XIII. Refutatio dupliciter accipi potest: nam et pars defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diuerso, debent utrimque dissolui. et hoc est proprie, cui in causis quartus adsignatur locus, sed utriusque similis condicio est. neque uero ex aliis locis ratio argumentorum in hac parte peti potest quam in confirmatione, nec locorum aut sententiarum aut uerborum et figurarum alia condicio est. 2 adfectus plerumque haec pars mitiores habet. Non sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod Cicero saepe testatur, defendere quam accusare. primum, quod est res illa simplicior: proponitur enim uno modo, dissoluitur uarie, cum accusatori satis sit plerumque uerum esse id, quod obiecerit, patronus neget, defendat, transferat, excuset, deprecetur, molliat, minuat, auertat, despiciat, derideat. quare inde recta fere atque, ut sic dixerim, clamosa est actio: hinc mille flexus et artes desiderantur. 3 tum accusator praemeditate pleraque domo adfert, patronus etiam inopinatis frequenter occurrit. accusator dat testem, patronus ex ipsa refellit. accusator criminum inuidia, etsi falsa sit, materiam dicendi trahit, de parricidio, sacrilegio, maiestate: quae patrono tantum neganda sunt. ideo que accusationibus etiam mediocres in dicendo suffecerunt, bonus defensor nemo nisi qui eloquentissimus fuit. nam ut, quod sentio, semel finiam, tanto est accusare quam defendere, quanto facere quam sanare uulnera facilius. 4 Plurimum autem refert, et quid protulerit aduersarius et quo modo. primum igitur intuendum est id, cui responsuri sumus, proprium sit eius iudicii an ad causam extra arcessitum. nam si est proprium, aut negandum aut defendendum aut transferendum: extra haec in iudiciis fere nihil est. 5 deprecatio quidem, quae est sine ulla specie defensionis, rara admodum et apud eos solos iudices, qui nulla certa pronuntiandi forma tenentur. quamquam illae quoque apud C. Caesarem et triumuiros pro diuersarum partium hominibus actiones etiam si precibus utuntur, adhibent tamen patrocinia, nisi hoc non fortissime defendentis est, dicere: "quid aliud egimus, Tubero, nisi ut, quod hic potest, nos possemus?" 6 quod si quando apud principem alium ue, cui utrum uelit liceat, dicendum erit, dignum quidem morte eum, pro quo loquemur, clementi tamen seruandum esse uel talem: primum omnium non erit res nobis cum aduersario, sed cum iudice, deinde forma deliberatiuae magis materiae quam iudicialis utemur. suadebimus enim, ut laudem humanitatis potius quam uoluptatem ultionis concupiscat. 7 apud iudices quidem secundum legem dicturos sententiam de confessis praecipere ridiculum est. ergo quae neque negari neque transferri possunt, utique defendenda sunt, qualiacumque sunt, aut causa cedendum. negandi duplicem ostendimus formam, aut non esse factum aut non hoc esse, quod factum sit. quae neque defendi neque transferri possunt, utique neganda, nec solum si finitio potest esse pro nobis, sed etiam si nuda infitiatio superest. 8 testes erunt: multa in eos dicere licet; chirographum: de similitudine litterarum disserendum. utique nihil erit peius quam confessio. ultima est actionis controuersia, cum defendendi negandi ue non est locus [id est relatio]. 9 atqui quaedam sunt, quae neque negari neque defendi neque transferri possunt. "adulterii rea est, quae cum anno uidua fuisset, enixa est": lis non erit. quare illud stultissime praecipitur, quod defendi non possit, silentio dissimulandum, si quidem est id, de quo iudex pronuntiaturus est. 10 at si extra causam sit adductum et tantum coniunctum, malim quidem dicere, nihil id ad quaestionem nec esse in iis morandum et minus esse quam aduersarius dicat. tamen huic uelut simulationi obliuionis ignoscam; debet enim bonus aduocatus pro rei salute breuem neglegentiae reprensionem non pertimescere. 