[1] EPISTOLA PRESBYTERI JOANNIS <168> Nunciatur apud maiestatem nostram quod diligebas uidere excellentiam nostram, et mentio altitudinis nostre apud te. [2] Sed per apocrifarium nostrum cognouimus quod quedam ludicra et iocunda uolebas nobis mittere quibus delectaretur iusticia nostra. [3] Etenim si homo sum pro bono habeo, et de nostris per apocrifarium nostrum aliqua tibi transmittimus quia scire uolumus et desideramus, si rectam fidem nobiscum habeas et per omnia credas in dominum nostrum Jesum Christum. [4] Cum enim nos homines esse cognoscimus querculi tui te deum estimant, cum te mortalem et humane corruptioni subiacere cognoscimus. [5] De consueta largitatis nostre munificentia si aliquorum que ad gaudia pertinet ullam habeas indigentiam per apocrifarium tuum et per cedulam dilectionis tue nos certifica et impetrabis. [6] Accipe hyeruncam in nostro nomine et utere quia libenter utimur lechito tuo, ut sic confortemus et corroboremus uirtutes nostras ad inuicem. [7] Tigna quoque nostra respice et considera; quod si ad dominatorium nostre maiestatis uenire uolueris maiores et dignioris nostre domus dominum constituemus et poteris frui abundantia nostra ex his que apud nos sunt et abundanter, et si redire uolueris locupletus redibo. [8] Si uero uis cognoscere in quibus dominetur potentia nostra crede sine dubio quod ego presbyter Joannes dominus dominantium precello omnes qui sub celo sunt uirtute diuitiis et potentia. [9] Septuaginta duo reges sunt nobis tributarii. [10] Deuotus <169> sum christianus et ubique Christianos quos clementie nostre regit imperium defendimus et elemosynis nostris sustentamus. [11] In uoto habemus uisitare sepulchrum dominicum maximo exercitu prout dedit gloriam maiestatis nostre humiliate et debellare inimicos crucis Cbristi et nomen eius exaltare benedictum. [12] In tribus insulis dominatus nostre magnificentie est et terra nostra extenditur ad ulteriorem Indiam in quo corpus sancti Thome apostoli requiescit, per desertum progreditur ad solis ortum et redit per deuium in Babylonem desertam iuxta turrim Babel. [13] Septuaginta due prouincie sunt nostre quarum pauce sunt christiane et unaqueque habet regem pro se que omnes nobis sunt tributarii. [14] In terra nostra oriuntur cocodrulli, meta collinarum, cametennus, tinserete, panthere, onagri leones albi et rubei, ursi albi, merale albe, cicade, mute griphones, tigrides, lanne, hyene, equi agrestes, asini agrestes, homines agrestes, homines cornuti, monoculi, homines habentes oculos ante et retro sagittarque, fauni, satiri, piceni, cephali gygantes quorum altitudo cubitorum nouem, ciclopes et mulieres eiusdem generis et auis qui uocatur Fenix et fere omne genus animalium que sub celo sunt. [15] Habemus alias gentes que solummodo uescuntur carnibus tam hominum quam animalium brutorum et aborriuorum que nunquam timent mori. [16] Et cum ex bis aliquis moritur tam parentes quam extranei auidissime comedunt eum, dicentes sacratissimum esse humanam carnem manducare. [17] Nomina quorum hic sunt. [18] Gog et Magog, Anie et Agit, Azenach, Fommeperi, Befari, Conei, Samante, Agrimandri, Salterei, Armei, Anafragei, Vintefolei, Casbei, Alanei. [19] Istas gentes et alias multas Alexander Magnus conclusit inter altissimos montes in parte aquilonis, quas cum uolumus ducimus super inimicos nostros et data eis licentia a maiestate nostra quod eos deuorent, nec homo nec animal remanebit quin statim deuoretur. [20] Inimicis namque deuoratis reducimus eos ad propria loca. [21] Et ideo reducimus quia si absque nobis reuerterentur omnes homines et animalia deuorent. [22] Iste, quindecim generationes pessime ante consummationem seculi tempore scilicet Antichristi egredientur a quattuor partibus terre et circuibunt uniuersa castra sanctorum et ciuitatem magnam Romam quam possumus dare filio nostro qui primo nascetur cum uniuersa terra Italia, Germania, utraque Gallia, Anglia, Britannia, Scotia. [23] Dabimus etiam et Hispaniam et totam terram usque ad mare congelatum. [24] Nec mirum quod numerus earum est, sicut harena maris. [25] He generationes secundum prophetam propter suas abominationes non erunt in iudicio sed descendet