin, astitit mihi ex parte pedum lectuli forma homunculi teterrimae speciei. Erat enim, quantum a me dignosci potuit, statura mediocris, collo gracili, facie macilenta, oculis nigerrimis, fronte rugosa et contracta, depressis naribus, ore exporrecto, labellis tumentibus, mento subtracto ac perangusto, barba caprina, auribus hirtis et praeacutis, capillis stantibus et incompositis, dentibus caninis, occipitio acuto, pectore tumido, dorso gibbato, clunibus agitantibus, uestibus sordidis, conatu aestuans ac toto corpore praeceps; arripiensque summitatem strati in quo cubabam, totum terribiliter concussit lectulum, ac deinde infit: « Non tu in hoc loco ultra manebis. » At ego territus, euigilansque, sicuti repente fieri contingit, aspexi talem quem praescripsi. Ipse uero infrendens identidem aiebat: « Non hic ultra manebis. » Illico denique a lectulo exsiliens, cucurri in monasterium, atque ante altare sanctissimi patris Benedicti prostratus ac nimium pauefactus diutine decubui. Coepique acerrime ad memoriam reducere quidquid ab ineunte aetate offensionum grauiumque peccaminum procaciter seu negligenter commiseram, tum praecipue, quoniam pene nulla poenitudinis satisfactio ob amorem seu timorem diuinitatis a me exinde successerat. Ita quoque, miser et confusus iacens, non habebam quid potissimum dicerem, nisi tantum: « Domine Iesu, qui uenisti peccatores saluos facere, secundum magnam misericordiam tuam miserere mei. » Interea confiteri non erubesco me non solum in peccatis parentum meorum genitum, uerum fuisse moribus importunum, et actibus intolerabilem plusquam narrari queat exstitisse. Vi etiam cuiusdam monachi, mei scilicet auunculi, abstractus a peruersissima, quam prae caeteris agebam, saecularis uitae uanitate. cum essem ferme duodennis atque monachili indutus habitu, heu! proh dolor! quoniam ueste solummodo, non mente mutatus. Quaecunque enim a Patribus uel spiritalibus fratribus modesta et sancta charitatiue mihi suggererentur, truculenti animi inflatione turgidum scutum cordis gerens, dictante superbia, ne salubria me contingerent, opponebam. Dehinc senioribus non obediens, coaequalibus molestus, iunioribus onerosus, atque, ut uere fatear, uniuersis mei praesentia grauedo erat, leuamen absentia. Praeterea his et huiusmodi praedicti loci fratres instigati expulerunt me a contubernio suae habitationis, tamen scientes non defore mihi locum quempiam commanendi, tantum ob litteratoriam notionem. Hoc etiam persaepe expertum fuerat. Post hoc igitur in monasterio sancti Benigni, Diuionensis martyris, locatus, non dispar, imo idem mihi uisus est in dormitorio fratrum. Incipiente aurora diei, currens exiit a domo latrinarum, taliter inclamando: « Meus baccalaureus ubi est, meus baccalaureus ubi est? » Sequenti quoque die, eadem fere hora, aufugiens abiit exinde quidam frater iuuenis, mente leuissimus, Theodoricus nomine, reiectoque habitu, per aliquod temporis spatium saeculariter uixit. Qui postmodum, corde compunctus, ad propositum sacri ordinis rediit. Tertio quoque, cum apud coenobium beatae semperque uirginis Mariae, cognomento Meleredense, demorarer, una noctium, dum matutinum pulsaretur signum, et ego, labore quodam fessus, non, ut debueram, mox ut auditum fuerat exsurrexissem, mecumque aliqui remansissent, quos uidelicet praua consuetudo illexerat, caeteris ad ecclesiam concurrentibus; egrediens autem post fratrum uestigia anhelus ascendit gradum praesignatus daemon, ad dorsum manibus reductis, haerensque parieti bis terque repetebat dicens: « Ego sum, ego sum, qui sto cum illis qui remanent. » Qua uoce excitus, caput eleuans, uidi recognoscens quem bis dudum iam uideram. Post diem uero tertium, unus ex illis fratribus qui, ut diximus, clancule cubitare soliti fuerant, procaciter a monasterio egressus, praefato daemone instigante, sex dies extra monasterium cum saecularibus tumultuose mansit. Septima tamen die, correptus recipitur. Profecto, ut beatus Gregorius testatur, quibusdam hic apparent ad suum detrimentum, aliquibus uero ad emendationis emolumentum. Quod mihi contingat ad salutem orari ac prouenire opto per Dominum Iesum Redemptorem nostrum. Illud nempe attentius est memoriae commendandum quoniam, dum manifestissima prodigia in corpore adhuc constitutis, siue per bonos, seu per sinistros spiritus ostantentur, non illos diutius in hac carne uicturos quibus huiusmodi uidere contigerit ( certum est ). Huius quoque assertionis