(30) Syllabis nullum compendium est perdiscendae omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur. (31) Quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum: repetere et diu inculcare fuerit utilius et in lectione quoque non properare ad continuandam eam uel adcelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit. Tunc ipsis syllabis uerba conplecti et his sermonem conectere incipiat: (32) incredibile est, quantum morae lectioni festinatione adiciatur. Hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus. (33) Certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta, et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata uelocitas. (34) Nam prospicere in dextrum, quod omnes praecipiunt, et prouidere non rationis modo, sed usus quoque est, quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, diuidenda intentio animi, ut aliud uoce, aliud oculis agatur. Illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer, quemadmodum moris est, coeperit, ne hanc operam in uocabulis uulgaribus et forte occurrentibus perdat. (35) Protinus enim potest interpretationem linguae secretioris, quas Graeci g-glwvssa uocant, dum aliud agitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque uersus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas uelim sententias habeant, sed honestum aliquid monentis. (36) Prosequitur haec memoria in senectutem et inpressa animo rudi usque ad mores proficiet. Etiam dicta clarorum uirorum et electos ex poetis maxime (namque eorum cognitio paruis gratior est) locos ediscere inter lusum licet. Nam et maxime necessaria est oratori, sicut suo loco dicam, memoria et ea praecipue firmatur atque alitur exercitatione et in his, de quibus nunc loquimur, aetatibus, quae nihildum ipsae generare ex se queunt, prope sola est, quae iuuari cura docentium possit. (37) Non alienum fuerit exigere ab tris aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam uersusque adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et ueluti confragosos quam citatissime uoluant: G-calinoiv Graece uocantur. Res modica dictu, qua tamen omissa multa linguae uitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum prauitate durantur.