ignis de celo et ira dei consumet eos ita etiam quod cinis ex eis non remanebit. [26] Terra nostra melle fluit, lacte ubique abundat. [27] In aliqua terra nostra Nulla uenena nocent, nec garrula rana coaxat, Scorpio nullus ibi, nec serpens serpit in herba. [28] Et uenenata animalia non possunt ibi habitare nec aliquem ledere. [29] Inter paganos per quandam prouinciam transit fluuius qui uocatur Yconus, qui egrediens de Paradyso expandit sinus suos per uniuersam prouinciam diuersis meatibus, ibi inueniuntur smaragdi, saphyri, carbunculi, topasii, crisoliti, conchini, berilli, sardii et plures preciosi lapides. [30] Ibi nascitur herba que uocatur Assidos cuius radicem si quis super se portauerit aereum spiritum effugabit, et cogit eum dicere quis sit et unde et nomen eius, quare immundi spiritus in terra illa neminem audent inuadere. [31] In alia quadam prouincia nostra piper nascitur et colligitur quod in frumentum et annonam et corium et pannos commutatur. [32] Est autem terra illa nemorosa ad modum carecti plena per omnia serpentibus. [33] Sed cum piper maturescit, ueniunt homines de proximis regionibus ferentes secum paleas stipulam et ligna aridissima quibus cingunt nemus undique, et cum flauerit uentus ponunt ignem infra nemus et extra ne aliquis serpens posset exire. [34] Et sic igne accenso moriuntur serpentes preter illos intrantes cauernas; iam igne consumpto uiri et mulieres parui et magni portantes furcas in manibus intrant nemus et serpentes assos extra nemus proiiciunt, et sic piper siccatur et de arbusculis siccis colligitur, hoc quoque nullis extraneis scire permittitur quod nemus situm est ad radicem montis Olimphi unde fons perspicuus exoritur omnium specierum saporem in se retinens. [35] Variatur autem sapor ille per singulas horas diei ac noctis et profluit itinere trium dierum non longe a Paradyso unde Adam fuit expulsus. [36] Si quis de illo fonte ter gustauerit, nullam infirmitatem illa die patietur semperque erit quasi triginta annorum quamdiu uixerit. [37] Et sunt ibi lapilli qui uocantur Nudiosi. [38] Si quis hos super se portauerit lumen ei non deficiet, et si minutum est restituitur. [39] Et cum plus inspicitur magis lumen acuitur. [40] Legitimo carmine consecratus reddit hominem inuisibilem, fugat odia, concordiam parat, pellit inuidiam. [41] In terra nostra est quoddam mare sine aqua sed harena tantum mouetur et intumescit undas ad similitudinem alterius et nunquam est tranquillum. [42] Hoc mare nullo modo transire potest. [43] Et quamuis aqua careat inueniuntur tamen iuxta littus in parte nostra diuersa genera piscium ad comedendum gratissimi et nusquam alibi usu. [44] Trium dierum itinere ab hoc mari sunt montes quidam ex quibus descendit fluuius lapidum eodem modo sine aqua et fluit per terram nostram usque ad mare harenosum et postquam mare intrat stat fluuius. [45] Isti lapides euanescunt nec ultra apparent et quamdiu fluit nullus eum transire potest, aliis quattuor diebus patet transitus. [46] Est etiam inter mare harenosum et inter predictos montes in quadam planicie lapis quidam incredibilis medicine qui curat Christianos uel id fieri cupientes a quacunque detinentur infirmitate hoc modo. [47] Est lapis quidam cauus ad modum conche enee in quo semper est aqua altitudine digitorum quattuor, custoditur a duobus senibus reuerende sanctitatis uiris. [48] Hi interrogant primo uenientes, si Christiani sint uel fieri uelint deinde si sanitatem toto corpore desiderent, qui quando fuerint professi uestibus propriis exuti intrant concham, et si uera professi fuerint aqua incipit crescere et ascendere super caput ipsorum, hoc ter faciendo iterum redit ad cotidianam mensuram. [49] Et sic qui intrauerat exit sanus factus a quacunque detinebatur infirmitate. [50] Juxta desertum inter montes inhabitabiles sub terra fluit quidam riuulus ad quem non patet aditus nisi fortuitu casu. [51] Aperitur autem terra aliquando, et si quis intrare uoluerit tunc potest intrare et eum uelocitate exire oportet ne forte terra claudatur, et quicquid de terra rapitur lapides preciosi sunt et gemme; quia harene et zabulum nihil aliud sunt quam preciosi lapides et gemme. [52] Riuulus