experimenta multa comperimus, ex quibus etiam nonnulla memoriae commendari placuit, ut, quoties euenerint, cautelam inferant potius quam deceptionem. Apud castrum Tarnodorense erat quidam presbyter religiose degens, Fretterius nomine, tempore quo Bruno Lingonum praesulatum tenebat. Hic uero, una dierum Dominica iam uesperascente, cum coenaturus esset, exiuit paululum se releuandi gratia ad fenestras domus suae, prospiciensque uidit a septentrionali parte egredi acies equitum, uelut in praelium, innumerae multitudinis, pergentes ad occidentem. Quas cum diu multumque intuitus fuisset, aestuans uocare quempiam e suis ad testimonium tanti ostentus. Dum autem coepit clamare ut occurreretur, rarescendo protinus disparuerunt. Ipse quoque tanto animi terrore perculsus ut uix a lacrymis se continere posset; dehinc coepit infirmari, eodemque anno, ut optime uixerat, obiit. Portento denique subtractus quod uidit, illi qui persensere testes fuerunt. Nam sequenti anno filius regis Roberti Henricus, qui post illum regnauit, ad idem castrum ira permotus ueniens cum ingenti exercitu, multa ibidem hominum caedes ab utraque parte patrata est. De hoc profecto constat quoniam ea quae uiderat, et sibi prospexit et aliis (licet dissimiliter), mirifice tamen apud Antissiodorum in ecclesia beati Germani contigisse meminimus. Erat ibidem frater, Gerardus nomine, cui mos erat post solemnes matutinales in oratorio remorari. Huic contigit quodam mane ut inter orationes obdormisceret. Qui protinus, graui somno depressus, uelut examinis delatus est foras monasterii; sed qualiter, aut a quibus huc usque nescitur. Qui expergefactus reperit se in claustro extra monasterium eiectum, admirans indicibiliter quod factum de sese cernebat. Simili quippe modo contigit cuidam presbytero in eodem monasterio pernoctanti, dum in subterioribus cryptis, ubi multa sanctorum requiescunt corpora, obdormiret, circa galli cantum reperit semet asportatum post chorum monachorum. Namque de eadem ecclesia certa relatio constat quoniam, si contigerit noctu luminare exstingui, quousque reaccendatur, custodes eiusdem ecclesiae nullam quietem posse consequi. Praeterea fuit quidam frater qui solitus erat ad altare sanctae Mariae, quod excellentissime constat, frequenter orare, ac gemitus et compunctionis lacrymas fundere. Unum igitur ei erat, quod pene uniuersis accidit, inter oratum frequenter spuere, ac de lumbe saliuam emittere. Contigit uero aliquando ut somno oppressus obdormiret. Apparuit ei stans iuxta altare quidam candidis indumentis circumdatus, praeferens in manibus pannum candidissimum, atque in huiusmodi erumpebat uerba: « Cur me, inquiens, sputis propriis uerberando illinis? Nam ego, ut cernis, suscipio munus tuarum orationum, deferens illud ad conspectum misericordissimi Iudicis. » Qua uisione correptus frater ille, et sese continuit, et caeteros ut se, in quantum ualerent, in sacris locis continerent admonere curauit. Et licet hoc natura dictante proueniat, tamen in plerisque locis gentium omnimodis abstinetur in ecclesia ab screationum sputis, nisi forte suscipiantur, deferenda exinde foras, in quibusdam receptaculis; et praecipue apud Graecos, ubi semper tenor ecclesiasticus cautissime uiguit. Clarere igitur locum praedictum diutine meritis beati Germani ac caeterorum sanctorum ibidem quiescentium, signis et prodigiis, tam in donis sanitatum quam in ultionum uindictis ad se pertinentia diripientium, manifestum est. Si qui nempe de primatibus patriae huiusce loci rerum inuasores seu direnptores increuerunt, Deus exinde ultor ipsorum genus cum suis rebus in opprobrium et pene ad nihilum redigere consueuit. Huius enim testimonium inter caetera nostrae assertionis euidens exstat ultio generis cuiusdam Bauonis, necnon et filii eius Aluualonis, creberrimaque confusio Silliniaci sacrilegissimi castri. Praeterea egomet quondam rogatus a conseruis et fratribus nostris eiusdem loci ut altariorum titulos, qui a scholasticis uiris compositi olim fuerant, sed uetustate, ut pene cuncta, fatiscente minime comparebant, reformarem. Quod, ut competens erat, libenti animo, quomodo ualebam, adimplere studui. Sed priusquam ad calcem coeptum opus perducerem, ex nimia corporis statione, ut reor, nocte quadam in strato conquiniscens, ita contractus sum membris omnibus icterica passione, ut non exigere memet neque in latus aliud uertere ullo modo ualerem. Post triduum uero insecuta nocte, nimiis detento