[0] Cum uiri doctissimi, mihique summa amicitia coniuncti, Nicolaus Nicolus Carolusque Aretinus, mecum, post acceptam uxorem, ut fit inter amicos, pranderent; inter edendum in eum sermonem deuenimus ut quaereretur, an seni (in me autem haec interrogatio uergebat) esset uxor ducenda. Cum uero plura in utramque partem afferrentur, ego autem propriam causam tuerer, assumptis, inquam, epulis latius haec disputanda censeo : nam inflatae repletaeque tibiae sonare, ut dicitur, consueuerunt modulatius. Mensa igitur remota, cum is de integro oriretur sermo, Nicolaus uero loqui in eam sententiam cupere uideretur ; quid, inquam, Nicolae causae affers, cur senem coniugii commodis priuandum putes? Tum ille paulum surridens, ut erat promptus ad facetias, omnes mihi profecto, inquit, non solum stulti, sed uos quodammodo uidemini insanire, ut elleboro opus esset ad purgandas tanta uesania hominum mentes. Quae enim stultitia est, cum usque ad senium uxorem contempseris, liber ac tui iuris uiuens, postmodum te subiicere uoluntariae seruituti, ac nouarum molestiarum causam quaerere, quas neque commode ferre queas, neque ullo pacto reiicere. Hunc certe Carolum laudo, quem et suo et ab Aristotele in suis Politicis praefinito tempore, nouum maritum uidimus. Iste autem, (me designans) duram, ut uidetur, prouinciam sumpsit, qui tunc nouam artem iniit, cum desinere oporteret. Haec una quidem res est, quae maxime adolescentiam deceat, senibus praecipue fugienda. Laudent alii rem uxoriam quantum libet : mea quidem semper fuit opinio, eam rem tum omnibus annis grauem, tum uero senectuti aduersam plurimum esse ; quam, cum subleuanda aliquo praesidio esset; pondere uxoris opprimi stultissimum uidetur. Nam ea aetas, cum neque sibi neque matrimonii muneri satis possit facere, quietem potius quam nouum laboris genus uidetur appetere. Satis negotii in ipsa senectute consistit, absque quod ea superuacua molestia implicetur. Atqui, inquam ego, tu caeteros forsan ex tua natura iudicas, qui semper uxoris nomen tanquam Sisyphi saxum exhorruisti, nescius quid in ea sit commodi et uoluptatis, quae, si cui dulcis est, tum maxime senibus procuranda. Mihi quidem ad hunc diem nulla satietas, nulla poenitentia uxoris coepit : quin potius ita in illa consolor, ita laetor indies magis, ut qui absque uxore uiuant, penitus stultos putem, iudicemque eum qui uxoris commodo caret, maximo omnium bono carere. Istuc fortassis, inquit Nicolaus, usu tibi uenit, qui: nactus es adolescentem optimis educatam moribus, tibi morigeram atque obsequentem : ut magis tua fortuna in ea deligenda commendanda sit, quam consilium in deliberando. Sed cum rara sit auis in terris, non quid tibi contigerit, sed quid tibi id aetatis dignum esset, quaerendum duco. Factum uero tuum, quandoquidem ex sententa accidit, uehementer probo : sed eo modo quo quidam (prout dudum ridens retulisti) amici factum probauit. Narrasse etenim te memini quendam in Anglia ab amico consultum an faeminam quam occulte antea desponderat, uxorem sumeret : quumque ille (parum enim pudicitiae mulier consuluerat) rem fieri prohiberet, amicus autem sibi integrum non esse diceret, cem eam iamdudum despondisse fateretur ; ille statim mutata sententia, tanquam in mulieris nomine errasset, matrimonium suasit, optime id factum esse asseuerans. Itidem ego, quod actum est approbans, quum tibi res ex uoto cecidit, quod tamen raro euenire solet, fortunatum puto. Veruntamen parum mente constare mihi uidetur qui quinto et quinquagesimo anno, quae tibi nunc aetas est, coniugem quaerit, ingrauescentes iam sua sponte annos grauiori curarum mole deprimens. Quid enim si uxor tuis moribus contraria ac peruersa domi fuerit, quae te redeuntem toruo grauique