[1] Fabula Prima Cuiusdam Caietani Pauperis Naucleri. Caietani, qui plebei sunt, ut plurimum nauigio uictum quaerunt. Nauclerus ex eis admodum pauper, cum ad uaria loca lucri causa, relicta domi uxore iuuencula, et tenui supellectile, nauigasset, post quintum ferme annum rediit. E naui e uestigio ad uisendam uxorem (quae interim uiri reditum desperans cum alio conuenerat), domum proficiscitur. Ingressus, cum eam maiori ex parte instauratam in meliusque auctam uidisset, admiratus, uxorem quaesiuit quo modo domuncula, antea informis, esset perpolita. Respondit statim mulier, sibi in ea re eius, qui omnibus fert opem, Dei gratiam affuisse: - 'Benedicatur,' inquit uir, 'Deus, pro tanto hoc beneficio erga nos suo!' Videns insuper cubile, lectumque ornatiorem, reliquamque supellectilem mundam ultra quam ferret uxoris condicio, cum percontatus esset, unde illa quoque prouenissent, et Dei indulgentiam illa sibi subministrasse asseuerauit: gratias iterum uir Deo egit, qui tam liberalis in se fuisset. Eodem modo, et aliis quibusdam, quae noua domi et insueta uidebantur, conspectis, cum largioris Dei munificentiam affuisse diceret, uirque ipse tam profusam erga se Dei gratiam admiraretur, superuenit scitulus puer triennio maior, blandiens (ut mos est puerorum) matri. Conspicanti hunc marito sciscitantique quisnam puer esset, suum etiam uxor respondit. Stupenti, quaerentique uiro, unde se absente puer prouenisset, Dei quoque in eo acquirendo sibi astitisse gratiam mulier affirmauit. Tunc uir indignatus diuinam gratiam etiam in procreandis filiis sibi adeo exuberasse: 'Multas iam,' inquit, 'gratias Deo habeo agoque, qui tot cogitationes suscepit de rebus meis.' Visum est homini, Deum nimium curiosum fuisse, qui etiam de comparandis, se absente, liberis cogitarit.