[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] I. Hispaniae ora exterior. Dicta est ora Nostri maris; dictae insulae, quas amplectitur. Restat ille circuitus, quem (ut initio diximus) cingit oceanus. Ingens infinitumque Pelagus, et magnis aestibus concitum, (ita enim motus eius appellant) modo inundat campos, modo late nudat, ac refugit; non alios aliosque inuicem, neque alternis accessibus nunc in hos, nunc in illos toto impetu uersum; sed ubi in omnia litora, quamuis diuersa sint, terrarum insularumque ex medio pariter effusum est, rursus ab illis colligitur in medium, et in semetipsum redit; tanta ui semper immissum, ut uasta etiam flumina retroagat, et aut terrestria deprehendat animalia, aut marina destituat. Neque adhuc satis cognitum est, anhelitune suo id Mundus efficiat, retractamque cum spiritu regerat undam undique, si (ut doctioribus placet) uiuum animal est; an sint depressi aliqui specus, quo reciprocata maria residant, atque unde se rursus exuberantia attollant; an Luna causas tantis meatibus praebeat. Ad ortus certe eius occasusque, uariantur: neque eodem assidue tempore, sed ut illa surgit ac demergitur, ita recedere atque aduentare comperimus. Huc egressos, sequentesque ea, quae exeuntibus dextra sunt, aequor Atlanticum et ora Baeticae frontis excipit, quae, nisi quod semel iterumque paululum in semet abducitur, usque ad flumen Anam paene recta est. Turduli et Bastuli habitant. In proximo sinu portus est, quem Gaditanum, et lucus, quem Oleastrum, appellant: tum castellum Ebora in litore, et procul a litore Asta colonia. Extra Iunonis ara templumque est; in ipso mari munimentum Caepionis, scopulo magis quam insulae impositum. Baetis, ex Tarraconensi regione demissus, per hanc fere mediam diu, sicut nascitur, uno amne decurrit: post, ubi non longe a mari grandem lacum facit, quasi ex uno fonte geminus exoritur; quantusque simplici alueo uenerat, tantus singulis effluit. Tum sinus alter usque ad finem prouinciae inflectitur; eumque parua oppida, Olintigi, Onoba, Laepa, contingunt. At Lusitania, trans Anam, qua mare Atlanticum spectat, primum ingenti impetu in altum abit; deinde resistit, ac se, magis etiam quam Baetica, abducit. Qua prominet, bis in semet recepto mari, in tria promontoria dispergitur. Anae proximum, quia, lata sede procurrens, paulatim se ac sua latera fastigat, Cuneus ager dicitur: sequens, Sacrum uocant; Magnum, quod ulterius est. In Cuneo sunt, Myrtili, Balsa, Ossonoba; in Sacro Lacobriga, et Portus Hannibalis; in Magno, Ebora. Sinus intersunt: et est in proximo Salacia; in altero, Ulyssippo, et Tagi ostium, amnis gemmas aurumque generantis. Ab his promontoriis, in illam partem quae recessit, ingens flexus aperitur; in eoque sunt Turduli ueteres, Turdulorumque oppida: amnes autem, Monda, in medium fere ultimi promontorii latus effluens; et radices eiusdem alluens Durius. Frons illa aliquamdiu rectam ripam habet: dein modico flexu accepto, mox paululum eminet: tum reducta iterum, iterumque recta margine iacens, ad promontorium, quod Celticum uocamus, extenditur. Totam Celtici colunt, sed a Durio ad flexum Grouii: fluuntque per eos Auo, Celadus, Naebis, Minius, et, cui Obliuionis cognomen est, Limia. Flexus ipse, Lambriacam urbem amplexus, recipit fluuios Laeron et Ullam. Partem, quae prominet, Praesamarchi habitant; perque eos Tamaris et Sars, flumina non longe orta, decurrunt; Tamaris, secundum Ebora portum; Sars, iuxta turrem Augusti titulo memorabilem. Caetera super Tamarici Neriique incolunt, in eo tractu ultimi. Hactenus enim ad occidentem uersa litora pertinent. Deinde ad septentriones tot latere terra conuertitur a Celtico promontorio ad Scythicum usque. Perpetua eius ora, nisi ubi modici recessus ac parua promontoria sunt, ad Cantabros paene recta est. In ea primum Artabri sunt, etiamnum Celticae gentis; deinde Astures. In Artabris, sinus ore angusto admissum mare non angusto ambitu excipiens, Adobricam urbem et quatuor amnium ostia incingit: duo, etiam inter accolentes, ignobilia sunt; per alia duo Mearus exit, et Iuia. In Asturum litore Noega est oppidum: et tres arae, quas Sestianas uocant, in paene insula sedent, et sunt Augusti nomine sacrae, illustrantque terras ante ignobiles. At ab eo flumine, quod Saliam uocant, incipiunt orae paulatim recedere, et latae adhuc Hispaniae magis magisque spatia contrahere; usque adeo semet terris angustantibus, ut earum spatium inter duo maria dimidio minus sit qua Galliam tangunt, quam ubi ad occidentem litus exporrigunt. Tractum Cantabri et Varduli tenent. Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt, sed quorum nomina nostro ore concipi nequeant. Per eosdem et Salenos Saunium, per Autrigones et Origenomescos Nanasa descendit: et Deuales Tritium Tobolicum cingit, et Decium Aturia, et Oeasonem Magrada. Varduli, una gens, hinc, ad Pyrenaei iugi promontorium pertinens, claudit Hispanias. [3,2] II. Galliae ora exterior. Sequitur Galliae latus alterum, cuius ora, primo nihil progressa in altum, mox tantumdem paene in pelagus excedens, quantum retro Hispania abscesserat, Cantabricis fit aduersa terris, et grandi circuitu amflexa, ad occidentem litus aduertit. Tunc ad septentriones conuersa, iterum longo rectoque tractu ad ripas Rheni amnis expanditur. Terra est frumenti praecipue ac pabuli ferax, et amoena lucis immanibus. Quidquid ex satis frigoris impatiens est, aegre, nec ubique, alit; salubris, et noxio genere animalium minime frequens. Gentes superbae, superstitiosae, aliquando etiam immanes adeo, ut hominem optimam et gratissimam Diis uictimam caederent. Manent uestigia feritatis iam abolitae; atque, ut ab ultimis caedibus temperant, ita nihilominus, ubi deuotos altaribus admouere, delibant. Habent tamen et facundiam suam, magistroque sapientiae Druidas. Hi terrae mundique magnitudinem et formam, motus coeli ac siderum, et, quid Dii uelint, scire profitentur. Docent multa nobilissimos gentis clam et diu, uicenis annis, aut in specu aut in abditis saltibus. Unum ex his, quae praecipiunt, in uulgus effluxit (uidelicet ut forent ad bella meliores), aeternas esse animas, uitamque alteram ad Manes. Itaque cum mortuis cremant ac defodiunt apta uiuentibus. Olim negotiorum ratio etiam, et exactio crediti, deferebatur ad inferos: erantque, qui se in rogos suorum, uelut una uicturi, libenter immitterent. Regio, quam incolunt, omnis Comata Gallia: populorum tria summa nomina sunt, terminanturque fluuiis ingentibus. Nam a Pyrenaeo ad Garumnam, Aquitani; ab eo ad Sequandam, Celtae; inde ad Rhenum pertinent Belgae. Aquitanorum clarissimi sunt Ausci; Celtarum, Hedui; Belgarum, Treueri: urbesque opulentissimae, in Treueris Augusta; in Heduis Augustodunum; in Auscis Cliumberrum. Garumna, ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis niuibus intumuit, diu uadosus et uix nauigabilis fertur. At ubi obuius Oceani exaestuantis accessibus adauctus est, iisdemque retro remeantibus, suas illiusque aquas agit; aliquantum plenior, et quanto magis procedit, eo latior, fit ad postremum magni freti similis; nec maiora tantum nauigia tolerat, uerum etiam, more pelagi saeuientis exsurgens, iactat nauigantes atrociter, utique si alio uentus, alio unda praecipitat. In eo est insula Antros nomine, quam pendere et attolli aquis increscentibus ideo incolae existimant, quia, cum uideantur editiora quis obiacet, ubi se fluctus impleuit, illa operit, haec, ut prius, tantum ambitur; et quod ea, quibus ante ripae collesque, ne cernerentur, obstiterant, tunc uelut ex loco superiore perspicua sunt. A Garumnae exitu, latus illud incipit terrae procurrentis in pelagus, et ora Cantabricis aduersa litoribus, aliis populis media eius habitantibus, ab Santonis ad Osismios usque deflexa. Ab illis enim iterum ad septentriones frons litorum respicit; pertinetque ad ultimos Gallicarum gentium Morinos; nec portu, quem Gesoriacum uocant, quidquam notius habet. Rhenus, ab Alpibus decidens, prope a capite duos lacus efficit, Venetum et Acronium: mox, diu solidus, et certo alueo lapsus, haud procul a mari huc et illuc dispergitur; sed, ad sinistram, amnis etiam tum, et donec effluat, Rhenus; ad dextram, primo angustus et sui similis, post, ripis longe ac late recedentibus, iam non amnis, sed ingens lacus, ubi campos impleuit, Fleuo dicitur; eiusdem nominis insulam amplexus, fit iterum arctior, iterumque fluuius emittitur. [3,3] III. Germania. Germania hinc ripis eius usque ad Alpes, a meridie ipsis Alpibus, ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat, oceano litore obducta est. Qui habitant, immanes sunt animis atque corporibus; et ad insitam feritatem uaste utraque exercent, bellando animos, corpora ad consuetudinem laborum. Maxime frigora nudi agunt, antequam puberes sint; et longissima apud eos pueritia est: uiri sagis uelantur, aut libris arborum. Quamuis saeua hieme, nandi non patientia tantum