ille fluit in aliud flumen quod homines terre illius <173> intrant et magnam abundantiam preciosorum lapidum inde trahunt, nec audent eos uendere nisi prius ad nos deferant, et si eos ad usum nostrum uolumus retinere data medietate precii illos accipimus. [53] Sinautem libere possunt uendere. [54] Nutriuntur autem illorum populorum pueri taliter in illa terra ad lapides inueniendos, ut quandoque per tres aut quattuor dies sunt sub aqua. [55] Ultra illud autem flumen lapidum sunt decem tribus Judeorum qui quamuis fingant se legem habere tamen serui nostri sunt et tributarii. [56] In terra nostra sunt uermes qui uocantur Salamandre. [57] Isti uermes non possunt uiuere nisi in igne, et faciuut pelliculas quasdam circa se sicut uermes qui faciunt sericum. [58] Hi pellicule a dominabus nostri pallacii operantur. [59] Inde habemus pannos ad omnem usum nostrum. [60] Et isti panni renouautur et lauantur in igne fortiter accenso. [61] In auro et argento et lapidibus preciosis et omni genere animalium et in numero gentium non credimus parem habere sub celo. [62] Nullus habitat pauper inter nos, omnes hospites et peregrinos recipimus, fur nec predo inuenitur apud nos, neque adulterium neque auaricie. [63] Ad bella procedimus quattuordecim Cruces aureas ornatas gemmis preciosis loco uexillorum ante nos portari uolumus et unamquamque ipsarum sequuntur decem millia militum, et centum millia peditum armatorum exceptis aliis qui sarcinis et curribus inducendis uictualibus deputati sunt. [64] Adulator autem non habet locum, nulla diuisio est apud nos, homines nostri diuitiis abundant, equos paucos habemus et uiles. [65] Neminem credimus nobis parem in diuitiis et numero gentium. [66] Quando similiter, equitamus ante maiestatem nostram lignea crux precedit nulla pictura neque auro neque gemmis ornata ut semper simus memores passionis domini nostri Jesu Christi. [67] Et uas unum aureum plenum terra ut cognoscamus quod caro nostra in propriam redigeretur originem id est in terram. [68] Portatur etiam ante nos aliud uas argenteum auro plenum ut omnes intelligant nos esse dominum dominantium. [69] Omnibus diuitiis que sunt in India superabundant et precellit magnificentia nostra. [70] Inter nos nullus mentitur nec etiam potest mentiri. [71] Et si ibidem scienter mentitur statim moritur id est quasi, mortuus inter nos reputatur. [72] Nec mentio eius fit apud nos, nec honorem ulterius apud nos consequitur. [73] Omnes sequimur ueritatem et diligimus nos ad inuicem, nullum uitium apud nos regnat. [74] Singulis annis uisitamus corpus sancti Thome Danielis prophete cum magno exercitu quod est in Babylone deserta, et omnes armati sumus propter tyros et alios serpentes qui uocantur densentes. [75] Apud nos capiuntur pisces quorum sanguine tingitur purpura. [76] Munitiones habemus multas, gentes fortissimas et difformes, dominamur etiam Amasonibus et Bragmanus. [77] Pallacium uero quod inhabitat sublimitas nostra est ad instar pallacii quod sanctus Thomas edificauit Goudoforo regi in diuersis officiis et reliqua structure per omnia similis est illi. [78] Laquearia uero et tigna et epistilia sunt de lignis feri. [79] Coopertura uero eiusdem pallacii est de hebeno, ne aliquo casu posset comburi uel concuti. [80] In extremitatibus uero super culmen pallacii sunt duo poma aurea, in unoquoque sunt duo carbunculi ut splendeat aurum in die et carbunculi luceant in nocte. [81] Maiores porte pallacii sunt de sardino immixto cum cornu cerastes ne aliquis cum ueneno latenter possit <175> intrare. [82] Cetere uero sunt de hebeno. [83] Fenestre sunt de cristallo. [84] Mense in quibus curia nostra comedit alie ex auro et alie ex metisto. [85] Columne que sustentant mensas alie ex ebore et alie ex metisto. [86] Ante pallacium nostrum est platea quedam in qua iusticia nostra solet expectare pugnantes in duello. [87] Pauimentum est de onichino ut ex uirtute lapidum animus pugnantibus accrescat. [88] In predicto pallacio non accenditur lumen de nocte nisi quando nutritur balsamo. [89] Camera nostra in qua requiescit sublimitas nostra mirabiliter est auro et omni genere lapidum ornata. [90] Si uero alicubi propter ornatum