11 Videndum etiam, simul nobis plura adgredienda sint an amolienda singula. plura simul inuadimus, si aut tam infirma sunt, ut pariter inpelli possint, aut tam molesta, ut pedem conferre cum singulis non expediat: tum enim toto corpore obnitendum et, ut sic dixerim, derecta fronte pugnandum est. 12 interim, si resoluere ex parte diuersa dicta difficilius erit, nostra argumenta cum aduersariorum argumentis conferemus, si modo haec ut ualentiora uideantur effici poterit. quae uero turba ualebunt, diducenda erunt, ut, quod paulo ante dixi: "heres eras et pauper et magna pecunia appellabaris a creditoribus et offenderas et mutaturum tabulas testamenti sciebas". 13 urgent uniuersa: at si singula quaeque dissolueris, iam illa flamma, quae magna congerie conualuerat, diductis quibus alebatur concidet, ut, si uel maxima flumina in riuos diducantur, qualibet transitum praebent. itaque propositio quoque secundum hanc utilitatem accommodabitur, ut ea nunc singula ostendamus, nunc complectamur uniuersa. 14 nam interim quod pluribus conlegit aduersarius, sat est semel proponere: ut, si multas causas faciendi, quod arguit, reo dicet accusator fuisse, nos, non enumeratis singulis, semel hoc in totum negemus, quia non, quisquis causam faciendi sceleris habuit, et fecerit. 15 saepius tamen accusatori congerere argumenta, reo dissoluere expediet. Id autem quod erit ab aduersario dictum, quo modo refutari debeat, intuendum est. nam si erit palam falsum, negare satis est, ut pro Cluentio Cicero eum, quem dixerat accusator epoto poculo concidisse, negat eodem die mortuum. 16 palam etiam contraria et superuacua et stulta reprendere nullius est artis, ideo que nec rationem eorum nec exempla tradere necesse est. id quoque (obscurum uocant), quod secreto et sine teste aut argumento dicitur factum, satis natura sua infirmum est (sufficit enim, quod aduersarius non probat), item si ad causam non pertinet. 17 sed tamen interim oratoris est efficere, ut quid aut contrarium esse aut a causa diuersum aut incredibile aut superuacuum aut nostrae potius causae uideatur esse coniunctum. obicitur Oppio, quod de militum cibariis detraxerit: asperum crimen, sed id contrarium ostendit Cicero, quia iidem accusatores obiecerint Oppio, quod is uoluerit exercitum largiendo corrumpere. 18 testes in Cornelium accusator lecti a tribuno codicis pollicetur: facit hoc Cicero superuacuum, quia ipse fateatur. petit accusationem in Verrem Q. Caecilius, quod fuerat quaestor eius: ipsum Cicero ut pro se uideretur effecit. 19 cetera, quae proponuntur, communis locus habet. aut enim coniectura excutiuntur, an uera sint, aut finitione, an propria, aut qualitate, an inhonesta, iniqua, inproba inhumana, crudelia et cetera, quae ei generi accidunt. 20 ea que non modo in propositionibus aut rationibus, sed in toto genere actionis intuenda: an sit crudelis, ut Labieni in Rabirium lege perduellionis, inhumana, ut Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque id agentis, ne ei Caesar ignoscat, superba, ut in Oppium ex epistula Cottae reum factum: perinde praecipites, insidiosae, inpotentes deprehenduntur. 21 ex quibus tamen fortissime inuaseris, quod est aut omnibus periculosum, ut dicit Cicero pro Tullio: "quis hoc statuit umquam aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere, a quo metuisse se dicat, ne ipse posterius occideretur?" aut ipsis iudicibus, ut pro Oppio monet pluribus, ne illud actionis genus in equestrem ordinem admittant. 22 nonnumquam tamen quaedam bene et contemnuntur uel tamquam leuia uel tamquam ad causam nihil pertinentia. multis hoc locis facit Cicero. et haec simulatio interim huc usque procedit, ut, quae dicendo refutare non possumus, quasi fastidiendo calcemus. 23 Quoniam uero maxima pars eorum similibus constat, rimandum erit diligentissime, quid sit in quoque, quod adsumitur, dissimile. in iure facile deprenditur: est enim scriptum de rebus utique diuersis, tanto que magis ipsarum rerum differentia potest esse manifesta. illas uero similitudines, quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis, facile est eludere. 