illis, studium etiam est. Bella cum finitimis gerunt: causas eorum ex libidine arcessunt; neque imperitandi prolatandique quae possident (nam ne illa quidem enixe colunt), sed ut, circa ipsos quae iacent, uasta sint. Ius in uiribus habent, adeo ut ne latrocinii quidem pudeat; tantum hospitibus boni, mitesque supplicibus: uictu ita asperi incultique, ut cruda etiam carne uescantur, aut recenti, aut cum rigentem in ipsis pecudum ferarumque coriis, manibus pedibusque subigendo, renouarunt. Terra ipsa multis impedita fluminibus, multis montibus aspera, et magna ex parte siluis ac paludibus inuia. Paludum, Suesia, Estia, et Melsiagum, maximae: siluarum, Hercynia; et aliquot sunt quae nomen habent; sed illa, dierum sexaginta iter occupans, ut maior aliis, ita et notior. Montium altissimi Taunus et Rhetico; nisi quorum nomina uix est eloqui ore Romano. Amnium in alias gentes exeuntium, Danubius et Rhodanus; in Rhenum, Moenis et Lupia; in Oceanum, Amisius, Visurgis, et Albis clarissimi. Super Albim, Codanus ingens sinus magnis paruisque insulis refertus est. Hac re mare, quod gremio litorum accipitur, nusquam late patet, nec usquam mari simile; uerum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis, uagum atque diffusum facie amnium spargitur: qua litora attingit, ripis contentum insularum non longe distantibus, et ubique paene tantumdem, it angustum et par freto; curuansque se subinde, longo supercilio inflexum est. In eo sunt Cimbri et Teutoni; ultra, ultimi Germaniae Hermiones. [3,4] IV. Sarmatia. Sarmatia, intus quam ad mare latior, ab his quae sequuntur, Vistula amne discreta, qua retro abit, usque ad Istrum flumen immittitur. Gens habitu armisque Parthicae proxima; uerum, ut coeli asperioris, ita ingenii, non se urbibus tenent, et ne statis quidem sedibus. Ut inuitauere pabula, ut cedens et sequens hostis exigit, ita res opesque secum trahens, semper castra habitat; bellatrix, libera, indomita, et usque eo immanis atque atrox, ut feminae etiam cum uiris bella incant; atque, ut habiles sint, natis statim dextra aduritur mamma: inde expedita in ictus manus quae exseritur, uirile fit pectus. Arcus tendere, equitare, uenari, puellaria pensa sunt: ferire hostem, adultarum stipendium est; adeo ut non percussisse, pro flagitio habeatur, sitque eis poenae uirginitas. [3,5] V. Scythia. Inde Asiae confinia, nisi urbe perpetuae niues sedent et intolerabilis rigor, Scythici populi incolunt, fere omnes etiam in unum Belcae appellati. In Asiatico litore primi Hyperborei, super Aquilonem Rhipaeosque montes, sub ipso siderum cardine iacent; ubi sol non quotidie, ut nobis, sed primum uerno aequinoctio exortus, auctumnali demum occidit; et ideo sex mensibus dies, et totidem aliis nox usque continua est. Terra augusta; aprica, per se ferticilis: cultores iustissimi, et diutius quam ulli mortalium, et beatius, uiuunt: quippe, festo semper otio laeti, non bella nouere, non iurgia; sacris operati, maxime Apollinis; quorum primitias Delon misisse, initio per uirgines suas, deinde per populos, subinde tradentes ulterioribus, moremque eum diu, et donec uitio gentium temeratus est, seruasse referuntur. Habitant lucos siluasque; et, ubi eos uiuendi satietas magis quam taedium cepit, hilares, redimiti sertis, semet ipsi in pelagus ex certa ruper praecipites dant. Id eis funus eximium est. Mare Caspium, ut angusto, ita longo etiam freto, primum terras, quasi fluuius, irrumpit: atque, ubi recto alueo influxit, in tres sinus diffunditur; contra os ipsum in Hyrcanum, ad sinistram in Scythicum, ad dextram in eum, quem proprie et totius nomine Caspium appellant; omne atrox, saeuum, sine portubus, procellis undique expostium, ac belluis magis quam caetera refertum, et ideo minus nauigabile. Ad introëuntium dextram, Scythae Nomades freti litoribus insident. Intus sunt ad Caspium sinum Caspii, et Amazones, sed quas Sauromatidas appellant; ad Hyrcanum Albani, et Moschi, et Hyrcani; in Scythico Amardi, et Paesicae, et iam ad fretum Derbices. Multi in eo sinu magni paruique amnes fluunt: sed qui famam habent, ex Cerauniis montibus uno alueo descendit, duobus exit in Caspium, Rha: Araxes, Tauri latere demissus, quoad campos Armeniae secat, labitur placidus et silens, neque, in utram partem eat, quamquam intuearis, manifestus: cum in asperiora deuenit, hinc atque illinc rupibus pressus, et quanto angustior, tanto magis pernix, frangit se subinde ad opposita cautium; atque, ob