angustiis apparuit mihi uir canitie uenerandus, qui me in somnis per brachium erigens, aiebat: Exple quantocius quod coepisti; dolere ultra ne paueas. Illico uero expergefactus, memet admirans excutiensque a lectulo, cucurri ad altare uictoriosorum martyrum, Victoris uidelicet, Apollinarisque ac Georgii, quoniam illorum oratorium contiguum erat domui infirmorum; ibique uniuersorum Deo humillimas grates referens, alacer matutinales expleui solemnes. Die uero insecuta toto integerrime ualens corpore, eorumdem martyrum nominibus propriis ibidem composui titulum. Ecclesiae denique maioris erant altaria numero uiginti duo, quibus, ut decens erat, titulis synopi ( sic ) de uersibus hexametris conuenienter digestis, sanctorumque epitaphiis reparatis, religiosorum etiam uirorum quorumdam tumulos itidem perornare curaui. Quod sane mentis hominibus admodum placabile fuit. Sed, ut pater Odilo saepius plangere solitus fuerat, ita contigit: Heu! proh dolor! inquiens, quoniam naeuum inuidentiae, licet in caeteris grassetur hominibus, tamen in finibus aliquorum monachaliter uiuere professis cubile sibi locauit. Nam quidam, a sui monasterii fratribus exosus, discedens uenit ad nostros. A quibus, ut mos illorum semper fuit, deuote susceptus est. Is autem ueneno inuidiae infecit abbatem cum aliquibus monachis, compellens in tantum aduersum me odium, ut praescriptos altariorum titulos destruerent uniuersos. Sed protinus, Domino ultore, adfuit illius uindex qui incentor exstiterat fraternae discordiae. Multatus enim illico damnabili oculorum caecitate, offendens pedibus irrecuperabiliter usque in finem uitae suae. Cuius denique rei euentus tam uicinis quam longe positis non minimam praebuit admirationem. Contigit ibidem ipso in tempore ut aliqui e fratribus subinde migrarent ab hac luce. Quorum unus nomine Walterius, cognomento, ut erat statura, Pusillus, ac natura simplicissimus, incipiente nocte magni Sabbati Resurrectionis Dominicae, qua ipse obiit. Apparuit enim in hora sui exitus innumerabilibus uiris ac mulieribus columna lucis ignea, a culmine monasterii ad coelum usque pertingens. Quibus nempe non dubium fuit misericordissimi Dei actum largitione, qui animam fratris istius suae gloriosae resurrectionis uoluit participem fore, ac uiuentibus uiam innocentiae demonstrare. Quaeri solet a nonnullis cur tempore nouae legis uel gratiae, non manifeste, sicut antiquitus, fiunt uisiones diuinitus ac rerum miracula? Quibus paucis respondendum est ex ipsius diuinae Scripturae testimoniis, si tamen cor illorum capax fuerit sancti Spiritus donorum. Libet quoque ut Deuteronomium euidens primitus exhibeat testimonium. Postquam enim populus Hebraeorum pastus quadraginta annorum coeleste manna, Iordanem transiens, in terram uenit Chanaan, cessauit coelum pluere illud, nec ultra usi sunt tali cibo filii Israel. Quid igitur in hoc facto nobis innuit, quibus pene omnia in figura contingunt, nisi quod, transito nostro Iordane, id est Christi baptismate, non ultra praesagiorum coelitus signa debent inquiri? Sed potius nobis debet panis uiuus ille sufficere, quo qui uescetur, uiuet in aeternum possessurus terram uiuentium. Rursus uero ex praecepto Domini constitutum est a Moyse ut, quaecumque uasa ex praeda hostium illi populo prouenirent, lignea, aqua expiarentur, quae aenea, igne. Simili quoque modo figuraliter exprimit quoniam uasa iidem homines qui ex praeda hostis antiqui in partem cesserunt Saluatoris, aqua baptismatis atque igne martyrii purificandi essent. Non minus etiam uirgeus ille serpens, qui Moysi pauorem incussit ita ut fugeret illum, et rursus accipiens illum cauda tenus effectus est uirga, typice in hoc facto perspiciendus est. Signatur per serpentem ex uirga factum Deitatis potentia ex sanctae Mariae uirginis carne induta: per Moysen enim, Iudaicus populus, qui cernens Dominum Iesum uerum Deum et hominem, fugit ab eo incredulus; sed recipiet illum circa finem saeculi, quod exprimitur per caudam serpentis. Ille quoque transitus maris Rubri, in quo illud mare diuisum uel exsiccatum est; deinde gentes ex praecepto Domini gladio exstirpatae, euidenter signant regnum Israeliticae gentis temporaliter subsistens marcescendo annullari. In initio quippe nouae gratiae, uel regni Christi, stans Dominus Iesus atque ambulans super fluctus maris, ac Petro, quem Ecclesiae suae praefecerat, secum ambulare concessit: ( quid ) fidelibus uniuersis innuitur, nisi quod