24 exempla rerum uarie tractanda sunt, si nocebunt: quae si uetera erunt, fabulosa dicere licebit, si indubia, maxime quidem dissimilia; neque enim fieri potest ut paria sint per omnia, ut, si Nasica post occisum Ti. Gracchum defendatur exemplo Ahalae, a quo Maelius est interfectus, Maelium regni adfectatorem fuisse, a Graccho leges modo latas esse popularis, Ahalam magistrum equitum fuisse, Nasicam priuatum esse dicatur. si defecerint omnia, tum uidendum erit, an optineri possit, ne illud quidem recte factum. quod de exemplis, idem etiam de iudicatis obseruandum. 25 Quod autem posui, referre, quo quidque accusator modo dixerit, huc pertinet, ut, si est minus efficaciter elocutus, ipsa eius uerba ponantur: si acri et uehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris uerbis mitioribus proferamus, 26 ut Cicero de Cornelio "codicem attigit" et protinus cum quadam defensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit: "obiecta est paulo liberalior uita". sic et pro sordido parcum, pro maledico liberum dicere licebit. 27 utique numquam committendum est, ut aduersariorum dicta cum sua confirmatione referamus, aut etiam loci alicuius exsecutione adiuuemus, nisi cum eludenda erunt: "apud exercitum mihi fueris", inquit, "tot annis forum non attigeris, afueris tam diu, et, cum tam longo interuallo ueneris, cum his, qui in foro habitarunt, de dignitate contendas?" 28 praeterea in contradictionibus interim totum crimen exponitur, ut Cicero pro Scauro circa Bostarem facit ueluti orationem diuersae partis imitatus, aut pluribus propositionibus iunctis, ut pro Vareno: "cum iter per agros et loca sola faceret cum Pompuleno, in familiam Ancharianam incidisse dixerunt, deinde Pompulenum occisum esse, ilico Varenum uinctum adseruatum, dum hic ostenderet, quid de eo fieri uellet." quod prodest utique, si erit incredibilis rei ordo et ipsa expositione fidem perditurus. interim per partes dissoluitur, quod contextu nocet, et plerumque id est tutius. quaedam contradictiones natura sunt singulae: id exemplis non eget. 29 Communia bene adprenduntur non tantum, quia utriusque sunt partis, sed quia plus prosunt respondenti. neque enim pigebit, quod saepe monui, referre: commune qui prior dicit, contrarium facit. 30 est enim contrarium, quo aduersarius bene uti potest: "at enim non ueri simile est, tantum scelus M. Cottam esse commentum. quid? hoc ueri simile est, tantum scelus Oppium esse conatum?" artificis autem est inuenire in actione aduersarii, quae inter semet ipsa pugnent aut pugnare uideantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est, uenenum sibi paratum, quod summi odii argumentum est. 31 Tubero Ligarium accusat, quod is in Africa fuerit, et queritur, quod ab eo ipse in Africam non sit admissus. aliquando uero praebet eius rei occasionem minus considerata ex aduerso dicentis oratio: quod accidit praecipue cupidis sententiarum, ut ducti occasione dicendi non respiciant, quid dixerint, dum locum praesentem, non totam causam intuentur. 32 quid tam uideri potest contra Cluentium quam censoria nota? quid tam contra eundem, quam filium ab Egnatio corrupti iudicii, quo Cluentius Oppianicum circumuenisset, crimine exheredatum? 33 at haec Cicero pugnare inuicem ostendit: "sed tu, Atti, consideres, censeo, diligenter, utrum censorium iudicium graue uelis esse an Egnati. si Egnati, leue est, quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Gnaeum Egnatium, quem tu grauem esse uis, ex senatu eiecerunt. sin autem censorum, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione exheredauit, censores in senatu, cum patrem eiecissent, retinuerunt". 34 illa magis uitiose dicuntur quam acute reprenduntur, argumentum dubium pro necessario, controuersum pro confesso, commune pluribus pro proprio, uulgare, superuacuum, constitutum contra fidem. nam et illa accidunt parum cautis, ut crimen augeant, quod probandum est, de facto disputent, cum de auctore quaeratur, inpossibilia adgrediantur, pro effectis relinquant uixdum incohata, de homine dicere quam de causa malint, 35 hominum uitia rebus adsignent, ut si quis decemuiratum accuset, non Appium, manifestis repugnent, dicant quod aliter accipi possit, summam quaestionis non intueantur, non ad proposita respondeant: quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur. 36 Eadem aduersus contradictiones nobis oppositas praecepta sunt, hoc tamen amplius, quod circa eas multi duobus uitiis diuersis laborant. nam quidam etiam foro tamquam rem molestam et odiosam praetereunt (eis enim plerumque, quae composita domo attulerunt, contenti sine aduersario dicunt), et scilicet multo magis in scholis, in quibus non solum contradictiones omittuntur, uerum etiam materiae ipsae sic plerumque finguntur, ut nihil dici pro parte altera possit. 