id, ingenti cum murmure sonansque deuoluitur, adeo citus, ut, qua ex praecipiti in subiecta casurus est, non declinet statim undam, sed ultra quam canalem habet, euehat, plus iugeris spatio sublimis, et aquis pendentibus semet ipse sine alueo ferens: deinde ubi incuruus arcuatoque amne descendit, fit tranquillus; iterumque per campos, tacitus et uix fluens, in id litus elabitur. Cyrus et Cambyses, ex radicibus Coraxici montis uicinis fontibus editi, et in diuersa abeunt; perque Iberas et Hyrcanos diu et multum distantibus alueis defluunt; post, non longe a mari eodem lacu accepti, in Hyrcanum sinum uno ore perueniunt. Iaxartes et Oxos per deserta Scythiae ex Sugdianorum regionibus in Scythicum exeunt; ille suo fonte grandis; hic incursu aliorum grandior, et aliquandiu ad occasum ab oriente excurrens, iuxta Dahas primum inflectitur; cursuque ad septentrionem conuerso, inter Amardos et Paesicas os aperit. Siluae alia quoque dira animalia, uerum et tigres ferunt, utique Hyrcania; saeuum ferarum genus, et usque eo pernix, ut illis longe quoque progressum equitem consequi, nec tantum semel, sed aliquoties etiam, cursu unde coeperit subinde repetito, solitum et facile sit. Causa ex eo est, quod, ubi ille interceptos earum catulos citus coepit auehere, et rabiem approprinquamtium astu frustraturus, unum de pluribus omisit; hae proiectum excipiunt, et ad cubilia sua referunt; rursumque et saepius remeant, atque idem efficiunt, donec ad frequentiora, quam adire audeant, profugus raptor euadat. Ultra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu fuit; idemne Oceanus, an tellus infesta frigoribus, sine ambitu ac sine fine proiecta. Sed, praeter physicos Homerumque, qui uniuersum Orbem mari circumfusum esse dixerunt, Cornelius Nepos, ut recentior auctoritate, sic certior; testem autem rei Q. Metellum Celerem adiicit, eumque ita retulisse commemorat: Cum Galliae proconsule praeesset, Indos quosdam a rege Baetorum dono sibi datos; unde in eas terras deuenissent requirendo, cognosse, ui tempestatum ex Indicis aequoribus abreptos, emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exiise. Restat ergo pelagus; sed reliqua lateris eiusdem assiduo gelu durantur, et ideo deserta sunt. [3,6] VI. Hispaniae exterioris et septentrionalis oceani insulae. His oris, quas angulo Baeticae adhuc usque perstrinximus, multae ignobiles insulae, et sine nominibus etiam, adiacent: sed earum, quas praeterire non libeat, Gades fretum attingit; eaque angusto spatio, et ueluti flumine, a continenti abscissa, qua terris proprior est, paene rectam ripam agit; qua Oceanum spectat, duobus promontoriis euecta in altum, medium litus abducit, et fert in altero cornu eiusdem nominis urbem opulentam, in altero templum Aegyptii Herculis, conditoribus, religione, uetustate, opibus illustre. Tyrii constituere: cur sanctum sit, ossa eius ibi sita efficiunt: annorum quis manet numerus, ab Iliaca tempestate principia sunt: opes tempus aluit. In Lusitania Erythia est, quam Geryone habitatam accepimus, aliaeque sine certis nominibus: adeo agri fertiles, ut, cum semel sata frumenta sint, subinde recidiuis seminibus segetem nouantibus, septem minimum, interdum plures etiam, messes ferant. In Celticis aliquot sunt, quas, quia plumbo abundant, uno omnes nomine Cassiteridas appellant. Sena in Britannico mari, Osismicis aduersa litoribus, Gallici numinis oraculo insignis est; cuius antistites, perpetua uirginitate sanctae, numero nouem esse traduntur: Gallicenas uocant, putantque ingeniis singularibus praeditas; maria ac uentos concitare carminibus; seque in quae uelint animalia uertere: sanare quae apud alios insanabilia sunt; scire uentura et praedicere; sed non nisi deditas nauigantibus, et in id tantum, ut se consulerunt, profectis. Britannia qualis sit, qualesque progeneret, mox certiora et magis explorata dicentur. Quippe tamdiu clausam aperit ecce principum maximus; nec indomitarum modo ante se, uerum ignotarum quoque, gentium uictor, propriarum rerum fidem, ut bello affectauit, ita triumpho declaraturus portat. Caeterum, ut adhuc habuimus, inter septentrionem occidentemque proiecta, grandi angulo Rheni ostia prospicit: dein obliqua retro latera abstrahit, altero Galliam, altero Germaniam spectans: tum rursus perpetuo margine directi litoris ab tergo obducta, iterum se in diuersos angulos cuneat triquetra, et Siciliae maxime similis; plana, ingens, fecunda, uerum his, quae