subactis gentibus uniuersis, et non funditus perditis uel exstirpatis, ex eisdem stabilietur Christi regnum per saecula mansurum? Est enim frequens attestatio diuini sermonis, quod uidelicet mare figuram gerat praesentis saeculi. Saepe igitur, dum aliquis rem permaximam uerbis elucidare cupit, in sese deficiens minuit, ut Scriptura dicit: Qui est scrutator maiestatis, opprimitur a gloria. Sed cur ista praemisimus, breuiter intimabimus. Constat enim mysterium Eucharistiae paucissimis perspicuum, dum sit pene mortalibus uniuersis incognitum, sicuti caetera quae fide constant, et intuitum oculorum non exposcunt. Illud praecipue commonendum, quod corporis et sanguinis Domini Iesu Christi uiuificans confectio existimetur nullatenus in sese pati dispendium, aut casu aliquo incurrere periculum. Si quando autem uidetur collabi seu deperire per negligentiam sibi tractantium, restat eisdem, si non alacriter poenituerint, damnationis iudicium. At cum Dominus dixerit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet uitam aeternam, et ego resuscitabo eum, nullo modo putare debemus ut quodquam animal, praeter hominem, carnis resurrectionem percipiat, sed nec nisi, fidelis, etiam eucharistiam percipit ad salutem. Denique exstitit quidam in nostro tempore in clericali habitu, dum iure culparetur quodam crimine, contigit ut sumeret audacter iudicio examinationis donum eucharistiae, calicis uidelicet sanguinis Christi. Cui protinus per medium umbilici egredi uisa est pars candidissima quam sumpserat eiusdem sacrificii, dans procul dubio euidens indicium reatus se indigne percipientis. Illico, uero confitens quod prius negauerat, digne poenituit. In Cabillonensi quoque pago, ob imminentem cladem, uidimus qui uideret ex pane sacrato ueram carnem effectam. Apud Diuonem castrum eodem tempore, dum a quodam deferretur cuidam aegrotanti, casu excedere manu ferentis. Qui attente quaerens, reperire minime potuit. Post annum uero euolutum, repertum est iuxta uiam publicam, ubi sub diuo ceciderat, ita candidum atque incontaminatum, ac si hora eadem cecidisset. Lugduni denique in monasterio Barbarensi, dum quidam, ut credi debet, inconuenienter bustulam uel pyxidem, in qua seruabatur, ut mos est, attractare uellet, e manibus illius sese eripiens, longius in aere stetit. De chrismali etiam, quod a quibusdam corporalis appellatur, plurimum expertum est praestare remedia, si fides exigentium non fuerit dubia. Nam contra incendia saepius eleuatum, aut exstinguendo compescuit, aut retrorsum pepulit, seu in partem alteram retorsit. Membra quippe aegrorum dolentia multoties sana restituit, febricitantibus nihilominus impositum salutem contulit. Apud monasterium Reomense, tempore uenerabilis Willelmi abbatis, contigit ut incendium circumiacentia monasterii depopularetur. Arripientes autem eiusdem loci fratres chrismale conto impositum, eleuauerunt illud contra incendii flammas dire flagrantes. Statim uero, idem ignis in sese retorquens, minime amplius quam inuaserat, arripere ualuit. Panis tamen ille Dominicus, aura flante, a contulo elapsus, plus minus duobus milliariis auolauit usque ad uillam cui Tiualgas uocabulum est, ibique super domum cuiusdam ueniens sedit. Quo prosecuto, ad monasterium dignanter est delatus. Contigerat enim in ipso anno die Paschae in ecclesia quae Monasterio adiacet, beati Pauli nomine dicata, ut calix uiuifici sanguinis de sacerdotis manibus in terram laberetur. Sed ut praedictus pater comperit, ut erat uir solertis ingenii, tribus e suis monachis huius delicti culpam poenitere praecepit: uidelicet pertimescens ne culpa insipientis presbyteri suos inuolueret cum illo ad uindictam ultionis. Quod etiam fecisset, si non obstitisset prouidentia sagacis uiri, ut rei probauit euentus. Atque idcirco ista praemisimus, ut intimaremus fidenter credere quoniam, sicubi casus huius sacri ac uiuifici doni negligenter euenerit, ultionis cladem diuinitus imminere ac subsequi. Quemadmodum, uersa uice, quolibet in loco condigne illud tractari contigerit, abundare commodis uniuersis. Sed et illius magnifici mysterii celebratio quantum prosit animabus defunctorum fidelium, cum in multis sit probatissimum, libet tamen e diuersis praesentialiter producere ad medium unum. In remotioribus Africae partibus erat quidam anachoreta, de quo ferebatur quod spatium uiginti annorum tenebat illum omnino segregatum a conspectu ullius hominis. Viuebat enim labore manuum et