XII. Haec fere de probatione uel ab aliis tradita uel usu percepta in hoc tempus sciebam. neque mihi fiducia est, ut ea sola esse contendam, quin immo hortor ad quaerendum et inueniri posse fateor: quae tamen adiecta fuerint, non multum ab his abhorrebunt. nunc breuiter, quem ad modum sit utendum iis, subiungam. 2 Traditum fere est argumentum oportere esse confessum; dubiis enim probari dubia qui possunt? quaedam tamen, quae in alterius rei probationem ducimus, ipsa probanda sunt. "occidisti uirum; eras enim adultera". prius de adulterio conuincendum est, ut, cum id coeperit esse pro certo, fiat incerti argumentum. "spiculum tuum in corpore occisi inuentum est". negat suum: ut probationi prosit, probandum est. 3 illud hoc loco monere inter necessaria est, nulla esse firmiora, quam quae ex dubiis facta sunt certa. "caedes a te commissa est: cruentam uestem habuisti" non est tam graue argumentum, si fatetur, quam si conuincitur. nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta esse uestis: si negat, hic causae cardinem ponit, in quo si uictus fuerit, etiam in sequentibus ruit. non enim uidetur in negando mentiturus fuisse, nisi desperasset id posse defendi, si confiteretur. 4 Firmissimis argumentorum singulis instandum, infirmiora congreganda sunt, quia illa per se fortia non oportet circumstantibus obscurare, ut qualia sunt appareant, haec inbecilla natura mutuo auxilio sustinentur. 5 ita quae non possunt ualere, quia magna sunt, ualebunt, quia multa sunt, utique uero ad eiusdem rei probationem omnia spectant. ut, si quis hereditatis gratia hominem occidisse dicatur: "hereditatem sperabas et magnam hereditatem, et pauper eras et tum maxime a creditoribus appellabaris, et offenderas eum, cuius heres eras, et mutaturum tabulas sciebas": singula leuia sunt et communia, uniuersa uero nocent, etiam si non ut fulmine, tamen ut grandine. 6 Quaedam argumenta ponere satis non est: adiuuanda sunt; ut "cupiditas causa sceleris fuit": quae sit uis eius; "ira": quantum efficiat in animis hominum talis adfectio. ita et firmiora erunt ipsa et plus habebunt decoris, si non nudos et uelut carne spoliatos artus ostenderint. 7 multum etiam refert, si argumento nitemur odii, utrum hoc ex inuidia sit an ex iniuria an ex ambitu, uetus an nouum, aduersus inferiorem parem superiorem, alienum propinquum. suos habent omnia ista tractatus et ad utilitatem partis eius, quam tuemur, referenda sunt. 8 nec tamen omnibus semper, quae inuenerimus, argumentis onerandus est iudex, quia et taedium adferunt et fidem detrahunt. neque enim potest iudex credere satis esse ea potentia, quae non putamus ipsi sufficere qui diximus. in rebus uero apertis argumentari tam sit stultum quam in clarissimum solem mortale lumen inferre. 9 His quidam probationes adiciunt, quas pathêtikas~g uocant, ductas ex adfectibus. atque Aristoteles quidem potentissimum putat ex eo, qui dicit, si sit uir bonus: quod ut optimum est, ita longe quidem, sed sequitur tamen, "uideri". 10 inde enim illa nobilis Scauri defensio: Q. Varius Sucronensis ait Aemilium Scaurum rem publicam populi Romani prodidisse: Aemilius Scaurus negat". cui simile quiddam fecisse Iphicrates dicitur, qui cum Aristophontem, quo accusante similis criminis reus erat, interrogasset, an is accepta pecunia rem publicam proditurus esset, is que id negasset: 11 "quod igitur", inquit, "tu non fecisses, ego feci?" intuendum autem et qui sit, apud quem dicimus, et id, quod illi maxime probabile uideatur, requirendum: qua de re locuti sumus in prooemii et suasoriae praeceptis. 12 altera ex adfirmatione probatio est: ego hoc feci: tu mihi hoc dixisti", et "o facinus indignum!" similia; quae non debent quidem deesse orationi et, si desunt, multum nocent, non tamen habenda sunt inter magna praesidia, cum hoc in eadem causa fieri ex utraque parte similiter possit. 