XI. Tertium genus ex iis, quae extrinsecus adducuntur in causam, Graeci uocant g-paradeigma, quo nomine et generaliter usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in iis, quae rerum gestarum auctoritate nituntur. nostri fere similitudinem uocare maluerunt, quod ab illis g-parabolê dicitur, hoc alterum exemplum, quamquam et hoc simile et illud exemplum. 2 nos, quo facilius propositum explicemus, utrumque g-paradeigma esse credamus et ipsi appellemus exemplum. nec uereor ne uidear repugnare Ciceroni, quamquam conlationem separat ab exemplo. nam idem omnem argumentationem diuidit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in g-paradeigmata et g-epicheirêmata, dixerunt que g-paradeigma g-rhêtorikên g-epagôgên. 3 nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit uiam, cum plura interrogasset, quae fateri aduersario necesse esset, nouissime id, de quo quaerebatur, inferret ut simile concessis. {id est inductio. hoc in oratione fieri non potest, sed quod illic interrogatur, hic fere sumitur.} 4 sit igitur illa interrogatio talis: "quod est pomum generosissimum? nonne quod optimum?" concedetur. "quid? equus qui generosissimus? nonne qui optimus?" et plura in eundem modum. deinde, cuius rei gratia rogatum est: "quid? homo nonne is generosissimus, qui optimus?" fatendum erit. 5 hoc in testium interrogatione ualet plurimum, in oratione perpetua dissimile est: aut enim sibi ipse respondet orator: "quod pomum generosissimum? puto quod optimum: et equus? qui uelocissimus: ita hominum non qui claritate nascendi, sed qui uirtute maxime excellet" --- Omnia igitur ex hoc genere sumpta necesse est aut similia esse aut dissimilia aut contraria. similitudo adsumitur interim et ad orationis ornatum. sed illa, cum res exiget: nunc ea, quae ad probationem pertinent, exsequar. 6 potentissimum autem est inter ea, quae sunt huius generis, quod proprie uocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id, quod intenderis, commemoratio. intuendum igitur est, totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex eo sumamus aut quae utilia erunt. simile est: "iure occisus est Saturninus sicut Gracchi". 7 dissimile: "Brutus occidit liberos proditionem molientis, Manlius uirtutem filii morte multauit". contrarium: "Marcellus ornamenta Syracusanis hostibus restituit, Verres eadem sociis abstulit". et probandorum et culpandorum ex iis confirmatio eosdem gradus habet. 8 etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem peruenisse. 9 Sed ut sunt exempla interim tota similia, ut hoc proximum, sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad maiora ducuntur. "urbes propter matrimonia uiolata euersae sunt: quid fieri adultero par est? tibicines, cum ab urbe discessissent, publice reuocati sunt: quanto magis principes ciuitatis uiri et bene de re publica meriti, cum inuidiae cesserint, ab exilio reducendi!" ad exhortationem uero praecipue ualent imparia. 10 admirabilior in femina quam in uiro uirtus. quare, si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier, cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia: quod ipsum est ex maioribus ad minora. 11 singula igitur horum generum ex Cicerone (nam unde potius?) exempla ponamus. simile est hoc pro Murena: "etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero inprobissimo , altero modestissimo atque optimo uiro, peterem: superaui tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam". 12 maius minoris pro Milone: "negant intueri lucem esse fas ei, qui a se hominem occisum esse fateatur. in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? nempe in ea, quae primum iudicium de capite uidit M. Horati fortissimi uiri, qui nondum libera ciuitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur". minus maioris: "occidi, occidi, non Spurium Maelium, qui annona leuanda iacturis que rei familiaris, quia nimis amplecti plebem uidebatur, in suspicionem incidit regni affectandi" et cetera, deinde: "sed eum (auderet enim dicere, cum patriam periculo liberasset), cuius nefandum adulterium in puluinaribus", et totus in Clodium locus. 13 Dissimile plures causas habet. fit enim genere, modo, tempore, loco, ceteris, per quae fere omnia Cicero praeiudicia, quae de Cluentio uidebantur facta, subuertit: contrario uero exemplo censoriam notam, laudando censorem Africanum, qui eum, quem peierasse conceptis uerbis palam dixisset, testimonium etiam pollicitus, si quis contra diceret, nullo accusante traducere equum passus esset: quae, quia erant longiora, non suis uerbis exposui. 14 breue autem apud Vergilium contrarii exemplum est: "at non ille, satum quo te mentiris, Achilles talis in hoste fuit Priamo." 