excipiat uultu ; exeuntem iurgio prosequatur ; domi morantem uerbis obtundat ac mordeat ! Quae te cura, quae anxietas, qui mentis cruciatus uexabit ! Quid si ebria (accidere enim haec possunt) fuerit ? Si impudica, ignaua, somnolenta ? Satius emori esset quam cum hac uitam degere. Adde quod aut uirgo aut uidua, et ea uel adolescens uel aetate prouectior, seni erit iungenda. Virgo, cum diuersi sint adolescentum et iuuenum mores, uarii appetitus, longe alia natura, raro conueniet cum uiro. Varietas morum reddet diuersitatem uitae, ut idem sentire non possint. Altera risu, ludis, iocis ; alter austeritate et rebus seriis delectabitur. Illa appetitu erit meliusculo, uir stomacho debilis: altera in causam uirum uocabit, alter declinabit forum. lta affectionum disparitas, dissensiones primo, deinde odium pariet. Ut mihi quidem in lubrico uersari uideatur senex cui uirgo copulata sit. Vidua uero, si iuuenis fuerit, iuuenem uirum experta, dolebit aetatis commutationem, queretur cibum diminutum. Semper prioris uiri memor, et dulcis anteactae uitae, aegre senectutem animo feret, suspirans ac mentem referens ad priorem uirurn ; ut plane intelligatur, etsi id non audeat proferre, praesentium rerum pertaesam, amissi uiri desiderio commoueri. Sin tuae aetati uetulam conformem matrimonio tibi iunxeris, neque filii creabuntur, et duo imbecilles, alter alterius onere succumbent. Cumque unius debilitas magnum onus afferat, accumulata postmodum duplici morbo summa torquebit calamitate. Emergunt praeterea sexcentae in diem improuisae molestiae, quae nedum senes, sed iuuenes quoque ad poenitentiam uxoris adducant. Loquor de his quae domum pudicam seruant : nam in fide non manentes nullo pacto uxorum merentur nomen. Quod si pudicitiae uel suspicio uel crimen addatur, nullum erit grauius tormentum, nulla maior infelicitas. Mihi quidem has difficultates animo uoluenti, rectius uisum est in tuto uersari procul ab huiuscemodi curis, quam periculum facere eius rei, quam multi sapientes ut suspectam uitarunt. Sunt autem multi qui uergenti aetate uxorem quaerant. O insulsos homines ! qui, fessi ac requiem petentes in lectum se proiiciunt, quiescendi causa, uepribus ac rubis repletum. At uero magis errare mihi uidentur, quibus adsit liberale aliquod doctrinae genus cui honeste uacent et animum bonis artibus imbuant. Nam liberior est multo ad literarum studia sui arbitrii uir, quam impedimento muliebri inuolutus. Adde quod liberi eo tempore senibus suscipiuntur, ut eos uirtutibus imbuere, aut certum quoddam exercitii genus tradere, nequeant ; ante morte praeuenti quam instet tempus rationi percipiendae accommodatum. Tutorum certe curae commendandi sunt, qui saepius quaestum quam parentum beneuolentiam sequuntur. Quo pacto neque dum uiuis ulla solida ex filiis, quandoquidem nondum noris quales euasuri sint, percipitur consolatio ; neque in morte spes datur certa futurorum, qua morientis animus acquiescat. Scio in multis haec aliter posse cadere : nam te beatum quidem reputo si uera sunt quae de uxore retulisti, uacuus his oneribus quae plurimos homines pessundant. Sed tamen tutius consilium ambiguo semper praeferendum dicunt. Hic cum paulum ridere coepissem, ad purgandam Nicolai accusationem intentus, sine, Carolus inquit, ut pro te caeterisque senibus respondeam Nicolao. Liberius enim honestiusque senum causam tuebitur is, quem, extra senium positum, nulla propria affectio, sed ueritas, ad dicendum impellit. Vides Nicolaum nostrum eam legem probare quam ipse sibi indixit, nulla quidem ratione, sed timore nescio quo superuacaneo et austeritate quadam subagresti, quam communis uitae usus repudiauit. Qui enim non improbare debemus eam uiuendi consuetudinem, quam si omnes