radicibus herbarum. Contigit ut homuncio quidam genere Teiphalus, unus ex illis circuitoribus regionum qui nunquam saturantur experientia et nouitatibus locorum, illuc pergens deueniret. Qui famam illius anachoretae comperiens, aggressus solitudinem ardore solis perustae regionis, diu multumque illum inquirens, si forte reperiret. Tandem ille prior solitarius se inquirentem aspiciens, uocauit eum ut ad se ueniret. Qui, ueniens ad illum, interrogare eumdem coepit: Quis, aut unde esset, seu cuius rei gratia illuc deuenisset. Qui protinus respondit: ipsius desiderio conspiciendi accensum illuc deuenisse, nihilque praeter eum aliud quaerere. Deinde uir ille theologus subsecutus ait: « Noui te, inquiens, a partibus Galliarum huc deuenisse. Sed quaeso, dic mihi, si coenobium Maioris monasterii, quod in eisdem partibus habetur, aliquando uidisti. » At ille dixit: « Vidi, inquit, et optime cognitum est mihi. » Tunc dixit ei: « Scito, ait, prae cunctis Romani orbis illud ualere praecipue in liberatione animarum a daemonica dominatione. Tanta enim uiget in eo uiuifici sacrificii frequens immolatio, ut nulla pene dies pertranseat, in qua non de potestate malignorum daemonum tale commercium animas eripiat. » Erat siquidem, ut ipsi perspeximus, mos illius coenobii, a prima diei aurora usque in horam prandii, propter fratrum copiam, continua missarum celebratio. Quae uidelicet tam digne pureque ac reuerenter fiebat, ut magis angelica quam humana exhibitio putaretur. Anno igitur millesimo quadragesimo primo Incarnationis Dominicae exstitit terminus paschalis duodecimo kalendarum Aprilium, et ipse dies undecimo. Atque idcirco adnotare placuit, quoniam nec communis unquam fit temperior, nec embolismus septimum Kalendarum Maiarum diem aliquando excedit. Sed inter ipsos triginta quinque dies legitime dies sacerrimus Paschae coarctatur. Obiit quoque eodem anno Chuonradus imperator. Cui successit in regnum Henricus filius ipsius, iam ab eodem patre constitutus rex. Contigit uero ipso in tempore, inspirante diuina gratia, primitus in partibus Aquitanicis, deinde paulatim per uniuersum Galliarum territorium, firmari pactum propter timorem Dei pariter et amorem. Taliter ut nemo mortalium a feriae quartae uespere usque ad secundam feriam incipiente luce, ausu temerario praesumeret quidpiam alicui hominum per uim auferre, neque ultionis uindictam a quocunque inimico exigere, nec etiam a fideiussore uadimonium sumere. Quod si ab aliquo fieri contigisset contra hoc decretum publicum, aut de uita componeret, aut a Christianorum consortio expulsus patria pelleretur. Hoc insuper placuit uniuersis, ueluti uulgo dicitur, ut Treuga Domini uocaretur. Quae uidelicet non solum humanis fulta praesidiis, uerum etiam multoties diuinis suffragata terroribus. Nam plerique uesani audaci temeritate praescriptum pactum non timuere transgredi, in quibus protinus aut diuina uindex ira, seu humanus gladius ultor exstitit. Et hoc passim tam frequenter contigit, ut prae sui multitudine singulatim non queant adnotari, et hoc satis iuste. Nam sicut dies Dominicus propter Dominicam resurrectionem uenerabilis habetur, et Octauus cognominatur, ita quintus, sextus et septimus, ob Dominicae coenae et eiusdem passionis reuerentiam, debent ab iniquis actionibus esse feriati. Contigit enim ut, dum pene, sicut iam diximus, per totas Gallias hoc statutum firmiter custodiretur, Neustriae gens illud suscipere recusaret. Erat enim huius rei occasio dissidium superbissimi litigii quod ortum fuerat inter Henricum regem filium Roberti, et filios supradicti Odonis, qui uicissim incendiis bella miscentes intestina, sibimet damna inferentes non modica, plurimas suorum strages dederunt. Deinde quoque occulto Dei iudicio coepit desaeuire in ipsorum plebibus diuina ultio. Consumpsit enim quidam mortifer ardor multos tam de magnatibus quam de mediocribus atque infimis populi; quosdam uero truncatis membrorum partibus reseruauit ad futurorum exemplum. Tunc etiam pene gens totius orbis sustinuit penuriam pro raritate uini et tritici. Eodem uero anno, id est, quinto post quadragesimum atque millesimum Dominicae Incarnationis annum, antedictus Henricus, filius Chuonradi, rex Saxonum iam in re, Romanorum uero imperator in spe, duxit uxorem filiam Willelmi Pictauorum ducis, nomine Agnetem, quam etiam desponsauit in ciuitate Chrysopolitana, quae uulgo Vesontio uocatur. Illuc denique, ob amoris ac beneuolentiae gratiam