sit onichinus, circa ipsum eiusdem quantitates sunt quattuor cornicule ut ex uirtute earum temperetur iniquitas. [91] Balsamus quoque in eadem camera semper ardet. [92] Lectus de saphyro propter uirtutem castitatis. [93] Mulieres speciosissimas habemus sed non accedunt ad nos nisi quater in anno scilicet causa procreandorum filiorum et sic a nobis sanctificate ut Betsabee a Dauid redit unaqueque ad locum suum. [94] In mensa nostra quottidie comedunt triginta millia hominum preter ingredientes, et hi omnes accipiunt expensas de camera nostra tam in equis quam in aliis expensis, hec mensa est de preciossimo smaragdo quam sustentant quattuor columne de ametisto, huius lapidis uirtus neminem sedentem in mensa, inebriari permittit. [95] Ante foras pallacii nostri iuxta locum in quo pugnantes agonisant est speculum preciose magnitudinis, ad quod per gradus uiginti quinque ascenditur, gradus uero sunt de porphiretico et partim de serpentine alabastro, a tercia parte inferius usque ad terciam partem superius de cristallo, iaspide, smaragdo et sardonico; superior pars de ametisto, iaspide et panthera. [96] Speculum uero uni soli columne innititur super basim columne due, super basim alia basis supra quam columne quattuor, super quam iterum alia basis super <176> ipsam columue XVI, super quas alia basis super quas columne centum XXVIII, he columne et bases sunt ad speculum in ascendendo et totidem sunt in speculo inferius descendendo, in una incipimus ascendere et in una descendere. [97] Columne autem et bases eiusdem generis lapidum sunt cuius et gradus per quos ad eos ascenditur. [98] In summitate uero supreme columne est speculum tali arte consecratum quod omnes machinationes et omnia que pro nobis uel contra nos et adiacentibus et subiectis nobis prouinciis fiunt a contuentibus liquidissime uideri et agnosci possunt. [99] Custoditur antem a tribus millibus armatorum tam in die quam in nocte. [100] Ne forte aliquo casu frangi possit et deiici. [101] Singulis mensibus seruiunt nobis septem reges unusquisque in ordine suo, duces sexaginta duo, comites, marchiones CCLXV exceptis illis qui diuersis officiis deputati sunt in curia nostra. [102] In mensa nostra comedunt omni die iuxta latus nostrum in dextera parte archiepiscopi duodecim, in sinistra episcopi uiginti. [103] Patriarcha sancti Thome prothopapa Sarmogeneum et architapes de Susis ubi thronus nostre glorie residet et pallacium imperiale est, quorum unusquisque per singulos menses per uices suas nunquam a latere nostro discedit, abbates autem secundum numerum dierum anni seruirent nobis in capella nostra, et singulis mensibus redeunt ad propria, et alii quottidie kalendis ad idem officium capelle reuertuntur. [104] Habemus aliud pallacium non maioris longitudinis et amplitudinis sed maioris pulcritudinis et altitudinis quod factum est per reuelationem patri nostro in somnis antequam nasceremur et ob sanctitatem et iusticiam que mirabiliter ab eo fiebant uocabatur quasi deus, et dictum est ei in somnis: O Quasi Deus surge fac fieri pallacium filio qui nasciturus est tibi qui erit omnium terrenorum rex et dominus dominantium uniuerse terre. [105] Ad pallacium <177> talem habebit gratiam sibi a deo collatam, nullus ea die quo intrabit infirmabitur nullus esuriet nec quis ibi stans morietur. [106] Nascitur etiam fons super omnia sapidissimus et odoriferus qui nunquam exibit de pallacio, sed de uno angulo ad alium fluit per pallacium ex aduerso et ibi recipit eum terra, sub terra reuertitur ad ortum suum quemadmodum sol ab occidente reuertitur ad orientem. [107] Sapit namque in ore cuiuscunque gustantis quicquid optabit comedere et bibere. [108] Tanto siquidem odore repletur pallacium ac si omnia genera pigmentorum odorantium et unguentorum ibi pullularent, de quo fonte si quis per triennium et sex menses tres bebdomadas tres dies et tres horas omni die cibos ieiunus gustauerit, ita quod ante ipsam et post horam et in spacio quod est infra principium et finem uniuscuiusque istarum trium horarum gustauerit ante CCC annos tres menses tres hebdomadas tres dies et tres horas non morietur et erit semper in etate extreme iuuentutis. [109] Porro