sequerentur, unico saeculo genus hominum penitds interiret. Etenim maris et faeminae coniunctionem ad conseruationem orbis necessariam, natura ipsa instituit, nedum inter homines, sed in reliquis quoque animalibus. ltaque rectissimum puto malle communi uita uiuere, et se accommodare ad ciuilem uitam, prolemque gignere ad amplitudinem ciuitatis, quam solitarium degere, sterilem, remotum consuetudine caeterorum, uera ac perfecta amicitia, quam maxime coniugium praestat, ac quotidiana beniuolentia priuatum. Turpe quidem est, ac praeter natura nobis insitam rationem, cum homo animal sit sociabile ad procreationem natum, respuere gignendi facultatem, et eam societatem spernere quae sit omnium optima ac iocundissima. Caetera animalia ratione carentia, uis ipsa impellit naturae ad coniunctionem procreandi gratia, ut sua species cuique conseruetur. Quid homo ratione utens, cuius foecunditas utilior est brutis, an erit caeteris deterior, et facultate caelitus propagandae sobolis data, ad delendum genus hominum abutetur? Vide ne erres nimium mi Nicolae, si id etiam uiro sapienti suadere uelles, quod ad extinguendum, non solum ciuitates et hominum coetus, sed terrarum quoque orbem spectaret. Quanquam sapiens nullo modo esse posset, qui naturae ordini institutoque contrairet, a qua bene uiuendi omne principium ducitur. Neque uero illos ab otio literarum matrimonium uocabit. Non enim Socrati, Platoni, Aristoteli, Theophrasto, et e nostris Catoni illi prisco, M. Tullio, Varroni, Senecae, reliquisque doctissimis uiris uxores impedimento extitere, quo minus caeteros qui coniugia respuerent in omni uirtutum et doctrinae genere superarent. Quid quod matrimonio qui abstinet uel adulter uel fornicator euadet, aut alteri uitio detestabiliori inuoluetur. Neque tu mihi uitae continentiam prae te feras : et quidem pauci admodum existunt qui eam uirtutem amplectantur. Itaque propter honestiorem quoque uitam uxoris muneri haerendum est. His ego de causis, etiamsi caetera commoda abessent, omni aetati ad progeniem aptae nuptias suaderem : neque uererer nescio quod inane seruitutis nomen, quod subesse in coniugio censes. Summa quidem libertaa est uiuere ut uelis, quod solum coniugium praestat, in quo non seruis sed imperas. Liber enim es a uitiis quae undique innuptos circumfluunt : imperas mulieri, quae tibi parere ac seruire sua sponte condiscit. Maxime uere senibus, quod tu paulo ante uerbis abhorrebas, matrimonium esse utilissimum iudico, cum eo tempore uxorem quaerant, quo lasciuiis, inscitia, leuitate, incuria uacua aetas, rebus autem agendis et consilio apta, optimum ac praecipuum fructum ex re uxoria poterit percipere. Hic solus nouit quaeue appetenda fuerint quaeue fugienda : inscitiam alterius suo reget consilio : appetitus prudentia moderabitur. Labantem retinebit, et rudem uitam in suos mores traducet. Hic cum ridere coepisset Nicolaus, atqui, inquit, tu senes omnes laudas; tanquam non multi pueris deteriores atque imprudentiores reperiantur. — Omnis aetas, inquit Carolus, tam seni quam iuueni, si stulta fuerit, molesta est. Sed nos non de uno aut de altero, sed de communi senum causat quaerimus. Mihi quidem rationem, uiuendi ducem, consideranti, et senis coniugium approbatum est, et ei rectius quam adolescenti uxorem arbitror collocari. Primum, nullam legem neque consuetudinem uideo, quae uxorem senibus interdicat. Sed quemadmodum uidemus nauium gubernacula rectius credi senioribus, sic in domestica cura aptior erit qui uixerit diutius: nam in iuuene rarissime ullum genus prudentiae inesse potest. Tum uero, quemadmodum nouelli palmites, nisi clauiculis tanquam manibus haereant sustentaculo, decidunt, nec possunt consistere, sic adolescentulae aetas, nisi