37 alii diligentia lapsi uerbis etiam uel sententiolis omnibus respondendum putant, quod est et infinitum et superuacuum; non enim causa reprehenditur, sed actor, quem ego semper uideri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse, non causae, si forte [non] laedat, causae, non ingenii culpa. 38 itaque illae reprensiones, ut obscuritatis, qualis in Rullum est, infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, inscitiae rerum, uerborum que et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, sunt que utiles ad conciliandum iis, quos inuisos facere uolueris, odium. 39 alia respondendi patronis ratio est: aliquando tamen eorum non oratio modo, sed uita etiam, uultus denique, incessus, habitus recte incusari solet, ut aduersus Quintium Cicero non haec solum, sed ipsam etiam praetextam demissam ad talos insectatus est; presserat enim turbulentis contionibus Cluentium Quintius. 40 nonnumquam eleuandae inuidiae gratia quae asperius dicta sunt eluduntur, ut a Cicerone Triarius. nam cum Scauri columnas per urbem plaustris uectas esse dixit: "ego porro", inquit, "qui Albanas habeo columnas, clitellis eas adportaui". et magis hoc in accusatores concessum est, quibus conuiciari aliquando patrocinii fides cogit. 41 illa uero aduersus omnes et recepta et non inhumana conquestio, si callide quid tacuisse, breuiasse, obscurasse, distulisse dicuntur. 42 defensionis quoque permutatio reprenditur saepe, ut Attius aduersus Cluentium, Aeschines aduersus Ctesiphontem facit, cum ille Ciceronem lege usurum modo, hic minime de lege dicturum Demosthenen queritur. Declamatores uero inprimis sunt admonendi, ne contradictiones eas ponant, quibus facillime responderi possit, neu sibi stultum aduersarium fingant. facimus autem (quod maxime uberes loci populares que sententiae nascuntur materiam dicendi nobis, quod uolumus, ducentibus), ut non sit ille inutilis uersus: "non male respondit, male enim prior ille rogarat". 43 fallet haec nos in foro consuetudo, ubi aduersarii, non ipsi nobis respondebimus. aiunt Accium interrogatum, cur causas non ageret, cum apud eum in tragoediis tanta uis esset [optime respondendi], hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur, quae ipse uellet, in foro dicturi aduersarii essent, quae minime uellet. 44 ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare, quid responderi, quam quid ex diuerso dici possit. et bonus praeceptor non minus laudare discipulum debet, si quid pro diuersa quam si quid pro sua parte acriter excogitauit. 45 rursus est aliud in scholis permittendum semper, in foro rarum. nam loco a petitore primo contradictione uti qui possumus, ubi uera res agitur, cum aduersarius adhuc nihil dixerit? 46 incidunt tamen plerique in hoc uitium uel consuetudine declamatoria uel etiam cupiditate dicendi, dant que de se respondentibus uenustissimos lusus, cum modo "se uero nihil dixisse neque tam stulte dicturos", modo "bene admonitos ab aduersario et agere gratias, quod adiuti sint" iocantur, frequentissime uero, id quod firmissimum est, "numquam iis responsurum aduersarium fuisse, quae proposita non essent, nisi illa sciret uera esse et ad fatendum conscientia esset inpulsus", 47 ut pro Cluentio Cicero: "nam hoc persaepe dixti, tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. ita ne est? ab amicis inprudentes uidelicet prodimur? et est nescio quis de iis, quos amicos nobis arbitramur, qui nostra consilia ad aduersarium deferat? quisnam hoc tibi renuntiauit? quis tam inprobus fuit? cui ego autem narraui? nemo, ut opinor, in culpa est: nimirum tibi istud lex ipsa renuntiauit". 