13 illae firmiores ex sua cuique persona probationes, quae credibilem rationem subiectam habent: ut uulneratus aut filio orbatus non fuerit alium accusaturus quam nocentem, quando, si negotium innocenti facit, liberet eum noxa, qui admiserit. hinc et patres aduersus liberos et aduersus suos quisque necessarios auctoritatem petunt. 14 Quaesitum etiam, potentissima argumenta primo ne ponenda sint loco, ut occupent animos, an summo, ut inde dimittant, an partita primo summo que, ut Homerica dispositione in medio sint infirma et a uicinis crescant. quae, prout ratio causae cuiusque postulabit, ordinabuntur, uno, ut ego censeo, excepto, ne a potentissimis ad leuissima decrescat oratio. 15 Ego haec breuiter demonstrasse contentus ita posui, ut locos ipsos et genera quam possem apertissime ostenderem. quidam exsecuti sunt uerbosius, quibus placuit, proposita locorum communium materia, quo quaeque res modo dici posset, ostendere, sed mihi superuacuum uidebatur. 16 nam et fere apparet, quid in iniuriam, quid in auaritiam, quid in testem inimicum, quid in potentes amicos dicendum sit, et de omnibus his omnia dicere infinitum est, tam hercule quam si controuersiarum, quae sunt quaeque futurae sint, quaestiones, argumenta, sententias tradere uelim. 17 ipsas autem argumentorum uelut sedes non me quidem omnis ostendisse confido, plurimas tamen. Quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem uelut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa uera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae uoluptatem neruis carent, non alio medius fidius uitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum uirilitate excisa lenocinantur. 18 nam ut illi robur ac lacertos barbam que ante omnia et alia, quae natura proprie maribus dedit, parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent ut dura molliunt: ita nos habitum ipsum orationis uirilem et illam uim stricte robuste que dicendi tenera quadam elocutionis cute operimus et, dum leuia sunt ac nitida, quantum ualeant nihil interesse arbitramur. 19 sed mihi naturam intuenti nemo non uir spadone formonsior erit, nec tam auersa umquam uidebitur ab opere suo prouidentia, ut debilitas inter optima inuenta sit, nec id ferro speciosum fieri putabo, quod, si nasceretur, monstrum erat. libidinem iuuet ipsum effeminati sexus mendacium, numquam tamen hoc continget malis moribus regnum, ut, si qua pretiosa fecit, fecerit et bona. 20 quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina uoluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam grauis et sancti uiri ostentet. 21 an uero statuarum artifices pictores que clarissimi, cum corpora quam speciosissima fingendo pingendo ue efficere cuperent, numquam in hunc ceciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabuzum aliquem in exemplum operis sumerent sibi, sed doryphoron illum aptum uel militiae uel palaestrae, aliorum quoque iuuenum bellicorum et athletarum corpora decora uere existimauerunt: nos, qui oratorem studemus effingere, non arma, sed tympana eloquentiae demus? 22 igitur et ille, quem instituimus, adulescens, quam maxime potest, componat se ad imitationem ueritatis, initurus que frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola uictoriam spectet et ferire uitalia ac tueri sciat, et praeceptor id maxime exigat, inuentum praecipue probet. nam ut ad peiora iuuenes laude ducuntur, ita laudati in bonis manent. 23 nunc illud mali est, quod necessaria plerumque silentio transeunt nec in dicendo uidetur inter bona utilitas. sed haec et in alio nobis tractata sunt opere et in hoc saepe repetenda: nunc ad ordinem inceptum.