senum prudentia regatur, labitur persaepe ac se ipsam prosternit : adolescentes quippe ac iuniores nedum alios, sed ne ipsos quidem norunt regere ; incerti rerum et rationis ignari : ut inter caetera incommoda saepius contingat uxorem pro uiro quaerendam esse, ea quando est aetas ut nullum sui periculum fecerit, incertumque sit quibus moribus, qua prudentia, quo genere exercitii, qua uiuendi ratione sit uitam acturus. Duorum insuper inscitia simul iuncta, aetate ad uitium tenera, magna incommoda afferet in uia. Alter alterum moerorem trudet dum indulgebunt suis cupiditatibus, quibus obsistere infirmo animo, nullo usu, nulla prudentia didicerunt. Plurimi, ut alia omittam, ampla patrimonia a parentibus relicta dissipant, ut postmodum egentes uitam inopem cum liberis ducere compellantur : qua ex re multas mulieres fieri deteriores necessitas cogit ; nonnullas etiam labi adolescentium iniquitas et stultitia impulit, ut parum tutum sit filias suas iis moribus credere. At uero in senibus uita omnis anteacta cognita est et perspecta: in promptu sunt mores, uictus, fortunae, quaestus, prudentia, ualetudo, uel ad uitia uel ad uirtutem spectantia, in quibus immutandae deteriorandaeue consuetudinis nulla suspicio supersit. Senis namque aetas prudentia, consilio uiget, ut non facile in errores labatur. Hic uxorem, rem imbecillam reget ordine et domesticis institutis : efferuescentes annos bene uiuendi praeceptis compescet atque instruet : fortunas non solum seruabit, sed augebit in suum et filiorum usum. Etenim ut pomorum, sic aetatis, naturae maturitas quaedam est : qui fructus est uberrimus senectutis. Neque tu mihi nonnullos senes afferas ualetudinarios, difficiles ac morosos, qui pueris aliquando sunt deteriores. Omnis aetas insaniam redolens repudianda est. Sed insaniorem aetatem iuuenum efficit ignorantia ueri, et regendae rei familiaris desuetudo. Cum igitur experientia rerum, uirtute, consilio, senectus excellat, cumque domestica in re accuratior diligentiorque esse soleat ; propter publicam utilitatem, propter societatem uitae communis, propter mutuum uiuendi praesidium, propter mutuam tutelarn, etiamsi filiorum spes absit, seni uxor erit accipienda. Neque uero uxor tantum, sed iuuenilibus q.uoque annis et aetate florida. Primum, eius aetatis anhelitus purus atque incorruptus senectutem uiuificabit conseruabitque integram. Deinde adolescens tanquam cera, teneris adhuc annis, uiri moribus et consuetudine imprimetur, ut leui momento assuescat uiri desiderio parere, id appetat, id refugiat, quod uirum optare animaduertat. Ut enim tenellae plantae quo uelis flectuntur magis quam corroboratae, ita adolescentiores facilius redigas ad tuam consuetudinem, quam illas quas uel aetas uel alterius uiri usus reddidit callidiores. Tibi obsequentem facies, ad tuum nutum inclinabis, assuesces nullis malis imbutam moribus tibi morigeram obsequi, uereri aetatem, sapere, quid sit laudi, quid uitio dandum internoscere, et admonitione continua et uiuendi usu. Rei uero uxoriae, nisi superiorum annorum culpa obsistat, tantum irnpartietur, (etiam uxore id, si pudica fuerit, postulante) quantum rationi et procreandis liberis satisfiat. Videmus pueros in religiosis locis abditos, dempta exeundi euagandique facultate, et uoluntatem quoque, per desuetudinem, ludendi euagandique abiicere, et externorum quae non uident nulla moueri cupiditate. Licet aetas ac natura repugnare uideatur, tamen prodest usus contrarius. Simili modo et de uirginibus conspicitur, quas seclusas ab hominum mulierumque congressu, si bene instituantur, nulla cura eiusmodi mouet. Quid igitur mirum est, nuptas senibus uirgines, uirorum monitis et consiliis imbutas, multas uoluptatum illecebras quas