pecora quam homines benignius alant. Fert nemora, saltusque, ac praegrandia flumina, alternis motibus, modo in pelagus, modo retro fluentia, et quaedam gemmas margaritasque generantia. Fert populos regesque populorum: sed sunt inculti omnes; atque, ut longius a continenti absunt, ita aliarum opum ignari magis, tantum pecore ac finibus dites; incertum, ob decorem, an quid aliud, uitro corpora infecti. Causas tamen bellorum et bella contrahunt, ac se frequenter inuicem infestant, maxime imperitandi cupidine, studioque ea prolatandi, quae possident. Dimicant, non equitatu modo aut pedite, uerum et bigis et curribus, Gallice armati: couinos uocant, quorum falcatis axibus utuntur. Super Britanniam Iuerna est, paene par spatio, sed utrimque aequali tractu litorum oblonga: coeli ad maturanda semina iniqui, uerum adeo luxuriosa herbis, non laetis modo, sed etiam dulcibus, ut se exigua parte diei pecora impleant, et, nisi pabulo prohibeantur, diutius pasta dissiliant. Cultores eius inconditi sunt, et omnium uirtutum ignari, pietatis admodum expertes. Triginta sunt Orcades, angustis inter se ductae spatiis; septem Haemodae, contra Germaniam uectae. In illo sinu, quem Codanaum diximus, ex iis Scandinauia, quam adhuc Teutoni tenent, ut fecunditate alias, ita magnitudine, antestat. Quae Sarmatis aduersa sunt, ob alternos accessus recursusque pelagi, et quod spatia, quis distant, modo operiuntur undis, modo nuda sunt, alias insulae uidentur, alias una et continens terra. In his esse Oaeonas, qui ouis auium palustrium et auenis tantum alantur; esse equinis pedibus Hippopodas, et Panotos, quibus magnae aures, et ad ambiendum corpus omne patulae, nudis alioquin pro ueste sint, praeterquam quod fabulis traditur, auctores etiam, quos sequi non pigeat, inuenio. Thule Belcarum litori opposita est, Graiis et nostris celebrata carminibus. In ea, quod ibi sol longe occasurus exsurgit, breues utique noctes sunt: sed per hiemem, sicut aliubi, obscurae; aestate lucidae, quod per id tempus iam se altius euehens, quamquam ipse non cernatur, uicino tamen splendore proxima illustrat: per solstitium uero nullae, quod tum, iam manifestior, non fulgorem modo, sed sui quoque partem maximam, ostentat. Talge, in Caspio mari, sine cultu fertilis, omni fruge ac fructibus abundans: sed uicini populi, quae gignuntur, attingere, nefas et pro sacrilegio habent, Diis parata existimantes, Diisque seruanda. Aliquot et illis oris, quas desertas diximus, aeque desertae adiacent, quas, sine propriis nominibus, Scythicas uocant. [3,7] VII. Oceanus Eous et India. Ab his in Eoum mare cursus inflectitur, inque oram terrae spectantis orientem. Pertinet haec a Scythico promontorio ad Colida; primumque omnis est inuia; deinde ob immanitatem habitantium inculta. Scythae sunt Androphagoe et Sacae, distincti regione, quia feris scatet, inhabitabili. Vasta deinde iterum loca belluae infestant, usque ad montem mari imminentem, nomine Tabin. Longe ab eo Taurus attollitur. Seres intersunt; genus plenum iustitiae, ex commercio, quod rebus in solitudine relictis absens peragit, notissimum. India non Eoo tantum apposita pelago, sed et ei, quod, ad meridiem spectans, Indicum diximus, et hinc Tauri iugis, ab occidente Indo finita, tantum spatium litoris occupat, quantum per quadraginta dies noctesque uelificantibus cursus est; ita multum a nostris abducta regionibus, ut in aliqua parte eius neuter septentrio appareat, aliterque quam in aliis oris, umbrae rerum ad meridiem iaceant. Caeterum fertilis, et uario genere hominum, aliorumque animalium, scatet. Alit formicas non minus maximas canibus; quas, more gryphorum, aurum penitus egestum cum summa pernicie attingentium custodire commemorant: immanes et serpentes, aliqui ut elephantos morsu atque ambitu corporis conficiant: tam pinguis alicubi et tam feracis soli, ut in eo mella frondibus defluant, lanas siluae ferant, arundinum fissa internodia, ueluti nauia, binos, et quaedam ternos etiam, uehant. Cultorum habitus moresque dissimiles. Lino alii uestiuntur, aut lanis, quas diximus; alii auium ferarumque pellibus: pars nudi agunt; pars tantum obscoena uelati: alii humiles paruique; alii ita proceri et corpore ingentes, ut elephantis etiam, et ibi maximis, sicut nos equis, facile atque habiliter utantur. Quidam nullum animal occidere, nulla carne uesci, optimum existimant: quosdam tantum pisces alunt. Quidam proximi parentes, priusquam annis aut aegritudine