utriusque, conuenit maxima nobilium multitudo, episcoporum uero numero uiginti octo. Prouenerat enim in deditionem praedicti regis regnum Austrasiorum, quod illi a progenitoribus competebat. Simul etiam genti Hunorum proprio moderamine regem, Abbonem nomine, instituerat. Unanimiter enim uniuersi marchiones ac comites, tam ex Italia quam ex Germania, longe lateque, eumdem regem dominium super semet exercere gratanter expetebant. Et non immerito. Erat enim affabilitate gratissimus, ac liberalitate perspicuus, atque humilitatis gratia praeditus. Nec cuiuspiam ( dominium ) extollentiae nutu notabatur indeptus. Atque idcirco uniuersis circumcirca existebat amabilis. Ipso itidem anno praedicta gens Hungarorum eius imperio rebellis exstitit. Quam ille hostiliter aggressus, potenter deuicit, sibique tributariam subiugauit. Tamen, proh pudor! unum in eo erat nimium reprehensibile, quod incontinentia carnis luxuriae infamabatur. Illud enim uitium plus caeteris in genere humano rerum ordinem turbat. Sequenti igitur anno, id est, quadragesimo sexto post millesimum, facta est per loca magna uini fertilitas et leguminum. Post haec uero sexto Idus Nouembris mensis, luna quartadecima, nulla currente epacta, concurrente septimo, facta est eclipsis lunae hominibus ualde tremenda. Nam octaua hora noctis inter solem et ipsam lunam, siue patratum a Deo ostensum, seu inuertente sphaera alterius sideris, qualiter euenerit, manet notum scientiae Conditoris. Ipsa quoque luna primitus pene facta est tota sicut teter sanguis, paululum euadendo usque ad aurarem superuenientis diei. Eodem nihilominus mense apud castrum sancti Florentini, quod est super Armentionem fluuium, circa medium cuiusdam diei cecidit de coelo, quod Graece dicitur selas, uel chasma, seu palmatias, dum fulgor aetherei splendoris insolito ad terras emittitur; insulsum enim uulgus perhibet stellam de coelo cadere. Tunc ergo praedicto mense Nouembri, perductae sunt, in quibusdam locis Galliarum, praeter solitum, ad maturitatem segetes primae sationis Augusti mensis, collectae mense Octobri; quod non sine magna admiratione contigit fieri. [5,2] CAPUT II. De bello mire gesto. Sub eodem quoque tempore fuerat orta grandis discordia usque ad effusionem multi sanguinis, inter Henricum Francorum regem, Roberti filium, et filios supra taxati Odonis, Thebaldum uidelicet atque Stephanum. Contigit enim, post multas strages cladis utrarumque partium, ut idem rex, ablato ab eisdem dominio Turonicae urbis, daret illud Gozfredo, cognomento Tuditi, filio scilicet Fulconis iam dicti, Andegauorum comitis. Qui, collecto magno exercitu, ipsam ciuitatem anno uno et eo amplius obsidione circumdedit. Aduersus quem tandem hostili manu pergentes dimicaturi, reuera ut afflictae indigentique alimoniis succurrerent urbi, ambo praedicti filii Odonis. Quod Gozfredus comperiens, expetiuit auxilium beati Martini, promisit se humiliter emendaturum quidquid in ipsius sancti confessoris caeterorumque sanctorum possessionibus raptu abstraxerat. Indeque accepto uexillo, imponens illud propriae hastae, cum exercitu equitum peditumque multorum obuiam perrexit aduersum se dimicaturis. Dumque uenirent utraeque partes in cominus, tantus terror inuasit exercitum duorum fratrum, ac si uincti ligaminibus omnes pariter imbelles exstitissent. Stephanus autem, arrepta fuga, cum aliquibus militibus euasit. Thebaldus uero, ex caetera multitudine totius exercitus, captus ad Turonensem ciuitatem deducitur, ipsamque Gozfredo reddidit, atque cum suis omnibus huc illucque dispersis in captione remansit. Nulli dubium est beato Martino auxiliante, quia illum pie inuocauerat, suorum inimicorum uictorem exstitisse. Referebant enim aliqui ex acie fugientes quod tota phalanx militum Gozfredi, in ipso procinctu belli, tam equites quam pedites, candidissimis indumentis uidebantur adoperti. Nam ex rapina pauperum eiusdem confessoris ferebant supplementum suis filii Odonis. Praebuit enim uniuersis audientibus formidolosum stuporem, quod mille septengenti et eo amplius uiri armis instructi absque sanguinis effusione in praelio capti sunt. [5,3] CAPUT III. De tertia eclipsi solis. In praescripto quoque mense Nouembri, decimo Kalendarum Decembrium, hora tertia eiusdem diei, facta est nostro in tempore tertia eclipsis solis, luna duntaxat uicesima octaua, quoniam neque solis aliquando eclipsis nisi in uicesima octaua luna, nec lunae nisi in quarta decima luna