15 quaedam autem ex iis, quae gesta sunt, tota narrabimus, ut Cicero pro Milone: "pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est, cui uim adferebat: facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit: atque hunc ille summus uir scelere solutum periculo liberauit". 16 quaedam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: "neque enim posset Ahala ille Seruilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset". haec ita dicentur, prout nota erunt uel utilitas causae aut decor postulabit. 17 Eadem ratio est eorum, quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur: cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit. 18 nam huius quoque generis eadem in oratione reperietur exemplum: "itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum, qui patris ulciscendi causa matrem necauisset, uariatis hominum sententiis non solum diuina, sed sapientissimae deae sententia liberatum". 19 illae quoque fabellae, quae, etiam si orginem non ab Aesopo acceperunt (nam uidetur earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius quae ficta sunt audiunt, et capti uoluptate facile iis, quibus delectantur, consentiunt: si quidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota illa de membris humanis aduersus uentrem discordantibus fabula. 20 et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putauit in illis uersibus: "quod dixit uulpes aegroto cauta leoni". ainon~g Graeci uocant et aisôpeious~g, ut dixi, logous~g et libukous~g, nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, apologationem. 21 cui confine est paroimias~g genus illud, quod est uelut fabella breuior et per allegorian accipitur: "non nostrum", inquit, "onus: bos clitellas". 22 Proximas exemplo uires habet similitudo, praecipue que illa, quae ducitur citra ullam tralationum mixturam ex rebus paene paribus: "ut qui accipere in campo consuerunt, iis candidatis, quorum nummos suppressos esse putant, inimicissimi solent esse: sic eius modi iudices infesti tum reo uenerant." 23 nam parabolê~g, quam Cicero conlationem uocat, longius res quae comparentur repetere solet. nec hominum modo inter se opera similia spectantur, ut Cicero pro Murena facit: "quod si e portu soluentibus, qui iam in portum ex alto inuehuntur, praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert, ut iis faueamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur: quo tandem me animo esse oportet, prope iam ex magna iactatione terram uidentem, in hunc, cui uideo maximas tempestates esse subeundas?" sed et a mutis atque etiam inanimis interim huius modi ducitur. 24 et quoniam similium alia facies in alia ratione, admonendum est, rarius esse in oratione illud genus, quod eikona~g Graeci uocant, quo exprimitur rerum aut personarum imago, ut Cassius: "quis istam faciem planipedis senis torquens?" quam id, quo probabilius fit quod intendimus: ut, si animum dicas excolendum, similitudine utaris terrae, quae neglecta sentes ac dumos, culta fructus creat: aut, si ad curam rei publicae horteris, ostendas, apes etiam formicas que, non modo muta, sed etiam parua animalia, in commune tamen laborare. 25 ex hoc genere dictum illud est Ciceronis: "ut corpora nostra sine mente, ita ciuitas sine lege suis partibus, ut neruis ac sanguine et membris, uti non potest". sed ut hac corporis humani pro Cluentio, ita pro Cornelio equorum, pro Archia saxorum quoque usus est similitudine. 26 illa, ut dixi, propiora: "ut remiges sine gubernatore, sic milites sine imperatore nihil ualere". solent tamen fallere similitudinum species, ideo que adhibendum est eis iudicium. neque enim ut nauis utilior noua quam uetus, sic amicitia, uel, ut laudanda quae pecuniam suam pluribus largitur, ita quae formam. uerba sunt in his similia uetustatis et largitionis, uis quidem longe diuersa pecuniae et pudicitiae , 27 itaque in hoc genere maxime quaeritur, an simile sit quod infertur. etiam in illis interrogationibus Socraticis, quarum paulo ante feci mentionem, cauendum ne incaute respondeas, ut apud Aeschinem Socraticum male respondit Aspasiae Xenophontis uxor, quod Cicero his uerbis transfert: 28 "dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si uicina tua melius habeat aurum quam tu habes, utrumne illud an tuum malis? illud, inquit. quid, si uestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu, tuum ne an illius malis? respondit: illius uero. age sis, inquit, si uirum illa meliorem habeat, quam tu habes, utrumne tuum uirum malis an illius?" 29 hic mulier erubuit, merito: male enim responderat, se malle alienum aurum quam suum; nam est id inprobum. at, si respondisset, malle se aurum suum tale esse, quale illud esset, potuisset pudice respondere, malle se uirum suum talem esse, qualis melior esset. 