in maciem eant, uelut hostias, caedunt; caesorumque uisceribus epulari fas et maxime pium est. At, ubi senectus aut morbus incessit, procul a caeteris abeunt, mortemque in solitudine, nihil anxii, exspectant. Prudentiores, et quibus ars studiumque sapientiae contigit, non exspectant eam, sed, ingerendo semet ignibus, laeti et cum gloria arcessunt. Urbium, quas incolunt, (sunt autem plurimae) Nysa est clarissima et maxima; montium Meros, Ioui sacer. Famam hinc praecipuam habent; in illa genitum, in huius specu Liberum patrem arbitrantur est nutritum: unde Graecis auctoribus, ut femori Iouis insitum dicerent, aut materia ingessit, aut error. Oras tenent ab Indo ad Gangen Palibotri, a Gange ad Colida (nisi ubi magis, quam ubi habitetur, exaestuet), atrae gentes, et quodammodo Aethiopes. A Colide ad Cudum, recta sunt litora, timidique populi, et marinis opibus affatim dites. Tamus promontorium est, quod Taurus attollit; Colis alterius partis angulus, initiumque lateris ad meridiem uersi: Ganges et Indus amnes. Ille, multis fontibus in Hemode Indiae monte conceptus, simul unum alueum fecit, fit omnium maximus, et alicubi latius, quando angustissime fluit, decem millia passuum patens, in septem ora dispergitur. Indus, ex monte Paropamiso exortus, et alia quidem flumina admittit; sed clarissima, Cophen, Acesinem, Hydaspen; comceptamque pluribus alueis undam lato spatio trahit. Hinc paene Gangen magnitudine exaequat. Post, ubi aliquot saepe magnis flexibus cinxit iugum ingens, iterum rectus solidusque descendit; donec, ad laeuam dextramque se diducens, duobus ostiis longe distantibus exeat. Ad Tamum insula est Chryse, ad Gangen Argyre; altera aurei soli (ita ueteres tradidere), altera argentei: atque, ut maxime uidetur, aut ex re nomen, aut ex uocabulo fabula est. Taprobane, aut grandis admodum insula, aut prima pars Orbis alterius, Hipparcho dicitur: sed quia habitatur, nec quisquam circummeasse traditur, prope uerum est. Contra Indi ostia, illa sunt, quae uocant Solis, adeo inhabitabilia, ut ingressos uis circumfusi aëris exanimet confestim; et, inter ipsa ostia, Patalene. Regio ob aestus intolerabilis, alicubi cultoribus egens, inde ad principia Rubri maris pertinet: ipsa inuia atque deserta; humus cineri magis fit quam pulueri similis; ideoque per eam rara et non grandia flumina emanant, quorum Tuberonem et Arusacen notissima accepimus. [3,8] VIII. Mare Rubrum, et uterque huius Sinus, Persicus et Arabicus. Rubrum mare Graeci, siue quia eius coloris est, siue quia ibi Erythras regnauit, g-Erythran g-Thalassan appellant: procellosum, asperum mare, profundum, et magnorum animalium magis quam caetera capax. Primo recedentes oras aequilibiter impellit; et, ut non intret interius, aliquantum patens sinus arcuat. Sed quas ripas inflexerat, bis irrumpit; duos que iterum sinus aperit. Persicus uocatur dictis regionibus propior; Arabicus ulterior. Persicus, qua mare accipit, utrimque rectis lateribus grande ostium, quasi ceruice, complectitur: dein, terris in omnem partem uaste et aequa portione cedentibus, magno litorum orbe pelagus incingens, reddit formam capitis humani. Arabici et os arctius et latitudo minor est, maior aliquanto recessus, et multo magis longa latera. Init penitus, introrsusque, dum Aegyptum paene et montem Arabiae Casium attingat, quodam fastigio minus ac minus latus, et, quo magis penetrat, angustior. Ab his, quae diximus, ad sinum Persicum (nisi ubi Chelonophagi morantur) deserta sunt. In ipso, Carmanii, nauigantium dextra positi, sine ueste ac fruge, sine pecore ac sedibus, piscium cute se uelant, carne uescuntur; praeter capita, toto corpore hirsuti. Interiora Cedrosi, dehinc Persae, habitant. Sabis per Carmanios, supra Andanis et Coros, effluunt. In parte, quae pelagi ostio aduersa est, Babyloniorum fines Chaldeorumque sunt, et duo clari amnes, Tigris Persidi propior, ulterior Euphrates. Tigris, ut natus est, ita descendens usque in litora permeat: Euphrates, immani ore aperto, non exit tantum, unde oritur, sed et uaste quoque decidit; nec secat continuo agros, sed late diffusus in stagna, diu sedentibus aquis piger, et sine alueo patulus, post, ubi marginem rupit, uere fluuius, acceptisque ripis, celer et fremens, per Armenios et Cappadocas occidentem petit; ni Taurus obstet, in Nostra maria uenturus. Inde ad meridiem auertitur, et primum Syros, tunc Arabas ingressus, non perdurat in pelagus; uerum, ingens modo et