proueniet. Dicitur enim eclipsis defectus, siue defectio, non quod sibimet res, sed nobis impedita potius deficiat. Ipsis quoque diebus, referente Widone Remorum archipraesule, didicimus quod uisa sit a suis stella Phosphorus, quae et Lucifer, uespere sursum atque deorsum agitari, quasi comminans terrigenas idemtitabat ( sic ). Huiusmodi quippe ostentis coelitus emissis, terruerunt quamplurimos suae prauitates, ut ad correctionis uiam poenitendo redirent. Tunc inter caeteras rerum inopias uini tanta raritas exstitit, ut uiginti quatuor solidorum foret pretium unius modii. [5,4] CAPUT IV. De dissensione Lugdunensis praesulatus. Fuit igitur in supra taxatis diebus dissensio permaxima post mortem Burchardi archipraesulis Lugdunensis de praesulatu ipsius sedis, quam plures non iustis appetebant meritis, sed instinctu superbae elationis. Primus omnium praedicti Burchardi nepos, eiusdem aequiuocus, supra modum superbissimus, relicta sede propria, Augustanae ciuitatis, procaciter Lugdunensem arripuit. Qui post multas perpetratas nequitias, captus a militibus imperatoris, perpetuo est condemnatus exsilio. Post ipsum uero quidam comes Girardum suum filium puerulum quemdam arroganter ibidem, sola praesumptione auctore, substituit, et ipse post modicum, non ut pastor ouium, sed ueluti mercenarius, in fugam uersus delituit. Quae omnia dum perlata fuissent Romano pontifici, suggestum est ei a uiris fidelibus ut sua auctoritate patrem Odilonem Cluniacensis monasterii abbatem ibidem eligeret consecrari pontificem. Sic enim totius cleri ac plebis optans acclamabat deuotio. Qui protinus mittens eidem patri pallium simul et annulum, imperauit eumdem praedictae ciuitati fore archiepiscopum. Sed uir religiosus, suae humilitatis attendens propositum, omnimodis renuit fieri. Pallium et annulum suscipiens, illi qui Deo dignus existeret reseruauit, futuro pontifici eiusdem sedis. Habetur enim antiquitus ipsa Lugdunensis ciuitas index ueri luminis maximae partis Galliae, quoniam praecones primitus Christianae fidei, a sancto Polycarpo discipulo Ioannis apostoli missi, deuenientes uniuersam illustrauerunt regionem. Contigit enim postmodum, ut superius diximus, ut Henricus rex, recepto regno Austrasiorum, dum comperisset huius dissensionis cladem, condoluerit, perquirens quid exinde agere deberet. Cui, dum apud Vesontionem deuenisset, suggestum est, tam ab episcopis quam ab omni plebe, ut uirum aeque tali ministerio dignum, Odolricum, scilicet Lingonensis Ecclesiae archidiaconum, Lugduni constitueret pontificem. Qui protinus, ut suggestum fuerat, speciosissimis adornatum indumentis ad praefatam illum destinauit sedem. Illico nempe restituta est totius prouinciae requies et pax diu optata, cum gaudio. Postmodum uero gens Hungrorum, iam secundo praedicto regi rebellis existens, aduersus eumdem praeliari disposuit. Contra quam egressus, licet impar numero, confidens tamen in Dei auxilio, confligere cum ipsis non timuit. Non enim erant in exercitu ipsius plusquam sex millia uirorum, cum in Hungrorum phalangibus aestimarentur ducenta millia armatorum. Erant etiam cum rege quamplures episcopi cum clericis multis, qui pietatis gratia inermes cum eo in certamen introierunt. In eoque certamine tanta caligo ac tenebrae occupauerunt Hungrorum partem, ut uix iuxta se positum quis illorum posset agnoscere. Exercitus quoque regis uidebatur clarissimo sole circum et infra perlustratus. Qui fortiter dimicans innumerabili caede prostrauit aduersarios fugauitque, cum de suis perpauci corruissent. Capta uero praeda hostium, ac regno, ut primitus coeperat, ordinato, triumphans rex deuenit ad propria. Contigit ergo tunc temporis ut abbas cuiusdam monasterii honestae possessionis eidem imperatori equum ualde optimum praesentaret, quatenus sibi ac loco sibi commisso ipsius liberalitatis amicitiam conciliaret. Fuerat denique idem equus, ignorante Abbate, cuidam militi clam sublatus sibique pretio uenundatus. At imperator, gratanter illum suscipiens, suimet euectioni mancipauit. Quodam igitur die eidem equo insidens iter agebat, obuiam fuit ei miles cui praefatus equus furtim ablatus fuerat. Qui prudenter aggrediens imperatorem, in huiusmodi prorupit uerba: « Tu, inquiens, o rex, qui censuram debes tenere totius iustitiae, equum modo fraudulenter abstractum cerneris possidere. » Cui illico rex tale pertulit responsum: « Si tuus, inquit, est equus, ut ais, accipe illum cum sessore, et