30 Scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partis secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud "non ouum tam simile ouo", et dissimilibus inesse simile, ut formicae et elephanto genus, quia sunt animalia, et similibus dissimile, ut "canibus catulos et matribus haedos", differunt enim aetate: 31 contrariorum quoque aliter accipi opposita, ut noctem luci, aliter noxia, ut frigidam febri, aliter repugnantia, ut uerum falso, aliter disparata, ut dura non duris: sed quid haec ad praesens propositum magnopere pertineant, non reperio. 32 Illud est adnotandum magis, argumenta duci ex iure simili, ut Cicero in Topicis: "eum, cui domus usus fructus relictus sit, non restituturum heredi, si corruerit, quia non restituat seruum, si is decesserit": ex contrario: "nihil obstat, quo minus iustum matrimonium sit mente coeuntium, etiam si tabulae signatae non fuerint; nihil enim proderit signasse tabulas, si mentem matrimonii non fuisse constabit": 33 ex dissimili, quale est Ciceronis pro Caecina: "ut si qui me exire domo coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem?" dissimilia sic deprehenduntur: "non, si, qui argentum omne legauit, uideri potest signatam quoque pecuniam reliquisse, ideo etiam, quod est in nominibus, dari uoluisse creditur". 34 Analogian quidam a simili separauerunt, nos eam subiectam huic generi putamus. nam ut unum ad decem, est ad decem centum simile certe: est et, ut hostis, sic malus ciuis. quamquam haec ulterius quoque procedere solent: "si turpis dominae consuetudo cum seruo, turpis domino cum ancilla: si mutis animalibus finis uoluptas, idem homini". 35 cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: "non idem est dominum cum ancilla coisse, quod dominam cum seruo, nec, si mutis finis uoluptas, rationalibus quoque": immo ex contrario: "quia mutis, ideo non rationalibus". 36 Adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas. 36 haec secuti Graecos, a quibus kriseis~g dicuntur, iudicia aut iudicationes uocant, de quibus ex causa dicta sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid ita uisum gentibus, populis, sapientibus uiris, claris ciuibus, inlustribus poetis referri potest. 37 ne haec quidem uulgo dicta et recepta persuasione populari sine usu fuerint. testimonia sunt enim quodam modo uel potentiora etiam, quod non causis adcommodata sunt, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta facta que, quia aut honestissima aut uerissima uidebantur. 38 an uero me de incommodis uitae disserentem non adiuuabit earum persuasio nationum, quae fletibus natos, laetitia defunctos prosequuntur? aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima ciuitas Atheniensium non eam pro adfectu, sed pro numine accepit? 39 iam illa septem praecepta sapientium nonne quasdam uitae leges existimamus? si causam ueneficii dicat adultera, non M. Catonis iudicio damnanda uideatur, qui nullam adulteram non eandem esse ueneficam dixit? nam sententiis quidem poetarum non orationes modo sunt refertae, sed libri etiam philosophorum, qui quamquam inferiora omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a plurimis uersibus non fastidierunt. 40 neque est ignobile exemplum, Megarios ab Atheniensibus, cum de Salamine contenderent, uictos Homeri uersu, qui tamen ipse non in omni editione reperitur, significans, Aiacem naues suas Atheniensibus iunxisse. 41 ea quoque, quae uulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctorem habent, uelut omnium fiunt, quale est: "ubi amici? ubi opes", et "conscientia mille testes", et apud Ciceronem: "pares autem, ut est in uetere prouerbio, cum paribus maxime congregantur"; neque enim durassent haec in aeternum, nisi uera omnibus uiderentur. 42 ponitur a quibusdam et quidem in parte prima deorum auctoritas, quae est ex responsis, ut "Socraten esse sapientissimum". id rarum est, non sine usu tamen. utitur eo Cicero in libro de aruspicum responsis et in contione contra Catilinam, cum signum Iouis columnae impositum populo ostendit, et pro Ligario, cum causam C. Caesaris meliorem, quia hoc di iudicauerint, confitetur. quae cum propria causae sunt, diuina testimonia uocantur, cum aliunde arcessuntur, argumenta. 43 nonnumquam contingit iudicis quoque aut aduersarii aut eius, qui ex diuerso agit, dictum aliquod aut factum adsumere ad eorum, quae intendimus, fidem. propter quod fuerunt qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inueniret orator, sed acciperet. 44 plurimum autem refert; nam testis et quaestio et his similia de ipsa re, quae in iudicio est, pronuntiant: extra petita, nisi ad aliquam praesentis disceptationis utilitatem ingenio adplicantur, nihil per se ualent.