nauigabilis, inde tenuis riuus, despectus emoritur, et nusquam manifesto exitu effluit, ut alii amnes, sed deficit. Alterum latus ambit plaga, quae inter utrumque pelagus excurrit. Arabia dicitur; cognomen Eudaemon; angusta, uerum cinnami et thuris aliorumque odorum maxime ferax. Maiorem Sabaei tenent partem; ostio proximam, et Carmaniis contrariam, Macae. Frontem, quae inter ostia ostenditur, siluae cautesque exasperant. Aliquot sunt in medio insulae sitae: Ogyris, quod in ea Erythrae regis monimentum est, magis clara quam caeterae. Alterum sinum undique Arabes incingunt. Ab ea parte, quae introëuntibus dextra est, urbes sunt, Carra, et Arabia, et Gadamus; in altera, ab intimo angulo prima, Berenice, inter Heroöpoliticum et Strobilum; deinde inter promontoria g-Myos g-hormon et Coloba, Philoteris, et Ptolemaïs; ultra Arsinoë, et alia Berenice; tum silua quae ebenum odoresque generat, et manu factus amnis, ideoque referendus, quod ex Nili alueo dioryge adductus. Extra sinum, uerum in flexu tamen, etiam non modico, Rubri maris, pars bestiis infesta, ideoque deserta est; partem Panchaei habitant, hi, quos ex facto, quia serpentibus uescuntur, Ophiophagos uocant. Fuere interius Pygmaei, minutum genus, et quod, pro satis frugibus contra grues dimicando, deficit. Sunt multa uolucrum, multa serpentium genera: de serpentibus memorandi maxime, quos paruos admodum, at ueneni praesentis, certo anni tempore ex limo concretarum paludium emergere, in magno examine uolantes Aegyptum tendere, atque, in ipso introitu finium, ab auibus quas Ibidas appellant, aduerso agmine excipi, pugnaque confici, traditum est: de uolucribus praecipue referenda phoenix, semper unica; non enim coitu concipitur, partuue generatur: sed, ubi quingentorum annorum aeuo perpetua durauit, super exaggeratam uariis odoribus struem sibi ipsa incubat, soluiturque: deinde putrescentium membrorum tabe concrescens, ipsa se concipit, atque ex se rursus enascitur: cum adoleuit, ossa pristini corporis, inclusa myrrha, Aegyptum exportat, atque in urbe, quam Solis appellant, fragrantibus archio bustis inferens, memorando funere consecrat. Ipsum promontorium, quo id mare clauditur, a Cerauniis saltibus inuium est. [3,9] IX. Aethiopia. Aethiopes ultra sedent, Meroën habent, terram, quam Nilus, primo ambitu amplexus, insulam facit: pars, quia uitae spatium dimidio fere quam nos longius agunt, Macrobii; pars, quia ex Aegypto aduenere, dicti Automoloe; pulchri forma, aequi corporis, parumque uenerati opes, ueluti optimarum alias uirtutum. In illis mos est, cui potissimum pareant, specie ac uiribus legere. Apud hos plus auri quam aeris est: ideo, quod minus est, pretiosius censent. Aere exornantur, auro uincula sontium fabricant. Est locus apparatis epulis semper refertus; et quia, ut libet, uesci uolentibus licet, g-Hehliou g-trapezan appellant; et quae passim apposita sunt, affirmant innasci subinde diuinitus. Est lacus, quo perfusa corpora, quasi uncta, pernitent: bibitur idem; adeo est liquidus, et, ad sustinenda quae incidunt aut immittuntur, infirmus, ut folia etiam, proximis decisa frondibus, non innatantia ferat, sed pessum et penitus accipiat. Sunt et saeuissimae ferae, omni colore uarii Lycaones, et, quales accepimus, Sphinges. Sunt mirae aues cornutae, Tragopanes, et equinis auribus Pegasi. Caeterum oras ad Eurum sequentibus nihil memorabile occurrit. Vasta omnia, uastis praecisa montibus, ripae potius sunt quam litora. Inde ingens et sine cultoribus tractus. Dubium aliquamdiu fuit, essetne ultra Pelagus; caperetne Terra circuitum, an exhausto fluctu sine fine se Africa extenderet: uerum, etsi Hanno Carthagiensis, exploratum missus a suis, cum per Oceani ostium exisset, magnam partem eius circumuectus non se mari sed commeatu defecisse, memoratu retulerat; et Eudoxus quidam, auorum nostrorum temporibus, cum Lathurum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus, per hoc pelagus (ut Nepos affirmat) Gades usque peruectus est; ideo eius orae notae sunt aliqua. Sunt autem trans ea, quae modo deserta diximus, muti populi, et quibus pro eloquio nutus est: alii sine sono linguae; alii sine linguis; alii labris etiam cohaerentibus, nisi quod sub naribus etiam fistula est, per quam bibere auenis, et, cum incessit libido uescendi, grana singula frugum passim nascentium absorbere dicuntur. Sunt, quibus, ante aduentum Eudoxi, adeo ignotus ignis fuit, adeoque uisus mirum in modum placuit, ut