non norunt, aspernari, obtemperantes desiderio senioris, et id rectum putantes quod agendum ratione et prudentia didicerunt. Id optimum ducent quod uident uiri ualitudini conferre ; existimabuntque eius incolumitatem rebus caeteris quae breui labuntur esse praeferendam. Gaudebunt se iunctas eis uiris, qui, quod maximum est in coniugale fructu, et recte uiuendi praecepta, et facultates rerum ad uitam de more degendam, suppeditare ualeant. Ita, mea sententia, melius seni quam adolescenti uirgo nubet. Nam quamuis pares cum paribus ueteri prouerbio facile congregentur, tamen sapientius est haerere ei aetati a qua absit suspicio paupertatis, insit autem uirtus ac regendi sapientia, ex qua bene uiuendi ratio ac disciplina possit percipi, quam ei in qua subsit agendi timor, quae fragilis est, nullo usu, nulla prudentia, nullo uiuendi ordine suffulta, maximeque inscia ad liberos educandos. Etenim cum unius stultitia sit satis ad euertendam rem familiarem, quid si duo lubrica atate stulti copulentur ? Quanta erit domus illius calamitas, quanta desolatio? Atqui nullam prudentiam, rerum nullum usum, nullam uitae degendae rationem esse in adolescentibus satis constat, ut id, cum experimento ipso confirrnetur, nulla indigeat probatione. Nam quod parentes dixisti uoluptate liberorum carere, cum prius e uita sit abeundum quam ad uirtutem institui queant ; non uideo cur adolescentes potius quam senes filiorum iocunditate fruantur. Siquidem nulla certior iunioribus atas quam senibus promittitur : sed diuturniorem ac firmiorem prope uitam fata spondere uidentur illis, qui ad annum quinquagesimum peruenere, aetate integra. Emensi enim multos uitae casus ac labores, obfirmasse quodammodo naturam uidentur contra morbos, ac corroborasse diuturna cura ad perferendos labores. Plurimos quideni morbi conficiunt in aetate teneriori, quos anni corroborati contemnunt : facilius enim subrepunt prioribus annis, qui tanquam cera ad calidiorem auram liquefiunt. Omne tempus nimirum dubium est et uariis aegritudinibus subditum: pluribusque subditum periculis iuuenum quam senum : tum quia natura ipsa per se fragilis est ea aetas atque imbecilla, tum quia seruare modum nescit, neque temperare a uoluptatibus, quae persaepe magnarum causa sunt infirmitatum. At uerd senes. corroborata aetate, usu firmiores, experientia peritiores, tum ualitudinum impetum fortius suscipiunt, tum eas cautius declinant, quo certior ac longior uita senum esse uidetur. Insuper non est repudianda aetas, ad quam uiginti aut triginta anni possint adiici, qui satis superque satis sunt ad educationem filiorum. Nam tum adulti, et intelligere et sapere possunt, si fuerint a doctis et sapientibus, quales sunt senes, parentibus instituti. Id uero maximum commodum in senibus ex educatione liberorum percipitur, quod meliores multo moderatioresque ac perspicaciores uidemus eos qui a senioribus educantur, quam eos qui a iunioribus, qui nullam filiis neque doctrinam, neque prudentiam, neque certam uitae rationem possint tradere, ipsi omnium eiusmodi rerum expertes. Sed fac senis uitam esse breuiorem ; nunquid non percipiunt in filiis immensam ac praecipuam uoluptatem Siquidem eo tempore filios nutriunt, cum anni teneriores existant, quo patrem uereri, honore prosequi, parere, praesto adesse, nutum obseruare parentum, disciplina didicerunt, ut nulla ex eis causa moestitiae exoriatur. Robustiores uero annos contumeliosiores licentia efficit: fraena parentum respuunt, uoluntatem aspernantur, praecepta contemnunt : reprobi ac contumaces suo more uiuunt, quae res persaepe maximo dolore parentes premit. Qui ergo breuiores sunt uitae munere, solam ex filiis uoluptatem sumunt, nulla calamitate ammixta. Verum quae te ratio