quicumque tam diu uixit in uliima die predictorum temporum conuocat parentes et amicos suos dicens eis: Amici et proximi mei, ecce iam cito moriemur rogo uos ut claudatis super me sepulchrum et orate pro me; hoc nempe dicto illico intrabit sepulchrum et ualedicens eis deponit se quasi uelit dormire. [110] Et ut impleatur prophetia finita iam hora reddit animam creatori. [111] Videntes autem hoc more solito plangent super corpus dilecti et clauso sepulchro commendant eum domino et recedunt. [112] Mane Quasi Deus pater meus ualde perterritus et commotus de tanta uisione. [113] Et cum cogitando multum sollicitus esset de hoc altisonante audiuit uocem quam et omnes qui secum aderant audierunt dicentem: O Quasi Deus fac quod preceptum est tibi, noli aliquid modo hesitare quia omnia erunt sicut predicta sunt tibi. [114] Ad hanc uocem confortatus est pater meus et statim fecit fieri pallacium. [115] In fundamento cuius et parietibus sunt lapides preciosi et aurum liquatum optimum pro semento. [116] Celum eius id est tectum eius est de lucidissimis saphyris et preclarissimis topasiis passim interpositis ut saphyri ad similitudinem serenissimi celi, et topasii in modum stellarum intus illuminent. [117] Pauimentum uero est de magnis tabulis cristallinis. [118] Camera nec aliqua alia diuisio est infra pallacium sed columne de auro purissimo ut acus formate ad inuicem. [119] Candelabra infra pallacium iuxta paries sunt disposita, in unoquoque angulo sunt duo reliqua infra ipsos locata, longitudo uniuscuiusque columne sunt sexaginta cubiti, grossitudo est quantum quinque homines suis ulnis possunt cingere et unaqueque habet in suo cacumine <178> carbunculum magnum ad quantitatem magne amphore. [120] Si ergo queris quare columne ad similitudinem acus sunt acute: Dicendum quod hac de causa quod si ita late essent superius sicut inferius pauimentum et totum pallacium non ita ut illuminarent splendore carbunculorum. [121] Et si queris utrum claritas est ibi: Dicendum quod tanta claritas est ibi quod nihil tam exiguum uel subtile posset excogitare si esset in pauimento quin posset absque aliquo obstaculo intueri, nulla fenestra est in eo quin imo claritas carbunculorum et aliorum lapidum preciosorum splendore purissimi celi et lucidissimi solis aliquo modo posset obnubilari, porta una est in eo de purissimo cristallo circumamicta auro. [122] Porta hec ad orientem altitudo cuius est centum XXX cubitorum que quando sublimitas nostra uenit ad pallacium per se aperitur et clauditur nullo tangente. [123] Sed quando alii homines intrant hostiarii claudunt eam et aperiunt. [124] Omni siquidem die intramus pallacium istud ad bibendum de fonte quando sumus in ciuitate illa in qua est pallacium que dicitur Brichbrich. [125] Quando uero equitamus facimus de fonte illo quocunque imus nobiscum portari et omni die ieiuni gustamus sicut in paterna uisione preceptum est. [126] Intramus etiam pallacium istud cum omni curia nostra in die natiuitatis nostre. [127] Et quotiens coronamur et sumus ibi tamdiu bibendo de fonte donec potuissemus ibidem comedisse, et eximus inde tam leti et tam saturi ac si omni genere ciborum pasti essemus. [128] Si iterum queris cum creator omnium fecit nos prepotentissimum et gloriosissimum super omnes mortales quare sublimitas nostra digniori et excellentiori nomine quam presbyteratus se nuncupari non permittit; de hoc prudentia tua mirari non debet, hec est enim causa quia plures in curia nostra ministeriales habemus qui digniori nomine et officio quantum ad ecclesiasticas dignitates spectat et in maiori quam nos in diuinis officiis prediti sunt. [129] Dapifer enim noster est patriarcha et rex. [130] Pincerna archiepiscopus et rex. [131] Camerarius episcopus et rex. [132] Archimandrita id est summus pastor uel princeps equorum rex et abbas. [133] Quare altitudo nostra non est passa se uocari eisdem nominibus uel ordinibus insigniri, quibus curia nostra plena esse uidetur. [134] Et ob hoc minori nomine et inferiori gradu propter <179> humilitatem magis elegit nuncupari. [135] Verumtamen si poteris dinumerare stel>as celi et harenas maris sic dinumera dominium et potestatem nostram.