eductecum quo melius optas, et habeas utrumque quousque persolutionem furti suscipias. » Miles quoque, existimans sibi illudi, haerebat stupens. Enimuero rex compulit eum ut manu iniecta duceret utrumque in suum dominium. Aspicientes uero qui circumstabant, ingenti admiratione stupuerunt. « Quae grates, inquiens rex, referendae sunt illi uiro qui me tam subdole in hanc impulit captionem? Qui dum ab uniuersis horribiliter detestaretur, ait rex: Adducite illum, ut secundum illusionem quam in me gessit, in eo uindicetur. Dumque praefatus abbas accersitus fuisset, ait ei: Depone baculum regiminis pastoralis, quem credis largitione mortalis hominis debere gestari. » Quem cum a se proiecisset, suscipiens illum rex, imposuit dexterae imaginis Saluatoris: « Vade, inquiens abbati, et suscipe illum de manu omnipotentis regis, nec sis ultra pro eo debitor alicuius mortalis, sed libere utere eo, ut decet culmen tanti nominis. » At ipse gaudenter illum suscipiens, plurimis de tali facto alacritatem contulit ac dehinc omni cum libertate uiguit. [5,5] CAPUT V. De exstirpatione Simoniaca. Dignoscens igitur idem Henricus per uniuersam Galliam atque Germaniam Simoniacae philargyriae grassari cupiditatem, coadunari fecit ex omni imperio suo tam archipraesules quam caeteros pontifices, et tale eis intulit colloquium: « Lugens uobis incipio loqui, qui uice Christi in Ecclesia constituti estis, quam ipse sibi desponsauit, ac pretio sui sanguinis redemit. Sicut enim ipse gratuita bonitate de sinu Dei Patris per Virginem ad nos natus est redimendos, ita suis praecepit, mittens eos in orbem uniuersum, apostolis: Gratis accepistis, gratis date. Vos enim, auaritia et cupiditate corrupti, qui, dum conferre deberetis in huiusmodi transgressionem (dando et accipiendo) canonem, maledicti estis. Nam et pater meus, de cuius animae periculo ualde pertimesco, damnabilem auaritiam in uita nimis exercuit. Idcirco quicunque uestrorum huiusce ( macula ) sese norunt contaminatos, oportet ut a sacro ministerio secundum dispositionem canonicam arceantur. Patet ergo manifestissime quoniam propter hanc offensam uenerunt super filios hominum diuersae clades, fames uidelicet atque mortalitas, nec non et gladius. Omnes quippe gradus ecclesiastici, a maximo pontifice usque ad Ostiarium, opprimuntur per suae damnationis pretium, ac, iuxta uocem Dominicam, in cunctis grassatur spiritale latrocinium. » His denique ab imperatore acerrime prolatis, stupefacti pontifices, quid illi responderent non habebant. Pertimescebant enim carere ob hanc culpam propriis episcopatuum sedibus. Et quoniam non solum in Gallicanis episcopiis haec pessima pullulauerat nequitia, uerum etiam multo amplius totam occupauerat Italiam; omnia quippe ministeria ecclesiastica ita eo tempore habebantur uenalia, quasi in foro saecularia mercimonia. Cernentes quoque episcopi graui sese inuectione irretitos, misericordiae operam implorabant. At ipse princeps, misericordia motus, tale consolationis protulit uerbum: « Ite, inquiens, et quod illicite accepistis, bene disponere satagite, ac pro anima patris mei, qui hac noxa reus uobiscum tenetur, attentius intercedere mementote, quatenus ei indulgentiam huius facinoris a Deo possitis acquirere. » Tum proposuit edictum omni imperio suo: ut nullus gradus clericorum uel ministerium ecclesiasticum pretio aliquo acquireretur, ac si quis dare aut accipere praesumeret, omni honore destitutus, anathemate multaretur. Spopondit insuper promissum huiusmodi, dicens: « Sicut enim mihi Dominus coronam imperii sola miseratione sua gratis dedit, » ita et ego quod ad religionem ipsius pertinet gratis impendam. Volo, si placet, ut et uos similiter faciatis. Ipso quoque in tempore Romana sedes, quae uniuersalis iure habetur in orbe terrarum, praefato morbo pestifero per uiginti quinque annorum spatia miserrime laborauerat. Fuerat enim eidem sedi ordinatus quidam puer circiter annorum 12, contra ius fasque. Quem scilicet sola pecunia auri et argenti plus commendauit quam aetas aut sanctitas. Et quoniam infelicem habuit introitum, infeliciorem persensit exitum. Horrendum quippe referri turpitudo illius conuersationis et uitae. Tunc uero cum consensu totius Romani populi atque ex praecepto imperatoris eiectus est a sede, et in loco eius subrogatus est uir religiosissimus ac sanctitate perspicuus, Gregorius, natione Romanus. Cuius uidelicet bona fama quidquid prior foedauerat in melius reformauit.