Nicolae impellit ut matrimonium senibus dissuadeas? Nunquid filios non procreant ? Nunquid familiae curam ignorant? Nunquid ad prolem gubernandam inepti uidentur? Nunquid uel corpore uel ingenio debiliores ? — Ut antiquiores M. Catonem priscum illum, ut M. Tullium multosque praeterea doctissimos ac sapientissimos uiros omittam, qui exacta ferme aetate adolescentulas matrimonio sumpsere, paulo superius, aetate matura Galeottus Malatesta, cuius nomen ob res pace et bello praeclarissime gestas apud Italos longe lateque uiget, quarto et septuagesimo aetatis anno uxorem adolescentem sumpsit, exque ea quatuor filios genuit, qui postea uiri totius Italiae praeclarissimi habiti sunt: quorum Carolum ipsi uidimus literarum studiis florentem, bellique ducem praestantissimum aetatis nostrae. Hos cum natura ad uirtutem edita adiuuit, tum paterna institutio, uirtus atque auctoritas, per omnen uitam ante ipsorum oculos obseruata. Multum quidem ualere et magnum pondus habere arbitror, in liberis educandis, parentis senis, auctoritatem ac sapientiae plenam cohortationem, quae etsi iuuenibus uigeant, minus tamen ponderis habere uidentur, cum ab illa aetate aliena quodammodo credatur esse prudentia. Maturitatem in senibus, grauitatem, consilium, rerum experientiam esse arbitramur. Ea res auctoritatem quandam parit, ut hi plus caeteris prouidere et sapere existimentur. Id multum proficit ad coercendam aetatem lubricam filiorum, qui parentum uestigia imitati, se ad eorum quibuscum uiuunt mores et uitam componunt, mandatis obtemperant, nutum obseruant ; non obscenitatem aliquam, non turpitudinem, non insulsos iocos domi condiscunt, sed honestatem, continentiam, modestiam, grauitatem, quibus rebus ab ineunte aetate imbuti, etsi parentum praesidio destituantur, tamen prioribus annis perceptam disciplinam per omnem uitam conseruant. Hoc pacto uiri saepius praeclari euadunt et caeteris praestantiores. Itaque dicam iterum quod sentio. Seclusa priuata utilitate, publici commodi gratia, senibus uxorem, et quidem adolescentem habere expedit: conducit enim reipublicae maxime uiros graues, prudentes, bonos esse in ciuitate, qui sua sapientia caeterorum stultitiam substentent. Adde quod magnum est uitae nostrae adiumentum habere cui uitam tuam credere, cum qua cogitationes communicare, consilia conferre, gaudium impartiri, aegritudines lenire possis, quem te alterum, quod in perfecta est amicitia, uere queas dicere. Neque uero uerendum est ne te non amet, si abs te amari, ut decet uxorem, si castam fidem seruari, si se ut alteram tui partem, non ut seruam tractari senserit, quae senes facillime praestant. Nam quotusquisque est ex his iunioribus, qui coniugalem fidem non abrumpat ac distrahat? Efferuescit libido latius quam aequum est ; neque se continet intra domesticas metas. Pellex potior uxoris loco habetur. Furfur, ut inquiunt, domum, alio farinam exportari queruntur, ex quo iurgia, contentiones, odia indigna matrimonio subsequuntur, et uindicandae quandoque contumeliae appetitus. Seniorum moderata uoluntas; fides coniugii incorrupta ; affectio in coniugem singularis; integritas mentis sana. Cessat rei alienae appetitus. Mutua beneuolentia et coniugii sacra fides eam uoluptatem praebet, qua nulla queat esse maior inter mortales. Quid quod alacrior ac multo iucundior senectus ex coniugio iunioris. Nam quod senes tanquam imbecilles in uenerem culpasti, id quidem summa est illius aetatis laus et praecipua uirtus. Tantum enim uoluptati impartiri debemus, si modo homines simus non beluae, quantum satis est ad procreandam prolem, cuius causa etiam bruta coitum appetunt. Quod ultra appetitur magis bestiarum opus est quam hominum utentium ratione. AEquum est tantum in