48 at quidam contradictione non contenti totos etiam locos explicant: scire se hoc dicturos aduersarios et ita persecuturos. quod factum uenuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus, uir ingenii iucundi et elegantis: "ego uero, inquit, "ista non dico; quid enim attinet illa bis dici?" 49 nonnumquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab aduersario testationibus conprensum in aduocationibus iactatum (respondebimus enim rei ab illis dictae, non a nobis excogitatae) aut, si id genus erit causae, ut proponere possimus certa, extra quae dici nihil possit, ut, cum res furtiua in domo deprensa sit, dicat necesse est reus, aut se ignorante inlatam aut depositam apud se aut donatam sibi: quibus omnibus, etiam si proposita non sunt, responderi potest. 50 at in scholis recte et et contradictionibus occurremus, ut in utrumque locum, id est primum et secundum simul exerceamus. quod nisi fecerimus, numquam utemur contradictione; non enim erit, cui respondeamus. 51 Est et illud uitium nimium solliciti et circa omnia momenta luctantis; suspectam enim facit iudici causam, et frequenter, quae statim dicta omnem dubitationem sustulissent, dilata ipsis praeparationibus fidem perdunt, quia patronus et aliis crediderit opus fuisse. fiduciam igitur orator prae se ferat semper que ita dicat, tamquam de causa optime sentiat, quod sicut omnia in Cicerone praecipuum est. 52 nam illa summa cura securitatis est similis, tanta que in oratione auctoritas, ut probationis locum optineat dubitare nobis non audentibus. porro, qui scierit, quid pars aduersa, quid nostra habeat ualentissimum, facile iudicabit, quibus maxime rebus uel occurrendum sit uel instandum. 53 Ordo quidem in parte nulla minus adfert laboris. nam si agimus, nostra confirmanda sunt primum, tum quae nostris opponuntur, refutanda: si respondemus, prius incipiendum a refutatione. 54 nascuntur autem ex iis, quae contradictioni opposuimus, aliae contradictiones, eunt que interim longius: ut gladiatorum manus, quae secundae uocantur, fiunt et tertiae, si prima ad euocandum aduersarii ictum prolata erat, et quartae, si geminata captatio est, ut bis cauere, bis repetere oportuerit. quae ratio et ultra ducit. 55 sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit refutatio, qualis est illa Scauri, de qua supra dixi, quin nescio an etiam frequentior, ubi quid negatur. uidendum praecipue utrique parti, ubi sit rei summa; nam fere accidit, ut in causis multa dicantur, de paucis iudicetur. 56 In his probandi refutandi que ratio est, sed adiuuanda uiribus dicentis et adornanda. quamlibet enim sint ad dicendum, quod uolumus, accommodata, ieiuna tamen erunt et infirma, nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur. 57 quare et illi communes loci de testibus, de tabulis, de argumentis aliis que similibus magnam uim animis iudicum adferunt, et hi proprii, quibus factum quodque laudamus aut contra iustum uel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut mitius. ex his autem alii ad comparationem singulorum argumentorum faciunt, alii ad plurium, alii ad totius causae inclinationem. 58 ex quibus sunt qui praeparent animum iudicis, sunt qui confirment. sed praeparatio quoque aut confirmatio aliquando totius causae est, aliquando partium, et proinde, ut cuique conueniunt, subicienda. 59 ideo que miror inter duos diuersarum sectarum uelut duces non mediocri contentione quaesitum, singulis ne quaestionibus subiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam mouendus, ut praecipit Apollodorus, tamquam perierit haec ratio media et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum. haec praecipiunt qui ipsi non dicunt in foro, ut artes a securis otiosis que conpositae ipsa pugnae necessitate turbentur. 60 namque omnes fere, qui legem dicendi quasi quaedam mysteria tradiderunt, certis non inueniendorum modo argumentorum locis, sed concludendorum quoque nos praeceptis alligauerunt: de quibus breuissime praelocutus, quid ipse sentiam, id est quid clarissimos oratores fecisse uideam, non tacebo.