amplecti etiam flammas, et ardentia sinu abdere, donec noceret, maxime libuerit. Super eos grandis litoris flexus grandem insulam includit, in qua tantum feminas esse narrant, toto corpore hirsutas, et sine coitu marium sua sponte fecundas; adeo asperis efferisque moribus, ut quaedam contineri, ne reluctentur, uix uinculis possint. Hoc Hanno retulit; et, quia detracta occisis coria pertulerat, fides habita est. Ultra hunc sinum, mons altus, (ut Graeci uocant) g-Theon g-Okhema, perpetuis ignibus flagrat. Ultra montem, uiret collis longo tractu longis litoribus obductus, unde uisuntur patentes magis campi, quam ut perspici possint, Panum Satyrorumque. Hinc opinio causae fidem cepit, quod, cum in his nihil culti sit, nullae habitantium sedes, nulla uestigia, solitudo in diem uasta, et silentium uastius, nocte crebri ignes micant, et ueluti castra late iacentia ostenduntur; crepant cymbala et tympana; audiunturque tibiae sonantes maius humanis. Tunc rursus Aethiopes, nec iam dites, ut hi quos diximus, nec ita corporibus similes, sed minores incultique sunt, et nomine g-Hesperioi. In horum finibus fons est, quem Nili esse aliqua credibile est. Nuchul ab incolis dicitur; et uideri potest non alio nomine appellari, sed a barbaro ore corruptus. Alit papyrum, et minora quidem, eiusdem tamen generis, animalia. Aliis amnibus in Oceanum uergentibus, solus in mediam regionem et ad orientem abit; et, quonam exeat, incertum est. Inde colligitur, Nilum hoc fonte conceptum, actumque aliquamdiu per inuia, et ideo ignotum, iterum se, ubi ad Eoa possit, ostendere: caeterum spatio, quo absconditur, effici, ut hic alio cedere, ille aliunde uideatur exsurgere. Catoblepas, non grandis fera, uerum grande et praegraue caput aegre sustinens, atque ob id in terram plurimum ore conuersa, apud hos gignitur; ob uim singularem magis etiam referenda, quod, cum impetu morsuque nihil unquam saeuiat, oculos eius uidisse mortiferum. Contra eosdem sunt insulae Gorgades, domus (ut aiunt) aliquando Gorgonum. Ipsae terrae promontorio, cui g-Hesperou g-Keras nomen est, finiuntur. [3,10] X. Atlanticum mare, et huic adsita Aethiopiae ac Mauritaniae pars. Inde incipit frons illa, quae, in occidentem uergens, mari Atlantico alluitur. Prima eius Aethiopes tenent, media nulli; nam aut exusta sunt, aut arenis obducta, aut infesta serpentibus. Exustis insulae appositae sunt, quas Hesperidas tenuisse memoratur. In arenis mons est Atlas, dense consurgens, uerum incisis undique rupibus praeceps, inuius, et, quo magis surgit, exilior; qui, quod altius quam conspici potest, usque in nubila erigitur, coelum et sidera non tangere modo uertice, sed sustinere quoque, dictus est. Contra Fortunatae insulae abundant sua sponte genitis; et, subinde aliis super aliis innascentibus, nihil sollicitos alunt beatius quam aliae urbes excultae: una singulari duorum fontium ingenio maxime insignis: alterum qui gustauere, risu soluuntur in mortem; ita affectis remedium est ex altero bibere. Ab eo tractu, quem ferae infestant, proximi sunt Himantopodes, inflexi lentis cruribus, quos serpere potius quam ingredi referunt; deinde Pharusii, aliquando, tendente ad Hesperidas Hercule, dites; nunc inculti, et, nisi quod pecore aluntur, admodum inopes. Hinc iam laetiores agri amoenique saltus ebeno, terebintho, et ebore abundant. Nigritarum Gaetulorumque passim uagantium ne litora quidem infecunda sunt, purpura et murice efficacissimis ad tingendum; et ubique, quae tinxere, clarissima. Reliqua est ora Mauritaniae exterior, et in finem sui fastigantis se Africae nouissimus angulus; iisdem opibus, sed minus diues. Caeterum, solo etiam ditior, et adeo fertilis est, ut frugum genera, non cum seruant modo, benignissime procrëet, sed quaedam profundat etiam non sata. Hic Antaeus regnasse dicitur, et (signum quod fabulae clarum prorsus) ostenditur collis modicus, resupini hominis imagine iacentis, illius, ut incolae ferunt, tumulus; unde ubi aliqua pars eruta est, solent imbres spargi, et, donec effossa repleantur, eueniunt. Hominum pars siluas frequetant, minus, quam quos modo diximus, uagi: pars in urbibus agunt; quarum, ut inter paruas, opulentissimae habentur, procul a mari Gilda, Volubilis, Prisciana: proprius autem Sala, et Lixo flumini Lynxo proxima. Ultra est colonia et fluuius Zilia, et (unde initium fecimus) Ampelusia, in Nostrum iam fretum uergens promontorium, operis huius atque Atlantici litoris terminus.