uoluptate progredi quantum ratio matrimonii poscat. Luxuriam non solum in senibus, sed et in adolescentibus turpem ac uitiosam esse sapientes uolunt. Senis igitur in hoc moderatio maxime est commendatione digna. Quum rationem, praecipuam uitae ducem sequeris, necessaria atque utilia quae sunt, sequeris. Quod si uxoris aliquem uehementiorem appetitum nouerit, sicut in infirmis quandoque contingit, qui, morbo ingrauescente, multa inutilia, licet gustu suauia, appetunt, moderabitur ratione, et id conferre docebit quod naturae et honestati fuerit necessarium. Quod uero neque uirginem neque uiduam neque aetate maturam ducendam existimabas, pace tua Nicolae dixerim, nimis aberrare uideris a recto iudicio, et tuis moribus fauere. Ducet quidem uirginem, et eo magis quod annos teneros nulla alterius praeterquam domestica parentum consuetudine edoctos, flectet quo uolet, in suam institutionem inducet, suis moribus coaptabit, auctoritate et consilio reget ; id esse optimum docebit quod fuerit honestum ; ostendet quanta sit continentiae uirtus, quid pudicae ab impudicis differant, quatenus uoluptati indulgendum sit, quatenus abstinendum. Ita uerbis, nisi animal stupidum fuerit, assequetur, ut quod anni aliquando poscunt ratio moderetur ; quod uir suaserit, id potissimum censeat faciendum. Vidua autem si uirum iuuenem fuerit experta, recordabitur se quandoque ab eo spretam et contemptam fuisse, alteram quaesitam, se adulterae postpositam, lacessitam iurgio, et uerbere aliquando appetitam. Venient in mentem uestes persepe aut uenundatae aut condonatae pellici. Adolescentiae leuitas succurret, difficultas morum, inconstans matrimonii fides, ut cum ad senem peruenerit ubi omnia cessant, in portum tranquillum ex procelloso mari se existimet peruenisse. Maturos quoque annos senex non reformidabit; et absque liberorum spe, propter ipsam naturae societatem, communisque uitae adiumenta, appetet uetulae coniunctionem ; ut duorum imbecillitas communibus uiribus ualidior fiat : nam sicut quod robustissimus saepe uir nequit, unius debilis accessione conficitur, ita quod aliquis impotentior solus non potest assequi, alterius licet paruulum auxilium subministrat ; et sicut cum manus unica manca est, duae altera alterius fulta adminiculo perfectam rem efficiunt ; ita quod uni deest alterius subsidio fulcitur. Dixisti quoque tibi uitam senum uideri breuiorem. Non possum negare termino quo proficiscuntur propinquiorem esse. At ea est uita perfectior, maiorique agitur cum laude. Praestat enim breui uiuere cum uirtute, quam ceruorum uitam ducere cum ignauia, stultam, erroris atque inscitiae plenam, quae et saepius labitur quo est fragilior et flexibilior ad uitia. AEtas senis (eos uero senes appello qui id nomen substinere possunt) quantulacunque superest perfecta est, in qua uiget animus, mens, consilium, quae uirtutis est habitaculum, et fructus uitae superioris. Itaque quoquo uerteris necesse est concedas aetatem senis ad matrimonium utilem, ad uitae usum accommodatam, ut ea nobis appetenda sit si uolumus perfecte et cum uirtute uiuere. Haec cum dixisset, cur, inquit Nicolaus, tu Carole non expectasti senectutem in uxore ducenda, si ea tibi aetas adeo comprobatur ? — Non, inquit, superiori aetati matrimonia denego, si apte et commode fiant. Sed senectutem non esse alienam ab eo munere ostendo, quandoquidem ea certior perfectiorque aetas uidetur. Quilibet, inquit Nicolaus, suum appetitum sequatur, sua cuique sententia est. Haec uero a te arbitror dicta ut huic nostro satisfacias. Voluisti, ut opinor, pro cibis uerba reddere, ne illi aliquid deberes. Sed iam satis confabulati sumus. Id optime prospiciam, ne mihi reliquorum insania obsit. Quae cum dicta essent surreximus.